[blazon or coat of arms]

ANGLIA SACRA, SIVE COLLECTIO HISTORIARUM, Partim antiquitus, partim recenter scriptarum, DE ARCHIEPISCOPIS & EPISCOPIS ANGLIAE, A prima Fidei Christianae susceptione ad Annum MDXL.

Nunc primùm in Lucem editarum.

PARS PRIMA

De ARCHIEPISCOPIS & EPISCOPIS Ecclesiarum Cathedralium, quas Monachi possederunt.

[Tudor rose]

LONDINI: Impensis RICHARDI CHISWEL ad Insigne Rosae Coronatae in Coemeterio S. Pauli. MDCXCI.

Reverendissimo in Christo PATRI ac DOMINO D. WILHELMO Providentiâ Divinâ Archiepiscopo Cantuariensi, Totius Angliae Primati.

Illustrissime Praesul,

OPUS alieno ferè labore compositum, adhuc imperfectum, nullâque seu Scriptorum ele­gantiâ seu Editoris judicio commendatum, Vestrae Clementiae nuncupare vix ausus fu­issem; nisi argumenti dignitas audaciae crimen amolire­tur. Aequum est enim Angliae Episcopos à throno Cantuariensi patrocinium quaerere, & totius Angliae Primatem Episcopis & vivis praeesse & defunctis pa­trocinari. Certè favorem vestrum non incassum am­biunt Praesules longâ serie praecedentes; qui eodem, quo vos, amplissimo munere, eâdemque vitae sancti­moniâ Ecclesiam Anglicanam rexerunt & ornârunt. Temporis quidem injuria nobis abstulit notitiam san­ctissimorum Episcoporum, qui fidem Christianam Bri­tanniae primùm intulerunt (quod Apostolicis tempori­bus factum fuisse argumentis non vanis ducti credi­mus) [Page vi] quique à primis Fundatoribus susceptam pro­pagârunt & tutati sunt; donec gens infoelix ab An­glis expugnata, sedes mutare & in montana Insulae loca secedere coacta fuerit. Desideratur à nobis Historia optimorum Praesulum, qui hanc Insulam quingentis ferè annis fide, miraculis, aliisque virtutibus illi saeculo familiaribus, sequenti raris, illustraverunt. Nobis igi­tur Historiae Ecclesiasticae certitudo & sacri Ordinis successio à primâ Sedis Cantuariensis fundatione pe­tenda est. Illa siquidem nostrae Genti, eradicatâ bar­barie atque superstitione avitâ, Religionis & Literatu­rae elementa tradidit; illa transmissis per Insulam Verbi divini Praedicatoribus, & ordinatis Episcopis, fidem Christianam orbi Britannico postliminiò induxit, ean­demque inviolatae hactenus authoritatis beneficio mille centum fermè annis conservavit. Vestrae itaque Sedi, tanquam Religionis apud nos & Purpurati Ordinis matri, hos omnes, quos praesens Volumen laudat & sequentia sunt laudatura, Episcopos debemus. Ho­rum plures eandem vobiscum Provinciam administrâ­runt, vestrâque virtute tuendam transmiserunt: omnes autem ordinis atque muneris similitudine conjuncti sunt. Singulorum memoriam aut tenebris ereptam aut luce clariori à me donatam fuisse, tibi non ingra­tum opus esse confido. Nullum, sat scio, favoris offi­cium denegabis iis, qui Ecclesiam, quam dignissimè re­gis, Anglicanam fundârunt & auxerunt; qui popu­los, quibus praees, à Diaboli seu vitiorum tyrannide sanctissimo labore eduxerunt; a quibus Ordinem, quem ornas, Episcopalem longâ successione devolu­tum accepisti; quorum dignitatis haeredem te Deus constituit. Plura quidem illis, Ecclesiam, plebem, Ordinem, atque dignitatem, debes; sed nec minori ipsos beneficio astrinxisse censendus es, qui Ecclesiam [Page vii] ab illis fundatam fortissimè tueris, &, nisi aliorum in­vidia obstiterit, infractam ad posteros transmissurus es. Sed neque minimi antecessoribus Episcopis praestiti be­neficii loco ascribendum est, quòd auspiciis atque au­toritate tuâ ipsorum memoria seu tenebris priùs invo­luta lucem accipiat, seu alienis erroribus vitiata restau­retur. Illi suam tibi dignitatem contulerunt, Ecclesi­am quam regas fundârunt, autoritatem & opes quibus prodesse possis transmiserunt: tu vicissim illorum fa­mam apud posteros renovâsti, neve illis bonorum ope­rum memoria intereat effecisti. Etsi enim meis vigi­liis Opus istud elucubratum fuerit, mihique quòd imperfectum & argumento longè impar prodeat sit im­putandum; quicquid tamen honoris Ecclesiae matri, quicquid incrementi Praesulum Anglicanorum famae ex illo accesserit, tibi rectiùs acceptum referri debet; qui mihi ad hoc aliaque Opera (quibus utilitati publicae pauxillum conferre studui) aggredienda otium & ani­mos fecisti; qui me nullis meritis sed neque amicis in­tercedentibus commendatum ad clientelam tuam asci­visti, rebus sacris obeundis adhibuisti; voce, praemiis & exemplo ad urgenda literarum studia provocâsti; maximis denique, quibus mortales obstringi possunt, beneficiis devinxisti. Puduit sanè juvenem studiis non invigilare, & quacunque meliùs posset viâ Ecclesiae pro­desse; cùm in Amplissimo Praesule, cui exhausta jam­diu erant omnium literarum studia, eodemque sene plusquam septuagenario, maximisque Ecclesiae & Rei­publicae curis impedito, indefessam legendi scribendi (que) diligentiam viderem. Alias quidem virtutes tuas mihi inferioris subsellii viro duntaxat admirari, hanc solam imitari licuit. Tu ne alterius (impari licèt) diligen­tiae otium, argumentum atque pr [...]mium deesset, vo­luisti. Faxit Deus, ut summum, quem in Ecclesiis [Page viii] Britannicis tenes, locum diu obtineas, in Ecclesiae com­modum, in Reipublicae utilitatem, in bonorum om­nium solamen, utque mihi, quod postremo orandum est loco, Opus vestris auspiciis inchoatum iisdem absol­vere liceat. Sic animitus vovet

Clementiae Vestrae
Sacellanus obsequentissimus ET Cliens humillimus HEN. WHARTON.

PRAEFATIO AD PARTEM PRIMAM Angliae Sacrae.
De ratione totius Operis, & Scriptoribus in eo editis.

I. CUM ad rei literariae incrementum vitae à teneris annis in­stitutae ratio, ad Ecclesiae Anglicanae honorem sacrum quo (licèt indignus) fungor munus pro viribus promo­vendum impellant; nullum refugiendum esse decrevi laborem, ex quo emolumenti aliquid utrique vel alteri possit accedere. In eâ igitur statione positus, in qua & otio non indigeo, & amplissi­ma librorum cujuscunque generis fit copia, & ad omnia, quae in gente nostrâ supersunt, archiva aditus non difficilis datur, loco at­que tempore opportunis utendum duxi, & aliquod aggrediendum opus, quod ad aliam stationem translatus frustra tentarem. Ad illustrandas itaque Ecclesiae Anglicanae antiquitates & res gestas, statui antiquas de rebus nostrae gentis ecclesiasticis Historias & Mo­numenta quamplurima è tenebris, quibus involuta delitescunt, e­ducere & luce publicâ donare.

II. Civiles Anglorum Historias plures eruditissimi viri evulgan­das curârunt, & hodienum curant. Ex Ecclesiasticis autem Histo­riis paucissimae prodierunt. Vix in Historiae enim justae censum venit amplissima Chartarum & Instrumentorum Ecclesiasticorum congeries, quam Cl. V. Gulielmus Dugdale in Monastico suo An­glicano dedit. Plures tamen ejusmodi Historiae supersunt; non omnibus quidem obviae, & in Bibliothecarum forulis seu Ecclesia­rum archivis abditae, luce autem dignissimae, & in Ecclesiae hono­rem, in rei antiquariae augmentum, plurimum collaturae. Has con­quirere & quascunque melioris notae evulgare statui; ut si quis ali­quando, tanto operi non impar, Historiam nostrae gentis Ecclesi­asticam aggressus fuerit, illi materia atque monumenta non de­essent. Quas enim Harpsfeildius, Alfordus, Smithaeus, Fullerus [Page x] aliique hactenus scripserunt Historias Ecclesiasticas, longè infra argumenti dignitatem subsederunt.

III. Ista quidem Operis hujus primùm suscepti unica fuit ratio. Dum eo autem animo Bibliothecas excuterem, & monumenta Ec­clesiae antiqua undique congererem; plures de Archiepiscoporum & Episcoporum Angliae Vitis Historiae sese obtulerunt. His perlectis, aliisque quorum uberrima facta est copia monumentis adhibitis, postea in mentem venit accuratam Episcoporum Angliae Historiam ex iisdem consarcinari posse. Atque hoc longè utilius & orbi lite­rato gratius fore videbatur; si ejusmodi Historiam, non adeò eli­matam quidem, nec Ughelli aut Sammarthanorum aemulam, aliis tamen antea scriptis multoties uberiorem ac certiorem, emitterem. Primam interim intentionem de antiquis Historiis Ecclesiasticis evulgandis dimittere nolui; cùm difficile non fuerit opus eâ metho­do disponere, ut insigniores quae supererant rerum Ecclesiasticarum Historiae exhiberentur, & Historia Episcoporum satis ampla metho­do non incertâ simul prodiret. Huic itaque perficiendo operam dedi, & in volumen secundum rejectis Historiis, quae Episcopo­rum certae alicujus Sedis successionem non tradiderunt, Episcopo­rum, quorum Sedes Cathedrales Monachi possederunt, Historiam juxta Provinciarum & antiquitatis ordinem hoc primo volumine congessi; de reliquis Angliae Episcopis tertium volumen forsan ali­quando editurus.

IV. Frustra quis à nobis exspectabit, ut Hierarchiae Anglicanae Historiam eâ ubertate atque certitudine contexamus, qua suam I­tali, suam & Galli contexuerunt. Apud hos enim Ecclesiarum & Coenobiorum Archiva ut plurimùm manent integra: quae no­bis foelicitas hominum maleferiatorum sacrilegio ablata est. Neu­tiquam Anglis olim defuerunt Scriptores, qui res gestas memoriae commendarent seu in tabulas referrent: quinimo nulla Orbis Chri­stiani regio nostram Scriptorum numero antecelluit. Horum au­tem pars minima ad nos transmissa est; haud ita temporis injuriâ tamen quàm sacrilegio intercepta. Perierunt pars maxima, quan­do avarâ saeculi superioris iniquitate Monasteria eversa sunt, Eccle­siae Collegiatae demolitae, Bibliothecae utrarumque direptae, lacera­tae, vilissimis usibus vel etiam flammis damnatae. Atque utinam Ecelesiae Cathedrales sacrilegorum rapinam effugere potuissent! Harum etiam aliquot Archiva homines nequissimi nutilârunt, di­straxerunt, foedârunt. Id in plurimis avaritia & impietas, in non­nullis superstitio effecit. Comperi enim Episcopum quendam ante centum & quod excurrit annos, avitae superstitionis delendae prae­textu, [Page xi] omnia Ecclesiae suae monumenta & Registra igni tradi­disse.

V. Praeclarè tamen cum Ecclesiâ Anglicanâ actum fuisset, ni in literaturae & pietatis excidium Puritanorum gens pullulâsset. In­sana ista, quodque magis indignamur, indocta tenebrionum col­luvies, abducto ante quadraginta annos in partes suas popello, E­piscopos & Canonicos Saeculares Ecclesiarum Cathedralium custo­des sedibus suis ejecerunt, Ecclesias à mille retro annis cultui divi­no sacras polluerunt, Ecclesiarum tabulata diripuerunt, detruncâ­runt, nonnullibi etiam flammis cremârunt. Factum id ab astutiori­bus, ne Episcopi & Canonici aliquando restituti Chartulariorum su­orum subsidio praedia & fundos ecclesiasticos repetere possent, ab aliis autem stultâ superstitione & literarum odio. His enim Patres omnes ante Reformationem nostri atque ipsimet etiam Sanctissimi Religionis Christianae apud nos Fundatores pro Antichristianis ha­bentur; & antiqua religionis monumenta, seu sacra aedificia, seu scripta in sacris locis asservata, tanquam totidem idolatriae vestigia, sunt exosa. Ipsam etiam Anglicanam Ecclesiam, quòd Apostoli­cae disciplinae & primaevi in sacris obeundis decoris observantissima cum stultis insanire nollet, superstitionis & idololatriae apud vulgus insimulant; nondum illam à pristinis sordibus repurgatam ad Chri­stianae simplicitatis normam accessisse, ritus Antichristianos adhuc usurpare. Hisce offuciis viri maleferiati credulam plebem obcae­cant, in Schisma pessimum abducunt, & in sanctissimae Matris ex­cidium incitant. Si disciplinam Antichristianam quaeras; causa­buntur Ordinem Episcopalem, qui ab ipsis Apostolis exordium su­mens, per omnia saecula honoris praerogativam & Ecclesiae clavum tenuit, & quamdiu in terris futura sit Ecclesia, tenebit. Si caere­monias tanto clamore impugnatas petas; narrabunt tibi Crucis sig­num, quod in Primitivâ Ecclesia in honore fuit, neque in nostrâ desuevisse, incusabunt infulas Sacerdotales non minùs simplices quàm decoras; praescriptam orantibus, quam neque ipsi negare au­dent esse piissimam, Liturgiae formulam; & Divini Numinis ado­rationem genibus flexis inter Eucharistiae symbola suscipienda factam. En criminum portenta, quibus Schismatici nostrates Ec­clesiam optimam impugnant; eandemque patrum nostrorum me­moriâ strenuè calumniando in supremum discrimen adduxerunt. Tunc quidem Numen, cujus inscrutabilia sunt judicia, sceleri pro­speritatem indulsit. Non sine insigni tamen providentiâ factum credo, quòd Ecclesias Cathedrales, quas ipsas superstitionis arces nuncupare solebant, in potestatem suam redactas Puritani funditus non everterint, neque in omnibus Archiva & tabulata pessumdede­rint. [Page xii] Quòd si Deus, qui priscos Christianos Ethnicis persecutori­bus cruciandos saepiùs concessit, Ecclesiam Anglicanam à Schis­maticis opprimi iterum permiserit; vix aliud est exspectandum, quàm ut omnia apud nos antiquitatis & religionis monumenta in­tereant. Praeclarum superstitionis suae non immutatae indicium illi dederunt; quando tumultu in Provinciâ Somersetensi anno 1685. excitato, archiva Episcopatûs Wellensis maximo studio conquisita igne combusserunt. Atque istud quidem ad hoc opus aggredien­dum argumentum non leve fuit; ne per invalescentem indies A­theorum & Puritanorum colluviem exulante à nobis religione Ca­tholicâ, aliorum conatus praeverterentur.

VI. Historiam nostram, seu potiùs farraginem Historicam, in anno 1540. terminavi; quando Canonicis Saecularibus loco Mo­nachorum in Ecclesias Cathedrales introductis, & restauratâ, quae plurium saeculorum incuriâ collapsa fuerat, disciplinâ insignem mutationem res ecclesiastica subiit. Ordo quidem Episcopalis continuâ serie ad nos transmissus viget, praeclaris etiam numeri, virtutis & eruditionis incrementis auctus. Praesulum autem ab hoc termino succedentium res gestae hominum memoriâ nondum exciderunt, neque ad antiquae Historiae (quam nunc illustran­dam suscipimus) aetatem assurgunt. Erit tamen quandoque, quod sperare liceat, qui Episcoporum Reformatae Ecclesiae Angli­canae vitas & res gestas scripto consignaverit. Sanè tunc universo orbi Christiano constabit huic Ecclesiae nunquam defuisse Praesules sanctitate conspicuos, doctrinâ illustres, omnibus numeris consum­matos; quinimo saeculis postremis illi praesedisse Episcopos, de­cessoribus suis antiquioribus pietate non impares, eruditione supe­riores, mediis autem utrâque praestantiores. Quod non eo ani­mo dictum velim, quasi Episcopi intermedii summis ingenii & virtutis dotibus praediti non fuerint; è quibus aliqui Sanctorum albo meritò sunt ascripti, plures ob incomparabilem doctrinam stupori erant; nonnulli etiam antecessoribus palmam praeripue­runt, successoribus quibuscunque haud facilè imitandi. His siqui­dem annumerem Johannem Peckham Archiepiscopum Cantuari­ensem & Robertum Grosthead Episcopum Lincolniensem; quo­rum si quis Vitas latiùs tradiderit (quod mihi aliquando in animo fuit) optimam is Christiani Praesulis normam dabit. Tot tanto­rumque virorum ab Ecclesiâ Christi, ac praesertim Anglicanâ, egre­giè meritorum tempora & res gestas luce aliquali donâsse max­imae mihi voluptati fuit, atque aliis (sic voveo) non inutile erit.

[Page xiii]VII. Historias de Episcopis Angliae plures conscripserunt. In his primo loco commemorandus venit Willelmus Somerset, Coenobii Malmsburiensis Monachus & Bibliothecarius; qui Gesta Pontificum Anglorum ab anno 596, ad 1125. circiter quatuor libris complexus est. Extabant eo tempore in praecipuis Angliae Ecclesiis & Monasteriis Catalogi Episcoporum uniuscujusque Sedis, quales hodienum asser­vatos vidi quamplurimos. Catalogum ita (que) in Monasterio Malms­buriensi repertum Willelmus descripsit; quicquid de antiquioribus Episcopis invenire poterat apposuit, de recentioribus quae sibi erant comperta aut ab aliis delata tradidit. Quod dolendum est autem, Catalogo admodum vitioso ipse usus est; & vir illustris D. Henricus Savilius Historiam illius ex mendosissimo Codice descriptam evul­gavit Londini 1596. f. Willelmi Historiam Simeon DunelmensisBaleus de Scri­ptor. Angl. Cent. 2. c. 98. abbreviâsse dicitur. Extat quidem ejusmodi Abbreviatio in Biblio­thecâ Lambethanâ, nullius planè pretii.

VIII. Proximo post Willelmum loco de Praesulibus Angliae Com­mentarium edidit Radulphus de Diceto, Decanus Londinensis; cujus Abbreviationes Chronicorum & Imagines Historiarum inter x. Scriptores Historiae Anglicanae editae habentur. Historiam is de Praesulibus Angliae à S. Augustini adventu exorsus, ad Johannis Regis Corona­tionem (cui ipse anno 1199. interfuit) deduxit; & de Episcopis etiam Wallensibus, quos Malmsburiensis praetermiserat, quaecun­que invenire poterat congessit. Opus tamen luce indignum judica­vi; ideò quòd omnia ferè ante annum 1120. ex Bedâ & Malmsbu­riensi hauserit, quaecunque autem ab anno 1120, ad 1199. habet, in Historias suas praedictas iisdem verbis retulerit; si Archiepisco­porum Cantuariensem demas Historiam, quae proinde in secundi voluminis calce locum habebit.

IX. Plures alios gesta Pontificum Anglorum literis olim commi­sisse perquam verisimile est. Nulla enim gens Historicorum feraci­or Angliâ fuit. Plurima certè compendia, tabulas, Indiculos, alia­que ejusmodi, de Episcopis Angliae vidi, justae tamen Historiae titulo indigna. Johannem Everisden Monachum Buriensem de Regibus & Episcopis Angliae commentatum fuisse Baleus prodidit. ExcerptaCent. 5. c. 40. ex illius Chronico manu Johannis Jocelini facta perlegi; neque a­liud opus fuisse arbitror, quamvis ea solummodo quae ad Coenobi­um Buriense spectabant Jocelinus descripserit. Tempus Eversdeni paulò certiùs Baleo Placita Parlamentaria dab [...]nt. In his enim le­giturP. 323. Abbatem S. Edmundi ad Parlamentum Carleolense anno 1307. citatum misisse Procuratorem suum Johannem de Eversden [Page xiv] Commonachum suum. Praeter hunc Nicolaus Montacutus circa an­numCent. 8. c. 25 1460. de Episcopis Angliae conscripsit librum, quem in Bib­liothecâ Collegii Etonensis post centum annos asservatum fuisse Ba­leus & Jocelinus produnt. Ejusdem de Pontificibus Romanis li­brumDe Script. Ang. cap. 96. in Bibliothecâ Lambethanâ inspexi, & nullius esse pretii de­prehendi.

X. Hactenus de antiquis hujus argumenti Scriptoribus. Postquam autem literae meliores apud Angliam reflorescere & antiquitatis stu­dia vigere coeperunt; primus omnium Polydorus Virgilius, Archi­diaconus Wellensis, vir undequaque doctissimus, & Anglicanae Hi­storiae peritissimus, de Praesulibus Angliae commentatus est. Opus nondum prodiit, nunquam forsan prodire dignum, inter exules Anglos asservatum. Vix enim alia praeter nuda nomina atque tem­pora complecti videtur. Notitiam ejus Stapletonus dedit hisce ver­bis.Pri [...]c. Doctr. l. 13. c. 7. Habemus omnium Episcoporum, quos annis penè mille Anglia habuit, paratum catalogum & ordinem, à Polydoro Virgilio descriptum.

XI. Majori molimine Historiam de Pontificibus Angliae ador­navit Johannes Lelandus, Antiquarius nostrae gentis longè eruditissi­mus; qui Henrici VIII. Regis jussu atque authoritate omnes Eccle­siarum & Monasteriorum (antequam subverterentur) bibliothecas & archiva rimatus, quaecunque ad Antiquitates Anglicanas illustran­das faciebant, in adversaria conjecit: & ex his postea, otium na­ctus, plurima egregia de rebus Anglicanis Commentaria contexuit. Opus ejus aliis uberius de Scriptoribus Angliae Baleus compilavit, & in Centurias suas ferè integrum descripsit. Plurima ejusdem ad­versaria in Bibliothecis Oxoniensi, Cottonianâ at (que) aliis asservantur. Opus autem de Pontificibus nondum vidi. Simplicem ejus men­tionemCent. 8. c. 81. Baleus facit, qui alia ferè omnia scripta illius viderat. Am­pliorem illius notitiam ipse Lelandus exhibuit in Commentario suo in Cygneam Cantionem. De Antonio (inquit) Dunelmensi Episcopo fusiùs in Opere, cui titulus de Pontificibus Britannicis, dicemus. Nam il­lorum res gestas magnâ curâ exquisivi, & majori propediem in ordinem redigam.

XII. Post viginti circiter annos Historiam Angliae Ecclesiasticam molitus est Nicolaus Harpsfeildius, Archidiaconus Cantuariensis, sed Archidiaconatu exauthoratus anno 1559. quòd juramentum de suprematu regio agnoscendo praestare nollet. Exauthorationi annis 24. superfuit, otio interim, quiete & rerum necessariarum copiâ fruens; carcere quidem (quod vult Pitseus) adeò non constrictus, ut Archiepiscopus Cantuariensis erudito labori favens, omnium Se­dis [Page xv] suae Registrorum usum ipsi indulserit. Integro hoc tempore Ecclesiasticae Historiae conscribendae incubuit; eidemque Episcopo­rum Angliae successionem & res gestas ordine intexuit. In antiqui­oribus Episcopis Bedam, Malmsburiensem, Florilegum & Floren­tii Indiculum describere contentus, nuda plerumque nomina appo­suit, de verâ successione atque Chronologiâ parum sollicitus. In sequentibus quaecunque apud Historicos sibi familiares & Registra occurrebant, apposuit; adeò tamen ut per integra plerunque saecula nuda Episcoporum nomina habeantur, & in his tam crassi errores saepiùs inveniantur, ut mirum sit hominem, cui neque industria nec ingenium defuit, tam miserè labi potuisse. Prodiit Historia illius Duaci 1622. fol.

XIII. Proximus Historiam de Episcopis Angliae universis con­texuit Johannes Pitsius, exul Anglus, Commentario de Illustribus An­gliae Scriptoribus edito satis notus. In hoc Opere ad Catalogum su­um, quem composuit, de Archiepiscopis Cant. de Episcopis Lon­din. Dunelm. &c. Lectorem saepissimè remittit; & in Prolego­menisP. 59. suis se Catalogos suos Regum, Episcoporum, Apostolico­rumque virorum Angliae aliquando editurum spondet. Nam om­nia suae gentis monumenta (sic Author Vitae ejus habet) quae vel ad Ec­clesiasticam P. 818. Hierarchiam vel ad reipublicae politiam pertinere videbantur, di­ligenter observans, & in Adversaria conjiciens, quatuor magna volumina collegit, Regum unum, alterum Episcoporum, tertium virorum Apostolico­rum, quartum Illustrium virorum. Frustra autem aliquis Historiam Pontificum Angliae meditatur, cui ad Registra omnia & Ecclesia­rum archiva aditus non patet. Gloriantur quidem Angli exules haberi penès se nobilissima nostrae gentis monumenta, à Monachis aliisque exulibus saeculo postremo in exteras regiones avecta. Si quis tamen ex Alfordi Annalibus aliorumque exulum circa res An­glicanas conatibus conjecturam fecerit; vanam esse jactantiam fa­cilè reperiet. Vix enim ulla ab his citata monumenta seu Historias inveniet, nisi quae nostrates typis domesticis evulgârunt, aut Harps­feildius in Opere suo protulerat. Quod Pitseum imprimis attinet, is intolerandae arrogantiae indicia dedit manifesta. Se enim sua de Scriptoribus Anglicis potissima ex Lelandi Collectaneis hausisse, Ba­lei autem Centurias vix levi inspectione dignatum esse, prae se fert; quamvis mihi abunde compertum sit illum Lelandi opus nunquam vidisse, sed quae Baleus ex Lelando non ingratus compilavit, ip­sum ex Baleo ingratissimum descripsisse.

XIV. Faeliciùs in hoc argumento desudavit R. P. Franciscus God­winus, Episcopus Landavensis ac postea Herefordensis; qui Com­mentarium [Page xvi] de Praesulibus Angliae vernaculo sermone edidit Londini 1601. 4o. auctiorem 1615. Latinè versum 1616. 4o. opus tum ob [...]erum memoriae consignatarum praestantiam tum ob eximiam styli elegantiam laude dignissimum. Vitas Pontificum Anglorum à primâ fidei susceptione ad annum 1616. juxta Provinciarum or­dinem complectitur. Breve postmodum supplementum unius vel alterius schedae anno 1621. Author dedit. Ampliorem tamen Hi­storiam de sui temporis Praesulibus vir eruditus meditatus est, quam paginâ 333. editionis Latinae hisce verbis pollicetur. Erit fortassis tempus, quando me ad speratam in coelis patriam traslato, de meorum tempo­rum Pontificibus scripta (quae jam nunc meditor) edi possint, sine vel me­tu offensae vel adulationis suspicione. Voto quidem perficiendo tempus illi non deerat, neque enim ante initium anni 1633. vivis excessit; nil tamen ejusmodi ab eo scriptum superest. Narrare solebat ami­co cuidam meo filius ejus Carolus Godwyn, Ecclesiae Monume­thensis Vicarius, patrem auctiorem longè Commentarii sui editio­onem molitum, morte praereptum fuisse; nil autem praelo para­tum invenire potuit. Vereor ne & nova illa, quam molitus esse di­citur, editio famâ magis quàm re auctior fuerit. Vidi enim ipsi­us Episcopi Codicem, in cujus orâ additiones & emendationes suas apposuerat. Stylum quidem millenis ferè locis emendaverat, vix centenis autem Historiam seu auxerat seu correxerat. Sanè Author Reverendus de styli magis nitore quàm de rerum gestarum tempo­rumve certitudine sollicitus fuisse videtur: ut in illo potissimùm ex­poliendo integros viginti annos, quos Operi praesenti sese impen­disse in Praefatione dicit, exegisse non immeritò censeri possit. Vix sesquiannus enim praeteriit, ex quo Praesulum Anglorum Historiam illustrandam suscepi; meque duplo plura atque certiora invenisse non vanâ opinione ductus confido; quin & Historicorum loca, ex quibus ille sua hauserit, in singulis ferè lineis notavi. Hoc enim inter alia habemus, quod de Godwino conqueramur, illum Au­thorum quos sequitur nomina non apposuisse, quin & pluries datâ operâ dissimulâsse; ut alii postmodum ab ipso mutuari cogerentur, quod ipse à prioribus parum gratus accepit. Nollem quidem pla­gii crimen viro erudito inferre; vix tamen sine indignatione qua­dam insignem ejus erga illustrissimum Antiquitatum Britannicarum Au­thorem ingratitudinem memorare possum. Ex hoc certè integram ferè Archiepiscoporum Cantuariensium Historiam, non minimam etiam Episcoporum sequentium Historiae partem, stylo arte fami­liari immutato, descripsit; vix tamen semel nisi carpendi & obtre­ctandi animo ejusdem nomen protulit. Si quando autem res ita ferat, ut Historiae alicujus seu sententiae Author necessariò sit lau­dandus; verba illius hisce formulis, Addit nonnemo, Dicunt nonnulli, [Page xvii] Opinantur quidam, &c. inducere solet. Adeò Authori huic claris­simo aliquid se debere profiteri noluit. Sic etiam Camdenum, sic Baleum, sic alias injuriâ affecit. Neque enim contentus fragmen­ta ab his prolata ex Historiâ Dunelmensi, Radulpho de Diceto, Lelando, & aliis, surripuisse, & tanquam ex autographis (quae revera nunquam vidit) hausta Commentario suo intexuisse; inte­gras plerunque de Episcopis narratiunculas ex aliis, Camdeno prae­cipuè, stylo levissimè mutato & Authoribus dissimulatis, conges­sit. Sic etiam in Consecrationibus & Translationibus Episcopo­rum ab anno 1559, ad sua tempora exhibendis, omnia ex Registris Archiepiscopalibus hausisse videri voluit. Reipsâ tamen ex Joce­liniIn fronte An­tiq. Britan. Indiculo Episcoporum tempore Matthaei Parker Archiepiscopi consecratorum & confirmatorum, & Masoni Opere vernaculo de Ministerio Anglicano securus accepit; quod Registra consulenti fa­cilè constabit. Omnia enim Jocelini & Masoni sphalmata descri­psit. Ante haec tempora quidem Registra Archiepiscopalia Histo­riae suae contexendae adhibuit; adeò raptim autem & festinatò per­volvit, ut vix unicam horam singulis Registris impendisse videa­tur. Nonnullibi etiam fides desideratur. Quod si Episcopi enim alicujus testamentum certo die probatum inibi legerit, & diem il­lius obitualem alibi non invenerit, obitum ejus illo die saepissimè reposuit; quamvis morti & tabularum supremarum probationi plures plerunque dies nonnunquam etiam septimanae intercedere soleant. His adde maximam in re Chronologicâ incuriam, defe­ctusque & errores (qui ubique occurrunt) gravissimos; & illum omnem posterorum diligentiam vicennali suo labore minimè prae­vertisse liquebit. In temporibus etenim antiquorum Episcopo­rum designandis Florilegum, Hovedenum & Florentium (quod­que magis infaustum erat) commentitiarum Ingulfi Chartarum subscriptiones, nullo examine adhibito, sequi solet; annum modò à S. Michaelis Festo, modò à Natali Dominico, modò à Calendis Januarii, saepissimè autem ab Annuntiatione B. Virginis, pro di­verso Authorum, quos sequitur, calculo exorditur; in nullis iti­dem tabulas Astronomicas & Calendarium consuluit, utrùm dies, quem consecrationi Episcoporum posuit, fuerit Dominicus. De­nique Episcoporum successionem in plerisque ita mancam dedit; ut in unicâ Asaphensi Historiâ annos inter 1140, & 1540. duos qui Episcopatum neutiquam obtinuerunt immiserit, novem autem E­piscopos penitus praetermiserit.

XV. Ultimo loco commemorandus venit (ideo quòd non de u­niversis Angliae Episcopis sed Archiepiscopis duntaxat Cantuarien­sibus scripserit, qui tamen ad elucidandas Ecclesiae Anglicanae anti­quitates [Page xviii] plus omnibus contulit) RR. P. Matthaeus Parker, Archie­piscopus Cantuariensis. Huic praesertim restitutam Historiae An­glicanae lucem debemus; ab hoc unico Ecclesiae Anglo-Saxonicae notitiam & monumenta accepimus. Ipse omni doctrinae genere cumulatissimus, antiquitati Anglicanae illustrandae plurimùm insu­davit; aliisque ut eandem susciperent provinciam author fuit. Li­bros è Monasteriorum & Ecclesiarum Bibliothecis projectos, dis­cerptos, & per tabernas, per foeda loca dissipatos conquisivit, meli­oris notae Historias luce publicâ donavit; viros eruditos ad parile studium incitavit, eosdemque voto suo obsequentes praemiis lautis­simis & dignitatibus Ecclesiasticis provexit; alios in familiam suam ascivit, quos ad antiquitates nostrae gentis enucleandas muneribus provocavit, & exemplo praeivit. Hac ratione inducti plures isti O­peri incubuerunt, Georgius Acworth, L. D. Willelmus Lambard Juris Anglicani peritus, Willelmus Darell Canonicus Cantuarien­sis, Robertus Talbot Canonicus Norwicensis, Laurentius Nowel Hospitii Lincolniensis Jurisconsultus, Franciscus Thynne, Thomas Yale L. D. Registrarius Archiepiscopi principalis, ac postea Deca­nus de Arcubus; aliique quamplures; quorum industriâ excerpta ex antiquis nostrae gentis Historiis & monumentis amplissima facta & in libros digesta vidi. Prae aliis autem omnibus eminuit Johan­nes Jocelinus, Antiquarius Archiepiscopi domesticus; cujus operâ in conscribendâ Historiâ de Antiquitate Britannicae Ecclesiae seu de Vitis Archiepiscoporum Cantuariensium Archiepiscopus usus est. Innumeras is pervolvit Historias, Saxonicae linguae notitiam primus ex recenti­oribus obtinuit; volumina multa Collectaneorum propriâ manu de­scripsit; Vitas Archiepiscoporum pluries digessit, modò tenuiori, modò uberiori stylo, antequam ea quam cernimus Historia prodi­ret; cui ultimam adhibuisse manum Matthaeum Archiepiscopum opinor. Prodiit demum Historia tanto molimini non impar, tan­to nomine non indigna; quae in Ecclesiae Anglicanae rebus ab an­no 596, ad 1575. tradendis alias (quae hactenus scriptae sunt) om­nes fide, elegantiâ, ac gravitate longè superat. Maximam illi qui­dem injuriam fecerunt Typographi tum Londinenses tum Hano­vienses. Verùm editionem perfectiorem, manuscriptis Authoris additamentis auctam, brevi exituram fore speramus.

XVI. In Historiâ Archiepiscoporum Cant. tradendâ omnem fe­rè nobis diligentiam Jocelinus praeclusit. In Birchingtoni itaque Historiâ notis illustrandâ, seu ad annum 1540. continuandâ, gesta moresque Archiepiscoporum describere frustra fuisset; cùm ex An­tiquitatibus Britannicis ea meliùs peti possint. Unicum id agendum restabat; ut temporum ratio, quam Jocelinus aut neglexit aut con­turbavit, [Page xix] uberiùs atque certiùs traderetur. Feci id itaque in Dis­sertatione de verâ Successione Archiepiscoporum Cant. quam juxta me­thodum postea receptam in Annotationes ad Birchingtoni Histori­am distribuisse usque ad annum 1374. & reliquam partem Conti­nuationis loco subjecisse forsitan praestitisset. Quo minùs id face­rem improvisa corporis invaletudo in causâ erat, quae dum Birching­toni Historia typis exprimeretur, à studiis me avocavit. Quòd si praelo iterum emitti hoc Opus aliquando contigerit; velim Histo­riam Radulphi Dicetensis de Archiepiscopis Cant. ab anno 596, ad 1199. (quae in secundi voluminis Calce modò collocatur) ad pri­mi frontem transferri. Hanc excipiant Continuationes Stephani Birchingtoni ab anno 1199, ad 1374. Willelmi Chartham ab an­no 1374, ad 1381. distributâ inter singulos vice Notarum paginis suppositarum Dissertatione nostrâ ad annum 1381. subjectâque ad calcem reliquâ; loco etiam suo interpositis singulis additamentis & emendationibus, quae in Voluminis hujusce fine reperiuntur.

XVII. De Scriptoribus in hac primâ Parte editis aequum est ut nonnulla praemittamus; quòd proximè faciendum est. Qui pri­mum tenet locum, Stephanus Birchington Ecclesiae Cantuariensis Me­tropoliticae Monachus fuit, vico de Birchington in Insulâ Taneto oriundus. Mentio ejus habetur apud Thomam Cawston Mona­chum Cantuariensem, qui Historiam de Monachis Ecclesiae ChristiIn Archivis Eccl. Cant. Cant. duplicem scripsit, viz. quo die singuli professi fuerint ab an­no 1207, ad 1486. & quo die singuli obierint ab anno 1286. Iste Birchingtonum anno 1382. solenni ritu professionem fecisse refert. Longè tamen antea se Monachorum Cantuariensium consortio ad­junxisse Stephanus censeri potest. Obitum ejusdem Obituarium Ecclesiae Cant. his verbis exhibet: xii. Cal. Septembr. obiit Stephanus Brychinton, Sacerdos & Monachus nostrae Congregationis. Historiam Archiepiscoporum Cantuariensium ab illo scriptam fuisse, atque hanc, quam, nunc primùm edimus, ipsius esse ex Jocelino didici. Iste librum illius frequentissimè citat; & in Johannis Stratfordi Vi­tâ multa ex Birchingtoni Historiâ adducit, quae in nostrâ totidem verbis reperiuntur. Plura ejusmodi ad Historiae nostrae marginem notata occurrunt; plura alia notaveram, à Typographo perperam omissa. Quinimo idem Author Edwardi Regis & Johannis Ar­chiepiscopi invectivas in Historiâ suâ reponens, praefatur eas se à Birchingtono accepisse, & apud alium Historicum commemora­tasAntiqu. Britan. p. 224. non invenisse. Ille autem, quo Jocelinus usus est Codex, no­stro uberior fuit. In antiquioribus enim Archiepiscopis multa ex Birchingtoni Historiâ citat, quae in nostrâ desiderantur; eundem­que in Sudburii & Courtneii Archiepiscoporum Vitis laudat. Du­plicem [Page xx] itaque Historiae suae editionem Birchingtonus adornavit. Prima, quae in anno 1368. desiit, nunc prodit, ex Codice Bib­liothecae Archiepiscopalis Lambethanae ejusdem aetatis descripta. In eodem Codice habentur Historiae de Regibus Anglorum, de Pontificibus Romanis, & de Imperatoribus Romanis. Illa desinit in anno 1367. ista in anno 1378. haec in anno circiter eodem. Ab eodem Authore, à quo Historia sequens de Pontificibus Cant. omnes fuisse profectas jurare ausim. Tanta styli ac methodi simi­litudo in singulis intercedit. Quatuor istae Historiae extabant simul olim penès Willelmum Reede, Episcopum ab anno 1368. Cice­strensem; qui easdem resectis epistolis, invectivis, & narrationi­bus longiusculis, abbreviavit, verbis tamen in his quae manebant minimè immutatis. Abbreviatio extat in Bibliothecâ Cottonia­nâ.Julius B. 3. Ex eâ variantes Lectiones descripsi, quae ex adverso primae paginae conspiciuntur. Aliam postmodum Historiae de Archiepis­copis Cant. editionem auctiorem & ad annum circiter 1382. de­ductam Stephanus dedit; cujus facta est Jocelino copia, nobis fru­stra quaesita. Hujus Scriptoris notitiam Pitseus ex unico JocelinoAppend. cent. 4 c. 39. hausit; quamvis id iniquus plagiarius pro more dissimulaverit. Pla­gii autem crimen turpissimo errore non injustè luit. Stephano e­nim aliud Opus ascribit, Episcoporum Eliensium Catalogum. Si testem quaeras, nullum laudabit. Erroris autem fontem digito monstra­re possum. Legerat vir incautus apud Jocelinum nonnulla; qui­busP. 246, 248. ex Birchingtono pariter ac Historiâ Eliensi narratis iste testem utrumque in margine simul adhibuerat hoc modo, Steph. Birch. Catal. Episc. Eli. Hinc arrepto errore Pitseus Birchingtonum Ca­talogi Eliensis authorem posuit; quod Jocelino nunquam in men­tem venit. Quae ex utroque Jocelinus narravit, apud utrumque in hac primâ Collectionis nostrae parte reperiri possunt. Pitsei er­rorem Gerardus Johannes Vossius secutus est; quod extraneo homi­niDe Histor. Lat. l. 3. c. 2. facilè ignoscendum erat.

XVIII. Vita, quae sequitur, Simonis Sudburii Archiepiscopi Cant. desumpta est ex prolixo Opere cui titulus est Speculum Par­vulorum, in Bibliothecâ Lambethanâ asservato. Illi eadem manu scripta praefigitur istiusmodi nota Liber compositus & perquisitus Domp­ni Willelmi Chartham Monachi hujus Ecclesiae anno Domini MCCCCXLVIII. Monachum Cantuariensem authorem fuisse ostendunt plurima, quae in Ecclesiâ Cantuariensi post annum 1400. facta ibidem narrantur. Plures Monachos Cantuarienses hoc nomine insignitos invenio. Apud Historiam enim Thomae Cawston quidam Willelmus Char­tham habitum Monasticum induisse legitur 1329. 9. Octobr. ali­us anno 1418. alter 1430. quartus 1473. quintus 1487. Ex his [Page xxi] alter obiit 1488. 14. Cal. Sept. cujus obitum eo die etiam Obituari­um Cant. memoravit; & alium cognominem 7. Cal. Febr. obiisse retulit.

XIX. Excerpta subjeci quaedam de Roberto Winchelse Archi­episcopo ex Chronico Ecclesiae Cant. circa annum 1306. scripto, quod penès RR. in Christo Patrem D. Wilhelmum Archiepiscopum Cant. habetur. Id eo animo feci, ut ex iis lucem acciperet Bir­chingtoni de Roberto Historia; quae encomiastico magis quàm Hi­storico more scripta, rerum gestarum causas atque tempora minùs accuratè distinxit.

XX. Dies Obituales Archiepiscoporum Cant. ex Martyrologio (Martilogium sequiores vocant) & Obituario Ecclesiae Christi Cant. quae in volumine quodam Bibliothecae Lambethanae pulcherrimè ex­arata extant, descripsi. Martyrologium à Romano in paucis discre­pat, nisi quòd Sanctorum omnium Anglorum nomina suis quaeque diebus apposuerit, Obituarium autem Monachorum omnium, Ar­chiepiscoporum, Benefactorum Ecclesiae Cantuariensis & aliorum spirituali societate Cantuariensibus conjunctorum à primâ Ecclesiae fundatione ad annum circiter 1530. dies obituales, additis plerun­que insigniorum elogiis, juxta mensium & dierum ordinem com­plectitur. Ejusmodi Obituaria in singulis ferè Coenobiis majoribus asservabantur; in quae Monachorum & Benefactorum obitus refer­re solebant; & quamprimùm Codex nominibus repleri coeperit, ea­dem in alium Codicem describere. Hinc ex vetustioribus EcclesiaeNero C. 9. Cant. Obituariis bina in Bibliothecâ Cottonianâ habentur; aliud recentius in Bibliothecâ Arundellianâ, omnium autem novissimum in hac nostrâ Lambethanâ; quod proinde reliqua omnia com­plectitur, utpote post annum 1517. conscriptum, & obitus etiam usque ad annum 1538. sequentes suis locis manu alienâ adjun­gens. Haec Archiepiscoporum elogia obitualia indecoris hiatibus diduxisse Typographum plurimùm piget.

XXI. Historiam Controversiae inter Archiepiscopos Cant. & Ebor. de Primatu in calce voluminis Lambethani, quod Bir­chingtoni Historias complectitur, scriptam inveni. Author, qui è Cantuariensi coetu prodiisle videtur, omnia quae Anselmi & Ra­dulphi Archiepiscoporum tempora spectant ex Eadmero verbatim desumpsit. Aliam longè fabulam de hac controversiâ texunt Hi­storici Eboracenses. Veritatem autem penès Cantuarienses fuisse, Sedemque Eboracensem Cantuariensi ab anno 1664, ad 1119. subjectam fuisse luculenter ostendemus, si quando Eboracensium [Page xxii] Pontificum historiam aggressi fuerimus. Codex noster plurimis inquinabatur mendis.

XXII. Formulas plures Professionum obedientiae canonicae Sedi Cantuariensi à Suffraganeis Episcopis olim factarum subjeci. Quando primùm Suffraganei Metropolitanis suis obedientiam pro­fiteri coeperint, parum constat. Id autem omnibus notum est, à primaevis Ecclesiae saeculis receptum fuisse morem, ut Patriarchae ad thronos suos recenter evecti fidei suae formulas seu Symbola aliis Patriarchis scripta transmitterent; ut ex his se catholicè sentire & catholicam communionem fovere ostenderent. Sic etiam Metro­politani Patriarchis, sic Episcopi Metropolitanis suis literas non ab­similes destinare solebant. Invaluit postea consuetudo, ut iisdem scriptis Episcopi Suffraganei catholicam fidem & canonicam sub­jectionem profiterentur. Antiquiores itaque, quas exhibemus, formulae utriusque professionem continent. Postremò resectâ fidei confessione, formula in nudam obedientiae professionem transiit. Ex Professionibus ante Normannorum adventum nullam vidi au­tographam. Plusquam centenas autem bene prolixas, omnesque ab invicem diversas, perlegi in Registro quodam Ecclesiae Cant. pulcherrimo congestas. Extant ferè totidem in Codice quodam Cottoniano, manu elegantissimâ ante annos 500. juxta temporisCleopatra E. 1. ordinem digestae. Ex his nonnullae in Codice Cantuariensi deside­rantur; longè autem plures in hoc habentur, quae in illo frustra quaeruntur. Ex Professionibus post Conquestum factis innumeras ferè in Archivis Ecclesiae Cant. autographas vidi. Tunc primùm formula omnibus Episcopis communis esse coepit. Solebant ita­que Clerici & Officiales Archiepiscopales plura ejusmodi Instru­menta nitidè scripta comparare, relicto ad inscribendum Episcopi professuri nomen chasmate. Huic Episcopus inter consecrationem suscipiendam nomen propriâ manu inscripsit; dein formulam cla­râ voce legit, lectamque Archiepiscopo in manus tradidit. Ean­dem Archiepiscopus Monachis Cantuariensibus in archiva Ecclesiae referendam consignavit. Quòd si Episcopus ab alio, vel extra Ecclesiam Cant. consecratus fuerit; professionem Archiepiscopo si­milem facere, quamprimùm illi obvius esset, tenebatur; Ecclesi­am quinetiam Metropoliticam adire, & renovatam Professionis for­mulam super altare summum reponere. In horum instrumento­rum tergo Monachi seu Notarii, Clericive, praesentes solebant in­scribere Episcopi consecrati seu confirmati & Archiepiscopi conse­crantis seu confirmantis nomina, consecrationis tempus, locum, aliasque circumstantias insigniores, Episcoporum etiam assistentium & testium praesentium nomina. Ex his consutis & juxta temporis [Page xxiii] seriem dispositis Monachi plurimos immensae prolixitatis rotulos contexuerunt: quales in Ecclesiâ Cant. nonnulli hodienum su­persunt. Horum plures, simul ac ante-Normannicas Professio­nes, in Registrum quoddam transcripsit Johannes Cranborn circa annum 1360. qui nonnulla de Episcopis sui temporis scitu digna intexuit. Pauca de Episcoporum Professionibus usque ad annum 1400. manus recentior apposuit. Johannes autem Clericus erat Simonis Mepham Archiepiscopi Cant. Capellâ de Cortynton in Diocesi Sarum ab ipso donatus anno 1331. & professioni Johannis Assavensis Episcopi anno 1353. factae intererat.

XXIII. Catalogum Henrici de Estriâ & Annales Roffenses nactus sum, postquam Dissertationem de verâ successione Archie­piscoporum Cant. scripto commisissem. Illa itaque apposui; ut Chronologia Archiepiscoporum nostra ex iis seu robur seu medelam acciperet. Sanè maximè mihi gratulatus sum, quòd in S. Augustini obitu designando suffragium obtinuerim Annalium Roffensium, qui ante quingentos annos scripti plurimam fidem meruerunt. Ra­dulphi Dicetensis Indiculum ex binis Codicibus Lambethanis per­pulchris hausi.

XXIV. Dissertationem de verâ successione Archiepiscoporum Cant. operis instituti ratio exegit. Huic aliam de duobus Elfricis adjunxi. Pigebat summopere historiam Elfrici Grammatici, qui de Ecclesiâ Anglo-Saxonicâ transmissis ad posteros scriptis quamplurimis tam praeclarè meruit, adeò conturbatam, involutam, ac ferè ignotam esse. In designandis illius tempore, dignitate, & rebus gestis, me sententiam planè novam inivisse fateor; tot tamen tantisque argu­mentis firmatam, ut non facilè aliis rejicienda fuerit. Nullum fe­rè argumentum nobis adversatur, nisi quòd aetas penè centenaria Elfrico juxta calculum nostrum sit concedenda; aetas quidem rara, quae tamen apud nos exemplo non caret, quamque Herewaldus Landavensis Episcopus eodem saeculo superavit.

XXV. Annum obitûs S. Augustini Cant. & Elfrici historiam certâ luce donâsse ad elucidendam Ecclesiae Anglicanae Historiam magni erat momenti. Subjeci itaque monumenta quaedam anti­qua, quae calculum seu sententiam à nobis superiùs positum confir­mant. Primum in his locum tenet Chronicon breve; quod ad calcem Historiae Hugonis Floriacensis manu perantiquâ scriptum in­veni in Bibliothecâ Lambethanâ. Prima ejus pars sc. ad annum 734. ex Bedae Historiâ & Epitome verbatim desumpta est, additis duntaxat annorum numeris, qui apud Bedam plerunque desideran­tur. [Page xxiv] Pars posterior ab anno 1065, ad 1163. de rebus Scotorum praesertim agit; ut Scotum quendam authorem habuisse meritò quis suspicetur. Eundem Coenobii S. Crucis Edinburgensis Mona­chum fuisse indigitant quae de isto Coenobio ejusque Praepositis ube­riùs narrantur.

XXVI. Succedit Historia Abendoniensis, quae Elfrici tempori­bus definiendis aliisque difficultatibus expediendis plurimum contu­lit. Illam decerpsi ex Annalibus Mariani Scoti seu potiùs Floren­tii Wigorniensis, in Bibliothecâ Lambethanâ asservatis. Codex, qui manu longè elegantissimâ exaratus est, ad Coenobium Abendo­niense olim spectabat; & à Monacho quodam ejusce Coenobii ista additamenta suis quaeque annis intertexta accepit. Chronicon quoddam ab orbe condito ad annum 1083. Marianus Scotus, Monachus Moguntinus, novâ methodo conscriptum evulgaverat; quod in Angliam brevi perlatum, Monachis nostris adeò proba­tum est, ut id in singulis ferè Monasteriis describerent. In his Robertus Herefordensis Episcopus, omnium liberalium artium peritus, Cro­nicam Mariani Scoti diffusam defloravit; ut magis valere videatur Deflo­ratio, L. 22. c. 3. quàm ingentis voluminis diffusio: prout habet Johannes Tin­muthensis in Historiâ Aureâ. Robertus ille anno 1095. obiit. Defloratio ista (sic mea fert sententia) loco integri Mariani edita est Basileae 1559, & in Historicorum Germanicorum Collectiones postea translata. Genuinum Mariani Chronicon Florentius Mo­nachus Wigorniensis anno 1117. transcripsit, res Anglicanas sin­gulis annis maximâ fide ac diligentiâ intexuit, & ad sua tempora deduxit. Florentii anno 1118. defuncti laborem exceperunt alii Wigornienses Monachi; resque annis sequentibus gestas apposue­runt. Hujus Historiae Wigorniensis exemplar nactus Monachus quidam Abendoniensis anno 1131. eam in Coenobii sui usum ele­ganter descripsit, additis his (quae nunc primò evulgamus) laci­niis. Quaecunque ille de Ethelwaldo habet, ex Vitâ ejus per Wl­stanum Cantorem scriptâ (extat ea apud Mabillon. Saec. Benedict. V. p. 608.) ferè hausit; reliqua de suo dedit. Nusquam meli­orem Historiae Mariani ac Florentii codicem exstare arbitror. Qui Florentii enim Annales postea descripserunt, plurima Mariani rese­cuerunt, atque ipsos Florentii numeros saepissimè vitiârunt. Manco ejusmodi ac vitioso Codice usus est vir nobilissimus Gulielmus Ho­wardus, qui Florentii Chronicon primus evulga vit Londini 1592. 4o. Noster autem Abendoniensis habet Mariani tractatum de computo Pas­chali, Chronico suo vice Prae [...]ationis praemissum, & ejusdem de Concordiâ Evangelistarum librum satis prolixum, primae ac secundae Chronici partibus ad illustrandas D. N. J. Christi res gestas interpo­situm. [Page xxv] Caeterùm ingratus essem si dis [...]imularem Historiam Eccle­siasticam Anglicanam, praesertim antiquiorem, Monachorum A­bendoniensium diligentiae plurimùm debere. Ex nullo enim Coe­nobio plures prodierunt Annales Saxonici, Latini, Latino-Saxoni­ci, rerum antiquitus gestarum monumenta▪ Historiae, Chartula­ria, & librorum melioris notae apographa.

XXVII. Chartam Ethelredi Regis Wlfsino datam ad definien­da Wlfsini tempora exhibui ex Instrumento autographo in Biblio­thecâ Cottonianâ Otho A. 17.

XXVIII. De Epistolâ sequenti Alexandri Papae aqua mihi hae­ret. Spuriam esse tum ex insolitâ salutationis formulâ in initio, tum ex tempore malè posito in fine, constat. Nondum enim Thomas thronum Archiepiscopalem conscenderat, quando haec epistola scripta dicitur. Illam autem ex Codice ante annos circi­ter 270. scripto accepi; ut mirari subeat, in quem finem & à quo conficta fuerit. Thomas quidem alter erát Archiepiscopus Cant. tempore Alexandri V. Papae; qui variam subinde fortunam exper­tus est. Verùm in hac Epistolâ ille qui vapulat Archiepiscopus iis designatur indiciis, quae nulli nisi Thomae Becket conveniunt. In­credibile forsan videatur Papam huic Thomae, pugili suo fortissi­mo, ejusmodi contumelias inferre voluisse. Quamvis ortâ pri­mùm inter ipsum & Regem contentione, nondum Thomas Papae innotuerat; vereor etiam ne in utrâque aulâ tam Regis Angliae quàm Pontificis Romani eo tempore stultitiae notam subierit, & Archiepiscopali Sede indignus haberetur. Sic enim Petrus Blesen­sisEpist. 4 [...]. in epistolâ circa annum 1173. scriptâ, Reginaldum Bathonien­sem Electum à suspicione caedis Thomae purgans, habet. Bea­tus Martyr suspenderat patrem suum Episcopum Sarisberiensem. Nec mirum eo tempore videbatur, si silius afflicto patri compatiens, quandoque duriùs aut minùs consultè de dicto Martyre loquebatur. Nam & nos in­sensati vitam ipsius putabamus insaniam; & finem illius sine honore. Quicquid faciebat caritatis obtentu & zelo justitiae, in crimen odii & in­vidiae vertebatur, &c. Si ergo Bathoniensis Electus, sicut & nos om­nes, vitam Martyris quandoque habuit in derisum; non est quod ei debeat imputari in crimen. Gilbertus etiam Londinensis Episcopus Tho­mae,Alanus in Qu [...] ­drilogio c. 30. antequam exularet, in os palàm dixit. Stultus hactenus fu­isti; & ab hac stultitiâ, ut video, de caetero non recedes.

XXIX. De Roberto Winchelse Archiepiscopo Cant. Birching­tonus multa supra contulerat. Epistolam itaque de canonizatione ejus impetranda, praeclarum adeò de sanctitate illius testimonium [Page xxvi] rejicere nolui. Paucis post obitum annis fama increbuit de mi­raculisArchiva Eccl. Cant. ad sepulchrum illius factis. Harum certam sibi relationem transmitti Thomas Lancastriae Dux, magnus Angliae Seneschallus, à Conventu Cantuariensi petiit literis (quas vidi) Gallicè scriptis. Idem de his miraculis Papam mox certiorem reddidit; & Rober­tum Sanctorum catalogo inferri enixè postulavit. Rescribit Jo­hannes Papa fieri id non posse, antequam miraculorum veritas solenni examine instituto comprobata fuerit. Ad examen hujus­modi instituendum Walterus Archiepiscopus, jubente Papâ, po­testatem dedit Londinensi & Cicestrensi Episcopis 1319. 14. Novembr. Neque aliud postea in hac causâ factum reperio. E­pistolam Walteri & Suffraganeorum à nobis editam Registrum quoddam Ecclesiae Cantuariensis dedit.

XXX. Ecclesiae Wintoniensis historiam fusè prae aliis digessit Thomas Rudburn Ecclesiae ejusdem Monachus. Novi Mona­sterii Wintoniensis, quod ab Hidâ nomen accepit, fuisse Mona­chum Baleus malè tradidit. Ecclesiae enim Cathedralis S. Swithu­niCent. 7. c. 9 [...]. Coenobitam fuisse tum ex plurimis Historiae Majoris locis tum ex Prologo ad Historiam Minorem liquet. Balei errorem Pitsius & Vossius transcripserunt. Junior dictus est iste Thomas, ut à Tho­mâCap. 879. De Hist. Lat. l. 3. c. 9. Rudburno seniore, Episcopo Menevensi, qui sub ejusdem sae­culi initium Chronicon de rebus Anglicanis contexuit, distinguere­tur. Perperam tamen Johannes Jocelinus in Commentario MS. de Historicis Angliae, Rudburnum Seniorem Novi Coenobii Winto­niensisCap. 89. Monachum fuisse retulit; & Historiam Junioris Majorem Vossius Seniori inscripsit. Scripsit ille Junior primùm HistoriamL. 3. c. 5. brevem de fundatione, incrementis, atque Episcopis Ecclesiae Win­toniensis, à Lucio Rege ad tempora Henrici VI. Regis. Istam Cl. Usserius in Opere suo de Antiquitatibus Britannicis titulo Hi­storiolae Wintoniensis saepiùs laudavit; nosque illam modò eodem modò Epitomes Historiae Majoris nomine insignitam crebrò citavi­mus; partesque ejus primam ac postremam in Opere sequenti p. 179, 180, 181, 285, 286. exhibuimus. Justa est enim Histo­riae Majoris, quantum ad Ecclesiae Wintoniensis res spectat, Epi­tome, iisdemque ferè verbis utitur: ut ab eodem Authore, quan­tumvis nomen illius in fronte non gerat, fuisse profectam dubitari nequeat. Scripta autem ante Historiam Majorem fuit, tempore Hen­rici Beaufort Episcopi, qui anno 1447. obiit. Circa annum 1440. scriptam fuisse Usserius non malè conjecit. Habetur inAntiqu. Brit. c. 6. p. 66. Bibliothecâ Cottonianâ Galba A. 15. Praecedunt in eodem Codi­ce Annales breves Ecclesiae Wintoniensis à Bruto ad Henricum VI. Regem; qui Historiae Majoris quoad res civiles narrandas epito­men [Page xxvii] constituunt, eosdemque Authores sc. Vigilantium de Basilicâ Petri, Dolensem de gestis Dacorum super Anglos, &c. passim citant. Scripti sunt anno 1454. quod ex innumeris ferè locis constat: uni­cum ponam. Dedicata est Ecclesia Wintoniensis anno CLXIX. iv. Cal. Novembr. A primâ fundatione & dedicatione Winton. Ecclesiae fluxerunt anni MCCLXXXV. Post Ethelwaldi Episcopi tempora paucissima habent de Ecclesiâ Wintoniensi, in successione Regum Angliae narrandâ insumpti. Praeter haec justam de rebus Anglicis Historiam Rudburnus scripsit à Bruto ad annum 18. Henrici III. Regis, viz. Christi 1234. cui Breviarium Chronicorum titulum fe­cit: nos Historiam Minorem eam passim appellavimus. Inibi Re­gum Britonum à Bruto ad Codwalladrum, Saxonum etiam in unaquaque Heptarchiâ successionem & res gestas contexuit. Totus est in Historiâ Civili. Pauca admodum habet de Episcopis Win­ton. praeter nudam illorum successionem, & quae de Alwyni Epis­copi & Emmae Reginae purgatione fusiùs narravit. In hac au­tem narrandâ Annales Wintonienses ferè verbatim descripsit. In posterioribus annis unicum penè Matthaeum Paris sequitur; & de Episcopis Winton. post annum 1150. paucissima dedit. Ubique autem tempora infoelicissimè digessit. Insigniores hujus ab Historiâ Majore diversitates in Annotationibus exhihui. Facta est enim illius copia ex Bibliothecâ Cottonianâ Nero A. 17. Scripta est ea ante Historiam Majorem. Sic enim legitur in ejus­dem Prologo: Et quae hîc leviter pertranseo, in majori nostrâ Cronicâ opitulante Dei clementiâ supplebo. Et iterum ad annum 1189. de Henrici II. Regis obitu loquens ista habet. Et ista sufficiant in praesenti nostro Libello Minori. Plura dicenda sunt in Cronicâ nostrâ Majori, ut patebit intuentibus, & etiam de caeteris Anglorum Regibus. Demum itaque Rudburnus stilo uberiore & diligentiâ longè sub­tiliori Historiam Majorem composuit. Eam neque Baleus nec Jo­celinus nec Lambardus, viderant; qui tamen perlectâ Historiâ Minori ejusmodi Opus à Rudburno adornatum fuisse collegerunt. Illam nos ex Codice Lambethano evulgavimus; resectis ut pluri­mùm iis quae aliunde hauserat, indicatis tamen singulis ex quibus hausta sunt fontibus. Inutile enim fuisset amplissima aliorum Hi­storicorum fragmenta, quae historiae suae Rudburnus intexuit, ex­hibuisse; cùm ad Ecclesiam Wintoniensem neutiquam spectarent, & ex Authoribus suis jamdiu vulgatis meliùs peti possint. Codex Lambethanus & in fronte & in fine mutilus integram Rudburni Historiam nobis denegavit; neque Codex alter in Collegio Cor­poris Christi Cantabr. asservatus aliquid subsidii tulit. Incertum igitur manet, à quo tempore exorsa fuerit & in quo desierit Histo­ria Major. Mihi tamen videtur initio ejus perpauca deesse, & ex [Page xxviii] Historiolâ Wintoniensi non malè restituta esse. In hoc opere Rudburnus ad annum 1071. continuam Ecclesiae Dunelmensis historiam à primâ Sedis Episcopalis fundatione ad annum 1083. dedit. Illam inter alias Ecclesiae Dunelmensis Historias edere no­bis aliquando in animo fuit. Postea autem collatâ Simeonis Du­nelmensis Historiâ, illam ex hac (paucissimis demptis) congestam esse deprehendens, omittere consultius duxi. Deest quidem apud Simeonem Willelmi Episcopi de Monachis introducendis Charta. Verùm hanc paulò corruptiorem tamen, Monasticon Anglicanum dabit tom. 1. p. 42. Historiam suam Dunelmensem Rudburnus his verbis claudit. Ista quae hîc scripsi de Dunelmensi Ecclesiâ, habui in libro Privilegiorum ejusdem Ecclesiae ex accommodatione M. Roberti Nevyle Dunelmensis Episcopi. Robertus Sedi Dunelmensi praefuit ab anno 1438, ad 1457. Atque hinc Rudburni aetas non malè definiri potest. Illam Baleus & Baleum secuti Pitsius & Vossius ad annum 1480. producunt; hac ratione moti, quòd Johannes Rossus, qui anno 1491. obiit, se Rudburni praesentiâ aliquando usum fuisse scripserit. Quem de rebus Hidensis Monasterii Baleus Rudburno inscripsit, librum ex errore superiùs indicato natum ar­bitror.

XXXI. Chronicon Coenobii Wintoniensis Ecclesiae succedit. Id ex Codice Cottoniano Domitian A. 13. descripsi. Partem ejus priorem, ab initio sc. ad annum 1086. Cl. V. Willelmus Dug­dale ex eodem Codice evulgavit in Monastico Angl. tom. 1. p. 31. In his Annalibus, (quod de Roffensibus etiam & Wigorniensibus dicendum est) omnia retinui quae ad Historiam illius Ecclesiae vel etiam ad totius Ecclesiae Anglicanae vel Sedis alicujus Episcopalis aut Coenobii faciebant, nisi quae nullius planè pretii lectuque indigna viderentur. In iis quae historiam saecularem spectabant, hanc ra­tionem inii, ut adhiberentur omnia alicujus momenti, quae apud alios Historicos vulgatos desunt, vel in his uberiora sive diversa habentur; quae autem apud Historias publici juris factas pro­stant, vel certiùs, aut sine insigni differentiâ traduntur, mitte­rentur. Authorem fuisse Monachum Wintoniensium ex plurimis Annalium locis constat.

XXXII. In sequenti Historiae Wintoniensis Continuatione mi­rabitur forsan Lector me Episcoporum omnium Wintoniensium res gestas stilo latiori prosecutum non esse. Sanè ingratum mi­hi semper erat ea omnia, quae antea ab aliis dicta fuerant, con­vasare, laudemque aliis debitam subfurari. Nos tempora prae aliis certa dedimus, res aliis intactas narravimus. Si quis ube­riora [Page xxix] velit, fontes omnibus patentes petat. Willelmi Wickham & Henrici Beaufort Episcoporum vitis eleganter atque ubertim scriptis, laudem Godwinus meruisset; nisi Willelmi historiam se ex Jocelino verbis nonnihil immutatis hausisse ingratus dissimu­lâsset. Aliorum Episcoporum res, antequam ad Sedem Winton. transferrentur gestae, rectiùs in primarum Sedium historiis quaeren­dae erunt. Sic Adami Orleton historia apud Herefordenses, Pe­tri Courtney & Ricardi Fox apud Exonienses Episcopos justiùs est collocanda. Stephani Gardineri Vita latiùs est enarranda; si quando Episcoporum post Reformationem degentium historiam susceperimus.

XXXIII. Epistolas tres de Monachis Ecclesiâ Cathedrali Win­toniensi non ejiciendis accepi ex Codice Cottoniano Vitellius E. 4. manu pervetustâ scriptas. Narrat Eadmerus Episcoporum An­gliaeHist. Nov. l. 1. p. 10. conatum de eliminandis ex Ecclesiis Cathedralibus Monachis tempore Willelmi I. Regis factum. Omnes circiter, inquit, qui ex Clericali Ordine per Regem Willelmum in Angliâ constituti Pontifices erant, Monachos qui in nonnullis Episcopatibus Angliae ab antiquo vitam agebant, inde eliminare moliti sunt; & Regem ipsum in hoc sibi consentaneum ef­fecerunt; in quo tam se effectu potituros certi extiterant, ut Walchelinus Episcopus adunatos penè quadraginta Clericos, Canonicorum more tonsurâ ac veste redimitos haberet; quos ejectis Monachis Wentonae Ecclesiae, cui praesidebat, mox intromitteret. Sola mora haec peragendi, nondum requi­sita ab Archiepiscopo Lanfranco licentia fuit. Lanfrancus autem, qui è grege Monastico prodierat, totis viribus obnixus Episcoporum conatum elusit, & Monachis Ecclesiarum suarum possessionem as­seruit. Hac spe dejecti Episcopi, Monachos ab Ecclesiâ saltem metropoliticâ Cant. ejicere moliti sunt, Rege ac Principibus con­spirantibus. Omnibus tamen praevaluit industria Lanfranci; qui ab Alexandro Papâ Ecclesias Monachis confirmari & anathema adversaturis incuti obtinuit. Sequitur Alexandri Bulla in Codi­ce Cottoniano. Cùm autem apud Eadmerum & inter Lanfran­ci Epistolas & in Conciliorum tomis ea habeatur; missam feci.

XXXIV. Lantfredi Epistola praefatoria extabat inter alias Epi­stolas vetustissimâ manu semi-Saxonicâ exaratus in Bibliothecâ Cot­tonianâ Vespasian A. 14. Integer autem Lantfredi liber in alio eximiae antiquitatis atque pulchritudinis Codice Nero E. 1. habe­tur. Titulum habet De Miraculis S. Swithuni. Agit autem so­lummodo de miraculis post obitum illius patratis: de rebus enim à Swithuno vivente gestis se perparum scire Lantfredus fatetur. Inter alios libros Saxonicâ linguâ scriptos, quos penè se extitisse [Page xxx] Jocelinus refert, memoratur Depositio Swithuni per Lantfredum. Com­mentarium itaque Lantfredi, saltem partem ejus nonnullam, ab alio Saxonicè versam esse conjicio. Ipse autem Lantfredus circa annum 980. claruisse à Pitseo atque Vossio non malè dicitur.

XXXV. Ernulfus Roffensis Episcopus, qui Sedem ab anno 1114, ad 1124. tenuit, librum compilavit de Ecclesiae Roffensis fundatione, dotatione, chartis, placitis, aliisque rebus ad eam spe­ctantibus. Codicem in Archivo Ecclesiae Roffensis asservatum Decanus & Capitulum Roffense benignitate summâ mihi trans­miserunt. Plurimis nostrae gentis Antiquariis Textûs Roffensis titu­lo innotuit. In fronte libri hanc inscriptionem manus antiquis­sima apposuit Textus de Ecclesiâ Roffensi per Ernulfum Episcopum. Continet autem plura monumenta tam Latinè quàm Saxonicè scripta, viz. Leges Ethelberti, Alfredi, Guthrunni, Edwardi, Edmundi & Ethelredi Regum, Saxonicè; Exorcismum Ordalii, Leges Canuti Regis, Constitutiones Willelmi I. Regis, Excerpta ex decretis Pontificum, Institutiones Henrici I. Regis anno 1101. latas, successionem Pontificum & Imperatorum Romanorum, Pon­tificum Jerosolymitanorum & quatuor Sedium Patriarchalium, Nomina Archiepiscoporum & Episcoporum Angliae à S▪ Augustino per singulas Sedes distributa, Latinè; Judicia civitatis Lundo­niae, Genealogiam Edwardi Regis ab Adamo, Genealogias om­nium Angliae Heptarcharum ab Adamo, Saxonicè; Privilegia, Chartas, Ordinationes, &c. Ecclesiae Roffensis Latinè & Saxo­nicè. Nulla habentur in Codice, Ernulfi aetate inferiora; si de­mas 13. nomina in Catalogo Archiepiscoporum Cant. & 15. nomina in Catalogo Episcoporum Roff. quae ab alienâ manu di­versis saeculis accesserunt; ut ex literis & atramento constat. Quae­dam enim manus Episcoporum sex Ernulfum sequentium nomi­na adjecit; cui alia manus recentior Episcoporum novem succe­dentium nomina apposuit. His addenda sunt pauca quaedam de rebus tempore Johannis & Ascelini Episcoporum gestis, post fo­lium 203. congesta. Caetera omnia manu Ernulfo coaevâ scripta sunt. Leviora forsitan haec videri possent; ni quis ea quae ad Historiam Roffensem ex hoc Codice adnotantur inspexerit. Ista enim nos praefari debuisse tunc facilè liquebit. Caeterùm aliis in­genii monumentis Ernulfus inclaruit. In his extat Epistola ad Walkelinum Wintoniensem Episcopum de Incertis Conjugiis prae­clara; quam R. P. Lucas Dacherius in Spicilegio suo evulgavit tom. 2. p. 410. Habetur eadem Ernulfo inscripta in Codice ve­tustissimo Bibliothecae Lambethanae, vix unico apice à Dacheria­nâ diversa. Turpissimè verò hallucinatus est Baleus; qui OperaCent. 2. c. 70. [Page xxxi] quaedam Arnulphi Lexoviensis Episcopi & Arnoldi Bonaevallis Ab­batis Arnulpho Roffensi Episcopo inscripsit, eundemque permis­cuit cum Arnulpho Presbytero, quem Romanorum Cleticorum insidiis Honorii II. Papae tempore Platina refert fuisse sublatum,Vita Honor. 2. dum in Romanae Curiae vitia acrius inveheretur. Reipsa enim Arnulphus ille Concionator toto coelo diversus erat à Roffensi no­stro, qui ante incoeptum Honorii Pontificatum obiit. Veritas au­tem Baleo parum curae erat, dummodo Romanae Ecclesiae inimi­corum numerum augere posset. Caeterùm nos insigniora Eccle­siae Roffensis monumenta ex Ernulfi farragine delectu habito ex­scripsimus, & nunc primùm evulgavimus.

XXXVI. Annales Ecclesiae Roffensis accepti sunt ex Historiâ amplissimâ, quae in Codice Cottoniano Nero D. 2. elegantissimè exarato reperitur. Ei manus recentior titulum apposuit; Histo­ria Ecclesiastica Monachi Roffensis. Ab orbe condito ad annum Christi 1307. manu perpetuâ deducitur. Dein aliâ manu sub­jungitur Continuatio ab anno 1307, ad 1377. multò succinctior. Prima pars eadem planè est cum Historiâ, quae Matthaeo West­monasteriensi inscripta prodiit; si ea demas, quae ad Ecclesiam Roffensem spectantia nos excepimus, & nunc primùm publici juris fecimus. Pars secunda de rebus Ecclesiae Roffensis nil om­nino habet. Chronicon istud, saltem Additamenta Roffensia. Ed­mundo de Hadenham deberi ex Willelmi Lambardi Collectaneis didici. In his enim multa ex Chronico Roffensi Edmundi de Hadenham ad annum 1307. deducto proferuntur, quae cum no­stris verbatim conveniunt. Chronicon Roffense ab anno 185, ad 1377. aliquis saeculo superiore descripserat manu pessimâ & lectu difficili. Codex (in Bibliothecâ Cottonianâ modo asservatus Ne­ro C. 3.) Johanni Jocelini olim fuerat; cujus annotationes fre­quentes in margine reperiuntur. Multa iste praetermiserat. Jo­celinus itaque manu propriâ omnia Chronici Roffensis quae de re­bus Ecclesiasticis agunt in Collectanea sua transcripsit; de rebus autem Roffensibus nil omnino dimisit. Hujus Excerpta ad an­num 1377. pertingunt. Nil tamen de Roffensi Ecclesiâ post annum 1307. in iisdem occurrit: ut eodem vel simili planè Co­dice Jocelinus usus fuerit. Ad calcem ejus Jocelinus ista subno­tavit. Praescripta omnia desumpta sunt ex Historiâ Roffensi; quam (ut verisimile est) tres Monachi ejusdem Ecclesiae, sese ordine in opere succe­dentes, composuerunt. Non est enim unus tonus totius orationis, non i­dem stilus, quinetiam triplex constructionis ratio. Horum Monachorum primus deduxit Historam à mundi initìo ad obitum Henrici III. viz. an­num Domini 1273. quando apparet Monachum claruisse. Alter adjecit [Page xxxii] historiam Edwardi I. filii praefati Henrici, qui obiit anno Domini 1307. Reliquam persecutus est Monachus tertius. Ista usquequaque vera non sunt. Vix enim fieri potuit, ut tertiae partis author fuerit Mona­chus Roffensis; cum in eâ nil de Ecclesiâ Roffensi habeatur. Paulò aliter Jocelinus in Libello MS. de Historicis Angliae, cap. 77. Matthaeus Westmonasteriensis, ejusdem Coenobii Monachus, qui à collectis Chronicorum floribus etiam Florilegi nomen est sortitus—col­legit Historiarum Flores in tribus libris—usque ad annum MCCCVII.—Scripsit etiam Additiones lxx▪ annorum, quibus Historiam priorem continuavit; quae sic incipiunt Sequuntur tempora duorum Regum. Cap. 78. Historia Roffensis est omnino eadem cum Historiâ Matthaei Westmonasteriensis, nisi quando agat de rebus Ecclesiae Roffensis. Ita uter ab altero Historiam mutuatus sit, difficile est mihi affirmare. Ha­bet hanc totam Historiam Ecclesia Roffensis, &c. Post eam Historiam Roffensem sequuntur in libro Additiones lxx. annorum; quas arbitror esse quae attribuuntur Matthaeo Westm. Additiones ejusmodi à Matthaeo scriptas fuisse Jocelinus ex unico Baleo hausit, Baleo non aliudCent 6. c. 31. argumentum erat, quàm quòd eas Calci Historiae Matthaei ad an­num 1307. deductae subjectas in eodem Codice invenerit. Cùm verò aliâ planè manu, methodo diversâ, & contractiori stylo scri­ptae fuerint; ab alio authore confectas esse veriùs quis suspicabi­tur. Baleum sequuntur Pitsius & Vossius; atque ille Additiones hasce à Matthaeo in parte suâ priori ad annum 1259. memorari adjicit. Sanè Matthaeus ad librum Additamentorum lectorem re­mittit. Additamenta autem ista ad eadem tempora, non saecu­lum sequens, spectant, & Matthaeo Parisio debentur, cujus verba Florilegus incautus exscripsit. Horum etiam gratiâ Matthaei West­monasteriensis aetatem Baleus & Baleum secuti ad annum 1377. producunt. Mea autem fert sententia Matthaeum circa annum 1307. claruisse, & in eodem Historiam suam terminâsse. Certè hanc, quae sub Matthaei nomine typis impressa circumfertur, eo tempore scriptam fuisse & in anno 1307. ultimam authoris ma­num subiisse constat ex plurimis Codicibus coaevis, ex aliorum Continuationibus ab hoc anno deductis, praesertim autem ex Con­tinuatione Adami Merimuth, qui ab anno 1313. rebus maximis gerendis interfuit, & Historiam Matthaei nomine modò vulga­tam ab anno 1307, ad 1343. produxit. Historiam verò suam Matthaeus neque à Monacho Roffensi nec à Wigorniensi, qui mul­ta illi habent communia, accepit. Nil enim de utrâvis Ecclesiâ intexuit; quod fieri, vix potuisset, si utriusvis scrinia compilâs­set. Neque enim Monachi in describendis in pugillares suos ali­orum Annalibus res ad Authoris primi Coenobium spectantes sub­ticere solent. Ut alias enim mittam, ipse Matthaeus Westm. qui [Page xxxiii] mediam Chronici sui partem ex Matthaeo Paris hausit, multa de Coenobio S. Albani dedit; & Monachus Wigorniensis, Annali­um Wigorn. author, Annales Wintonienses Chronico suo intex­ens, amplam Ecclesiae Wintoniensis historiam simul exhibuit. Re­stat itaque vero maximè simillimum Matthaeum Annales suo Mar­te elucubratos ad annum 1307. deduxisse, aliisque pro suo lubitu augendos vel ulteriùs producendos transmisisse.

XXXVII. Annales Roffenses ab anno 1314, ad 1350. dedit Codex Cottonianus Faustina B. 5. Author res gestas Hamonis Episcopi Roffensis literis consignare aggressus, juxta annorum se­riem digessit; & ad res minutissimas descendens, alia etiam tam in Ecclesiâ quàm republicâ eodem tempore gesta interponens, spissum opus confecit. Nos delectu habito insigniora duntaxat Hamonis gesta, quaeque in Historiâ Ecclesiasticâ & Civili magis utilia videbantur, excerpsimus; nil autem luce dignum praeter­misisse spondemus. Authorem fuisse Hamonis clientem familia­rem ex innumeris locis constat. Eundem Notarium publicum fuisse ipsemet saepiùs indicat. Ferè omnia enim acta fuisse dicit in praesentiâ mei Notarii publici infrascripti. Nomen tamen suum nul­libi apertè exhibet. In Historiâ istâ duo Notarii publici rebus Ecclesiae Roffensis interfuisse commemorantur Willelmus de Dene & Gilbertus de Segeford. Crebriùs illius parciùs istius nomina occurrunt. Demum Willelmo hanc deberi historiam me certi­orem reddidit Johannes Jocelinus in Commentario de Historicis Angliae. Cap. 73. Willelmus. Dene (inquit) fuit Ecclesiae Roffensis Notarius publicus; qui scripsit Historiam ab anno Domini MCCCXV, ad annum MCCCLVIII. in qua pertractat res gestas Ecclesiae Roffensis & Episcoporum Roffensium qui illo tempore sedebant. Incipit anno Domi­ni MCCCXV. cedente Fr. Johanne de Grenestede. Codex au­tem noster (quod plurimum dolendum est) in anno 1350. desiit. Willelmus Hamonis Episcopi famulitio ab anno 1314, ad exitum vitae adhaesit.

XXXVIII. Libellus Monachorum Roffensium de electione E­piscopi in Registro Islip fol. 224. extat. Indultus olim Archie­piscopis Cantuariensibus fuerat Sedis Roffensis patronatus ab An­gliae Regibus. In aliis autem omnibus Ecclesiis Cathedralibus pa­tronatu regio servato, Monachi seu Canonici Episcopum defun­cti vel translati loco eligendi licentiam à Rege petere consueve­runt. Monachi itaque Roffenses Sede post Johannis Episcopi obitum anno 1360. vacante, spreto Archiepiscopo eligendi licen­tiam sibi dari à Rege postulârunt, morem in aliis Ecclesiis rece­ptam [Page xxxiv] praetexentes. Reclamante & patronatum Ecclesiae Roffen­sis ad se spectare contendente Archiepiscopo, procaces Monachi Patronatum Regis esse affirmare non erubuerunt; & ad id pro­bandum hunc Libellum Regi obtulerunt. Ex eodem Registro f. 223. Jura Ecclesiae Roffensis accepi.

XXXIX. Historia de Episcopis Norwicensibus justò brevior est. Quicquid tamen inveniri poterat, exhibuimus. Extat in Bibliothecâ Cottonianâ Nero C. 5. Historia Anglicana bene pro­lixa, & in tres libros divisa. Primus (qui in Codice desidera­tur) agebat de rebus Britonum. Secundus de Regibus Saxonum & Normannorum usque ad annum 1298. agit. Tertius de Ar­chiepiscopis & Episcopis Angliae inscribitur; si Sedem autem Norwi­censem demas, nil habet ex Malmsburiensis Historiâ de eodem argumento non emendicatum, praeter nuda Episcoporum ab an­no 1125, ad 1292. nomina. Codex ante 400. circiter annos scri­ptus videtur. In calce illius nota manu eâdem apposita testatur tri­plex hoc Opus anno 1292. conscriptum fuisse à Bartholomaeo de Cotton Monacho Norwicensi. Parti itaque secundae historiam sexennalem, tertiae septennalem Author postea adjecit. Ex secun­dâ parte exscripsi omnia Ecclesiam Norwicensem spectantia, fa­ctoque Annalium Norwicensium titulo edidi. Ex tertiâ parte inte­gram Norwicensium Episcoporum Historiam desumpsi. Aliud hujusce Historiae exemplar in Bibliothecâ Lambethanâ reperitur, nulli Authori inscriptum, & sine aliqua divisionis notâ ad an­num 1445. productum, ulteriùs etiam producendum, ni Codex mutilatus fuisset. Partis posterioris ab anno 1299. inchoatae Au­thorem fuisse Monachum quendam Norwicensem ex pluribus ejus­dem locis non obscurè colligitur.

XL. Historiae Lichfeldensis ad annum usque 1347. quinque exemplaria mihi praesto fuerunt. Primum ex Bibliothecâ Cotto­nianâ Cleopatra D. 9. ante 300. annos exaratum. Secundum, e­jusdem circiter aetatis, ad calcem Chronici insignis Lichfeldensis (quod amicus quidam possidet) reperitur, In his nullam inve­nire potui variationem; adeóque Historiae textum ex iisdem ex­pressi. Reliquorum variantes lectiones in marginem rejeci. Duo enim alia exemplaria habet Bibliotheca Cottoniana: tertium mihi transmisit vir optimus Lancelotus Addison S. T. D. Lichfeldensis Decanus: Singula Authoris nomine destituta erant. Nomen ejus hoc modo expiscatus sum. Codex Cottonianus Vespasian E. 16. in usum Canonicorum Lichfeldensium à Gulielmo Whitloco exa­ratus est anno 1569. Iste Praefationem eidem praemisit, notas [Page xxxv] apposuit, & Continuationem ab anno 1347, ad sua tempora de­ductam subjecit. In Praefatione ista habet: Exscribi curavi prae­cipuam partem illius Chronici, quod visendum patet à laevâ subeuntibus osti­um australe Cathedralis Ecclesiae. Continet enim tam fundationem ipsius Ecclesiae quàm instaurationem & successionem Episcoporum. Addit nota manu recentiore Anglicè apposita: Ista Chronica verbatim concordat cum illâ, quae in Ecclesiâ asservabatur, tabulis ligneis insculpta parieti af­fixis prope australe ostium. Hanc Baronis Brooks satellites dilacerârunt. Anno enim circiter 1643. impii Puritani Diocesis Lichfeldensis duce Brookesio, armis contra Carolum I. Regem piissimum mo­tis, Ecclesiam Cathedralem Lichfeldensem obsederunt, & post diuturnum certamen expugnârunt. Expugnatae ornamenta om­nia diripuerunt, partes ejus fragiliores manibus sceleratis effrege­runt, firmiores bombardarum ictibus dejecerunt; Registra & Ar­chiva omnia, cum sacris vestimentis atque libris, ignibus injece­runt. Quòd se partem duntaxat Chronicae ligneae Whitlocus ex­scripsisse dicat, huc referendum est. Constabat illa duplici ta­bellâ: altera, cui titulus erat De Episcopis Merciensis Ecclesiae, E­piscoporum successionem complexa est; altera brevior Regum Heptarchiae Saxonicae & Monarcharum Angliae usque ad annum 1320. successionem dedit. Hujus rei testem habeo Franciscum Thynne, Antiquarium saeculo postremo non indiligentem. Is Collectaneis suis intulit Chronicon breve Lichfeldensis Ecclesiae; cui intextam esse dicit Tabellam quae in navi Ecclesiae servatur, tabellam autem ad annum 1320. pervenisse. Chronicon verò istud de Episcopis Lichfeld. nil omnino habet, soli Regum suc­cessioni enarrandae insumptum; adeò ut tabella memorata de Re­gibus duntaxat egerit necesse est. Idem Thynnus sibi famâ de­latum refert Historiam hanc extare in antiquo libro cujusdam Thomae Chesterton Canonici ejusdem Ecclesiae, qui Ecclesiae anno 1303. donaba­tur. In hoc quidem nonnihil lapsus. Chronicon autem suum à Willelmo Whitlocke Canonico Lichfeldensi se 1583. 3. Dec. ac­cepisse dicit. Porrò ut ad Codicem Whitloci Cottonianum re­vertamur; post Rogerum de Northburgh Episcopum succedit Continuatio brevis Historiae Episcoporum Lichfeld. usque ad ini­tia Elizabethae Reginae; his praemissis, Confratribus suis Gulielmus Whitlocke S. D. Hactenus ex veteri decerpsi quaeque Tabellâ. Quod superest, vobis lectio nostra dabit. Sic quidem Codex Cottonianus. Codex autem Addisonianus, qui anno circiter 1570. scriptus est, multo uberior est, ac justam Ecclesiae Lichfeldensis à primâ fun­datione ad istum annum Historiam complectitur. Author ea­dem, quae Whitlocus supra, de Historiâ Merciensi (sic antiquam Episcoporum Historiam in anno 1347. finitam appellare liceat) [Page xxxvi] praefatur; multa itidem de fundatione fidei Christianae in Angliâ adjicit; dein Historiam Merciensem verbatim exscribit, nonnulli­bi tamen apponens ea quae Beda uberiùs refert, & observationes suas ecclesiasticas (exigui ut plurimum pretii) interserens. Sin­gulis autem juxta temporum seriem intermiscet Historiam Re­gum Merciorum, ac postmodum Anglorum & Normannorum. Post annum 1347. nullum quem sequatur Authorem habens, suis verbis Historiam usque ad annum 1559. contexuit. Ampli­or est multò ista Historia Continuatione Whitloci supra memo­ratâ; ita tamen ut integra Historia minor, ne verbis quidem mu­tatis, ex Majore conflata fuerit; si duo vel tria additamenta ex­cipias. Totidem enim in Minore comparent, quae in Majore de­siderantur. Pronum est itaque arbitrari Gulielmum Whitlocum Codicem Addisonianum in usum proprium conscripsisse; postea autem à Concanonicis suis rogatum, ut Historiam Ecclesiae Lich­feldensis in Archivis ejus servandam daret, cùm integrae suae Hi­storiae Majoris transcribendae taedium subesset, Codicem Cottoni­anum contexuisse, additis post annum 1400. paucis, quae ei tunc primùm in mentem seu notitiam venerant, in Historiâ Majore antea non repositis. Ex Codice Addisoniano nos omnia ad Ec­clesiam Lichfeldensem ante annum 1347. spectantia, quae in Hi­storiâ Merciensi locum non habent, excerpsimus, & titulo Addi­tamentorum ipsi subjecimus. Dein Historiam sequentem (omis­sâ Regum successione) expressimus, interjectis etiam Historiae Minoris Additamentis. Historiam autem Merciensem ex Codi­cum antiquorum fide evulgavimus. Authorem ejus Gulielmus Whitlocus in Historiâ suâ Majori indicavit; dum ad finem Vitae Alexandri Episcopi (quam ex Historiâ Merciensi recitaverat) ista subdit. Haec verbatim ex libro Thomae Chesterfeld Canonici Lichfelden­sis scripto circa annum Domini MCCCL. Rem confirmat Registrum Stafford. Cant. in quo legitur Johannem Archiepiscopum Cant. Thomae Chesterfeld L. B. Canonico Lichfeldensi 1347. 24. Mar­tii commisisse custodiam Spiritualium Episcopatûs Coventrensis & Lichfeldensis, quae in potestatem suam tunc (nescio qua ratio­ne Sede Lichfeldensi tunc plenâ) devenerant.

XLI. Epistolam Leonis III. Papae ad Kenulphum Regem, at­que aliam Episcoporum Angliae ad Leonem, descripsi ex Codice Cottoniano longè antiquissimo, literis Saxonicis exarato, Vespasi­an A. 14. Epistola Kenulphi ad Leonem, cum aliâ Leonis ad Kenulphum responsione, de eodem argumento, apud Malmsburi­ensem exstant lib. 1. de gest. Reg. cap. 4.

[Page xxxvii]XLII. Chronicon Ecclesiae Wigorniensis à Christo nato ad annum 1308. deducitur. Pars prior ad annum usque 1190. res gestas brevissimè perstringit; sique Episcoporum Wigorn. suc­cessionem demas, pauca habet. Postea stylo uberiore adhibito amplam rerum historiam congessit. Ab anno circiter 900, ad 1050. series annorum est perturbatissima; Codicis etiam partes Bibliopegae vitio dislocatae. Post annum 1270. multa habet cum Florilego verbatim communia Wigorniensem tamen potiùs ex Florilego quàm Florilegum ex illo descripsisse suspicor; ideò quòd in iis quae communia sunt multa repetantur, quae Wigorniensis supra aliis verbis narraverat. Historiae Wigorniensi Florilegi Hi­storia in singulis annis nusquam immutata subnecti solet. Porrò ab anno 1270, ad 1280. inclusivè omnia ferè sunt communia Annalibus Waverleiensibus, nisi quae ad Wigorniensem Ecclesiam spectant. Ab anno autem 1281, ad 1287. Florilegus & Waver­leiensis Historici nostri annos uno anticipant; ita sc. ut quae noster anno 1282. facta narrat, illi in anno 1281. reponant; & sic in sequentibus. Rectiùs illi. Chronicon à pluribus sese invicem excipientibus concinnatum fuisse clarissimè constat. Ut Praesatio­nem enim mittam, ad annum 1219. sic legitur: Terra matris meae traditur H. fratri meo, &c. Similiter & in aliis ejusdem locis. Codex, quo usus sum, in Bibliotheca Cottonianâ Caligula A. 10. asservatur. In eo exscribendo plurima minoris momenti rejeci, insigniora atque antea inedita exhibuisse contentus.

XLIII. Vitam S. Wlstani brevem antiquitatis ergo dimittere no­lui. Author ejus Hemmingus Monachus Wigorniensis opus de Ec­clesiae Wigorniensis dotatione, privilegiis & possessionibus con­texuit libris quinque. Extat etiamnum exemplar autographum, ab Ecclesiâ Wigorniensi ante centum annos subreptum, & in Bibli­othecam Cottonianam denuo translatam Tiberius A. 13. Ex eo nonnulla evulgavit Cl. V. Gulielmus Dugdale in Monastico Angl. tom. 1. Nomen atque tempus suum multis ejusdem locis Author ipse prodidit. Sic enim fol. 138. b. habet. Hunc Libellum de possessionibus hujus nostri Monasterii ego Hemmingus Monachus & Sacerdos quamvis indignus, & conservus servorum Dei habitantium in Monaste­rio sanctae Genitricis Mariae sito in urbe quae Anglicè Wigorneceaster no­minatur, multorum antiquorum hominum & maximè Domini Wlstani E­piscopi piissimi patris nostri edoctus relatione, composui. Et fol. 188. b. Hunc libellum piissimus & reverentissimus Wlstanus hujus sanctae Sedis Episcopus scribi fecit, utilitati consulens succcessorum suorum. Vitam, quam damus, S. Wlstani inibi habetur f. 186.

[Page xxxviii]XLIV. Acta Synodi S. Wlstani; & Compositio de electione Prioris Wigorn. ex monumentis utrique coaevis, in Archivo Ec­clesiae Wigorn. asservatis, hausta sunt.

XLV. Historiam Episcoporum Bathon. & Wellen. submini­stravit Codex Cottonianus Vitellius E. 5. quem Franciscus Thynne ex Laurentii Noelli apographo scripsit in aedibus Willelmi Lam­barde apud Hallinge in Cantio anno 1592. In hoc Codice du­plex Episcoporum Bathon. exstabat Historia, altera brevior, ube­rior altera. Habuit illa nonnulla, quae in istâ desiderantur. U­trique inter-positae erant, quas Noellus aliunde corrogaverat, Chartae nonnullae Saxonico-Latinae de terris, quas Eadredus & E­adgarus Reges servis suis vel Coenobiis Somersetensibus contulerunt. Utraque Historia reperitur etiam in magno libro Cartarum Ecclesiae Wellensis penès Decanum & Capitulum Wellense fol. 296, &c. Meum itaque Apographum ex Codice Cottoniano factum cum Wellensi Cartulario contuli; & ex ista multa à Noello omissa & corrupta restitui atque emendavi. Ex Historiâ autem Minori, quaecunque Majori defuerant, huic intexui.

XLVI. Historiam de controversiâ inter Episcopos Bathon. & Monachos Glaston. idem Laurentius Noellus descripserat, ex Lau­rentii autem apographo Franciscus Thynne in eundem Codicem Cottonianum transtulerat. Authoris nomen deerat. Id aliunde obtinui. Extat siquidem in Bibliothecâ Cottonianâ Tiberius A. 5. justa Coenobii Glastoniensis Historia à primâ ejus fundatione ad an­num 1334. Codex enim in hoc anno mutilatus ulteriùs non per­tingit; quamvis ad annum usque 1400. historiam suam Author de­duxerit. Is Johannes erat Monachus Glastoniensis; qui in Prae­fatione praemissâ testatur, se in Historiâ Glastoniensi contexendâ Willelmi Malmsburiensis verba ab initio ad annum 1126. secu­tum esse, dein ab 1126, ad 1290. Adami de Domersham Mo­nachi Glastoniensis historiam transcripsisse, ab anno autem 1290, ad 1400. historiam suo Marte prosecutum esse. Scripsit enim Willelmus Malmsburiensis Coenobii Glastoniensis Historiam; cu­jus plurima supersunt exemplaria. Factâ hujus collatione depre­hendi Johannem verba ejus rarissimè immutâsse. Collatâ etiam Historiâ Glastoniensi Noellianâ & illa Johannis Historiae parte, quam se ex Adamo transtulisse testatur, perfectam utriusque con­cordiam inveni; nisi quod Noellus brevitati studens aliqua prae­termiserit. Ex his quaecunque controversiam inter Episcopos Ba­thon. & Monachos Glaston. agitatam spectabant restitui. Reliqua [Page xxxix] autem utriusque Codicis missa feci. Adami aetas ex ipsius Histo­riâ certissimè constat. Se etenim pro Monasterio suo appellatio­nem anno 1272. interposuisse testatur.Pag. 984. l. 49.

XLVII. Historiae Eliensis plura exemplaria mihi praesto erant. Ut Registra enim, Chartularia & alia Ecclesiae Eliensis monumen­ta mittam, quae in annotationibus ad Episcoporum historiam con­cinnandis subsidium tulerunt; illius, quam evulgamus, Historiae quatuor exemplaria adfuerunt. Primum atque optimum in Bib­liothecâ Lambethanâ asservatur; quod Robertum Stewarde Prio­rem Eliensem olim habuit possessorem. Secundum in Bibliothecâ Collegii Corporis Christi apud Cantabrigiam manet, charactere pessimo conscriptum, & in anno 1434. terminatum. Huic con­venit tertium; quod in Bibliothecâ Cottonianâ Titus A. 1. extat, simili charactere scriptum, eodemque anno finitum. Quartum in eâdem Bibliothecâ Nero A. 15, 16. habetur; quod in anno 1486. clauditur. Ex primo Historiae textum, ex reliquis variantes lecti­ones descripsimus. Historia ipsa plurium Authorum labore con­cinnata est; de quibus proximè est agendum.

XLVIII. Thomas primam Historiae Eliensis partem conscri­psit. Is à primâ Ecclesiae fundatione exorsus, in Ricardi Abbatis ultimi obitu anno 1107. defecit. Prolixum ejus Opus extat in Bibliothecâ Cottonianâ (Domitian A. 15.) Bodleianâ Oxoniensi, & alibi. Partem ejus priorem Cl. Mabillonius edidit Act. Bene­dictin. Saec. 11. p. 739. Generalem autem totius Operis Praefatio­nem vir eruditus nequaquam viderat. Ea operis à Thoma institu­ti rationem exhibet, nonnullaque de Eliensi Insulâ scitu non indig­na tradit. Illam proinde ex Codice Cottoniano describere & hic loci subnectere operae pretium duxi.

‘Cùm animadverterem excellentiam Elyensis Insulae, & ani­mo versarem quae ob merita sanctarum Virginum in eâ quies­centium collata & conscripta sunt admiranda opera, & even­tus Insulae ac gesta magnorum; animum contuli ad ea quae mi­nùs per seriem annorum & temporum & Regum atque Domi­norum Insulae inclita gesta, quaeve dispersè vel confusè Angli­co stilo incerta sunt, & bona facta atque miracula Sanctorum Sanctarumque ibidem Deo militantium secundùm ordinem in hac Historiâ explicare temptavi. Apud nos enim hujusmodi congesta per ordinem & insimul historialiter scripta adhuc mini­mè habentur, nisi vita & miracula Sanctarum illic quiescenti­um, de Historiis, de Chronicis, de scriptis Anglicis & Latinis, [Page xl] de testamentis, de relatione collecta fidelium. Unde exarare coepi aliqua; ne quae dignè praedicanda sunt, inscripta remane­rent, quasi incognita seu vetustate consumpta atque abolita. Nam diu expectatus Philosophus aut bonus Historiographus, dum stilum advertere temptaverit, in multis materiam non in­veniet. Et si fortè quis Opusculum istud exprobare temptave­rit; oramus ut manum myrram distillantium adponat, & opus Poetae suscipiat; ut in memoriam posteris, si explicaverit, re­linquatur. De caetero parvitatem scribendi & prolixitatem tractandi ne causetur, quaeso; sciens in brevi velut repentè facta plurimorum & tempora comprehendi non posse, nisi lectorem magis fastidiret & ingrueret. Nam & regio An­glorum cùm una terra sit, plures in eâ per provincias vario sub eventu principabantur; & contigit, ut ad regnandi emo­lumentum primùm Ducibus, deinde Regibus sufficeret una eademque Britannia. Sed nisi flexibilem scriem Lector se­dulò intendat, nunc de uno, nunc de altero regno, ac Regum nomina; variè disserentem ordinem non facilè advertet. Id­circo Historiam in tres libros distinctè per capitula partiri ag­gressus sum, ac singula in suis locis & quorum temporibus contigerunt enarrare. Liber verò primus constat de situ In­sulae & de gloriosâ Reginâ Etheldredâ & de succedentibus ei sanctis Virginibus, quibusve infortuniis Insula subjacuit usque ad ingressionem Monachorum in Ely. Secundus autem de temporibus Monachorum in Ely, & de libertate loci, & quo­modo Ecclesia renovata fuit, & de obsidione Normannorum usque ad tempora Episcoporum, quod nunc est. Et quo­niam ad hujusmodi narrationem divertere Fratrum sollicitudo & gratia provocaverunt me; necessarium reor opus memora­bile caritatis, & quae sumus experti, volumini commendare; quo puritas caritatis operi inserta propensiùs enitescat, pul­chrâ varietate distincta; & sic initium experiar, cooperatorem omnium invocans Deum.’

Explicit Prologus;

incipit de situ Eliensis Insulae.

Omnes praeclari & nobiles suum penitus oppidum decorare & magnificare contendunt; & statum Provinciae atque suo­rum facta majorum memoriae digna literis commendare non­nulli intendunt. Quod rectè fit. Nos autem majorum facta sequentes, priusquam interius progrediatur Historia, videtur congrui ordinis de loci nomine narrationem incipere; quia Ely stagnensium maxima Insularum, quam omnino dignam [Page xli] titulo praedicare incipimus, opibus & oppidis magnificam, sil­vis, vineis & aquis aequè laudabilem omni fructu, foetu ac ger­mine uberrimam. Dicimus autem Ely Anglicè, i. e. à copià anguillarum, quae in eisdem capiuntur paludibus, nomen sum­sit; sicut Beda Anglorum disertissimus docet: quae immutato nomine meliorando Ely nuncupatur modò; scilicet Digna Dei domus, cui nomen convenit ejus. Inter civitates regionis An­gliae decentissima atque nominatissima, miraculis famosa, Reli­quiis gloriosa, utile & quietum videtur praeferre habitaculum. Et ut verè fatear, validâ virorum praemunita manu atque belli­cosa, animis & armis hostibus ad resistendum parata. Sed ne auditorem nimis fastidiret de domesticis animantibus, de feris silvarum, de volucribus, de piscibus multis & magnis, qui per circuitum saepe capiuntur in aquis, quae maria vocantur, quanta ibi copia sit diceremus. In libro autem hujus Operis secundo juxta seriem, ubi legitur à Normannis Insula fuisse subacta, sin­gula memorantur. Et quid amplius? Interiùs ubere glebae satis admodum laeta, hortorum nemorumque amoenitate gratissima, ferarum venatione insignis, pascuis pecorum & jumentorum non mediocriter fertilis, & piscosis fluminibus maximis undique circumdata. Non enim Insula maris est, sed stagnorum refu­sionibus & paludibus inaccessa, navigio adiri poterat. Sed quo­niam volentibus illuc ire quondam periculosum navibus, nunc facta via est per palustre arundinetum pedibus transitui. Restat autem Insula in longitudine milliaribus vii. à Cotingelade usque ad Litleporte, vel ad Abbotesdelf nunc verò Biscopesdelf vo­citatum, & in latitudine iv. hoc est à Cherchewere usque ad mare de Straham cum adjacentibus Insulis per girum, praeter Dudintone quae ex Insulâ est, in qua villulae sunt & nemora cum insulanis pertinentiis, cum aliis non sine semine incolis, cum pascuis uberrimis. Nominatur etiam ad praedictam Insu­lam Chateriz, ubi Abbatia est Sanctimonialium, & pagus Witleseya, atque Abbatia Monachorum de Thorneiâ. Dicitur autem Insula nunc esse in Comitatu Cantebrigiae duorum Cen­turiatuum, sed unus est, cum appendiciis quae deforis sunt. Atque his metis juxta antiquitus infra se constare perhibetur at­que dinoscitur, hoc est, à mediate pontis Detro usque ad Up­were, & à Biscopesdelf usque ad fluvium juxta Burch quod vo­catur Nien, in provinciâ Girviorum. Girvii sunt omnes Au­strales Angli in magnâ palude habitantes, in qua est Insula de Ely. Sed veriùs secundùm Bedae attestationem de provinciâ est Orientalium Anglorum, in ejusdem ingressu provinciae sita. Antiquitus autem, ut fertur, villa apud Cratendune, id est Val­lem [Page xlii] Crati, sita fuit, ab urbe quae nunc est milliario distans; ubi ferramentorum utensilia & Regum numisma multoties reperitur antiquorum; & quòd illic hominum diu fuit habitatio, nonnul­lis designatur indiciis. At Deo amabilis Aetheldreda acceptâ jure dotis Insulâ à Tonberto primo sponso suo, postquam illic mansionem elegit, prope fluentis alveum in loco eminentiore habitacula posuit. Illic deinceps constructâ urbe potiùs ac de­centiùs habitatur. In primitivâ etenim Ecclesiâ nascentis fidei & Christianitatis, in honore semper Virginis Mariae Monasteri­um ibi fuerat fabricatum per B. Augustinum Anglorum Aposto­lum; cujus operis Rex Aedelbrihtus primus fundator extitit; in quo ministros Dei officium complentes instituit; quos Pendae Regis exercitus, patriam atque viciniam devastans, inde postea fugavit, locumque in solitudinem commutavit. Talibus ita­que fundatoribus Elge Monasterium primitus fundatum est; ut in antiquis legimus scriptis; quanquam B. Etheldreda post lon­gam desolationem suum hîc mereatur primatum, ubi Christo servante usque impraesentiarum habetur Ecclesia; quam Sedem Episcopalem postea factam novimus, & ipsius Metropolem fo­re provinciae. Ab omnium namque judicio & potestate Insula admodum libera est; quòd neque Episcopus neque alicujus ex­actionis minister sine advocatione Fratrum se intromittat, vel rem Sanctae inquietare praesumat: quod per privilegia & muni­menta suis locis pleniùs inseremus, dignum ducentes priùs histo­riam tractare famosae Insulae, quae floruit ac floret Christo patro­cinante, praesentiâ, beneficiis atque miraculis sanctarum foemi­narum, Etheldredae videlicet, Withburgae, Sexburgae, Aerme­nildae, quarum fuffragiis foeliciter gratulatur. Continentur illic etiam Sanctorum Sanctarumque plurimarum Reliquiae; quae post ipsas Christo famulantes in Ecclesiâ successerant usque ad tempora Danorum, videlicet Inguare Pagani Regis ac socio­rum ejus, qui habitatricibus partim peremptis partim fugatis lo­cum penitus subverterunt. Sunt autem in gremio Insulae xii. Ec­clesiae cum villis campestribus & modicis insulanis; quae ab anti­quo ad Coenobium tanquam Capellae ad matricem Ecclesiam pertinent; nec extra Coenobium nisi serò ad Ecclesias facta sunt Coemiteria, sed apud Ely ex totâ Insulâ defunctorum sepelieban­tur corpora.

XLIX. Proximo loco sequitur Vita Sanctae Virginis & Reginae E­theldredae, Vitae à Mabillonio evulgatae planè consona, iisdemque Sectionum numeris distincta. In fine ejus sic scribitur: Explicit Li­ber primus de Historiâ Elyensis Insulae, in Vitam beatissimam Virginis E­theldredae, [Page xliii] & quomodo fabrica vit illic Ecclesiam, & à quibus destructa fuit. Pertingit iste Liber usque ad initia Edgari Regis, quo reg­nante Ecclesia Eliensis ab Ethelwoldo Episcopo restaurata est & Monachis repleta. Verbis ejus postremis Author se Historiam Eliensem libro sequenti persecuturum esse pollicetur. Primo ta­men atque secundo libris in Codice Cottoniano intercedunt duae aliae Historiae de S. Etheldredâ. Prior titulum habet, De secundâ Translatione S. Etheldredae Virginis, quae facta est à Ricardo Abbate, cum caeteris Virginibus. Capitulis sex constat. Capitulo secundo Au­thor aetatem suam indicat his verbis: Haec de translatione sacratissi­mae Virginis Reginae Etheldredae ad aeternam referimus memoriam; quod fidelium innumeri adhuc superstites, & patres nostri qui viderunt & ad­fuerunt, narra verunt nobis. Facta est autem Translatio anno 1106. Historiam istam Cl. Mabillonius se inter Acta Benedictinorum Saeculi undecimi editurum spondet. Posterior inscribitur de Mira­culis S. Etheldredae; & Capitula 54. complectitur. Capite secundo Author de Ethelwoldi Episcopi donis mentionem injiciens, ista addit. Alias quoque terras quamplurimas ab aliis emens Ecclesiae adjecit; quas per singula numerare otiosi negotii est, cùm proprio alibi continean­tur volumine. Unus igitur idemque Author singularum istarum Hi­storiarum extitit. Liber enim Historiae Eliensis, qui librum hunc de Miraculis S. Etheldredae proximus excipit, secundus Ethelwol­di donis enarrandis ferè totus insumitur. Postea itidem cap. 34. ad supradicta in Libro suo primo de Virtutibus ipsius Virginis S. E­theldredae edito, Lectorem remittit. Ex pluribus hujus libri locis constat Authorem sub Hervei & Nigelli Episcoporum praesulatu in Ecclesiâ Eliensi vitam Monasticam egisse, Nigello autem su­perfuisse. Capite enim 29. Nigelli anno 1169. defuncti obitum narrat iisdem, quibus Historicus à nobis vulgatus, verbis. Ca­pite 51. Gaufridum Episcopum, qui anno 1174. successit, me­morat. Capite ultimo plura de seipso tradit; sibi sc. fuisse pa­trem literarum peritum, qui sedulò Scripturarum expositiones necnon Sanctorum gesta & vitas meditator assiduus legebat, & ea scire volen­tibus affectuosè disserebat: hunc librum de Vitâ S. Etheldredae An­glico idiomate scriptum sibi tradidisse, ex quo tempore summa er­ga S. Virginem devotio ipsum incessit. Denique capitulo 28. no­men ipsius prodit, se B. Etheldredae meritis febre liberatum esse narrans. Quoddam, inquit, quod contigit miraculum in instanti tempore in meipso Thoma nomine B. Etheldredae meritis & intercessione, dignum duxi omnibus exponere. Libro de miraculis S. Etheldredae proximè succe­dit Liber Historiae Eliensis secundus, hoc titulo insignitus: Liber secundus in Historiâ Eliensis Insulae, & quomodo Ecclesia est restaurata vel a quibus ditata. Prooemium ejus sic incipit. In praecedente monstra­tum [Page xliv] est opere, qualiter in Ely S. Etheldreda & post illius sequaces fabri­caverunt, sive illic Deo complacentes vixerunt; vel a quibus locus ille fuerat desolandus, liquidè apparet. Tandem importunè compellentibus me quibusdam ex nostris, ne ab incoepto vacarem, sed gesta nostrae Insulae, ut sposponderam, exsequerer—ad rogata exequendum festino, & in u­num congesto volumine applicare sive majora seu minora, ut res expo­stulat, praesertim qui locum restauraverunt, & illorum testamenta; quae vix & maximo labore exquisivi, & ea de vulgo in Latinum commutavi; sed singula in diversis sparsa locis demum collegi.—Operae pretium est Sanctorum facta memorari; ex quorum collegio Domini Confessor Aedhel­woldus doctrinâ & sanctitate extitit: qui Ecclesiam nostram à Danis de­structam restauravit, magna illic & dignè memoranda gessit, quae non plenè in Libro Vitae illius exarata sunt. Quae dum vir egregius & pru­dens Herveus, primus Elyensis Episcopus, ut relatu digna compererat, de Anglico in Latinum transferri fecit. Sicque opere expleto, Librum de terris S. Edhelwoldi nominavit. Constat autem iste Liber de tempore Mo­nachorum, prospera eorum sive adversa plenè denuntians. Capitulis 69. Liber iste absolvitur; & Historiam Ecclesiae Eliensis ab anno 970, ad annum circiter 1025. tradit. Aliud ejusdem exemplar extat in Bibliothecâ Cottonianâ Titus A. 1. cui subjicitur insigne Registrum Chartarum, donationum & privilegiorum, Ecclesiae Eli­ensi concessorum ab anno circiter 1070, ad 1170. Porrò in eâdem Bibliothecâ Vespasian A. 19. reperitur Liber antiquus de Vitâ S. E­thelwoldi, ab eodem Authore contextus. Prologus illi praemissus ista habet. De quo (Aethelwoldo) si cui minùs claret, & pleniùs scire desiderat; legat Librum, qui de ortu & vitâ necnon de obitu ejus contextus est; & inveniet liquido, quanti meriti quantaeque sanctitatis fuerit. Quaedam verò insignia ejus quae gesserat in vitâ suâ, in illo li­bro non sunt contexta, nec erant stilo exarata Latino. Quae dum vir prudens & egregius Herveus, venerabilis Eliensis Ecclesiae Episcopus, re­latu digna comperibat; rogatu quorundam Fratrum mihi injunxit, ut ea de Anglico idiomate in Latinum sermonem transferrem. Cui praecepto nullatenus contraire ausus parui, & injunctum opus suscepi, ac pro fa­cultate meâ ad unguem perducere curavi. Is autem Liber à secundo Eliensis Historiae libro diversus non est; nisi quòd in prioribus Capitulis res gestae phalerato atque uberiori stilo exprimantur, & carmina encomiastica de S. Ethelwoldo plurimis subjiciantur. Thomas in Prologo generali Historiam suam in tres libros distri­bui dixit; tertii autem libri argumentum neutiquam tradidit. Quinimo se libro secundo de obsidione Normamorum egisse, & quo­modo Insula à Normannis fuerit subacta docuisse, & Historiae filum usque ad tempora Episcoporum perduxisse testatur. Ejus autem, qui superest, libri secundi Historia in omnibus Codicibus in anno [Page xlv] circiter 1025. clauditur: ita ut pars ejusdem potior desideretur. Nescio an tertius sit Historiae à Thomâ conscriptae liber, qui Vitae S. Ethelwoldi in Codice Cottoniano Vespasian A. 19. proximè succe­dit, manu antiquâ satis, longè tamen aliâ. Titulus huic est: Li­ber tertius in Historiâ Eliensis Insulae, constans de duorum temporibus Episco­porum (sc. Hervei & Nigelli) quid plus vel minus utile gesserint plenè insinuans. Quisquis autem Librum hunc tertium contexuerit, semet omnia ex Ricardi Historiâ desumpsisse saepiùs agnoscit. Sic enim post narratam Nigelli Episcopi intronizationem scribit. Praetermitto plurima, quae in Opusculis fratris nostri Ricardi, historiarum studiosissimi, diserti & eloquentissimi viri, pleniùs referuntur. Et Capitulo ii. Haec quidem latiùs scriberem. Sed quoniam in venerabilis jam dicti patris Ri­cardi Opusculis plenè inveniuntur, ad alia festinamus. Ricardum Eccle­siae Eliensis Priorem fuisse Baleus ex Lelando, Pitsius & Vossius exCent. 3. c. 82. Baleo, referunt; atque alia quaedam ingenii monumenta ab illo scri­pta memorant, aetatem verò ejus in anno 1220. malè reposuerunt. Ricardus enim Prior Eliensis alius non erat; quàm qui Prioratum anno 1177. adeptus, ante annum 1195. obiit. Atque hic quidem Historiam Eliensem supra laudatam scripsisse optimè censeri potest. Historia enim in anno 1169. terminatur; & Ricardus in Ecclesiâ Eliensi à teneris annis vitam degens, rebus gerendis interfuit. Siqui­dem in vetusto Ecclesiae Eliensis Registro Epistolam MonachorumCap. 65. Eliensium inveni ad Eugenium Papam annos inter 1149, & 1154. scriptam adversùs Henricum Clericum, Archidiaconi Eliensis filium nothum, qui terras quasdam Monachis injustè subtraxerat. In hac Monachi Ricardum sic laudant. Misimus ad S. V. per Dominum Ricardum Monachum nostrum, bonae vitae & honestae conversationis à pueri­tiâ Monachum. Postea anno circiter 1173. Henrico Rege jubente,Ibid. cap. 101, 103. ut eligendi Episcopi causâ quinque vel sex de honestioribus Ecclesiae Eli­ensis personis ad seipsum in Normanniam transirent, scriptis ad Re­gem literis Conventus Eliensis indicavit se misisse Solomonem Prio­rem suum, Ricardum Subpriorem, A. Sacristam, Johannem Ca­merarium, &c.

L. Hactenus de Thomâ & Ricardo Eliensibus, & ipsorum Historiis. Historias hasce integras edidisse labor insanus fuisset. Se itaque foeliciter obtulit illa, quam evulgamus, utriusque Epi­tome, ab Authore anonymo concinnata. Illam tamen Thomae atque Ricardi nominibus inscribendam esse duxi; quoniam ex illorum monumentis, ne verbis quidem mutatis, integra fuerit conflata: quod diligenti singulorum collatione facilè patuit. Pars prior à primâ Ecclesiae fundatione ad annum 970. ex primo Thomae libro descripta est. Ad partem autem secundam, quae [Page xlvi] ab anno 970, ad 1107. pertingit, contexendam in subsidium ve­nerunt ejusdem Liber de miraculis S. Etheldredae, Liber de translatione ejusdem, & Liber Historiae Eliensis secundus ad E­piscoporum tempora deductus. Historia de Vitis Hervei & Ni­gelli ex Libro Historiae Eliensis tertio suprà memorato conflatus est, adhibitis insuper Libro Thomae de miraculis S. Etheldredae, & antiquo Ecclesiae Eliensis Registro, de quo mentio superiùs est facta. Caeterùm Author in epitome suâ adornanda verba Histo­ricorum quos sequitur (Thomae sc. & Ricardi) ubique retinuit; & utrobique judicio satis laudando usus, omnia ferè scitu digna intexuit; magis tamen laudandus, si omnia lectu indigna rejecis­set. Historia de Conversione Abbatiae Eliensis in Episcopatum quatuor priora Libri tertii Historiae Eliensis Capitula conficit. Bullae & diplomata ejusdem in antiquo Registro saepiùs laudato reperiun­tur. Illam ex utroque Codice Johannes Seldenus evulgavit in Spicilegio suo ad Eadmerum p. 212. Nostram etiam Historiae E­liensis antiquae epitomen usque ad annum 970. Gulielmus Dug­dale in Monastico Anglicano tom. 1. p. 87. antea edidit, pluribus tamen locis mutilam & hiulcam. Caeterùm ne locum insignem de utroque S. Scripturae instrumento ab Alfredo Rege Anglicè converso, à Caio, Jocelino & aliis ex Historiâ Eliensi citatum apud nostram frustra quaerat, monendus est Lector illum apud Thomam libro Historiae genuinae primo, cap. 39. reperiri, & in Vitâ S. Etheldredae à Mabillonio editâ haberi pag. 739.

LI. Historia Episcoporum Eliensium ab anno 1169, ad 1486. à duobus Monachis Eliensibus sese invicem excipientibus conscripta est. Quonam verò anno horum primus desierit, haud satis constat. Codex enim Cantabrigiensis, atque ille, quo usus est olim Godwinus, in anno 1434. defecerunt. Sic etiam Codex primus Cottonianus. Singuli autem manu recentiore descripti, parum lucis in hac re con­ferunt. Charactere paululùm antiquiore exaratus est Codex Cotto­nianus secundus. Atque hic quidem in anno 1388. deficit. Dein aliâ manu Historia ad annum 1434. scripta deducitur; cui ad an­num usque 1486. diversa manus succedit. Si quis itaque Historici secundi exitum in anno 1434. posuerit, atque huic tertium, Hi­storiae ad annum 1486. productae authorem, substituerit; non re­fragabor.

LII. Postremam Historiae Eliensis partem dedit Robertus Stew­arde, Prior ultimus Eliensis; de quo Historia Priorum Eliensium consulenda est. Iste Codicem Lambethanum olim possederat, e­undemque diligentiâ suâ egregiè auxit, suppletis aliorum Codicum [Page xlvii] subsidio lacunis, appositis unicuique Episcopo armis gentilitiis tam verbo quàm picturâ delineatis, subjunctis plurimorum historiae be­neficiis & donis Ecclesiae Eliensi collatis, productâ denique historiâ ab anno 1486, ad sua tempora. Plures ille melioris notae Codices possedit, ab Ecclesiâ Eliensi in propriam (ut videtur) Bibliothe­cam translatos. In singulis ferè insignia sua gentilitia depingi fecit. Horum complures in Bibliothecâ Lambethanâ & Cottonianâ repe­riuntur.

LIII. Historiam Ecclesiae & Episcoporum Dunelmensium à pri­mâ fundatione ad annum 1097. stilo uberrimo conscripsit Turgotus Prior Eliensis. Illam post quinquaginta ferè annos Simeon Mona­chus Dunelmensis exscripsit, & tribus vel quatuor solummodo lo­cis leviter immutatam nomini proprio inscripsit. Hujus inscripta nomini prodiit inter Scriptores x. Anglicanae Historiae edita Londini 1652. De Historiâ, & vero ejus atque adulterino pariter Authori­bus Johannes Seldenus in Praefatione ad x. Scriptores fusè egit. Mi­hi itaque Historia Episcoporum Dunelmensium à primâ Sedis funda­tione ad annum 1097. proprio Marte contexenda erat, & Hagustal­densium intexenda. Ricardi enim Hagustaldensis Historia de Epis­copis Hagustald. quae unica extat, ibidem evulgata est. In ador­nandâ Dunelmensium historiâ usus sum Turgoti commentario ge­nuino, sc. Simeonis interpolationes nondum passo; qualis in ve­tusto & pulcherrimo Codice Cottonianae Bibliothecae Faustina A. 5. extat.

LIV. Turgoti Historiam de Ecclesiâ Dunelmensi ab anno 1097, ad 1144. produxit Monachus Dunelmensis ignoti nominis; sive is Simeon Dunelmensis Ecclesiae Praecentor, sive quispiam alius fuerit. Medio certè saeculo undecimo Simeon floruit, & Turgoti Historiam in pugillares suos integram descripsit. In plurimis autem Codici­bus ista Continuatio parti Historiae Dunelmensis priori sine ullâ di­stinctione vel intercapedine, continuato itidem capitum numero, subjuncta reperitur. Ut quod sentio autem dicam; vereor, ne Si­meon ante hunc annum obierit. Baleus quidem atque illius sequa­cesCent. 2. c. 98. illum anno 1164. floruisse tradunt. Clausis verò plerunque o­culis Scriptorum Anglicorum aetates Baleus definivit; & Historia Simeonis de gestis Regum Anglorum in anno 1129. terminata Autho­rem brevi post tempore defunctum esse suadet; praesertim cùm Jo­hannes Hagustaldensis Historiam illius continuare anno circiter 1154. susceperit; quod Simeone adhuc superstite vix ausus fuisset. Jo­hannis equidem aetas haud ita constat. Ipsum tamen rebus, quas narrat, gestis coaevum fuisse plurima ejus loca demonstrant; quod [Page xlviii] & Seldenus antea observavit, ut mirum sit virum eruditissimum Ri­cardiPraes. ad x. Script. p. 26. Prioris Hagustaldensis aetatem in anno 1190. statuere potu­isse. Johannis enim ipsius Historia docet Aschetillum Priorem primum Hagustald. anno 1130. obisse, huic Robertum Biseth suc­cessisse, & Ricardo lampadem anno 1143. tradidisse. Johannes itaque post Ricardum Prioratu functus est; adeò ut si aetatem ipsi­us in anno 1160. cum Baleo, Pitseo, Seldeno & aliis reponamus,Cent. 3. c. 31. Ricardi obitus longè ante annum 1190. statuendus erit. Ut ad Continuationem autem Historiae Dunelmensis ab anno 1097, ad 1144. redeamus; pars ejus prior, sc. usque ad mediam paginam 710. cum Continuatione inter Scriptores x. Anglicos à Twisdeno editâ verbatim convenit. In sequentibus à Twisdenianâ planè di­versa est, ac multò auctior; quamvis haec in anno 1144. illa in 1154. claudatur. Non possum itaque non suspicari Simeonem Dunelmensem utramque suam Historiam sc. tam de gestis Regum, quàm de Ecclesiâ Dunelmensi, ad annum 1129. deduxisse, & in hoc anno utramque terminâsse. Eousque enim Continuatio Twisde­niana atque nostra conveniunt. Reliquam utriusque partem diver­si Authores, quibus Simeonis Historiam continuare propositum fu­isse videtur, conscripserunt. Nostra ex Codice Cottoniano Titus A. 2. descripta est. Complectitur ille Codex integram Dunel­mensem Historiam ab anno 635, ad 1345. in unum corpus ex plu­ribus congestam, & in Capitula 184. distributam. In his primum habet locum Simeonis Dunelmensis (veriùs Turgoti) Historia ab anno 635, ad 1097. capitulis 96. comprehensa. Succedit Conti­nuatio à nobis jam primùm edita, capitulis ii. constans. Dein Gau­fridi de Coldingham Historia capitulis 24. proximis conficitur. Capitula 53. postrema Roberti Historiam exhibent. Mitto libel­lum de miraculis S. Cuthberti, his, loco non suo, interpositum. E­adem planè Historiarum Collectio ibidem extat Vespasian A. 6. nisi quòd in anno circiter 1152. mutilata deficiat.

LV. De Gaufrido nulla apud Baleum vel Pitsium mentio habe­tur. Fuit is Sacrista Monasterii de Coldingham in Scotiâ; Mona­chis tamen Dunelmensibus jure merito annumerandus. Erat enim Coenobium Coldinghamense cella Monasterii Dunelmensis; & ex eo acceptos quoscunque habuit Monachos ad idem post aliquod tempus aliis succedentibus remittere solebat. Historiam iste suam ab anno 1144, exorsus, in anno 1214. terminavit. Rebus, quas narrat, gestis testem oculatum adfuisse ex pluribus Historiae locis patet. Hujus nonnulla, quae ad Ecclesiam Dunelmensem minùs spectabant, & ab aliis Historicis vulgatis uberiùs sunt tradita, pauca tamen, praetermisi. Historiam Dunelmensem a primâ Sedis fun­datione [Page xlix] ad haec circiter tempora longè majori molimine congessit Author quidam anonymus; qui praeter Turgoti, Simeonis, Con­tinuatoris nostri & Gaufridi, quas verbatim exscripsit, Historias, [...]arragini suae intexuit innumera ferè instrumenta, Chartas, Bullas, & Brevia, ad cujusque Episcopi vel Ecclesiae illo tempore res gestas spectantia, quicquid itidem Willelmus Malmsburiensis, Rogerus Hovedenus & Johannes Tinmuthensis de Episcopis & Sanctis Du­nelmensibus habent. Opus in anno 1194. clauditur, & in Biblio­thecâ Cottonianâ Claudius D. 4. asservatur. Ex eo ad Historiam Dunelmensem elucidandam nonnulla hausi. Author post medium saeculum 14. scripsit.

LVI. Robertus Gaufridum excepit, & Historiam ejus ad 1336. produxit; quo demum anno semet opus suum absolvisse Author in fine testatur. Nomen ejus tum titulus Operis fronti in Codice MS. praemissus exhibuit, tum in Historiâ suâ ad annum 1307. ipse prodidit, se Monachum in Ecclesiâ Dunelmensi tunc fuisse adtesta­tus. Porrò Robertum istum de Graystanes cognomen traxisse, & non alium ab infoelici illo Episcopo, qui anno 1333. ritè electus & consecratus, dignitate suâ frui non est permissus, fuisse multa sua­dent. Robertus ex Subpriore in Episcopum electus fuerat: Subpri­oratu Monachi seniores fungi solebant. Noster autem Historicus ante annos saltem 26. vitam Monasticam in Ecclesiâ Dunelmensi tunc egerat. Robertus Episcopus brevi post annum 1334. vitam clausit, ex Willelmi Chambre, Walsinghami & aliorum fide: & Historici nostri opus in anno 1336. abrumpitur. Porro noster Roberti Episcopi electionem & dejectionem narrans, nullas ei laudes contulit; quod, modò alius ab Episcopo esset, iniquissimum planè fuisset. Is enim erat Robertus Episcopus; qui ob eximias virtutis & eruditionis dotes cumulatissimam laudem meruit; adeò ut judice ipso Ricardo Bury, qui Episcopatum illi praeripuit, supra omnes mortales Papatu, multò magis Episcopatu Dunelmensi, dig­nusVid. pag. 767. fuerit. Laudes quidem Roberto Episcopo cumulare Histori­cus meritò erubuit; sic tamen electionem ejus & exautorationem narravit, ut Scriptorem propriam tunc egisse causam Lector facilè deprehendat. Caeterùm ab initio ad annum 1285. Robertus suae ferè omnia descripsit ex Ecclesiae Dunelm. Annalibus, qui in Biblio­thecâ Cottonianâ Julius D. 4. asservantur. Exordiuntur Annales isti à Bruti, primi Britannorum (sic fabulae volunt) Regis temporibus▪ & in anno 1285. desinunt. De rebus Ecclesiae Dunelmensis ante annum 1070. pauxillum habent; dein historiam ejus justam exhi­bent. Ab anno 1204. uberiori stilo texuntur, adhibitis etiam bul­lis, diplomatibus, aliisque rerum gestarum instrumentis breviori­bus. [Page l] Ab anno autem 1272, usque ad finem stilo longè uberri­mo contexti, omnia cujuscunque generis instrumenta, & in his pro­lixissimum litis inter Willelmum Archiepiscopum Ebor. & Con­ventum Dunelmensem de jurisdictione anno 1280. motae proces­sum, complectuntur. Ab Annalium fine ad sua tempora Rober­tus Historiam, utpote de rebus sibi visis & probè cognitis, pro­prio Marte concinnavit. Nimiâ autem ubertate usus, quampluri­ma perexigui momenti fusiùs retulit. Delectu itaque habito inu­tilia rejeci; alia compendio reddita charactere diverso exprimi fe­ci: me tamen omnia luce digna propriis Authoris verbis exhibuisse Lectori spondere ausim.

LVII. Historiam, quae sequitur, Dunelmensem ab anno 1333, ad 1559. productam Willelmo de Chambre inscripsi, autoritate fretus Codicis Cottoniani, in quo Roberti Historiae manu recenti­ore exarata subjicitur pars prior Vitae Ricardi de Bury Episcopi Dunelmensis; quae ab Historiae nostratis initio vix unico verbo discedit; eâdemque manu apposita nota testatur fragmentum illud ex Willelmi de Chambre Historiâ Dunelmensi desumptum esse. Quisnam verò fuerit ille Willelmus, quove anno Historiam suam terminaverit, mihi planè incompertum est. Historiae istius copiam fecit Bibliotheca Bodleiana Oxoniensis. Codex autem, ex quo exscripta fuit, nullius Authoris nomen prae se tulit. Plura Author admiscuit scitu parum digna. Ea, libertate familiari usus, prae­termisi.

LVIII. De Additamentis & Emendationibus, in Voluminis isti­us calce collocatis, nil opus est praefari. Errores suos fateri atque emendare virum ingenuum decet. Lectorem tamen monitum ve­lim, maximam secundi voluminis partem typis expressam fuisse, antequam haec conscripta essent; adeò ut si quando repugnantia le­vis in utriusque Chronologiâ intercesserit, primae potiùs parti ejusque appendici fidem adhiberi postularem.

LIX. Ingenui est errores suos, grati animi beneficia aliena ag­noscere. Mihi in hac palaestrâ desudanti subsidium tulerunt multi; qui loco postremo exorandi sunt, ut beneficia sua laudari permit­tant. Certè suam Bibliothecis, ex quibus maximè profeci, lau­dem tribuere nulla verecundia obstabit. Multa mihi dedit Biblio­theca Archiepiscopalis in Aedibus Lambethanis asservata; quae cùm amplissimâ librorum tum impressorum tum manuscriptorum supel­lectile instructa sit, plurima etiam de rebus nostrae gentis ecclesiasti­cis monumenta autographa complectitur. Huic accensenda sunt [Page li] Registra Sedis Archiepiscopalis Cantuariensis; ex quibus Episco­porum ferè omnium Provinciae Cantuariensis ab anno 1278. tem­pora, saepe & res gestae, certissimè sunt accepta. Quamvis enim hodienum extra Palatium Lambethanum in Archiepiscopalis Curiae primariae secretario reponantur; in illo tamen & conscripta sunt, & ad adultum usque saeculum superius in eodem custodita. Ex his duo, sc. Archiepiscoporum Mepham & Statford, interiisse mihi perquam dolebat. Hujus quidem jactura olim facta est, id enim neque Jocelinus nec Harpsfeildius unquam viderunt; alterum au­tem nostro saeculo est deperditum; eo enim sub superioris saeculi fi­nem Yaleus usus est. Praeter ista, Registri Bourchier pars lon­gè potior interiit. Post Lambethanam Bibliothecam profuit illa ex adversâ fluminis ripâ in aedibus Cottonianis posita; quae Co­dicum Manuscriptorum numero atque pretio omnes nostrae gentis longè superat. Ista mihi semper patuit egregiâ humanitate gene­rosi possessoris D. Johannis Cotton, Baronetti, viri non magis ob cla­rissimam stirpis nobilitatem quàm eximiam virtutem & penitissi­mam utriusque linguae ac cujuscunque melioris literaturae scientiam summo honore recolendi. Denique, ut alias mittam, Bibliotheca Collegii Corporis Christi in Academiâ Cantabrigiensi plurima quantivis pretii monumenta atque Historias suppeditavit. Hanc primus idemque maximus antiquitatis Anglicanae restaurator D. Matthaeus Parker Archiepiscopus Cantuariensis fundavit; & in eam omnia ferè meliora atque antiquiora, quae diligentiâ atque sumptu maximis undique conquisiverat, monumenta transtulit. Illam mihi resera vit, & plurimorum Codicum exscribendorum co­piam fecit ejusdem Collegii Praeses, vir scriptis eruditissimis orbi literario notissimus, Johannes Spencer, S. T. P. Decanus Eliensis, Collegii Sociis assensum humanissimè adhibentibus.

LX. Ex Bibliothecis quaecunque accepi, labore proprio eruen­da erant. Fuerunt autem viri plures doctissimi, qui multa suo la­bore eruta atque conquisita mihi transmiserunt vel praesenti com­municârunt; atque his me maximè debere profiteor. In his est Praesul omni laude major RR. P. Willelmus Lloyd, Episcopus Assa­vensis; qui Dissertationem meam de verâ successione Archiepis­coporum Cant. observationibus suis augere & emendationibus ad veritatem propiùs adducere dignatus est; multaque de Episcopo­rum Assavensium Historiâ, aliis antehac incognita, ex Adversariis suis suppeditavit. D. Johannes Battely, S. T. D. Archidiaconus Cantuariensis, Ecclesiae Metropoliticae archiva summâ diligentiâ ri­matus, quaecunque è re nostrâ fore arbitratus est, collegit. D. Matthaeus Hutton S. T. P. postquam omnia Ecclesiarum Ebora­censis [Page lii] & Wellensis Registra & Chartularia labore incredibili per­volvisset, & compendio reddita in pugillares suos transtulisset, Collectanea sua, quae volumina plusquam viginti confecerunt, mi­hi benignissimè transmisit. Plurimam illa lucem mihi in primâ hac Operis instituti parte concinnandâ contuler [...]nt, majorem ad­huc in parte tertiâ adornandâ datura. Denique D. Willelmus Hop­kins, S. T. B. Canonicus Wigorniensis, qui perlectis Ecclesiae Wigorniensis Registris & antiquis tabulis, multa mihi praeclara excerpta, nonnulla etiam majoris pretii integra monumenta, suâ manu descripta donavit.

Ad vitandam ambiguitatem monendus est Lector, me in notis ad antiquas Historias & in Historiis proprio labore concinnatis initium anni à Calendis Januarii ubique duxisse; nisi ubi res mensibus Januario, Februario, vel Martio, anno exeunte gestae dicantur.

INDEX SEDIUM Archiepiscopalium & Episcopalium, Quarum Historia in hac primâ parte traditur.

Ex Provinciâ Cantuariensi.
  • CANTUARIENSIS Archiepiscopatus. Pag. 1
  • WINTONIENSIS Episcopatus. Pag. 177
  • ROFFENSIS Episcopatus. Pag. 327
  • NORWICENSIS Episcopatus. Pag. 395
  • COVENTRENSIS & LICHFEL­DENSIS Episcopatus. Pag. 421
  • WIGORNIENSIS Episcopatus. Pag. 467
  • BATHONIENSIS & WELLEN­SIS Episcopatus. Pag. 551
  • ELIENSIS Episcopatus. Pag. 591
Ex Provinciâ Eboracensi.
  • DUNELMENSIS Episcopatus. Pag. 689

INDEX HISTORIARUM IN Hac Primâ Parte EDITARUM.

Quae antiquitus scripta sunt, charactere Romano, quae recenter, Italico, in­feriùs exprimuntur.

De Sede CANTUARIENSI.
  • STephani Birchingtoni Historia de Archiepiscopis Cantuariensibus, à primâ▪ Sedis fundatione ad annum 1369.— Pag. 1
  • Willelmi Chartham Historiola de Vitâ Simonis Sudbury Archiepiscopi Cantu­ariensis ab anno 1370, ad 1381.— Pag. 49
  • Excerpta ex Chronico Cantuariensi de Roberti Winchelsey Archiepiscopi rebus gestis. Pag. 50
  • Dies Obituales Archiepiscoporum Cantuariensium ex Obituario Ecclesiae Cantuariensis. Pag. 52
  • Anonymi Historia de Controversiâ inter Sedes Cantuariensem & Eboracensem circa Pri­matum.— Pag. 65
  • Formulae Professionum antiquarum Archiepiscopis Cant. factarum.— Pag. 78
  • Formula Certificationis antiquae de electione Episcopi Suffraganei & praesentationis ejusdem.— Pag. 82
  • Henrici de Estriâ Catalogus de successione Archiepiscoporum Cant. & Vacationibus in­termediis.— Pag. 83
  • Successio Archiepiscoporum Cant. ex Annalibus vetustis Roffensibus.— Pag. 85
  • Radulphi de Diceto Indiculus de temporibus Archiepiscoporum Cant.— Pag. 87
  • Jura Archiepiscopatûs Cantuariensis.— Pag. 88
  • Canonici Lichfeldensis Indiculus de successione Archiepiscoporum Cant.— Pag. 89
  • Dissertatio de verâ successione Archiepiscoporum Cant.— Pag. 89
  • Dissertatio de duobus Elfricis.— Pag. 125
  • Historia de Decanis & Prioribus Ecclesiae Cantuariensis. [...]35
  • Historia de institutione Archidiaconatûs Cantuariensis.— Pag. 150
  • Chronicon Coenobii S. Crucis Edinburgensis.— Pag. 152
  • Historia vetusta Abendoniensis.— Pag. 163
  • [Page lv]Charta Aethelredi Regis data Coenobio Scireburnensi.— Pag. 170
  • Epistola Alexandri III. Papae de Thomâ Becket Archiepiscopo Cant.— Pag. 171
  • Epistola Walteri Reynold Archiepiscopi Cant. & Episcoporum Angliae de canonizando Roberto Winchelsey.— Pag. 173
  • Testimonium Walteri de Suthfeld Episcopi Norwicensis de potestate Archiepiscopi Cant. in Prioratu Cant.— Pag. 174
  • Beneficia pertinentia ad collationem Archiepiscopi Cant. anno 1400.— Pag. 175
De Sede WINTONIENSI.
  • THomae Rudborne Historia Major de fundatione Ecclesiae Wintoniensis & successione Episcoporum ejusdem ad annum 1138.— Pag. 179
  • Ejusdem Prologus in Historiam suam Minorem.— Pag. 287
  • Monachi Wintoniensis Annales Ecclesiae Wintoniensis ab anno 633, ad annum 1277. Pag. 288
  • Continuatio Historiae Wintoniensis ab anno 1277, ad 1540.— Pag. 315
  • Epistolae tres antiquae de Monachis ex Ecclesiâ Wintoniensi non ejiciendis.— Pag. 320
  • Lantfredi Prologus ad Historiam de miraculis S. Swithuni Episcopi Wintoniensis.— Pag. 322
  • Successio Priorum Ecclesiae Wintoniensis.— Pag. 323
De Sede ROFFENSI.
  • ERnulfi Episcopi Roffensis Collectanea de rebus Ecclesiae Roffensis.— Pag. 329
  • Edmundi de Hadenham Annales Ecclesiae Roffensis à primâ Sedis fundatione ad an­num 1307.— Pag. 341
  • Willelmi de Dene Historia Roffensis ab anno 1314, ad 1350.— Pag. 356
  • Continuatio Historiae Roffensis ab anno 1350, ad 1540.— Pag. 378
  • Libellus Monachorum Roffensium anno 1360. Regi oblatus de patronatu Ecclesiae Roffen­sis, seu de jure eligendi Episcopi.— Pag. 384
  • Charta Johannis Regis de patronatu Episcopatûs Roffensis.— Pag. 386
  • Jura Episcopatûs Roffensis anno 1360.— Pag. 388
  • Consuetudines Ecclesiae Roffensis.— Pag. 390
  • Successio Priorum Ecclesiae Roffensis.— Pag. 392
De Sede NORWICENSI.
  • BArtholomaei de Cotton Annales Ecclesiae Norwicensis ab anno 1042, ad annum 1295.— Pag. 397
  • Ejusdem Historia de Episcopis Norwicensibus à primâ Sedis fundatione ad annum 1299.— Pag. 403
  • [Page lvi]Monachi Norwicensis Historia de Episcopis Norwicensibus ab anno 1299, ad annum 1446.— Pag. 413
  • Continuatio Historiae Norwicensis ab anno 1446, ad 1540.— Pag. 418
  • Successio Priorum Ecclesiae Norwicensis.— Pag. 420
De Sede COVENTRENSI & LICHFELDENSI.
  • THomae de Chesterfeld Historia de Episcopis Coventrensibus & Lichfeldensibus à pri­mâ Sedis fundatione ad annum 1347.— Pag. 423
  • Willelmi Whitlocke Additamenta ad Historiam praecedentem.— Pag. 444
  • Ejusdem Historia de Episcopis Coventr. & Lichfeld. ab anno 1347, ad annum 1559. Pag. 448
  • Epistola Leonis III. Papae ad Kenulphum Regem de Archiepiscopatu Lichfeldensi.— Pag. 460
  • Epistola Episcoporum Angliae ad Leonem III. Papam.— Pag. 461
  • Successio Priorum Coventrensis Ecclesiae.— Pag. 463
  • Successio Decanorum Lichfeldensis Ecclesiae.— Pag. 465
De Sede WIGORNIENSI.
  • MOnachi Wigorniensis Annales Ecclesiae Wigorniensis à primâ ejus fundatione ad annum 1308.— Pag. 469
  • Continuatio Historiae Wigorniensis ab anno 1302, ad 1540.— Pag. 531
  • Hemmingi Historiola de Vitâ S. Wistani Episcopi Wigorniensis.— Pag. 541
  • Acta Synodi Wigorniensis anno 1092. habitae.— Pag. 542
  • Compositio inter Episcopum & Monachos Wigornienses de electione Prioris.— Pag. 543
  • Successio Priorum Wigorniensis Ecclesiae.— Pag. 546
De Sede BATHONIENSI & WELLENSI.
  • CAnonici Wellensis Historia de Episcopis Bathoniensibus & Wellensibus à primâ Se­dis fundatione ad annum 1423.— Pag. 553
  • Continuatio Historiae de Episcopis Bathon. & Wellen. ab anno 1423, ad annum 1540.— Pag. 572
  • Adami de Domersham Historia de contentione inter Episcopos Bathonienses & Mona­chos Glastonienses ab anno 1192, ad 1290.— Pag. 578
  • Successio Priorum Ecclesiae Bathoniensis.— Pag. 586
  • Successio Decanorum Ecclesiae Wellensis.— Pag. 588
De Sede ELIENSI.
  • [Page lvii]THOMAE Monachi Eliensis Historia Ecclesiae Eliensis à primâ ejus fundatione ad an­num 1107.— Pag. 593
  • Richardi Prioris Eliensis Continuatio Historiae Eliensis ab anno 1107, ad annum 1169. Pag. 615
  • Monachi Eliensis Continuatio Historiae Eliensis ab anno 1169, ad annum 1388.— Pag. 631
  • Monachi Eliensis Continuatio Historiae Eliensis ab anno 1388, ad annum 1486.— Pag. 666
  • Roberti Stewarde, Prioris ultimi Eliensis, Continuatio Historiae Eliensis ab anno 1486, ad annum 1554.— Pag. 675
  • Richardi Eliensis Historia de Conversione Abbatiae Eliensis in Episcopatum.— Pag. 678
  • Thomae Eliensis Fragmentum de dignitate Abbatis Eliensis.— Pag. 682
  • Successio Priorum Ecclesiae Eliensis.— Pag. 683
  • Genealogia Roberti Stewarde, Prioris ultimi, ab ipso conscripta.— Pag. 686
De Sede DUNELMENSI.
  • HIstoria de Episcopis Dunelmensibus à primâ Sedis fundatione ad annum 1096.— Pag. 691
  • Monachi anonymi Dunelmensis Historia de Episcopis Dunelmensibus ab anno 1096, ad annum 1144.— Pag. 705
  • Gaufridi Sacristae de Coldingham Continuatio Historiae Dunelmensis ab anno 1144, ad annum 1214.— Pag. 718
  • Roberti de Graystanes Episcopi Dunelmensis Continuatio Historiae Dunelmensis ab anno 1214, ad annum 1336.— Pag. 732
  • Willelmi de Chambre Continuatio Historiae Dunelmensis ab anno 1333, ad annum 1559.— Pag. 765
  • Historia de Episcopis Hagustaldensibus.— Pag. 694
  • Successio Priorum Dunelmensis Ecclesiae.— Pag. 784
  • Addenda & Emendanda.— Pag. 790

Errata Typographica.

Librum, postquam praelo exierit, non perlegi. Nonnulla autem Typographorum Sphalmata obiter notata subjeci, eaque à Lectoribus emendari peto.

PAG. 86. lin. 45. pro iv. Non. lege iii. Non. P. 91. col. 2. l. ult. l. si cavos. P. 103. col. 1. l. 12. pro 989. l. 988. P. 109. col. 1. l. antepenult. pro consecratum l. intronizatum. P. 130. l. 40. pro 908. l. 980. P. 133. l. 17. pro demonstrant l. demonstravit, Ibid. l. 23. pro 787. l. 987. P. 139. l. 36. pro Bisto l. Bristo. P. 408. l. 35. pro Tostes l. Toftes. P. 551. l. mediâ, pro ejus l. Sedis. P. 555. col. 1. l. 46. lege Wintoniensis & Scireburnensis. P. 530. l. 11. pro Diocesin l. Diocesi. P. 554. l. 27. pro consecratus l. consecratos. P. 538. l. 44. pro 1489. l. 1488. 18. Sept. P. 565. l. 29. pro vii. l. viii. P. 578. l. 22. pro haec l. hoc. P. 591. l. mediâ, pro MCLIV. l. MDLIV. P. 473. l. 42. pro Oswaldus & Wlstanus lege Oswaldus & Aldulfus, P. 478. l. 16. pro Cicestr. l. Cestr. P. 486. l. 45. pro Henrico l. Hugone. P. 489. l. 34. pro Hen­ricus l. Hugo; sic etiam p. 491. l. 24. P. 491. l. ult. pro Johannes l. Jocelinus. P. 612. l. ante­penult. pro quadam l. quaedam. L. ult. l. Quadragesimali. P. 619. l. antepenult. pro proditio­nibus l. proditionis.

In Praefatione. Pag. 17. lin. 3. pro alias lege alios. P. 21. l. penult. pro 1664. l. 664. P. 23. l. 3. l. elucidan­dam. P. 25. l. 29. l. silius. P. 27. l. 12. l. Cadwalladrum, l. 21. l. exhibui. P. 29. l. 22. l. Wen­tanae, l. 35. l. exaratas. P. 32. l. ult. l. alios. P. 33. l. ult. l. receptum. P. 37. l. penult. l. Vita.

STEPHANI BIRCHINGTONI Monachi Cantuariensis HISTORIA DE Archiepiscopis Cantuariensibus A primâ Sedis fundatione ad annum MCCCLXIX.

ACCEDUNT
  • Dies Obituales Archiepiscoporum Cantuariensium ex Obituario Cantuariensi.
  • Historia Controversiae inter Sedes Cantuariensem & Eboracensem de Primatu, authore Anonymo.
  • Dissertatio de verâ successione Archiepiscoporum Can­tuariensium.
  • Successio Priorum Ecclesiae Cantuariensis.

Alia ad Sedem Cantuariensem spectantia.

Variantes Lectiones ad Historiam Stephani Birchingtoni▪ descriptae ex Codice Cottoniano Julius B. 3.

PAG. 1. lin. 4. DXCVII.
DXCVI.
PAG. 1. l. 13. post sacravit
& ad Orientalem plag [...]m civitatis
PAG. 1. l. 16. post successorum
suorum
P. 2. l. 24. Ethelblaudo
Ethelbaldo.
P. 2. l. 33. Ecclesia
Sedes.
P. 3. l. 3. Geulade
Genlade.
P. 3. l. 13. Bridum
Bredo [...].
P. 3. ibid. in Kalendis
iii. Kalendis. Sic etiam Codex Lamb [...]th.
P. 3. l. 21. xvii. & obiit vii.
xvi. & obiit viii.
P. 4. l. 9. post Plegmundus
qui
P. 4. l. 12. xxxiv.
xxiv.
P. 4. l. 14. Wallensis
Wellensis.
P. 4. l. 29. post utrique
Ecclesiae
P. 4. l. 32. etiam
dust.
P. 4. ibid. xxviii.
xviii.
P. 4. l. pen [...]lt. ... nis
Danis.
P. 5. l. 5. cùm
nec
P. 5. l. 7. demolitur
demolitis.
P. 5. l. 10. decimantur
detinentur.
P. 5. l. 21. iii. Calend.
iv. Calend.
P. 5. l. 27. Normannorum
Normannus.
P. 7. l. 13. xiii. Cal.
xiv. Cal. Sic etiam Codex Lambeth.
P. 7. l. 26. Pontif. sui anno xv.
sedit annis xv. &
P. 8. l. 30. post xxii.
obiit.
P. 8. l. 38, & 44. Archiepiscopatum
Archiepiscopum.
P. 9. l. 9. deflecti
avelli.
P. 9. l. 19. iste pervectores
Iste provectiores.
P. 9. l. 20. pulchrâ
publicâ.
P. 9. l. 25. consensu
consessu.
P. 9. l. 33. execrationi
consecrationi
P. 9. l. 35. appellationis
appellationem.
P. 10. l. 17. post annis ii.
mensibus xi.
P. 10. l. 26. menses
mensibus.
P. 10. l. 38. decente eum Chr.
docente eum Chr. matre su [...].
P. 11. l. 7. Sebaudiâ
Sabaudiâ.
P. 11. l. 24. post Robertus
de
P. 11. l. 27. xlvi.
xlv.
P. 12. l. 46. effectum
affectum.
P. 15. l. 5. deputari
deputârunt.
P. 17. l. antepenult. menses
mensibus.
P. 18. l. 20. Catharinae
Andreae.
P. 18. l. 21. Edwardus
Edmundus.
P. 18. l. 26. Hanoviae
Hanoniae.
P. 18. l. 31. post extremum
anno Domini MCCCXXVIII
P. 18. l. 39. post Veneris
in
P. 19. l. 18. MCCCXXIII.
MCCCXXXIII.
P. 20. l. 9. Gregorii
Georgii
P. 20. l. 11. Hamonii
Hamonis
P. 20. l. 48. Septembris
Decembris.
P. 40. l. 51. Cistr.
Cicestr.
P. 40. l. 53. Exon.
Oxon.
P. 41. l. 1. Warkele
Barkele.
P. 41. l. 2. Feres
Ferrers
P. 41. l. 4. Burgersh
Burwarsh.
P. 41. l. 45. l. 25. v. Id.
Id.
P. 41. l. 30. primi
deest.
P. 41. l. 38. Werghane
Wergrave.
P. 41. l. 44. MCCCLXXI.
MCCCLXII.
P. 46. l. 25. demolitans
demolitas.

Stephani Birchingtoni HISTORIA DE VITIS Archiepiscoporum Cantuariensium.

S. AUGUSTINUS.

SAnctus Augustinus, Natione Romanus, Monachus, primus fuit Can­tuariensis Archiepiscopus, missus cum sociis fermè XL. à B. Grego­rio Papâ ad praedicandum Verbum Dei genti Anglorum, Anno Domi­ni DXCVII. qui Regem Ethelbertum potentissimum usque ad flumen de Humbre fines sui imperii extendentem ad fidem Christi suis praedicationibus convertebat. Qui postquam gratiam baptismatis suscepe­rat: amore Dei B. Augustino & Successoribus suis Archiepiscopis dedit Palati­um suum & Curiam suam, & jure perpetuo habere concessit; ubi Sedem Ar­chiepiscopalem sibi & Successoribus haberet. Et Rex ad Rayculphum, quod secus mare situm est, transiens, pro se & successoribus suis Sedem Regalem para­vit. Hic Augustinus regio fultus adminiculo, Ecclesiam, quam antiquo Romanorum opere in palatio Regis olim fuisse factam didicerat, in nomi­ne Salvatoris D. N. Jesu Christi sacravit. Cantuariae fecit Coemeterium extra muros; ubi Rex Ethelbertus rogatu Augustini parvo post intervallo temporis Monasterium in honore Beatorum Petri & Pauli fabricavit; in quo dicti Augustini & Successorum corpora necnon Monachorum & aliorum fideli­um Doroberniae possent honorificè sepeliri. Augustinus in Natale Domini die plusquam X. millia Anglorum, absque parvulorum & mulierum infinito numero in aqua, quae dicitur Swalwe, sacri baptismatis lavacro regeneravit. Et ipse Augustinus ab Archiepiscopo Arelatensi ordinatus secundum missa B. Gregorii Papae; qui ei misit pallium per Mellitum, Justum & Paulinum Anno DCI. Qui quidem Augustinus Anno Domini DCIV. ordinavit Episcopos Mellitum & Justum ad praedicandum provinciae Orientalium Saxonum, qui Thamesi fluvio dirimuntur à Cantiâ, & ipsi Orientali mari contigui. Quo­rum Rex Segbertus nepos Ethelberti Regis sancto praedicante Mellito fidem Christi accepit. In cujus Metropoli Civitate Londoniensi ipse Rex Ethel­bertus fecit Ecclesiam S. Pauli. Sanctum verò Justum in ipsâ Cantiâ, quam gens Anglorum Rovecestriam nominat, Episcopum ordinavit: ubi Rex Ethelbertus Ecclesiam in honore S. Andreae Apostoli rogatu Augustini à fun­damento construxit. Sanctum Laurentium Presbyterum ordinans Archiepis­copum [Page 2] pro se, parvo post tempore migravit ad coelum VII. Cal. Junii, feriâ tertiâ: qui sedit Annis XVI. & sepultus est in Monasterio Beatorum Petri & Pauli extra muros Cantuariae.

LAURENTIUS.

Laurentius, Natione Romanus, Monachus, successit Augustino; quem ipse adhuc vivens ideo ordinavit; ne eo defuncto status Ecclesiae tam tenera & rudis inciperet vacillare: secundum quod B. Petrùs fundatâ Romae Christi Ecclesiâ Clementem sibi successorem dicitur consecrasse. Laurentius Archiepiscopus sedit annis V. III. Nonas Februarii obiit; & sepultus est, ubi Augustinus.

MELLITUS.

Mellitus, Romanus Monachus, priùs Londoniensis Episcopus, successit, ordinatus à B. Augustino. Sedit annis V. Obiit VIII. Cal. Maii. Sepultus est, ubi B. Augustinus.

JUSTUS.

Justus, Episcopus Roffensis, Monachus Romanus, successit: cui Papa Bonifacius sic scripsit: Auctoritate B. Petri firmamus praecipientes; ut in Do­roberniae Civitate in posterum Metropolitanus locus totius Britanniae habeatur. Hic Justus Archiepiscopus genti Northumbrorum Paulinum Episcopum ordinavit. Quo praedicante ibidem, Eadwinus Rex baptisma cum gente suâ suscepit, anno Regni sui XI. Qui Rex Eadwinus Sedem Eboracensem S. Paulino donavit. Qui Eadwinus Anno aetatis XLIV. à Pagano Rege Merciorum & Cedwallâ Rege Britonum in gravi praelio est occisus. San­ctusque Paulinus assumptâ secum Reginâ Ethelburga rediit Cantuariam na­vigio; & à Justo Archiepiscopo honorificè est susceptus & Ethelblaudo Rege Cantuariae filio Ethelberti. Deinde Paulinus ab Archiepiscopo Justo suscepit Episcopatum Roffensem. Justus sedit annis III. & obiit IV. Idus Novembris; & in dicto Monasterio Petri & Pauli sepelitur.

HONORIUS.

Honorius, Romanus Monachus, successit; cui Papa primatum Ecclesiae Doroberniensis confirmavit. Et sedit annis XXVI. & obiit II. Cal. Octobr. Vacavit Ecclesia anno uno, mensibus sex.

DEUSDEDIT.

Deusdedit successit, & sedit annis X. & obiit II. Idus Julii. Vacavit Ecclesia annis III. & sepultus est in dicto Monasterio.

THEODORUS.

Theodorus, Natione Romanus, Monachus, Tharsis Siciliae natus, successit; cui Vitalianus Papa Primatum Doroberniensem confirmavit. Hic Graecâ & Latinâ linguâ eruditus, ob harum eminentiam vocatus est Magnus Theodorus, Hic Sanctum Wilfridum Archiepiscopum Eboracensem emergentibus causis deposuit, & iterum eundem restituit. Hic anno aetatis suae LXXXVIII. obiit; & sedit annis XXII. mensibus III. diebus XXVI. Vacavit Ecclesia anno uno. Et sepultus est in dicto Monasterio. Huc usque Archiepiscopi fuerunt Monachi Romani.

BRICWALDUS.

Bricwaldus, Primus Anglicus, ordinatus à B. Godwino Metropolitano Epis­copo Galliarum, successit; qui erat Abbas de Geulade tunc, & nunc Recolure dicitur: cui Sergius Papa primatum totius Britanniae confirmavit; & tribus Regibus tunc in Angliâ regnantibus, viz. Athelredo, Alfredo & Adulpho, su­per Confirmatione Primatûs Ecclesiae Cantuariensis destinavit. Et iterum super eodem primatu scripsit Episcopis Angliae universis. Hic sedit annis XXXVII. mensibus VI. diebus XXIV. & obiit V. Idus Januarii.

TADWYNUS.

Tadwynus successit, consecratus in Civitate Doroberniae à Daniele Wen­tano & Ingwaldo Londoniensi & aliis duobus Episcopis: cui Gregorius Papa primatum totius Britanniae confirmavit. Hic presbyter Monasterii quod vo­catur Bridun fuit de provinciâ Merciorum. Iste sedit annis III. & obiit in Kalendis Augusti.

NOTHELMUS.

Nothelmus Ecclesiae Londoniensis Presbyter, successit. Hic à B. Grègorio pallium suscepit; & sedit annis V. & obiit XVI. Calend. Novembris.

CUTHBERTUS.

Cuthbertus, primò Herefordensis Episcopus, successit. Hic primò sepulturam Ecclesiae Christi Cantuariensi infra Civitatem à Romanâ Curiâ impetravit; & primus sepelitur ibidem: & sedit annis XVII. & obiit VII. Calend. Novembris

BREGWINUS.

Bregwinus, Vir magnae religionis, [successit] & sedit annis III. & obiit VIII. Calend. Septembris.

LAMBERTUS.

Lambertus, Abbas S. Augustini, successit, à Beato Papâ Paulo Stephani Papae praedecessoris sui germano, Pallium suscepit.

ATHELARDUS.

Athelardus Abbas successit; qui primò fuit Wyntoniensis Episcopus: cui Leo Papa scripsit super Primatu Ecclesiae Cantuariensis, & obiit Anno XIII.

WLFREDUS.

Wlfredus Monachus successit, qui recepit Pallium à B. Leone Papâ; & sedit Annis XXXVIII.

FLEOGILDUS.

Fleogildus, priùs Abbas, successit; & sedit anno uno, & obiit III. Calend. Septembris.

CHELNOTHUS.

Chelnothus Decanus successit; qui à B. Gregorio Papâ Pallium recepit. Sedit annis XLI. & obiit.

ATHELREDUS.

Athelredus, Episcopus Wyntoniensis, successit de dono Regis Athelredi, eò quòd priùs Monachus fuit Ecclesiae Christi: & sedit annis XVIII. Vacavit Ecclesia annis duobus.

PLEGMUNDUS.

Plegmundus fuit Magister Aluredi Regis, bene literatus, successit; qui jus­su Papae Formosi destitutas Ecclesias Episcoporum per Angliam instituit Epis­copos, & in Urbe Dorobernii VII. Episcopos uno die consecravit: & sedit annis XXXIV.

WLFELMUS.

Wlfelmus, Episcopus Wallensis, successit; & sedit annis X. & obiit.

ODO.

Odo, Wyntoniensis Episcopus, successit; qui fuit de stirpe Daniticae gentis oriundus; qui Edwardum fratrem Athelstani, & eo mortuo Eldredum apud Kyngeston. coronavit in Reges Angliae. Idem Odo apud Rypon. profe­ctus, Reliquias S. Wilfridi Cantuariam transtulit: & electus est in habitu Clericali, & perpendens tot Sanctos Monachos in Archiepiscopatu praecessisse, mari transito apud Floriacum Monachalia suscepit; & in Angliam rediens, Archiepiscopus ordinatus est: & sedit annis .... & obiit ....

S. DUNSTANUS.

S. Dunstanus priùs Wigorniensis Episcopus, quem Alphegus cognomento Calvus, Wentanus Episcopus Monachatûs & Presbyteratûs gradu decoravit. Item Dunstanus Eadgarum coronavit in Regem, & Edwardum filium Edgari, ac Ethelredum, in Reges Anglorum apud Kyngeston. Et iste Dunstanus primò fuit Abbas Glastoniensis, postea Episcopus Wygorniensis, & deinde Episco­pus Londoniensis, non relinquens Wygorniensem Ecclesiam, sed utrique praesidens, & utramque Ecclesiam iste rexit. Hic pallium à Papâ Johanne recepit. Perduravit Dunstanus septem Regum temporibus; serviens Deo in fide ac etiam sanctitate: & sedit XXVIII. annos; & obiit XIV. Calend. Junii.

ETHELGARUS.

Ethelgarus, primò Abbas Wyntoniensis, & postea Episcopus Cicestriensis successit. Sedit annis duobus.

SIRICIUS.

Siricius Danegeld, priùs Wyntoniensis Episcopus. Hic incoepit tributum X. mille librarum argenti dare pro pace habendâ cum ... nis pro Christianis. Hic sedit annis V. & obiit.

ALURICUS.

Aluricus, priùs Abbas Abendoniensis▪ & deinde Episcopus Wiltoniensis, successit. Sedit annis XI.

ALPHEGUS.

Alphegus, Wyntoniensis Episcopus, successit: cùm diu dabantur Danis XXXVI. M. librae argenti Et tandem multis provinciis Anglorum flamma demolitur. Rex Etheldredus & primates Angliae miserunt Lega­tos, pacem à Dauis petentes. Tum ipsi debacchantes & quasi furibun­di acriter Cantuariam obsederunt. Demum Urbs capitur; Elphegus ligatur; Ecclesia Cantuariensis comburitur; & Monachi & plebs decimantur. Elphegus in carterem detruditur apud Grenwych; ubi post VII. menses variis cruci­atus tormentis, tandem furentium manibus lapidatur. Sed illos Danos ira Dei consumpsit. Hic Archiepiscopus primò Abbas Bathoniensis fuit; & sedit annis VII. & Martyrio occubuit.

LIVINGUS.

Livingus Cognomento Ethelstanus, Episcopus Wellensis, successit. Sedit annis VII.

ATHELNOTUS.

Athelnotus, Filius nobilis viri Agelmari, hic Bonus vocabatur, successit; & à Benedicto Papâ Pallium recepit. Hic corpus S. Elphegi de Londo­nia Cantuariam transtulit; & sedit annis XVIII. & obiit III. Calend. Aprilis.

EADSINUS.

Eadsinus, Haroldi Regis Capellanus, successit; & sedit annis XI. & obiit.

ROBERTUS.

Robertus, Episcopus Londoniensis, genere Normannorum, successit; qui expulsus est de Angliâ; & sedit annis duobus.

STIGANDUS.

Stigandus, Capellanus Regis Willelmi primi. Hic in Habitu Clericali primus Archiepiscopatu functus est. Hic fuit pòst Wyntoniensis Episcopus, qui dimisso Anglorum Orientalium Episcopatu sublimiorem gradum Wyntoni­ensem Ecclesiam invaserat. Regis innocentis simplicitatem circumveniens, vi­vente Roberto Cantuariensi, Archiepiscopatum Cantuariensem obtinuit. Iste Stigandus in Concilio apud Wyntoniam celebrato, anno Domini MLXX. ju­bente & praesidente Rege Willelmo Bastardo, Domino Alexandro Papâ consentiente & per Legatos suos Hermen [...]redum Sedunensem Episcopum & Johannem & Petrum Cardinales suam auctoritatem exhibente, degrada­tur ex tribus causis: quia Episcopatum Wyntoniensem cum Archiepiscopatu tenebat injustè; & quia vivente Archiepiscopo Roberto, qui ab Angliâ vi [Page 6] expulsus est, ejus Pallio, quod Cantuariae remansit, in Missarum celebrati­one usus est; & quia à Benedicto, quem Romana excommunicavit Ecclesia, eò quòd pecuniis Apostolicam Sedem invasit, pallium recepit. Hic sedit annis XVII. & Wyntoniae incarceratus obiit. Vacavit Ecclesia annis duobus.

LANFRANCUS.

Lanfrancus primò Prior Beccensis, & deinde Cadomensis Abbas, natione Lombardus, omnium liberalium artium & divinarum Scripturarum & sae­cularium literarum scientiâ peritissimus, successit, compellente Rege Willelmo primo, eligentibus eum Monachis Ecclesiae Cantuariensis senioribus; & con­secratus est à VII. Suffraganeis & aliis. Eodem anno Thomas Eboracensis Archiepiscopus ex priscâ consuetudine ab Archiepiscopo Lanfranco consecran­dus venit Cantuariam. Cumque Lanfrancus ab eo professionem scriptam de professione suâ cum juramento obedientiae secundùm morem Antecesso­rum suorum exposceret; respondit se nunquam facturum; nisi de hâc re­scriptas auctoritates legeret, & testes hujusmodi iniquitatis & rationes audi­ret. Tandem Lanfrancus hoc ostendit ei; & ipse aspernans omnia, non sacratus abscessit. Quod Rex audiens, graviter aestimans Lanfrancum injusta petere, & scientiâ literarum magis quàm ratione & veritate confidere. Et paucis postea diebus ad Curiam Regis veniens, à Rege audientiam po­stulavit; & dictis ejus rationibus Regis animum mitigavit. Anglici verò, qui rem noverant, Archiepiscopi assertionibus testimonium perhibebant. Et ita Edicto Regio communique omnium Decreto est statutum, debere Tho­mam ad Ecclesiam Cantuariensem matrem redire, professionem facere, Lan­franco tradere secundùm consuetudinem antiquam: in quâ professione sibi & successoribus suis absolutè nullâ conditione interpositâ, sibi obedientiam pro­mitteret faciendam. Et sic ille Thomas rediit; quae jussa sunt, implevit; & sacratus abscessit. Hic Lanfrancus Romam pro pallio veniens, & se Pa­pae Alexandro offerens cum humili prostratione ad pedes ejus, mox ab illo Papâ ad osculum erigitur. Cui, dixit Papa: Honorem exhibuimus. Duo Pal­lia ei dedit, ob signum amoris praecipui, quorum unum recepit ab altari; alterum ipse Papa, unde Missas celebrare consueverat, tradidit manu suâ. Cùm autem in Paschali Solempnitate ventilata fuerit causa de jure & pri­matu Cantuariensis Ecclesiae super Eboracensem Ecclesiam, hoc decernente ipso Papâ: quae causa post ventilata fuit apud Wintoniam in Regis Sitâ, in Castro postea apud Wyndesore. Et dicta Causa finem accepit in prae­sentiâ Regis, Episcoporum, Abbatum, diversorum Ordinum, congre­gatorum in Festo Pentecostes in Curiâ Regis, & in scriptis redacta, Si­gillo Regio munita; quae in Ecclesiâ Cantuariensi servatur, signis Regis Willelmi, Matildis Reginae, Huberti S. R. E. Cardinalis, Alexandri Legati Papae, & ipsius Thomae Ebor. Archiepiscopi, XIII. Episcoporum & Abba­tum XII. subscriptis. Hic multas bonas consuetudines fecit; easque per­petim observari debere statuit & praecepit. Hic sedit annis XIX. & obiit V. Cal. Junii. Vacavit Ecclesia quinquennio. Sepelitur ibidem.

ANCELMUS.

Ancelmus, Abbas Beccensis in Normanniâ, successit. Hujus tempore Rex ve­nales fecit Ecclesias: & inter Regem & Ancelmum pro statu Universalis Eccle­siae laborantem discordia suscitatur. Qui Rex XXX. Coemeteria in pascua fe­rarum redegit. Ab Ancelmo Gyrardus Thomae Eboracensis Archiepiscopi suc­cessor, factâ professione de obedientiâ, consecratur. Hic[pro]tuitione Ecclesiae Universalis persecutione Regum Angliae passus est exilium binâ vice; & sedit [Page 7] annis XVI. & obiit XI. Calend. Maii, anno aetatis suae LXXVI. Vacavit Ecclesia annis V. & humatur in Ecclesiâ Cantuariensi.

RADULFUS.

Radulfus, Episcopus Roffensis, primo Abbas Saginensis in Normanniâ, suc­cessit: & inter eum & Thurstanum Capellanum Regis tunc Electum Eboracen­sem Episcopum, Radulfo professionem facere recusantem, causa per annum in­tegrum est versata. Rex autem Henricus protestatus est ipsum professionem facere debere, aut Archiepiscopatu Eboracensi carere. Sed rebellio Thurstani finem non fuit sortita: eò quòd iste Archiepiscopus paralysis morbo correptus, & tribus serme annis usque ad obitum suum in hujusmodi infirmitate laborans, curari non poterat quovis modo. Unde Thurstanus in suâ obstinatione robustio [...] factus, arbitrabatur sibi cuncta cessisse Et sedit annis VIII. mensibus VI. & obiit XIII. Cal. Novembr. feriâ quintâ.

WILLELMUS CORBOYL.

Willelmus Corboyl, Vir eximiae religionis, Canonicus & Prior S. Osithae de Chit, successit, & Pallium à Calixto Papâ accepit. Qui legatus post Concilium Generale apud Westmonasterium ab eo celebratum omnium Episcoporum & Abbatum Angliae, pro utilitate [Ecclesiae] Anglicanae, Cantuariensem Ecclesi­am dedicavit, post horribilem combustionem, IV. Nonas Maii; praesentibus non solùm Anglis, sed & exterarum provinciarum Episcopis & Abbatibus, ac Rege Henrico & Reginâ & Primoribus Regni. David Rex Scotorum affuit, & Nobilium multitudo. Et acta est haec Consecratio anno Domini MCXXXIV. Rex autem in dotem praefatae Ecclesiae Christi Capellam suam, Regina suam Ecclesiam S. Martini Dovorriae, cum omnibus pertinentiis suis & provectibus, tam in terrâ quàm in mari; & suâ Cartâ liberè confirmavit. Iste Archiepis­copus Pontificatus sui anno XV. in pace requievit. Vacavit Ecclesia annis II. mense I. & in Ecclesiâ Cantuariensi humatur.

THEOBALDUS.

Theobaldus, Abbas Beccensis, successit, consecratus Cantuariae ab Alberico Ostiensi Episcopo Apostolicae Sedis Legato ad altare Christi Cantuariensis Anno Domini MCXXXIX. VI. Idus Januarii, astantibus & cooperantibus omnibus ferè Episcopis Angliae. Post Consecrationem suam XII. Monachos de Ec­clesiâ Christi Cantuariensis misit ad novam Ecclesiam Dovorrae; & eis prae­posuit priorem Ascelinum Ecclesiae Cantuariensis Sacristam. Praedictus Al­bericus Legatus celebravit Concilium apud Westmonasterium auctoritare In­nocentii Papae: Post mensem Theobaldo transfretante Romam pro Pallio pro­fecturo. Tandem à Româ est reversus Archiepiscopus, & Primas totius Angliae, & Apostolicae Sedis Legatus. Et anno Domini MCXLVII. Apo­stolicis scriptis vocatus est ad Concilium ab Eugenio Papâ Remis celebratum; & petitâ à Rege Stephano licentiâ sed non obtentâ, per multos labores ac­cessit. Egit verò Episcopus Henricus, frater Regis, invidiâ stimulante; ut si Archiepiscopus transfretaret, proscriberetur à Rege: Si verò ad Concili­um non veniret, propter contemptum suspenderetur à Papâ vel deponeretur. Rex commotus, post multos sermones inter ipsum & Archiepiscopum pe [...] internuncios habitos, tandem Rex Archiepiscopum, quia terram absque li­centiâ exivit, Angliam celeriter coegit exire. Postea redditûs Archiepiscopi & maneria & omnia quae habebat, rapiebantur; hominesque illius spoliaban­tur sine misericordiâ bonis suis. Quod audiens Archiepiscopus, apud Gose­ford [Page 8] in Norfolchiâ accedens, & tantum nefas tolerare non valens, totam terram Angliae interdixit; sed apud Framelyngham in Norfolchiâ inter ipsum & Regem reformatâ pace, cum honore & laetitiâ Archiepiscopus Cantuariam est perductus. Hujus autem temporibus Conventus totus Cantuariensis Ecclesiae ex quibusdam causis omnia Maneria sua cum Ad­vocationibus Ecclesiarum in Maneriis posuit sub ordinatione dicti Archiepis­copi; ipsisque Monachis ad tempus victualia ministravit. Et tandem ad rogatum dictorum Monachorum ipse Archiepiscopus eisdem dicta sua Maneria omnia liberavit, penès se & successores suos Advocationes Ec­clesiarum hujusmodi retinens in perpetuum. Hic Archiepiscopus consecra­vit Rogerium Cantuariensem Archidiaconum ad regimen Eboracensis Ecclesiae apud Westmonasterium VI. Idus Octobr▪ lectâ prius professione suâ Archiepis­copo Cantuariensi de obedientiâ sibi & suis Successoribus faciendâ; astantibus Richardo Londoniensi, Roberto Lincolniensi, Gilberto Herefordensi, Wal­tero Roffensi, & multis aliis Episcopis tunc ibidem. Et statim idem Ar­chiepiscopus contulit Archidiaconatum Cantuariensem Thomae Beket de Londonia Clerico suo; cujus pater Gilbertus, mater verò Matildis di­cebantur. Hic Theobaldus coronavit apud Westmonasterium Henricum filium Matildis Imperatricis in Regem Angliae, assistentibus Archiepiscopis duobus, & Episcopis XIV. & Comitibus, Baronibus & aliis in multitudine copiosâ. Considerans hic Archiepiscopus mutabilitatem juvenis Regis, lupo­rum Aulicorum cupiditatem; & praedictum Thomam Archidiaconum Can­tuariensem in agendis virum expertum & strenuum, in consiliis providum, in bonitate conspicuum, & in omni opere providum & discretum, & talem Aulae Regiae necessarium; ejus ope & opere sperans inter regnum & sacer­dotium vinculum pacis fore firmum; ut idem Thomas officium Cancella­riae haberet, egit idem Archiepiscopus quantum potuit erga Regem. Thomas Cancellarius Angliae factus, omnes Anglicos fascessiâ superavit & gloriâ; ut in brevi Rector & Magister. Hic Theobaldus XIV. Calend. Maii, Pon­tificatûs sui anno XXII. anno Domini MCLXI. [obiit] & vacavit Ecclesia anno I. mense I. diebus XIV.

THOMAS BEKET.

Thomas Beket, Archidiaconus Cantuariensis & Henrici Regis Cancellarius, ac praepositus Beverlaci, & Canonicus in diversis Ecclesiis, tunc in Angliâ po­tentissimus, & in omnium oculis gloriosus, sapientiâ praeditus, nobilitate cordis omnibus admirabilis; inimicis & aemulis terribilis, utpote Regis amicus, & in regno secundus. Hic à Wiberto Priore Ecclesiae Christi Cantuariensis as­sensu totius Conventûs ejusdem in Archiepiscopatum est electus, Rege Henrico tunc in transmarinis partibus existente. Factâ autem Electione, statim idem Thomas constituit sibi Magistrum qui ejus errata corrigeret, & si sortè in aliquo excederet. Et Sabbato in Ebdomadâ Pentecostes in Pres­byterum ordinatus, & in crastino die S. Trinitatis ab Henrico Wyntoniensi Episcopo consecratus est; quia Sedes Londoniensis tunc vacabat, qui de jure antiquo Archiepis­copum. Archiepiscopatum consecrare deberet. Consecratus igitur III. Nonas Junii, anno aetatis suae circiter XL. astantibus omnibus ferè Suffra­ganeis Ecclesiae Cantuariensis praesentibus tunc ibidem. Hic post Consecra­tionem suam instituit Festivitatem principalem S. Trinitatis annis singulis in perpetuum celebrandam, quo die primam Missam suam celebravit. Alex­ander Papa Imperatoris Frederici impetum ferre non valens, navibus ad­vectus primò apud Montem Pessulanum applicavit; secundò apud Senonas in Galliâ venit; ad quem misit Archiepiscopus literas rogans & petens, ut sibi & Ecclesiae Pallium mitteret; & ex antiquo jure debitam & consuetam [Page 9] dignitatem Metropolitani omnibus conservaret. Nuncii Papam benignum invenientes, accepto pallio, in Festo S. Laurentii sunt reversi. Anno Do­mini MCLXIII. congregati sunt praesules & proceres Regni Angliae apud Clarindonam in Festo S. Hilarii, ubi Henricus Rex quaesivit à Clero suas avi­tas Consuetudines observari. Ac ipsi cum suo primate seorsim loquentes, ex condicto responderunt, se velle illas consuetudines salvo ordine suo & jure Ecclesiae observare. Et Rex indignatus juravit verbum illud; salvo ordine meo, penitus amovendum. Sed Episcopi primati suo inhaerentes firmiter, à proposito suo non potuerunt [deflecti.] Conversi tamen minis Regis & ter­roribus, Archiepiscopum, qui à promisso proposuit resilire, eò quòd promis­sionem factam Regi suspectam habuit, deprecantur flebiliter; ut sui animi pertinaciam relaxaret. Unde miseratione compunctus Archiepiscopus, Regis voluntati parere annuit; & promisit in verbo Sacerdotii de plano se velle Consuetudines illas custodire. Similiter promiserunt Episcopi & juraverunt. Dicebatur enim quòd Rex Papae & Cardinalibus promisit; quòd ni [...]hil in praejudicium quaereret Ecclesiae, sed solùm coram suis Optimatibus honorari. Sed statim Archiepiscopo cecidit in verbo; & in brevi ad cor rediens, for­tior surrexit in opere; & quae essent illae Consuetudines l. nesci [...]ns. nescientes, sed pra­vas esse l. su [...]picans. suspicantes, eò quòd tantâ instantiâ petebantur. Rex ait iste f. progeni­torum. per­vectores & Avi mei investigate consuetudines, ut scripturâ pulchrâ redi­gantur. Qui cùm pravitates & actus veteres revolvissent, XVI. articulos protulerunt; quos brevitatis causâ hîc dimittimus exarandos. Cumque consuetudines illas nollet Archiepiscopus confirmare; iratus est Rex valdè, eò quòd eum solum videret suis petitionibus resistere. Et curiali judicio Episcoporum consensu condempnatus est; ut sua mobilia in Regis manum ponerentur. Fugiens igitur Thomas de nocte, & subiens exilium, apud S. Bertinum & Senonensem Civitatem aliquamdiu hospitatus, tandem coram Papâ & Cardinalibus causam sui exilii cum lacrimis explicabat; & Papâ jubente apud Pontiniacum ferè per biennium morabatur: & tandem pace factâ rediit ad suam Ecclesiam, & Martyrio occubuit. In eâdem sedit annis VIII. Vacavit Ecclesia anno uno.

RICHARDUS.

Richardus, Prior Dovorrae, successit; qui cùm omnia l. consecra­tioni. execrationi suae ne­cessaria fuissent parata; Ecclesiae literae novi Regis ex adversâ parte allatae sunt; & propter quandam l. appell [...]ti­onem. Appellationis in literis contentam satigatus est multis laboribus & expensis; & Romam veniens, contra se fortes adversarios invenit; quia cum Rege seniore quidam cum juvene, & quidam cum Electo [stabant.] Propterea Electus desperatus quasi de electione redire volens, revocatur ab Alexandro Papâ & ab eo consecratur Dominicâ, quâ cantatur Misericordia Do­mini: & recepto Pallio, Legatione & literis privilegii munitus, versus An­gliam iter flexit: & apud Westmonasterium Concilium celebravit. Et cum Dominus Hugucius celebraret Concilium, Archiepiscopus Cantuariensis ob­tineret dextram in sedendo; Rogerus Ebor. Archiepiscopus innatâ arrogantiâ residere ad sinistram respuit; inter Hugucium Legatum & Cantuariensem Ar­chiepiscopum irreverenter natibus innitens, sedere nisus est, adeò [ut] in Pri­matis sui gremio resideret. Ab Episcopis, Clericis & Laicis turpiter ap­prehensus, in terram dejectus est; & cùm baculis & pugnis impeteretur; Archiepiscopus exiliens, reddens bonum pro malo, ab olim Cantuar. Ecclesiae in­im [...]cum surripuit tantae cladi. Et cùm ipse Cantuar. Archiepiscopus postea in Villâ de Wrotham nocte sobrius membra sopori dedisset in lecto suo; in visu noctis apparuit ei persona terribilis & magestativa, dicens ei semel & se­cundo: Tu quis es? Cui cùm Archiepiscopus timore percussus non respon­deret; [Page 10] subjunxit illa persona dicens: Tu es, qui dissipâsti bona Ecclesiae tibi commissa: & ego dissipabo te de terrâ, Quo dicto disparuit, & Archiepisco­pus non dormivit iterum; nec mirum. Et cùm Roffam tenderet, causas tractaturus; quibusdam familiaribus suis, quae videret, cuncta enarravit. Sed vix ultimo verbo dicto subitò circumcinxit eum frigus & aegritudo; ut vix ad Villam de Hallynges veniret; ubi collicâ passione vexatus, spiritum ex­halavit, anno XI. à consecratione suà; & humatus est in Ecclesiâ Cantuar. Vacavit Ecclesia Cantuar. menses IX. diebus XII.

BALDEWYNUS.

Baldewynus, Episcopus Wygorniensis successit; & pallio sibi transmisso, in­tronizatur in Sede suâ Cantuar. & in Terrâ Sanctâ in obsidione Civitatis de Achon obiit, & sepultus est. Postquam hic Archiepiscopus Jerusalem [iter] arripuit; rumor invaluit de Gaufrido Ebor. Electo de mandato Papae in Franciâ consecrando. Unde Episcopi stupentes Ecclesiae Cantuar. dignita­tem minui, appellarunt. Huic autem Baldewyno Lucius Papa III. sic scripsit: Tibi Baldewyno Pallium transmittimus per Notarium n [...]strum Raymun­dum. Hic sedit annis V. Vacavit Ecclesia annis II.

REGINALDUS.

Reginaldus, Episcopus Bathon. successit; & missi nuncii ad Papam, confir­mata est Electio benigne; & pallio sibi transmisso, Hic aegrotare coepit in veniendo Cantuariam apud Dogmerefeld; & cucullum induens, sub titulo Cantaur. Ecclesiae quievit in pace.

HUBERTUS.

Hubertus, Episcopus Sarum, successit; & pro pallio petendo missi sunt Nuncii ad Papam, & pallio accepto à Coelestino Papâ unâ cum Papae Legato Cantuariam sunt reversi. Hic sedit annis XI. menses VIII. Vacavit Ecclesia anno I. & in Ecclesiâ Cantuariensi est humatus.

STEPHANUS.

Stephanus, Romanae Ecclesiae Cardinalis, successit; qui per Monachos Ec­clesiae Cantuariensis in Archiepiscopum est electus, & consecratus à Papâ. Hic B. Thomam Martyrem transtulit; & sedit annis XXII. & vacavit Eccle­sia anno I. & in Ecclesiâ Cantuariensi sepelitur.

RICHARDUS.

Richardus, cognomento Magnus, qui prius fuit Cancellarius Lincolnien­sis, successit; & sedit annis II. Vacavit Ecclesia annis II. Pastore desolata.

EDMUNDUS.

Edmundus de Abendonia, Thesaurarius Sarum, successit. Hic in om­ni munditiâ & sanctitate decente eum Christianissimâ degens; Dominicâ, quâ cantatur Officium: Exultare Jerusalem f extitit consecratus. Hic post mul­tas persecutiones & injurias, insurgentibus contra eum Monachis Ecclesiae suae Cantuariensis, sibi lites voluntate magis quàm necessitate inferentibus; & Magnatibus terrae sibi undique injuriantibus; ipse ascendens ex adverso, de [Page 11] Concilio Suffraganeorum suorum in pacis Ecclesiae perturbatores sententi [...]m Excommunicationis tulit. Et ob hoc & alia exilium passus, apud Pontiniacum per Papam commendatus, ibidem quicvit Obiit an [...] MCCXL. XVI. Cal. De­cembr. Sic Matthaeus Pa­ris ad an. 1240. Author Vitae ejus apud Surium. Martyrologium Ecclesiae Christi Cantuariensis MS. Monachus Pontiniacen­sis, qui Vitam ejus operosè descripsit inter annos 1240. & 1247. MS. in Bibliothecâ Lam [...]ethanâ, & Antiquitates Bri­tannicae. Ut falsus sit Author Vitae ejus vetustae MS. in Collegio S. Trinitatis. Cantab. qui obitum ejus ponit XVI. Cal. No­vembr. & Sepulturam XI. Cal. ejusdem Mensis. in Domino; & sedit annis VIII. & ab Innocentio Papâ IV. Canonizatus est anno Domini MCCXLVI. Et va­cavit Ecclesia annis III. mensibus II.

BONIFACIUS.

Bonifacius, filius Comitis de Sebaudiâ, & procurator Belvacensis Ecclesiae in Burgundiâ, successit; & consecratus est Lugduni à Papâ Innocentio IV. Hic. pauperum amator erat; & magnum thesaurum pro Ecclesiâ Christi con­struendâ in navi Ecclesiae congregavit; qui morte praeventus, pro animâ suâ ea quae sic congregârat, fecit pauperibus erogari. Hic acquietaverat Archie­piscopatum de XXII. millibus marcarum, in quibus tenebatur per praede­cessores suos Stephanum, Richardum Magnum, & S. Edmundum Archie­piscopos. Unde de Aulâ nobilissimâ, quae in palatio Archiepiscopi Cantu­ariensis sita est, solebat Bonifacius inter familiares suos quasi ludendo dicere, Eya per Christum, praedecessores mei Aulam istam cum magnis expensis fecerunt; sed expensas ad illam construendam nisi de summâ mutuatâ non invenerunt. Videtur quidem mihi, quòd ego illam Aulam feci; quia illo­rum debita persolvi. Iste Archiepiscopus cum Reginà & Edwardo primo­genito suo perrexit versus Vasconiam; & postea rediit ad partes suas Sebau­diae; & ibidem mortuus est in Castro vocato S. Elenâ. Hic sedit annis XXVI. Vacavit Ecclesia annis II.

ROBERTUS rectius Kil­warby. KWARDEBY.

Robertus Kwardeby, de Ordine praedicatorum, successit, praefectus in Ar­chiepiscopum per Papam Gregorium X. Viterbii, & in Ecclesia Cantuariensi fuerat consecratus. Postea factus est Cardinalis Episcopatûs Portuensis à Nicolao Papâ III. & sedit annis VI. Vacavit Ecclesia XLVI. septimanis.

JOHANNES de PECCHAM.

Johannes de Peccham, de Ordine Minorum, vir magnae eloquentiae, divi­narum Scripturarum Doctor peritissimus, consecratus est à Papâ in Curiâ Ro­manâ. Hic apud Lamhethe Provinciale Concilium celebravit; & bis Cantu­ariensem Provinciam visitavit; & sedit annis XIII. Vacavit Ecclesia anno uno, mensibus IX. diebus IV.

ROBERTUS de WINCHELSEE.

Robertus de Winchelsee, Magnus Theologus, successit, anno Domini MCCXCV. electus à Conventu Cantuariensi qui priùs in Ecclesiâ Lon­doniensi fuit Archidiaconus Essexiae, à Papâ Coelestino, qui dicebatur ante Papatum Petrus de Murrone, in Romanâ Curiâ consecratus. Hic vir Dei Robertus in aetate puerili fuit toto corpore speciosus, omnibus amabilis & gratiosus, bonae indolis, docilis & ingeniosus, Grammaticamque didicit [Page 12] cautus excellenter; adeò quòd in brevi nullus temporibus anterioribus in eâ sibi existeret coaequalis: Sic vitâ, conversatione, moribus & literaturâ caeteros antecellens; quòd communi vaticinio futurus Archiepiscopus clama­retur. Itaque in adolescentiâ Parisiis studio literarum intendens, ibi in fa­cultate illá Artium Liberalium sic profecit: quòd in brevi Magister Artium fieret ex praerogativâ nobili meritorum: & citò post in Rectorem totius Universitatis concorditer crearetur: dictosque status tam providè gesserat; quod multis retroactis temporibus nullus erat, qui hujusmodi status laudabi­liùs exerceret. Inde ad universitatem transiens Oxoniensem, ibi ad statum Ma­gistralem in Theologiâ vocatus ex condignis meritis & assumptus. Et postea Officium Cancellariatûs Universitatis Oxoniensis sibi impositum administrans, malas observantias tangentes ad diminutionem statûs Studentium, bonos indu­cendo, tam prudenter se habuit; quòd inde [...]. com­mendabilis. commendabiliter omnibus redde­batur. Postmodum Archidiaconatum Essexiae in Londoniensi Ecclesiâ asse­cutus & residens in eâdem, ejusdem Ecclesiae nocturnis & diurnis officiis deservivit devotè; L [...]cturam Theologiae ibidem ordinare resumendo, ver­bum Dei praedicando frequenter, Archidiaconatum tam per se quàm per suos in puritate vitae & conscientiae foeliciter gubernando. Tandem vacan­te Sede Cantuariensi Metropoliticâ, Prior & omnes de Capitulo Spiritûs Sancti gratiâ eundem concorditer elegerunt: de quâ Electione Rex, Mag­nates, Clerus & populus in Domino exultarunt. Cui quidem Electioni sibi praesentatae post triduum vix annuit & consensit. Postmodum idem Robertus apud Sedem Apostolicam pro confirmatione Electionis hujusmodi constitutus, in puritate vitae & moribus, in literarum eminentiâ sic effulsit: quòd majo­res ejusdem firmiter tenebant, se non vidisse de Regno Angliae virum in tot meritis sibi parem: adeóque ad summi Pontificatûs honorem tunc va­cantem ipsum reputaverant dignum fore. Ubi post creationem Papae fuit Electio confirmata, & in Archiepiscopum consecratus, & fuit divulgatum, quòd Papa cum Cardinalem intendebat fecisse: Robertus Archiepiscopus considerans dispendium summum Cantuariensis Ecclesiae, ex causis volunta­tem Papae optinuit immutari, migrandique ad suam Ecclesiam sibi licenti­am impertiri. Deinde ad Ecclesiam suam veniens, in vitâ, moribus & caete­ris virtutibus, non solùm ut prius, sed plus solito cor [...]scavit; & circa curae pastoralis officium diligenter insistens, subditos suos à lasciviâ ad devotio­nem, ab erroribus ad virtutes foeliciter inducendo: adeò quòd populi multi­tudo ad sermonem ejus audiendum à locis multùm distantibus confluebat; summè delectabile reputantes ipsum dicentem audire, suis doctrinis instrui ac etiam informari. Et vix potuit de passione Christi aut ejus morte dicere, legere vel praedicare quicquam nisi cum lacrimis, quae astantes ad lacrimas [...]xcitabant. Unde cùm sibi à Sede Apostolicâ attributum fuisset; ut Landa­vensi Ecclesiae diutiùs vacanti de Episcopo provideret; eidem de Magistro Johanne de Monemuta, Doctore in Theologiâ, prae cunctis regni probitate meritorum suorum indicio celsiore providit. Et decem Beneficia opulenta Magistris Regentibus in Theologiâ, & paulò minus contulit Bacalaureis stu­dentibus in eâdem. Et in aliis Beneficiis, quae contulit, non sequens carna­litatis effectum, [ad] preces, minas vel munera mentis oculum non convertit. Et si quenquam promovere intendisset, si pro eo rogaretur, statim proposi­tum immutavit. Aliorum etiam Scolarium facultatum indigentibus qui­busdam 40. Solidos, quibusdam 20. annuatim fecerat ministrari. Pauperi­bus etiam Religiosis Mendicantibus quibusdam XX. marcas, quibusdam X. ac plus & minus contulit intuitu caritatis. In eleemosynarum largitione pau­peribus hostiatim mendicantibus, debilibus & aegrotis tantam abundantiam tribuit; quòd Praelatos alios excellebat: unde quolibet Die Dominico & feriâ quintâ per annum cuilibet pauperi viventi fecit dari; quorum numerus [Page 13] tempore caristiae ad MMMM. vel circiter; & fertilitatis tempore ad tria millia se extendebat; ut communiter credebatur. Et praeter haec in qua­tuor Festis solempnioribus Beatae Mariae CL. denarios totidem pauperibus ad laudem S. Virginis erogari fecit; & in festo conceptionis ejusdem, & in 4. Vigiliis antedictis, & in omnibus Festis Apostolorum, & aliorum Festorum festis duplicibus C. denarios, & totidem Deest aliquid, seu p [...]nes, seu vestimenta. fecit misericorditer dispensari. In­super languidis & confectis senio & pauperibus mulieribus in puerperio ja­centibus unum panem frumenteum cum dimidio ferculo carnium & pisci­um, ubi degebat, fecerat assignari. Et praeter haec egenis non valentibus mendicare pro pudore, in locis quibus degebat per quatuor milliaria circum­quaque vicinis fecit inquiri; quorum aliquibus de 1. denario, & aliis de 2. & aliis de 3. & 4. & aliis de 12. secundùm onera liberorum l. eisdem. ejusdem fecit per annum saepissimè provideri. Vestes suo vestitui deputatas pauperibus viris aegrotis & aliis egenis distribuit. Itaque ultra duas robas sibi noluit reservare; & sibi saepiùs jussit meliora vestimenta fieri; ut de his posset ube­rius respicere indigentes. Et si quicunque pro culpis subditorum aut poe­nis pecuniariis inflictis fuissent subditi multati, eas noluit imbursari; quin potiùs religiosis, pauperibus & in aliis piis operibus erogari. Castitatis servans mundiciam, & cum mulieribus nisi in confessione loqui noluit vel tractatum habere; manus etiam suas ab omni l. opere. onere foetido tenuit impol­lutas. Et licèt in judiciis & congregationibus quandam praeeminentiam appetere videretur; Collegam suorum se exhibuit Clericorum. In omnibus Horis Canonicis interfuit; & Missas solempniter decantare voluit, dum tamen sospes esset, & à principio verbi ad finem personaliter interesse: ita quòd nul­lius nisi solius Dei timuit potestatem. His igitur & aliis occupationibus expeditus, solebat solus in conclave modicum intrare, ostium l. obserando. observando; nolens ut quisquam quid ibi faceret, exploraret. Et communiter suspica­batur à suis, quòd se affligeret ibidem aliquando poenitentiâ corporali; eò quòd post ejus obitum in utroque femore suo ossa patuerant denudata, caro ejus livida, & humor sanguineus sanguine mixtus apparebat; quibusdam conjicientibus hoc de terrâ seu lecto duro; & aliis suspicantibus, quòd carnis aculeos ad refraenandum taliter inflixisset. Fuit insuper in mensâ affabilis & benignus, jocundus; adulatores, proditores & jaculatores & vastatores odiens & detestans. Et cùm vir esset corpulentus & bene complexionatus, ad subeundum onera curae pastoralis multipliciter incumbentia, ne prae ni­mietate laboris arceretur; aliquotiens ad necessariam sui corporis sustenta­tionem gulae fugiens appetitum, uteretur lautioribus alimentis; nihilomi­nus in animo temperantiâ aequaliter post prandium sicut ante stabilis & rectus. Et cùm ante se delicata cibaria ponerentur; ea debilibus & aegro­tis senibus & mulieribus in puerperio decubantibus post modicam degustati­onem, & multotiens his non tactis, fecit communiter assignari, non ob­stante murmure Provisorum sui hospitii cibaria delicata ad suorum & ser­vientium epulas satagentium reservare, & hujusmodi egenis de grossioribus providere; quos ob id arguere consuevit, dicens: Sanis bene convenit cibus grossus; infirmis cibus nutritivus ac etiam delicatus; & omnia cibaria inco­mesta suae eleemosynae fecit integrè reservari; nec aliquis hospitii sui audebat de appositis cibariis cuiquam quicquam intervertere. Virginem Mariam amore spiritualissimo praedilexit; & ipsam post Deum prae Sanctis omnibus hono­rabat. Unde Salutationem Angelicam finitis occupationibus necessariis, per numerum digitorum suorum, quocunque se diverteret, semper dixit: quae quasi ad numerum infinitum extendebant. Unde post ejus obitum accidit admirandum; quòd qui Domini sui devoti stantes juxta funus ejus, dum dictam Virginis Salutationem more ipsius dixissent; oculatâ fide dixerant se vidisse pollicem manûs dicti defuncti discurrere per articulos digito­rum, [Page 14] prout ipse, dum vixit, consuevit facere cum devotione corporis & cordis.

Videntes autem humani generis inimici dictum virum Dei in commisso sibi regimine tam foeliciter prosperari, ex hoc condolebant, [&] ad repri­mendum, animum Regis Angliae contra dictum Archiepiscopum illum in­flammarunt; eò quòd ipse Archiepiscopus quibusdam exactionibus & talliis, quas ab Ecclesiâ Anglicana & clero ejusdem decreverat faciendas, noluit idem Archiepiscopus, sicut nec potuit, his conscientiâ consentire: adeò quòd ipse Archiepiscopus à gratiâ, pace & protectione Regis extrapositus, est à suis possessionibus & bonis omnibus destitutus; loco nullo, ubi caput reclinaret, aut unde victualia, equitaturam & alia necessaria sumeret, sibi dimisso: Ita quòd oportuit ipsum & suos pedibus proficisci, & ex inopiâ victualia mendicare; nisi quidam viri miscericordes de suâ adversitate com­patientes, sibi & suis necessaria caritatis intuitu ministrassent. Ex his ipsius viri animus in petrâ Christo firmiter radicatus, pacem Regis transitoriam parvipendens, ad annuendum voluntati Regis in praemissis flecti non potuit vel induci. Cúmque per aliquos magni statûs viros, Regis Consiliarios, se sibi amicos & benevolos, tranquillitatis & honorum Ecclesiae zelatores ex­istere minus veraciter confingentes, eidem Archiepiscopo persuasum fuisset; ut protectionem Regiam pro bonis suis ab ipso primitus expetitam per ali­quem de suis permitteret impetrare, & sic Regis benevolentias mereri, prae­dictaque recuperare, & inter suos vivere in quiete: aliis verò consimilis statûs viris offerentibus, ut eidem Archiepiscopo huiusmodi protectionem impetrari facerent, eam quoque pro nichilo sibi dari. Sed vir Dei conspi­ciens hos & illos latenti veneno coronari, per capitis declinationem caetera corporis membra suo desiderio facilius inclinare, caputque cum membris poenis gehennalibus mancipare: cùm tot mortibus dignus esset, quot sub­ditorum membra perderet per exempla: noluit alicui de dictis consiliis, ne tanta temeritas traheretur exquisitis coloribus in exemplum, remordente in his suâ conscientiâ, consentire; protestans coram eis [quod] in Ecclesiâ suâ morari sibi licuit cum Conventu, & ibidem liberationem percipere consuetam, protectionem hujusmodi per se vel alium nullatenus impetraret, aut impetra­tam seu impetrandam aliqualiter acceptaret. Hanc igitur protestationem coram suis Suffraganeis ac Clero suarum Dioecesium & provinciae inspectu fecit publicè innovari; inhibens omnibus & singulis suis subditis sub gra­vibus poenis, ne quis Protectionem hujusmodi sumeret aut in fraudem Ca­nonis impetraret. Curiales verò his auditis, conjicientes quòd ex dictae li­berationis confidentiâ cum eodem Conventu voluit commorari, quaeque per dampna & gravamina contra eum machinata ipsius animum non poterant immutare aut ipsum ad tristitiam provocare; Sed ex his magis hilarem & constantem & jocundum; plurimum tristabantur; & ad ipsum pervertendum & excludendum à spe liberationis hujusmodi inauditam crudelitatem invene­runt. Nam quidam viri crudeles & malefactis famosi, quodam die Mercurii, die Cinerum, Prioratum Ecclesiae Christi Cantuariensispompaticè ingredientes; & cùm Conventus ejusdem Refectorium ad prandendum introibat, ad co quinam Conventualem ibidem transeuntes, omnia victualia ad sustentationem Conventûs de potestate Ministrorum dicti Conventûs rapuerunt, & sub clausurâ [...]irmiter obserârunt. Inde ad Cellarium, bracinum, granaria, gran­gias & lardarium, & ad caeteras transeuntes Officinas; Celerarios, Gran­tarios, & omnes alios Monachos administrationibus hujusmodi praesidentes de [...]fficiis expulerunt; & omnia locorum eorum hostia obserârunt & sigillârunt; sicque serata & signata per mensem & ampliùs tenuerunt. Ita quòd per to­tum tempus praedictum idem Conventus ex octoginta Monachorum perso [...]is congregatis pro se & suis victualia & alia sibi necessaria capere non sinebant; [Page 15] sed eis sumere volentibus hostiliter restiterunt; honorabilium sacerdotum & aliorum Ordinum facies non erubescentes, aut viz. defe­rentes. differentes venerabili se­nectuti. Et non habentibus Monachis locum, ubi reponerent eorum capita, ex mendicatis suffragiis adquisitam Capellam B. Nicolai in dictâ Ecclesiâ ad hoc I deputa­runt. deputari necessario; quod nunquam antea fuit visum. Quumque idem Conventus Statui pristino restitutus fuisset; eorum bonorum sic abla­torum maxima [pars] hostiis reseratis humanis usibus inutilis existebat. Jani­tores quoque portis Prioratûs pro libito collocârunt. Unde ejusdem Provin­ciae tota Gens & alii per eandem de diversis partibus transeuntes, tam horri­bile factum pensantes, & ipsius causam immunitati & honore Sanctae Can­tuariensi Ecclesiae aut Conventui supradicto, cunctas Regni Ecclesias tam in obsequio servitii divini, quàm in hospitalitate, eleemosynarum largitione ac caeteris pietatis operibus praecellenti, considerantes non viz. defe [...]re. differri, sed plus quam aliam Regni Ecclesiam ad tantam penuriam tantumque desolationis opprobri­um absque culpâ aut causâ rationabili descendisse; quae eis solebat esse resu­gium, omnes recipere cum honore, omnibus quae congruè oportuit, victualia & alia vitae necessaria miserabiliter mendicare; tot fletibus & gemitibus to­tam Villam Cantuariensem repleverunt; quòd à saeculo non est visum factum cum tantâ fuisse lacrimarum amaritudine deploratum. Audiens igitur dictus Archiepiscopus hujusmodi perditionis filios factum tam horribile perpetrâsse [in] ipsius Patris contumeliam, sed etiam personam suam propriam subtra­ctionem victualium & samem nimiam victumare; ut ipsum hoc I timore. timere com­pellerent, à rectitudine veritatis & conscientiae deviare. Sc. quatenus hoc suam personam propriam concernebat [perum curavit] quatenus tamen praemissa ad magestatis injuriam, & Conventûs sui subversionem & necem redundabant; dictae miserabiliter fleverat & tristabatur; praesertim cùm nil sibi remansisset, unde illorum indigentiae subveniret. Idem quoque Monachi versa vice vi­dentes se non posse paternam inopiam sublevare, plus de Patris quàm de suâ propriâ gravabantur. Sicque vicissim alter alterius detrimenta tot sus­piriis, ululatibus & lacrimis deplorabant; quòd I. videbatur. videbat iterum impletum illud Propheticum, Jerom. XXX. 15. Vox in Rama audita est ploratus & ululatus multus; noluit consolari, quia non sunt. Et ne de negligentia culparetur; Regi totius facti seriem in praemissis, ac etiam poenas & pericula, in quas & quae operatores & fautores & incentores praemissorum inciderant, intimavit. Et ut hujusmodi errores & gravamina, & praecipuè Priori & Conventui suo illata, faceret revocari; exhortationibus coelestium praemiorum, terroribus poenarum in­fernalium cum reverentiâ debitâ monuit & induxit. Rex igitur his auditis, praemissa Priorem & Conventum concernentia, doluit vehementer, dicens: Haec de suâ conscientiâ nullatenus processisse. Unde misit hoc concitò re­vocari. Sed gravamina in his Archiepiscopo irrogata non revocavit; quin potiùs conturbatiùs intulit, quòd eidem Archiepiscopo alia tollerentur. Sed Archiepiscopus dixit Regi reverenter, se tot ablationibus antea denudatum, quòd nil aliud ad perdendum sibi superfuit nisi vita; quam pro Dei & Ecclesiae honore perdere ad minimum reputavit. Videns Archiepiscopus supervacuum apud Regem induratum ampliùs insistere hâc de causâ, ab ejus praesentiâ se subtraxit, Deum per se & alios exorando, ut hos errores corrigere sibi gratiam infundere dignaretur. Tandem considerans Rex dicti Archiepiscopi constantiam & ejus conscientiam, & animarum periculum grave se & suos incidisse, ob hoc didicit, ex salutaribus monitis & dictis se malignorum consiliis ad haec suisse temerè circumventum; pacem suam & protectionem & gratiam & omnia sibi oblata gratis sibi restituere impera­vit. Et cum per majores de Concilio Curialium iterum eidem Archie­piscopo fuisset persuasum; ut de tantâ gratiâ sibi acceptâ, flexis genibus quanto devotionis affectu potuit, Regi gratias exhiberet, suaeque submitte­ret [Page 16] voluntati; sed vir Dei considerans, quod non decuit, ut in Praelaturâ tantâ servetur humilitas; quòd ex hoc regendi auctoritas invalescat, incen­tivumque tribuat delinquendi: spreto eorum Consilio, sibi caelitus Consili­um inspiratum [sequens] Regi gratias egit in hunc modum. Benedictus Altissimus, Dominè Rex, qui lumen oculorum menti vestrae suâ per lustravit gratiâ; ut cognoscere possitis vestrum statum, & eligere quod vobis proficit ad salutem. Quibusdam Curialibus has gratias indignas tanto beneficio reputan­tibus, gratias petentibus ampliores, respondit coram Rege; quòd dictae gratiae meritò debebant Regi sufficere pro injuriis, quas receperat ab eodem. Un­de Bonifacius Papa, intellecto quòd idem Archiepiscopus pro defensione suae Constitutionis tot persecutionum genera pertulisset; recommendationis gratiâ dixit publicè de eodem; quòd ipse solus Ecclesiae Anglicanae pugil erat in­vincibilis, inflexibilisque columpna.

Cumque in amicitiâ & gratiâ Regis aliquantulùm permansisset; hostis an­tiquus hoc à se proprium habens, ut quos improborum actuum perpetratione dejicere non valet, divinâ sibi potentiâ resistente; eorum opinionem & famam invidiae stimulo per suos dilaceret, & subvertat omnium virtutum & suarum operationum dulcedinem, & sanctitatem retorsit in amaritudinem & devia vi­tiorum. Unde quia ipse Praelatis & proceribus Regni f. propter. per ambulationem de Forestâ, & quaedam alia jura regali potentiâ usurpata, petentibus pro se & utilitate publicâ, se conjunxit: Regis aemulus, & suorum aemulorum fautor & temerarius censebatur. Quod pro honore Regis & Regni totiusque sta­tûs efficere certabat, totis semper viribus zelabat; hoc ad ostentationem prae­eminentiae notamque supercilii & inanis gloriae retorquebant. Zelum verita­tis & justitiae congruae in maleficiis, ne traherentur ad consequentiam, pu­niendis severitatis & vindictae desiderium reputabant. Et de genere eorum si aliqua faciebat; hoc eum fecisse ad humanae laudis habendum praeconium mendaciter simulabant. Et per hoc & alia plura, in quibus ipsum notabilem proclamabant, cor dicti Regis ad tantum odium & inimicitias tam graves contra eundem Archiepiscopum iterum inflammârunt; quòd Rex ipsum ho­stem & suum inimicum censuit manifestum. Et dicto Archiepiscopo inno­centiam suam in Regis personae planissimè declaranti, insultando cum ira­cundiae impetu magno dixit; quòd ipse Archiepiscopus aut ipsemet regnum Angliae vacuaret. His etiam non contenti dictae malignitatis diabolicae Prin­cipes, quin potiùs ad pravitatis suae fulcimentum graviorem malitiam cumu­lantes, ad summi Pontificis audientiam ex confictâ sanctitate mendaciter detu­lerunt dictum Archiepiscopum nedum contra Regem sed contra statum Apo­stolicum sacrorumque Canonum instituta multipliciter excessisse; propter quod meruit, ut dicebant, ad Sedem Apostolicam personaliter evocari cano­nicè puniendus. Quorum callidis commentis Summus Pontisex fidem adhi­bens excitatus, saepiùs dictum Archiepiscopum ab administratione spirituali­um & temporalium suspendebat; & coram eo fecit ad certum terminum per­sonaliter evocari. Quas quidem Suspensionem & Citationem idem Archiepis­copus sustinens reverenter, depositis omnibus suae Praelaturae insigniis, effusis orationibus ad Deum, ut haec & alia gravamina, quae saepius pertulit inno­center, in remissionem sibi cederent peccatorum; iter statim arripuit ad Curiam antedictam; & in termino sibi assignato apud Sedem Apostolicam constitutus, omnibus possessionibus suis primitus destitutus, de innocentiâ suâ & veritate plurimùm confidens, saepiùs obtulit se paratum omnibus man­datis Apostolicis obedire. Ubi ex nimiâ fatigatione per aestûs intemperiem saepiùs ad dictam Papae Curiam accedendo ibidemque diutiùs morando, morbum tam gravem noscitur incurrisse; quòd omnem membrorum suo­rum vigorem diutius perdidit atque motum: ubi cùm quidam magnae po­tentiae viri debilitatem corporis, suorumque Persecutorum potentiam, favo­rem [Page 17] & gratiam eis impertitam, multaque alia incommoda & dispendia ponde­rantes, ut aut à persecutoribus suis redimeret sibi pacem, aut ultro statui suo cederet, ipsum Archiepiscopum obnixiùs hortarentur; spem sibi pro­mittentes, quòd ad Ecclesiae alterius regimen ex Papali gratiâ infra tempus modicum transferretur: dictus Archiepiscopus attendens se per electionem Canonicam tam puram & concordem, à Sede Apostolicâ discussione habitâ confirmatam, Domino inspirante ad statum praedictum ascendisse, seque nul­lius culpae conscium, ex quâ suo displicuit Creatori: de ipsius inspiratoris misericordiâ & caritatis quam fovit potentiâ roboratus, respondit se nul­lam pertimescere potestatem: protestans & quasi vovendo promittens, quòd pro pace praedictâ aut restitutione suâ procurandâ nunquam daret aut pro se dari promitteret munera cuicunque, nec etiam statui cederet aut se sub­mitteret gratiae cujuscunque; Christo Matrique suae & B. Thomae Martyri totum statum suum specialiter recommendans; adjiciens quòd omnibus aemulis invitis & renitentibus, ad Ecclesiam suam cum gaudio & honore ex disposi­tione divinâ infra certum tempus, quod limitaverat, remearet. Tandem cùm summo Pontifici tam per insinuationes Domini Edwardi Regis Angliae, multorumque Magnatum dicti Regis, vitae ejus, morum, conversationis & famae plenam notitiam habentium, quàm ex aliis informationibus suffici­entibus, & documentis literisque constitisset; veridicum & perfectum dictum Archiepiscopum esse, virumque bonum & constantem, & Ecclesiae Angli­canae & Regno plurimum profuturum, quodque omnibus insinuatis de eo­dem quae ob aemulis suis typo maliciae noverat processisse: I penitus. poenitens erat in­nocens & immunis, Summus Pontifex de hujus innocentiâ Archiepiscopi, quae tam evidenter enituit [certior factus, ad dignitatem.] Archiepiscopa­lem & ad omnia bona sua cum omnibus proventibus & fructibus medio tempore quacunque authoritate occupatis & perceptis plenariè restituit, & fecit restitui cum effectu.

Tandem biennali exilio dicti Archiepiscopi consummato, ad Angliam cum gloriâ est reversus: & ex ejus in Angliam reversione omnes Regni incolae Deum prae gaudio collaudab [...]nt. Ipse etiam Regnum ingressus, licèt cor­porali vigore debilis, spiritu tamen fortis ad caritatem, veritatem & justiti­am, ac etiam ad Ecclesiae & Angliae Regni pacem, utilitatem & honorem confovendum absque acceptatione personarum cum summâ conscientiae pu­ritate prae cunctis se exposuit indefessè; & ad omnium virtutum exercitia sublimiùs re-ascendit. Hic contra Abbatem & Conventum S. Augustini Can­tuariae super Appellationibus Ecclesiarum vocatos, meliùs & pleniùs per Bullae declarationem quàm consuevit, viriliter impetravit. Hic non timuit Principem nec Magnatem neque hominem, praeter solum Deum. Regem Angliae in Parliamentis & Consiliis super suis abusionibus redarguit; & ad omne bonum, quod potuit, monuit & induxit: non permittens ipsum er­rare, quatenus scire potuit, quin ipsum reprimeret; ut ab oppressionibus populi & malefactis suis desisteret, & bonis operibus inhaereret. Hic tem­pore suo suam quasi totam Provinciam jure Metropolitico visitavit; & Ec­clesiam suam Cantuariensem usque ad finem vitae suae rexit nobiliter; non parcens ipsam opprimentibus & injuriantibus: quin correctionem debitam apponeret contra illos. Hic sedit annis XIX. Vacavit Ecclesia menses IX. hebdomadâ unâ. Et XI. die Maii anno Domini MCCCXIII. obiit; & in Ecclesiâ Cantuariensi honorificè est sepultus.

WALTERUS REGINALDI.

Walterus Reginaldi, de Windesore, Clericus Regis Angliae, ad ipsius preces factus est primò Wygorniensis Episcopus, & deinde primo die Octobris, anno Domini MCCCXIII. apud Prioratum de Gransello juxta Maulasau­num Vasionensis Dioeceseos per Clementem Papam V. Pont. sui anno VIII. spretâ electione concordi de Magistro Thomâ de Cobbeham Theologìae Do­ctore in Cantuariensem Archiepiscopum, fuit ad preces ipsius Regis ad Can­tuariensem Episcopatum promotus. Hic dedit Manerium de Caldecote, quod fuit membrum dicti Archiepiscopatûs, Monachis Cantuariensibus pro solaciis eorundem. Hujus autem temporibus fuit gravis contentio inter Regem Angliae, Nobiles & Barones suscitata; cujus praetextu multi ex ipsis & mi­litibus Angliae morte turpissimâ perierunt. Equibus Thomas Comes Lan­castriae decapitatus fuit apud Pontefractum XXII. die Martii, anno Domini MCCCXXI. Et postea omnes quasi Consiliarii dicti Regis anno Domini MCCCXXVI. morte turpissimâ similiter perierunt; viz. Walterus de Sta­pulton tunc Exoniensis in Chepe London. decapitatus fuit XV. die Octobris dicto anno. Et Hugo Despenser Comes Wintoniensis in vigiliâ Apostolorum Simonis & Judae apud Bristol. tractus, suspensus & decollatus fuit. Et Hugo Despenser filius & Camerarius dicti Regis apud Hereford in Vigiliâ S. Catha­rinae fuit tractus, suspensus & penitus laceratus. Et Edwardus Comes Arun­del. XVII. die Novembr. apud Salop. decapitatus fuerat dicto anno. Et Magister Robertus de Baldok Cancellarius Domini Regis captus fuit & postea mortuus est in prisonâ de Newgate London. Hic Archiepiscopus Edwardum filium dicti Regis primogenitum patre suo vivente in Regem Angliae & Phi­lippam filiam Comitis Hanoviae in Reginam Angliae primo die Februarii apud Westmonasterium coronavit. Et tempore istius Archiepiscopi fuit tempus Ryfflariorum London. in dictâ Civitate, & extra circumquaque. Hic tempore suo jure Metropolitico Lincolniensem Dioecesin & partem Norwicensis Dioeceseos visitavit. Et sedit annis XIV. mensem I. In vigilia S. Edmundi Archiepiscopi apud Mortelak diem suum clausit extremum; & in Ecclesiâ Cantuari­ensi per Johannem Stratfford tunc Episcopum Wyntoniensem honorificè est sepultus.

SIMON de MEPHAM.

Simon de Mepham, Doctor Theologiae, Canonicus Cicestrensis, dicto Ar­chiepiscopo successit per electionem canonicam & concordem Prioris & Ca­pituli Cantuariensis: cujus Electio fuit per Johannem Papam XXII. apud Avinionem anno Domini MCCCXXVIII. sicut Canonica confirmata. Hic celebravit Concilium in Ecclesiâ Londoniensi die Veneris Festo Conversati­onis S. Pauli: In quo provincialia Statuta quaedam edidit utilia pro libertate Ecclesiae Anglicanae, quae incipiunt: Zelari oportet. Hic visitavit jure Me­tropolitico Dioeceses, Roffensem, Cicestrensem, Sarisburiensem, Bathonien­sem & Wellensem. Et cùm vellet Dioecesin Exoniensem jure Metropolitico visitasse; impeditus fuit nequiter vi armatâ per Joannem Grandisono Epis­copum Exoniensem, ne visitacionem suam hujusmodi impenderet, sicut ad offi­cium si [...]um pertinuit: Sicque Archiepiscopus ille literis Regiis & aliis turba­tionibus illicitis de dictâ recedere Dioecesi, infecto Visitationis hujus negotio, est compulsus: Et accessit apud Maghfeld. Ibidem XII. die Octobris, anno Domini MCCCXXXIII. diem suum extremum clausit. Hic sedit annis V. mensibus VI. diebus XII. Et corpus ejus VII. Cal. Novembr. traditum suit in Ecclesiâ Cantuariensi sepulturae.

JOHANNES de STRETFORD.

Johannes de Stretford, Legum Doctor eximius, qui primò fuit Lincolni­ensis Archidiaconus, & postmodum per provisionem Apostolicae Sedis Joannis Papae XXII. in Episcopatum Wyntoniensem vacantem post mortem Rygan­di de Asserio apud Avinionem decedentis die Dominicâ in Festo SS. Johan­nis & Pauli anno Domini MCCCXXII. à Fratre Vitale Albanensi Episcopo Cardinale fuerat consecratus, cum officio Missae: Multae tribulationes justorum, sibi bene conveniente & aptato; prout in sequentibus apparebit. Nam cum licentiâ Papae & Cardinalium ad Angliam postmodum veniens, ad procura­tionem Roberti de Baldock, Cancellarii Angliae, dictum Episcopatum Wyn­toniensem affectantis, innumeras tribulationes & persecutiones in diversis Angliae partibus contra justiciam est perpessus: adeò quòd nullus sibi vi­ctualia vendere, aut domos ad inhabitandum vel morandum conducere ac accommodare audebat. Et per unum annum & ampliùs variis Brevibus Regiis fuit nequiter impeditus. Tandem nullis causis, propter quas offensam Regis deberet incurrere, in ipso repertis, ad Regis gratiam est admissus apud Thonebrugge in Vigiliâ Apostolorum Petri & Pauli, anno Domini MCCCXXIII. & ibidem fidelitatem & homagium fecerat dicto Regi, qui statim praecepit Temporalia sibi liberari. Quo facto, tam in partibus trans­marinis, quàm alibi, tanquam ipsius Nuncius pro ipsius jurium defensione labores sustinuit indefessos.

Postea per Isabellam Reginam Angliae adversus Hugonem & Hugonem De­spenser patrem & filium concepto rancore, ipsa cum Edwardo filio suo primo­genito cum multitudine armatorum Hannoniae, anno Domini MCCCXXVI. VI. die Octobris Angliam est ingressa cum principali. Consiliario Rogero de Mortuo Mari, ipsos usque ad necem hostiliter sequebatur. Quo anno coepit tempus Ryfflariorum in Anglia; & Walterus de Stapelton. Episcopus Exoniensis in Chepe London. XV. die Octob is decapitatus est; ut praedi­citur. Postmodum apud Sarum anno Domini MCCCXXIX. ipso Ro­gero de Mortuo Mari in Comitem Marchiae praefecto, ipse dictum Episco­pum Wyntoniensem tunc in Monasterio Monialium de Wiltonia hospita­tum de Concilio quorundam ab hâc luce perimere ordinavit. Sed dictus Episcopus de hoc praemunitus, secretè à dicto Monasterio cum paucis de suis noctanter aufugit; in campis per totam noctem latitans; & in crastino in Manerio suo de Honiton pro tempore Concilii sibi cum magnâ instantiâ li­beratur. Ibi mors sibi fuit certitudinaliter praeparata; sed iterum ipse de hoc pra munitus secretè, quodam die Dominico, quo ipse Rogerus Comes Mar­chiae fuit factus, de dicto Manerio aufugit, apud Wyntoniam veniens; & ibidem quibusdam familiaribus suis ipsum spernentibus prae timore apud Waltham Manerium suum accedens, ibi fuit ad insidias dicti Rogeri [mors] sibi iterumintentata. I. Qui Quo in nemore de Hordereswode prae timore latitans, in Manerio suo degens, ipse postea à suorum aemulorum furore in pace di­missus est. Et in crastino S. Catharinae ipse Episcopus post mortem dicti Ro­gerii Cancellarius Angliae effectus est, & Ecclesiam Wyntoniensem rexit usque ad annum Domini MCCCXXXIII, & consecrationis suae XI. quo tunc fuit ad Ecclesiam Cantuariensem translatus.

Nam sede Cantuariensi Metropolitica per mortem dicti Simonis vacante; Prior & Capitulum Cantuarien. ipsum Johannem tunc Wyntoniensem Episcopum eodem anno in crastino Commemorationis Animarum in Archi­episcopum Cantuariensem unanimiter postularunt. Et VI. Cal. Decembr. dicto anno Johannes Papa XXII. de dictâ postul [...]tione inscius, eundem Jo­hannem Apostolicâ Authoritate de dicto Archiepiscopatu providit; & inter­veniente [Page 20] consensu Cardinalium, praefecit ipsum in Archiepiscopum & Pastorem-Sicque currente consensu unanimi tam Romanae Curiae quàm Prioris & Capituli Cantuariensis & Domini Edwardi Regis Angliae, in Archiepiscopum est praefe­ctus; & super suâ praefectione hujusmodi anno Domini MCCCXXXIII. pri­mo die Februarii apud Certeseye literas Apostolicas suae translationis recepit. Et quinto die Februarii apud Wodestoke fuit ad Temporalia dicti Archiepisco­patus admissus; & XI. die dicti mensis Literae Apostolicae super Translatione hujusmodi in Ecclesiâ Cantuariensi coram Clero & populo ibidem publicatae fu­erunt. Et subsequenter in Festo S. Gregorii eodem anno apud la Rue in Comi­tatu Pontini Anno Domini MCCCXXXIV. ubi tunc pro Rege & Regni Angliae negotiis fuerat, per manus Hamonii Roffensis Episcopi pallium Ar­chiepiscopale accepit. Et dicto anno die Dominica in Festo S. Dionysii fuit solempniter intronizatus in Ecclesia Cantuariensi, praesentibus provinciae suae Cantuariensis Episcopis, Domino Johanne Eltham germano Regis Angliae, aliis proceribus & magnatibus praesentibus tunc ibidem.

Eodem anno Papa Johannes obiit apud Avinionem IV. die Decembris, & XX. die dicti Mensis, Dominus Jacobus Fornerius, Abbas, Monachus, Pres­byter Cardinalis in Papam eligitur; & XXVII. die mensis ejusdem in Pa­pam coronatus, & Benedictus Papa XII. vocatus est. Qui exortâ discordiâ inter Regem Angliae Edwardum & Philippum Valoys dicentem se Regem Franciae; quod ad ipsum Edwardum ex propinquitate sanguinis dicebatur pertinere; Dominus Papa Benedictus pro reformatione pacis inter dictos Re­ges Dominos P. titulo S. Praxedis & Bertrandum de Monte Faventio S. Mariae in Aquino Diaconum Cardinalem Legatos & Nuncios suos misit. Ipsique Cardinales II. die Decembr. anno Domini MCCCXXVII. venien­tes, & usque ad XI. diem Julii, anno Domini MCCCXXVIII. moram traxe­runt in Angliâ. Et IV. denarios de marcâ pro Procurationibus suis à Clero receperunt; nil quoad pacem hujusmodi proficientes ibidem.

Tum autem idem Archiepiscopus, à tempore Translationis suae usque ad annum VII. tam in partibus Angliae circa officium Cancellarii Regis & Regni Angliae, quàm aliqua alia negotia temporalia procuranda, tum prop­ter juvenilem aetatem dicti Regis, tum propter effoeminatorum in Regno Angliae dominationem in Regno Angliae reprimendam, ac etiam in partibus Franciae negotia Angliae expedienda, multipliciter occupatus hujusmodi ne­gotiis saecularibus, & non Ecclesiasticis, ut debebat; mundus, cui per idem tempus serviebat, volens sibi pro impensis praemium reddere & laborem, invidit, multosque & magnos elegit incentores discordiae; per quos in cor­de Regis & Curialium odii seminarium magnum sparsit. Ita siquidem his procurantibus, gravi dissentione eidem Archiepiscopo nondum notâ, supra dorsum ejus in partibus exteris fabricârunt; diversa flagitia impingentes, sibique insurrexerunt tanquam testes iniqui; in omnibus ex adverso malig­nas facientes interpretationes de eo; dicentes ipsum esse Regis & Regni Angliae proditorem; & nonnulli in mortem ipsius Archiepiscopi in Flandriae partibus machinarunt. Verùm non solùm Milites sed & Clerici hoc fecerunt▪ & pro his nequiter terminandis ipsi in necem dicti Archiepiscopi conspiran­tes, duxerunt Regem ad Angliam in Vigiliâ S. Andreae Apostoli, anno Domini MCCCXL. ad Civitatem Londoniensem latenter circa mediam noctem; & intrare fecerunt Turrim Londoniensem. Et primo die Sep­tembris anno praedicto credentes ipsum Archiepiscopum apud Lamheth. fuisse; ibidem, sicut Deus voluit, tunc non erat, sed apud Cherrynge, frustrati erant à proposito quoad ipsum. Alios tamen dicto die in Civitate Londonien­si, videlicet Dominum R. Episcopum Cicestrensem Cancellarium, Rogeri­um Coventr. & Lichfeld. Episcopum Thesaurarium, Dominos Johan­nem de S. Paulo, Michaelem de Wath, & H. Stretford, Clericos Cancel­larii [Page 21] Regis; Dominos Thomam de Wake, Johannem de Stonore & Richar­dum de Wylughby Milites, Justiciaros Regis, & J. de Pulteney Militem, & quosdam Advocatos subitò arrestari fecerunt; dictis Episcopis duntaxat exceptis. Et secundo die dicti mensis Decembris in Festo Regressionis S. Thomae ab exilio, idem Archiepiscopus in Manerio suo de Cherrynge existens, inopinatè recessit ante diem; & venit eodem die ad Ecclesiam Cantuariensem bene pro futuris evitandis periculis; [...]. praeten­dens. priùs tamen pro profes­sione Monachorum dictae Ecclesiae eodem die faciendâ, sicut priùs ordina­verat, accessisse.

Die verò secundo mensis Decembris Dominus T. Scrope principalis Con­siliarius Regis, & Henricus Lincolniensis Episcopus, in ea parte Consiliarii, ut creditur, die Lunae sequenti, qui ipsius Archiepiscopi facti sunt hostes in capite, [&] multa illicita ordinarunt, ut creditur, contra eum, apud Gaunt in Flandria dies suos clauserunt extremos. Sicque dictus Archiepiscopus à duo­bus inimicis suis fuerat ex Dei Providentiâ liberatus. Et eodem secundo die Decembris Dominus Nicholaus de Cantilupo Miles ex parte Regis cum literis Credentiae apud Cantuariam venit quasi horâ vesperarum; & praefa­tum Archiepiscopum in Camerâ Prioris inveniens, sibi Credentiam suam in praesentiâ Johannis Farendon, Notarii publici, astantibus ibidem multis, ex­posuit; atque dixit: Domine Archiepiscope, bene scitis, qualiter Mercato­ribus de Lovayn in certâ pecuniâ certo die solvendâ pro Rege, estis obli­gati. Ex parte Regis vobis facio summonitionem: quòd paretis vos ad transfretandum: & praecipio vobis, quòd die Dominicâ proximâ sitis cum Rege London iae ad recipiendum onus vestrum. Et super his responsum petiit idem Miles. Et Archiepiscopus dixit; quòd hujusmodi negotia erant ardua & onerosa; & super his deliberare vellet, & sibi respondere per unum de suis. Et post paucos dies misit sibi super his Literas responsales & ex­hortatorias; ut juxta juramentum suum pacem Regni Angliae conservaret; Paresque Magnates & populum dirigeret in pace & quiete; ipsum Regem salubriter monitis fecit moneri: sed literae dicti Archiepiscopi non fuerunt auditae. Postea in Festo passionis anno Domini MCCCXL. quod Festum tunc die Veneris contingebat, idem Archiepiscopus in Ecclesiâ Cantuari­ensis Missam celebrans, post Offertorium verbum Dei populo praedicans, as­sumpsit pro themate: In diebus suis non timuit principem, Eccl. cap. XLVIII. & in suo Sermone per gradus S. Thomam multipliciter commendavit. Et in fine Sermonis seipsum de curis saecularibus potissimè circa negotia Re­gis & Regni Angliae procuranda, à tempore praefectionis suae in Archiepis­copum inculpavit; & de oppressionibus Cleri & Communitatis Angliae ac solutationibus Decimarum ad opus Regis procuratis meritò condempnavit: errorem suum circa haec & alia saecularia publicè recognoscens; totam vitam suam linguâ maternâ de negligentiis in Officiis divinis [&] saeculi occupatio nibus in genere recitavit; à Populo circumstante petens veniam lacrimando. Et hoc asseruit publicè; se velle jura & libertates Ecclesiasticas & viros Eccle­siae, quatenus sibi Deus dederit, protegere; & in Parliamento Clero & Com­munitati assistere; his & non aliis intendere, officiumque Pastorale exequi, praetermissis saecularibus, divino praesidio mediante. Et quia in odium capitis dicti Archiepiscopi quidam juxta latus Regis sibi malevoli existentes, quosdam Clericos Cancellarii Regis ac etiam Justiciarios & Milites contra Magnam Cartam indebitè arrestando, ac ipsum Archiepiscopum de prodi­tione nequiter diffamando, necnon plura alia contra Magnam [Cartam] & libertates Ecclesiasticas attemptare notare praesumpserunt: idem Archie­piscopus volens, sicut dixit, quicquid de eo acciderit, contra praesumptores hujusmodi insurgere, Majoris Excommunicationis articulos stante Clero Ci­vitatis Cantuariensis sacris induto vestibus & candelas in manibus suis ge­stante, [Page 22] cruce erectâ, in genere publicavit. Et contra omnes, Primò, qui Ecclesias suo jure privare, aut per maliciam infringere vel turbare prae­sumunt, libertates & liberas consuetudines Cantuariensis Ecclesiae violaverint s [...]u diminuerint; & contra privilegia eidem indulta scienter venerint, aut con­tra ea fecerint: immò illos qui pacem & tranquillitatem Regis & Regni Angliae injuriosè perturbare praesumunt, & ad hoc dederunt Consilium vel favorem. Secundò quòd [...]. cùm in Magna Chartâ, ut. cùm nullus liber homo in Magnâ capiatur vel im­prisonetur, aut disseisiatur de libero tenemento suo, seu utlagetur, aut alio modo destruetur; inter caetera contineatur: Vox ista o­tiosa est. Tertiò quidam contra dictas Cartas libertatum & de Forestâ temerè venire & eas infringere moliuntur; monuit omnes, qui hujusmodi Cartas [&] Statuta ediderint, vel edita ser­vaverint, consuetudines introduxerint, vel servaverint introductas, scriptores statutorum necnon Conciliarios, & qui secundum eas praesumpserint judicare; quòd debitè se corrigant sub poenâ excommunicationis. Quartò, qui Cle­ricis Laicos tradit infestos opidò; qui ipsos capiunt invitos, ac quò abire vo­luerint liberè non permittunt: quos monuit solempniter & in scriptis. Quintò, cum omnes & singuli, qui in Cantuariensi Provinciâ alicui crimen falsò imponunt, cùm super hoc priùs non fuerat infamatus, cujus im­positionis praetextu status ipsius laeditur, majoris Excommunicationis sen­tentiâ innodantur in Concilio Oxoniensi; ac delinquentes scienter in Archie­piscopos, Episcopos, Patres spirituales, Christi Legatos, Ecclesiae colump­nas, ex dignitate offensorum culpam graviorem committunt: monuit, ut ea emendarent sub poenâ Excommunicationis Majoris. Et subsequenter idem Archiepiscopus hujusmodi Excommunicationis sententias mandavit & fecit per totam Provinciam publicari .

Demum IV. die Januarii, anno Domini MCCCXL. Dominus Radul­phus Baro de [...]tafford, Senescallus Hospitii Regii, veniens Cantuariam cum literis Credentiae quorundam Comitum dicto Archiepiscopo directis, sibi exponens credentiam; per quam petiit declarationem Articulorum Excommu­nicationum in Ecclesiâ Cantuariensi publicatarum. Cui dictus Archiepiscopus, [respondit] quòd hujusmodi Excommunicationes, quas in genere publicavit, non fuerant la [...]ae per eum, sed Canones & Sanctorum Patrum Consti­tutiones, contra malefactores hujusmodi providè promulgatae. Nec opus tunc erat dictas Excommunicationes aliter declarare: contra Canones ac Sanctorum Patrum constitutiones eas declarant. Et idem Baro monuit dictum Archiepiscopum; ut ad praesentiam dicti Regis accederet; dele. & super negotiis ipsum Regem & Regnum suum tangentibus tractaturus. Et sic recessit idem Baro unà cum Magistro Johanne de Burton Advocato & Jo­hanne Farendon Notario; quos ad hoc de London. secum duxit. Et post hoc audiens idem Archiepiscopus, quod Concilium Regis ipsos Cleri­cos de Cancellariâ artare voluit, ac etiam illos de Clero ad Parliamentum Regis, necnon nonam garbarum vellerum & agnorum, sicut Praelati & Mag­nates Regni. Angliae Regi concesserant in subsidium guerrae suae: manda­vit Suffraganeis, quòd ab illis viris Ecclesiasticis, qui Decimam tenebantur solvere juxta condictam hujusmodi, Nonam hujusmodi solvere non permit­terentur quovis modo.

Posthaec die Dominicâ, sc. XVIII. die Februarii, anno praedicto, venit Cantuariam principalis incentor discordiae, Dominus Willelmus Kildesby, [...]um quibusdam Mercatoribus Brabantiae, circa horam nonam dicti diei: & post prandium Mercatores hujusmodi, ex parte Ducis Brabantiae ad dictum [Page 23] Archiepiscopum missi, ut dicebant, ad Prioratum Cantuariensem, ubi tun [...] fuerat, accesserant; cum Willelmo de Natyngdon & Galfrido Baron, No­tariis, petentes colloquium habere cum Archiepiscopo supradicto. Et Do­minus Thomas Brokhulle Miles, unâ cum Simone de Cherrynge Notario, ex parte dicti Archiepiscopi ad eos missus; illis ore tenus intimârunt, primò, secundò & tertiò, quòd libenter intrarent ad dictum Archiepiscopum cum Willelmo de Natyndon. sed cum Galfredo Baron sibi suspecto nullo modo ad ipsum Archiepiscopum ingressum haberent. Sicque ipsi finaliter reces­serunt. Et habito postmodum cum Willelmo de Kildesby modico tractatu, dicti Nuncii ex parte Ducis Brabantiae absque mandato regio, quod nun­quam factum fuerat vel visum in Angliâ, Proclamationes suas in stratâ publicâ ad Crucem extra portam Prioratûs▪ Cantuariensis praesente populo ac etiam summonito, quòd ipse Archiepiscopus ad Flandriam accederet, de debitis Regis Angliae, pro quibus obligatus fuerat, satisfacturus, & ibi moraturus quousque omnia debita fuerint persoluta. Et hoc facto, Willel­mus de Kildesby à Civitate Cantuariensi & alii subitò recesserunt.

Subsequenter die Mercurii in Festo Cinerum, XXI. die mensis Februarii, dicto Anno, idem Archiepiscopus in pulpito Ecclesiae Cantuariensis prae­dicans verbum Dei, assumpsit pro Themate: Convertimini ad me in toto corde vestro. Joel. II. inducens populum sibi commissum ad confitendum celeriter peccata sua infra Hebdomadam proximè sequentem. Confitentibus peccata Indulgentiam XX. dierum concessit: & finito Sermone dixit popu­lo astanti, quòd quaedam Literae Regiae fuerant Priori Ecclesiae Cantuarien­sis contra eum directae, quas petiit publicari. Et statim Prior hujusmodi Literas per Fratrem J. de Edecrone Monachum in audientiâ legi fecit. Qui­bus lectis articulatim effectus earum in linguâ maternâ publicati fuerunt: quibus Archiepiscopus ad omnia circumquaque suam innocentiam & ex­cusationem seriatim [...]. allegavit. allegans. Et his peractis, idem Archiepiscopus mo­nuit populum circumstantem; ut pro Rege & Reginâ Angliae ac liberis suis intercederent apud Deum. Et idem Archiepiscopus indulsit Christicolis cunctis pro statu Ecclesiae Anglicanae, dictorum Regis & Reginae, [&] libe­rorum, devotè rogantibus; ac etiam omnibus, qui praedicationem audierunt, de peccatis suis verè poenitentibus & confessis concessit XL. dies. Et die Jovis, in Cathedrâ S. Petri, consimiles Regias Literas contra dictum Archi­episcopum contemptas Abbati & Conventui S. Augustini Cantuariensis dire­ctas, idem Abbas singula contenta in his Literis Regiis populo astanti expo­suit ac publicavit in odium dicti Archiepiscopi; ut sic fieret à cordibus An­glicorum remotus.

LIBELLUS FAMOSUS.

EDwardus Dei gratia Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, Prior [...] & Capitulo Cantuariensi salutem. Veteribus probatur historiis, ut ex his quae quotidie geruntur clariùs elucescit, quomodo multi b bonitate Prin­cipum & honore qui in c eos collatus est in superbiâ abutentes, nituntur interdum malitiae suae commentis Regum studia laudabilia d dampnare. Et ut manifestiùs quod dicimus cunctis fidelibus innotescat; à vestrâ & eorumEandem Epistolam Johannes Tinmu­thensis inseruit Historiae suae Aureae, MS. lib. 23. cap. 43. ex quâ proinde Lectiones, quae sequuntur, variantes descripsi. [Page 24] memoriâ non credimus excidisse, quòd nos dudum in annis adolescentiae ad Regni solium exaltati, in ejusdem suscepto regimine, sanis consiliis dirigi cupientes, quia Johannem tunc Wintoniensem, nunc vero Cantuariensem Archiepiscopum fidelitatis & discretionis virtute credebamus aliis praeemi­nere, ejus Consilio super his quae animae nostrae saluti expediunt, & Reg­ni nostri augmentum & conservationem respiciunt, spiritualiter & tempora­liter usi sumus. In d tantam familiaritatem est à nobis susceptus, ac illam in se humanitatem expertus; ut pater noster vocaretur, & adoraretur ab omnibus post Regem secundus. Cùmque e Regnum Franciae ad nos fuis­set jure successorio devolutum, & à Domino Philippo de Valesio de facto notoriè occupatum: Idem Archiepiscopus nobis importunâ instantiâ persua­sit, cum Principibus Almanniae & f aliis contra dictum Philippum foedus inire, & guerrarum dispendiis exponere nos & nostra; promittens & affirmans quòd expensas ad hoc necessarias de terrarum nostrarum proventibus, & al [...]is g quaesitis subsidiis abundanter fecerit ministrari: adjiciens insuper quod solummodo de personis ad bella doctis & strenuis soliciti essemus, quia h ipse pecuniam necessariam pro nostris necessitatibus & ipsorum i ne­cessariis stipendiis efficaciter procuraret: Unde nos mare transito, manum ad ardua misimus, & circa bellicos apparatus immensas ut oportuit expen­sas fecimus: & confoederatis nobis in maximis pecuniarum summis nos ob­ligavimus, de promisso nobis auxilio ut praemittitur confidentes. Sed heu quum in illusoris baculo arundineo, cui juxta sententiam propheticam, Isa. XXXVI 6. si innixus fuerit homo, intrabit in manum ejus & perforabit eam, fiduciam posuimus, & subtracto nobis (utinam non fraudulenter) sperato subsidio, necessitate compulsi sub usuris gravissimis quasi importabilia contraximus onera debitorum: & sic retardatâ expeditione ulteriori coacti sumus ab incho­atis magnanimiter hostium aggressibus eâ vice desistere & in Angliam re­meare. Ubi expositis praefato Archiepiscopo nostris aerumnis multiplicibus, & infortuniis memoratis, convocatoque super hoc Parliamento, Praelati, Pro­ceres, caeterique fideles ejusdem regni nostri, nonae partis garbarum, agno­rum, & k vellerum suorum, praeter decimam nobis à Clero concessam, tale nobis dedere subsidium; quod si fideliter collectum fuisset congruo tempore, & obtentum; ad expeditionem dictae guerrae, debitorum solutionem, & in­imicorum confusionem, non modi [...]um adminiculum praestitisset: & fortè se­cundùm multorum opinionem verisimiliter suffecisset. Idem Archiepiscopus ad dicti subsidii collectionem & aliorum nobis necessariorum l administra­tionem iterum promisit efficaciter interponere partes suas. Unde nos ejus promissionibus inhaerentes, resumptis viribus navigio ad hoc congregato versus Flandriam navigantes, commisso gravi praelio nautico cum hostibus qui in no­stram & totius gentis Anglorum perniciem m procuraverant, misericordissimâ ejus elementiâ qui ventis n in mari imperat, non nostris meritis obtinuimus de tantorum hostium multitudine innumerosa o victoriam & triumphum. Quo peracto cum praegrandi exercitu pro jurium nostrorum recuperatione ex­inde p progredientes castrametati sumus prope civitatem fortissimam Tor­nacensem, in cujus obsidione aliquandiu q jugiter occupati, & continuatis expensis, & laboribus fatigati, praestolantes in silentio nobis promissum ad­jutorium sperabamus indies ministerio dicti Archiepiscopi in tot & in tantis nostris necessitatibus relevari. Tandem spe conceptâ frustrati, licèt per plu­res nuncios & diversas literas plenè significavimus praefato Archiepiscopo, & aliis Consiliariis nostris sibi adhaerentibus, nostras indigentias & peri­cula [Page 25] varia, quibus expositi propter defectum promissi subsidii memorati uti­litatem insuper & honorem quos ex succursu pecuniae conspeximus nos posse faciliter obtinere, nullum tamen emolumentum ab eis recipere potui­mus; quia sua non nostra negotia curantes, & commoda propria procu­rantes, frivolis excusationibus, & fucatis verborum phaleris, p similes q irrisoribus, qui (ut Esaias ait) deridendo ludificant dicentes: Manda remanda, manda re­manda, expecta reexpecta, modicum ibi, modicum ibi. Unde proh dolor factum est, ut dum triumphandi super inimicos nostros arridetur nobis gratiosissime spes propinqua, praevalente penuria cogeremur inviti treugis r initis consen­tire, cum verecunda nostrae expeditionis retardatione & exultatione non modica aemulorum. Reversis igitur nobis in Flandriam, cum essemus pe­cunia vacui, & aeris alieni mole pressi, nec superesset quicquam in nostris aut nostrorum marsupiis unde possemus necessitatibus nostris consulere, & debita stipendia nostro obsequio militantibus erogare: compulsi sumus usu­rarum s voragini nos immergere, & humeros supponere cumulatis t oneribus debitorum. Tandem convenerunt ad nos amici fideles peregrinationis no­strae comites, & u tribulationis participes, cum quibus tractatum habuimus diligentem super optatis remediis, quibus à tanta infortuniorum tempestate possemus commodius respirare. Visum est omnibus praefatae retardationis eventum x tristabilem & egestatis nostrae incommoda multiplicia culpa vel de­sidia, ne dicamus malicia, praefati Archiepiscopi: de cujus discretione tota Regni nostri dispositio pendere videbatur, & caeterorum Officialium quos ejus Consilio super y Regni negocia constituimus, accidisse, & vehementer a injuriantes, ac contra nos b tacite murmurantes, super c quòd dictorum Archiepiscopi & Officialium insolentiam Regia mansuetudo tanto tempo­re d pati voluit incorrectam, sunt publice protestati, quòd nisi super his e congruum remedium celeriter adhiberetur, oporteret eos f se nostris ob­sequiis subtrahere, & ab inito foedere retroire. Et hoc utique in regni no­stri subversionem, & nostram perpetuam ignominiam, & nationis Anglica­nae g perpetuum opprobrium redundare: quod avertat temporibus nostris Clementissimi Patris benignitas, in cujus soliditate fixa est h inviolabiliter an­chora nostrae spei. Unde nos ad disciplinam & correctionem hujusmodi nostrorum Officialium mentis aciem dirigentes, quosdam ex eis, quos ex causis probabilibus de mala administratione, justiciae subversione, ac subdi­torum nostrorum oppressione, acceptorum munerum corruptione, ac aliis offensis gravibus suspectos habuimus: à suis fecimus officiis prout nobis licuit amoveri: alios quoque inferioris gradûs in i his culpabiles sub tuta custodia detineri, ne si k libertate solita potirentur, supplantaretur eorum astutiâ executio justitiae, & deluderetur callide inquisitio veritatis: quoniam * eam ex dicti Archiepiscopi animi latebris eò certius & plenius elicere cre­deremus, quo nihil eorum quae ad informationem nostram in hac parte con­ferre poterant, ipsum verisimiliter latere debuerat, cui totius Reipublicae nostrae administrationem, & summam re [...]um gerendarum à multo tempore duximus committendam: sibi per fidelem nostrum Nicolaum de Cantilupo ad hoc specialiter destinatum mandavimus, quod ad nostram praesentiam, l qui ejus personali colloquio perfrui volebamus, Londinum venire maturiùs non tardaret. Ipse vero semper tumidus in prosperis, & timidus in adver­sis, [Page 26] trepidans timore, ubi non erat timor, a nec mortis periculum per aliquos nobis assistentes intentatum & comminatum, si ab Ecclesia Cantuariensi recederet imminere minus veraciter allegavit: quia hoc teste Deo b ex pura conscientia nunquam in mentem nostram cecidit: nec alicujus nobis assistentis ut credi­mus tetigit cogitatum, c quanquam Clero & populo Regni nostri maligni­tatis suae se merito reddidit odiosum. Nos autem qui cunctos ad nostram praesentiam accedere d volentes, praecipuè nostris e ob hoc literis vel nun­ciis convocatos, plenâ volumus securitate gaudere: ad convincendam ejus maliciam dilectum & fidelem nostrum Radulphum de Stafford hospitii nostri Seneschallum, ad f eum destinavimus, ut ei securum conductum offerret, & faceret. Nihilominus g Regias literas de conductu ei fecimus praesentari, iterato mandantes, quòd ad nos personaliter accederet, solicitudinem nostram informaturus super h nostris negotiis, quae longo tempore gesserat, ut praefertur. Ipse verò precum & mandatorum nostrorum lenitate contempta, vultu & ani­mo indignato respondit, quòd se nostris conspectibus seu colloquiis nequa­quàm conferret, nisi in pleno i Parliamento, quod his diebus k poterit nul­latenus convocari.

Sicque idem Archiepiscopus quem Regalis benignitas beneficiis & honori­bus magnificis ampliavit, & in suae familiaritatis sacrarium & unanimitatem amicitiae, & vinculum foederis accersivit, super quem sicut patrem charissi­mum totus noster spiritus & animus requievit: qui l etiam dum ejus vo­luntatibus per omnia acquievimus, sophisticae dilectionis faciem m suae man­datis benevolentiae palliatam more patris amabilis nobis praetendere consuevit, subitò in vitricum onerosum & gravem crudeliter est conversus: & bene­ficiis acceptis ingratus, n timoris arrogantiâ o beneficiatorem persequitur: & illam nobis retributionem impendit, quam juxta vulgare proverbium, Mus in pera: Serpens in gremio: Ignis in sinu, suis consueverunt hospitibus exhibere. Nam licèt in nobis ad Regale fastigium jure haereditario divi­na cooperante gratia sublimatis detestabile semper sit ac fuerit abuti po­tentiae magnitudine, qui summis desideriis affectamus clementia & leni­tate cum moderamine justiciae gubernare p subjectos, ut optata cunctis mortalibus pace fruantur: ipse tamen nostram innocentiam, ac Consiliario­rum, & Officialium nostrorum Regalem justiciam q persequentium fide­litatem & diligentiam convitiis lacerat: publice praedicando, & suis literis patentibus in diversis partibus publicari mandando, quod potestate Regia modernis temporibus contra justiciam opprimitur populus, Clerus confun­ditur, & r Ecclesia variis exactionibus, collectis, & talliis praegravatur. Et s quia nomen boni pastoris, quo hactenus semper caruit, cum sit revera juxta communem opinionem & confessionem propriam t publice emissam noto­riè mercenarius, fallaciter nititur usurpare. Fucatum zelum vulpinae calli­ditatis fuco perizomate palliatum, ad liberationem Ecclesiae cujus vexationes, si quas in rebus vel personis nostro tempore sustinuit, praefati Archiepiscopi duntaxat remissioni & callidis adinventionibus, ac reprobis consiliis sunt ve­raciter ascribendae, nequiter simulat se habere; & quasdam excommunicati­onis sententias in libertatis Ecclesiasticae, & Magnae Chartae violatores in ge­nere dudum latas, ad sugillandam opinionem nostram Regiam & praefatos Ministros Regios defamandos, ac u seditionem in populo nobis commisso proditoriè suscitandam, & devotionem Comitum, Procerum, & Magnarum [Page 27] Regni a nostri, Majestati Regiae subtrahendam, speci [...]icatis nonnullis arti­culis praeter & contra solitum modum in Concilio Provinciali traditum man­davit per suas literas in pluribus locis insignibus publicari. Quamobrem nos volentes (ut tenemur) integritati famae nostrae prospicere, & praefati Archi­episcopi maliciae obviare, b paratisque nobis & nostris ab ipsis laqueis cau­tiùs declinare providimus, praeter ea quae superius expressa sunt, ut ad prae­sens de multis ejus actibus perversis taceamus, aliqua deducere in publicam notitionem. Nempe ejus improvido consilio & c suasu in minore aetate con­stituti, tot donationes prodigas & alienationes prohibitas ac gratias fecimus excessivas, quòd per eas aerarium nostrum totaliter est exhaustum, & fiscales redditus sunt enormiter diminuti: ipsumque munerum acceptione corruptum, magnas pecuniarum summas nobis debitas quibusdam sine rati­onabili causâ cùm id nulla necessitas vel utilitas exposcebat comperimus re­misisse, & plurimos d proventus & redditus qui pro nostris utilitatibus & necessitatibus conservari debuerant, suis suorumque usibus applicasse, & aliis personis male meritis erogasse. Qui etiam nedum munerum sed & persona­rum e acceptor contra votum nostrum, & praestitum nobis fidelitatis solitum jura­mentum ad officia publica in terris nostrae ditioni subjectis, dignis & bene meri­tis postpositis & f repulsis, indignos admisit, multaque alia animo infruni­to temere attentare praesumpsit, in statûs nostri detrimentum, & dignitatis Regiae laesionem, ac populi nobis subditi damnum non modicum & grava­men, potestate g sibi traditâ, & commisso sibi officio abutendo; quae si in e­latâ obstinatione & obstinatâ rebellione, & continuatâ perstiterit, congruis loco & tempore intendimus apertiùs declarare. Vobis firmiter injungendo mandamus, quòd haec h omnia singillatim & clarè in locis quibus expedire vi­deritis publicetis, & faciatis per alios publicari piam intentionem quam habemus ad subducenda incommoda & promovenda commoda subditorum; ipsis juxta datam à Deo vobis sapientiam i efficaciter commendantes & in his taliter vos habentes, quòd vestram debeamus solicitudinem meritò commendare. Teste meipso apud Westm. XII. die Febr Anno Regni nostri Angliae XV. k Regni vero nostri Franciae secundo.

Excusatio Archiepiscopi, ad Libellum famosum.

REverendo Domino suo Edwardo Dei gratiâ Franciae & Angliae Regi Illustrissimo Johannes permissione divinâ Ecclesiae Cantuariensis mini­ster humilis suus olim temporaliter, nunc autem magis in Domino, animaeque & corporis salutem & omni tempore perseverare in bono, ac reniti viriliter sugge­stionibus malignis & pravis quae corrumpunt faciliter bonos mores. Duo sunt quibus principaliter regitur iste mundus: sacra pontificalis auctoritas & regalis ordinata potestas, in quibus est pondus tantò gravius & sublimius Sacerdotum. Quantò & de Regibus illi in divino reddituri sunt examine rationem, Et ideo scire debet Regia Celsitudo ex illorum vos dependere judicio, non illos ad vestram posse dirigi voluntatem. Quis enim dubitat Sacerdotes Christi Regum & prinicipum, omniumque fidelium, patres & magi­stros censeri? 'Nonne miserabilis insaniae esse dignoscitur, si filius patrem, dis­cipulus magistrum sibi subjugare conetur? plurimique pontificum alii Reges, alii Imperatores, excommunicasse testatur auctoritas canonica scripturarum. [Page 28] Et si speciale aliquid de personis Principum inquiratis, Beatus Innocentius Ar­chadium Imp. excommunicationis vinculo innodavit, quia concessit Johannem Chrysostomum violenter à sede suâ expelli. Sanctus etiam Ambrosius Me­diolan. Archiepiscopus pro culpâ, quae aliis sacerdotibus non adeo videbatur enormis, Theodosium Magnum Imperatorem excommunicationis percussit mucrone. Qui postea praestitâ satisfactione condigna meruit ab eodem ab­solvi: & de tempore certiori & de consimilibus exempla plurima possunt poni. Ideo qualescunque Pontifices, & si errore humanitus accidente, non tamen contra religionem [...]idei nullatenus excedentes, nullatenus videntur à potestate seculari posse vel debere percelli. Boni principis est contritas & concussas Ecclesias restaurare, ac novas aedificare, sacerdotes Dei honorare, & cum reverentiâ summâ tueri, adinstar pii principis Constantini dicen­tis, cùm ad eum fuisset delata quaestio Clericorum. Vos à nemine judicari potestis secularium Judicum, qui estis solius Dei reservati judicio juxta asseve­rationem Apostoli dicentis: Spiritualis homo à nemine judicatur. Consideret igi­tur1 Cor. II. 15. vestra Serenitas, quanta & qualis sit filii poena divino jure & humano debita & inflicta patris verenda inhumaniter detegentis, patremque innocentem nequiter diffamantis, cui filius ut praemittitur tenetur impendere reveren­tiam & honorem. Paganorum Principes templorum & Idolorum suorum Pontificibus, quos Flamines appellarunt, non modicum honorem exhibu­erunt & exhibent suo more. Quantò magis Christi Ministros & Pontifi­ces revereri tenentur Christianorum Principes veri Dei, fideique Christianae cultores? Sed proh dolor, ordine praepostero & turbato, honor nobis oc­casione dignitatis, cui praesidemus licèt indigni, tanquam patri vestro exhi­bendus, conversus est in opprobrium, devotio in blasphemiam, & reverentia in contemptum. Dum vestras regias regio sigillo signatas Epistolas, quin veriùs libellos famosos per aemulos & inimicos nostros amarè dictatos & scri­ptos, crimina varia & multa enormia contra nos in infamiam nostri falsò fabricata convitia continentes, sicut ex ipsorum [...]ectione luculenter poterit appa­rere, Suffragancis omnibus nostrae Cantuar. Provinciae, Decanis, Abbatibus, Pri­oribus & ipsorum Capitulis aliisque viris Ecclesiasticis publicandos, in nostram utinam & non divi [...]am injuriam demandastis. Ut sic ipsorum subditorum nostrorum erga nos devotio tepesceret, & verteretur obedientia in contem­ptum. Ex quo inopinabili, ne dicamus facto detestabili, cunctis intuentibus ostenditur manifestè, quòd Regia potestas quae à Deo procedit secundùm dicta Salomonis Regis. Audite Reges & intelligite, discite judices finium Sap. VI. 2. terrae, quoniam data est à Domino vobis potestas, & virtus ab altissimo est infusa. Ipsum Dominum Deum in personis ministrorum & suorum sacer­dotum non solùm in divinae legis injuriam judicare praesumunt, sed con­tra Dei legis humanae & rationis naturalis ordinem, patrem suum spiritua­lem & Parem terrae majorem, non vocatum, non convictum per recordum vestrum, ut vulgaribus verbis illis utamur, condemnare videmini inauditum, in animae vestrae periculum, & nostrûm omnium Parium Regni terrae Angliae praejudicium manifestum ac perniciosum exemplum. Nec quisquam ca­lumniando causetur, quòd propter criminis conscientiam quaeramus subterfugia, ne per vos objiciendorum ineamus certamen. Novit enim Altissimus, quòd prae cunctis mortalibus vos videre corditer affectamus; ut vestri regnique peri­cula, subditorum vestrorum affectiones & corda, adulatione omnimodâ circum­scriptâ vestrae Celsitudini intimemus; & ut gesta vestra utinam laudabilia aliis cederent in decorem juxta illud Sapientis, Componitur orbis Regis ad exemplum: & etiam ut visâ facie nostrâ reduceretis ad memoriam servitia, quae dum in ve­stris ageremus obsequiis, devote & fideliter [praestitimus] juxta animi nostri con­scientiam; Sic Deus nos aduvet in examine ultimo, quando omnes astabunt ante tribunal Christi recepturi prout gesserint in suo corpore bonum sive [Page 29] malum. Et maxime ut coram vobis, Praelatis, Proceribus & Paribus Regni famam nostram Epistolis & libellis vestris praedictis turpiter laceratam, ac eti­am suggillatam, purgatam, veram, & puram, sicut est Deo teste, ducere­mus in publicam notionem. Sed propter quorundam principalium Consilia­riorum vestrorum vobis assistentium notorias nobis minas mortis illatas, qui in terrâ istâ non sunt sicut Joseph in Aegypto, sed sicut tyranni dominan­tur in solio his diebus juxta dictum Sapientis: Multi tyranni sederunt in Eccles. XI. [...]. solio, & insuspicabilis portavit diadema. Existente sic gladio in manibus fu­riosorum non superba elatione vel inobedientia ducti, sed currenti cedendo furori ipsorum hucusque ad vos accessum nostrum distulimus, nos metu qui in constantissimum caderet excusante; parati tamen in omnibus parêre vestrae Ma­jestati, honore Dei & Ecclesiae suae sanctae statu & ordine nostris in omnibus semper salvis. Sane ne medii temporis intervallo hujusmodi tyrannorum pote­state durante ad quam evellendam Oriens ex alto vos juvare dignetur, ut im­pleatur dictum Sapientis: Oportebat tamen illis sine cessatione supervenire Sap. XVI. 4. interitum exercentibus tyrannidem, infamiae nostrae clamor amplius invales­cat ad detegendam innocentiam nostram, singulis articulis in ipsis libellis famosis contentis, non sophisticè sed veraciter in formâ quae sequitur re­spondemus.

Continent siquidem Epistolarum vestrarum seu Libelli Famosi primordia probris plena, quòd vobis dudum in annis adolescentiae ad Regni solium ex­altatis, in ejusdem suscepto Regimine sanis consiliis dirigi cupientes, nostro consilio super his, quae animae vestrae saluti expediebant & Regni vestri aug­mentum & conservationem respiciebant, spiritualiter ac temporaliter usi fu­istis; quódque postmodum Regno Franciae ad vos jure successorio devoluto & à Philippo de Valesio de facto notoriè occupato, Regiae majestati persua­simus, importune foedus inire cum Alemannis pro recuperando jure vestro; quódque solummodo de personis ad arma doctis & strenuis cogitaretis, Quia nos pecuniam necessariam pro vestris vestrorumque necessitatibus & stipendiis provideremus: & quia hujusmodi subsidio caruistis, vos gravissimo debito sup­ponere oportuit usurarum. Ad haec Serenissime Princeps, nobis tacentibus & linguâ minimè palpitantibus, facti notorietas congruum novit dare respon­sum. In principio enim regiminis vestri, dum Ecclesiae Wintoniensi prae­fuimus, quorum consilio regebatur Majestas Regia, constat regno. Novit enim qui nihil ignorat, quòd cum quaestio de regno post mortem Regis Ca­roli fratris Serenissimae Matris vestrae in Parliamento tunc apud Northamp­ton celebrato, tractata & discussa fuisset; quódque idem regnum Franciae ad vos jure haereditario extiterat devolutum: & super hoc fuit ordinatum quod duo Episcopi Wygorn. tunc, nunc autem Wintoniens. ac Coventren. & Lych. in Franciam dirigerent gressus suos, nomineque vestro Regnum Fran­ciae vendicarent, & Philippi de Valesio coronationem pro viribus impedirent. Qui juxta ordinationem hujusmodi eis legationem injunctam tunc assumentes, gressus suos versus Franciam direxerunt: quae quidem legatio maximam guerrae praesentis materiam ministravit. Nulla fuit tunc dispositio nostra ponès vos & adolescentiam vestram vel alios in spiritualibus & temporalibus vos re­gentes accepta; quia tunc de Regiis negociis non intromisimus quovis mo­do, sed in curia Regia, qua de causâ novit Deus, omnibus fuimus odiosi. Postmodum verò Regalibus mutatis temporibus, ex quo vestrae placuit Maje­stati quòd vestra negotia una cum aliis vestris Secretariis tractaremus; pro pace inter duo Regna Angliae scilicet & Franciae faciendâ, considerando ani­marum, corporum rerumque pericula ex guerrarum voragine imminentia, institimus toto posse; pluriesque mare propterea transeuntes non absque peri­culis multis, laboribus, & expensis cum Praelatis variisque proceribus Reg­ni vestri ipsius Philippi quaesivimus praesentiam personalem; mensuramque [Page 30] omnem non dicamus sufficientem sed superhabundantem ante haec tempora satis publicatam pro pace habenda obtulimus cum effectu. Ipso verò Phi­lippo obturante more aspidis aures suas & nos audire nolente, missi fuerunt ad eundem ex parte vestra duo Legati Spirituales, scilicet Dunelmensis & nunc Winton. pro pace hujusmodi procuranda, & ex alio latere bonae memoriae Hugo Lincoln. Episcopus & Wilhelmus de Monte acuto, & Wilhelmus de Clynton. nunc Comites Sarum & Huntingdon; qui nec pacem poterant procurare nec guerrae dilationem aliquam obtinere. Sed ipsis nunciis ad­huc in transmarinis partibus existentibus dictus Philippus de Valesio ad om­nes partes maritimas commissiones varias mox transmisit ad interficiendum & destruendum homines & naves Angliae ubicunque in mari poterant in­veniri, manum armatam nihilominus ad invadendum terram vestram Vas­coniae cum omni festinatione mittendo. Sicque per ipsum Philippum & non per vos guerrâ inchoatâ juxta deliberationem & consensum Parliamenti vestri apud Westm. tunc ea occasione convocati & non solius nostri, occa­sione gravis saevitiae & obstinationis animi indurati Philippi praedicti Angli­cos invadentis & mensuram omnimodam recusantis, & pro vestro jure in Regno Franciae adipiscendo per dictum Philippum nequiter occupato cum Alemannis & aliis foedus inire ordinatum extitit & consensum. Pro vestris verò & vestrorum stipendiis in hac parte solvendis in Concilio quo­dam apud Staunford tunc propterea convocato cum certis mercatoribus terrae vestrae nobis praesentibus conventiones certae factae fuerunt: de qua­rum forma in Cancellaria apparere poterit satis claré. Quae si observatae fuissent una cum aliis subsidiis per Clerum & populum in subsidium guer­rae vestrae & magnis lanarum custumis; non solum nostro sed omni Consiliariorum vestrorum arbitrio pro tota guerra hujusmodi satisfecis­sent: dum tamen omnia ad hoc ordinata subsidia bene disposita & ordi­nata fuissent. Et satis novis vestra Majestas, quòd conventiones praedictae per nos nec violatae nec immutatae fuerunt, quódque ad manus nostras sub­sidia illa nullatenus devenerunt. Si ergo infortunium aliquod propter de­fectum pecuniae contigerit, quod nos taedet; hoc illis qui dictas conventio­nes fregerunt & dicta subsidia male expenderunt & dilapidaverunt, & non nobis qui portavimus pondus diei & aestus, est totaliter imputandum. ex eo maximè quòd post primum vestrum transitum non remansimus in hoc regno; Sed cum Reverendis patribus Dominis Cardinalibus & Dunelmen. Episcopo pro pacis reformatione in Franciam praecessimus, ad vos tunc in Brabantia moram facientes occasione praedicta eundo & redeundo vicibus iteratis. Et demum dicto pacis negotio tanquam desperato totaliter de­relicto, vobiscum in Brabantia per aliqua tempora moram traximus, nobis utique satis gravem. Vestraeque necessitatis participes effecti, pro debitis gravissimis sub magnâ usurarum quantitate contractis, de quibus in Epi­stolis vestris plenior fit mentio, unà vobiscum & aliis Praelatis ac Proceri­bus vestri regni Angliae & pro vobis diversimodas, utinam non in prae­judicium status vestri, affectione paterna quocunque circumscripto obligati­ones fecimus valde graves. Sicque, Serenissime Princeps, non in illusoris baculo arundineo spem vestram nostris consideratis operibus posuistis, [...]i­cut in Epistolis vestris dicitur, sed in baculo firmissimo illi simili in quo Jacob Jordanem transivit, & cum duabus turmis gloriose est reversus. Cum quanta enim gloria vice secunda vestra decorata est reversio, novit Deus: utinam continuetur ad Dei laudem honoremque vestrum tempori­bus secuturis.

Subsequenter & mirabile majus nobis imponitur in dictis Epistolis; quòd retardata expeditione vestra ulteriori coacti fuistis ab inchoatis magnanimiter hostium aggressibus ea vice desistere, in Angliam remeare, [Page 31] Convocatoque Parliamento Praelati, Proceres caeterique fideles ejusdem regni vestri nonae partis garbarum, agnorum & vellerum suorum praeter deci­mam vobis à Clero concessam pro expeditione guerrae vestrae subsidium concesserunt. Ad cujus subsidii collectionem & aliorum vobis necessario­rum administrationem efficaciter promisimus interponere partes nostras. Cujus promissionis occasione post gloriosissimam victoriam vobis in mari à Deo concessam castrametati juxta civitatem Tornacens. In cujus obsidi­one per aliqua tempora fatigati spe recipiendi subsidium memoratum co­gente penuria cogebamini inviti treugis initis consentire.

Princeps Serenissime, ut cum Reverentiâ devotâ loquamur: Vestra non ignorat Excellentia, quòd totius nonae subsidium ante transitum vestrum secun­dum, creditoribus vestris variis pro primo anno de consensu vestro ac totius Consilii vestri extitit totaliter assignatum, prout ex ipsis assignationibus lu­culenter poterit apparere. Et ut assignationes praedictae firmiter servaren­tur, pluries post transitum vestrum secundum literatorie praecepistis.

Ex quo potest manifeste liquere, quòd ad obsidionem praedictam, [...]ujus etiam obsidionis initium ignoravimus, nihil Deo teste transmittere potuimus nec promisimus destinare. Nec nobis imputari potuit dicti subsidii retar­data solutio, cujus terminorum satisfactio in Parliamento extitit ordinata. Et ideo his & aliis causis nos & alii Consiliarii vestri praemissa pensantes, vestrae nunciaverant Majestati, quòd sine vestra praesentia vobis subvenire minimè potuerunt. Non ergo dici potuerunt illusores Consiliarii vestri di­centes: Manda remanda, &c. Sed servi veraces & perfecti. Non ficta sed verissima nunciantes, secundum illud Evangelii: Joan. VIII. 32. Cognoscetis veritatem, & veritas liberabit vos. Et fic fiet Domino concedente. Modicum etiam vel nihil de subsidio praedicto ante vestram secundam reversionem extitit persolutum, sed omnia ad ministrorum vestrorum praesentium ma­nus devenient. Utinam ad honorem vestrum bene inposterum dispo­nantur.

Ad haec Domine metuende, quod in vestris in [...]eritur Epistolis, quòd reversis vo­bis in Flandriam post obsidionem hujusmodi non fuit aliquid in vestris vel ve­strorum marsupiis unde potuistis vestris necessitatibus consulere, & stipendia de­bita vestro militantibus obsequio erogare: Compulsi fuistis usurarum voragini vos immergere, visumque fuit amicis vestris fidelibus & peregrinationis vestrae participibus hujusmodi incommoda & infortunia, culpa, vel desidia, & ut praetenditur malitia nostra & aliorum vestrorum Officialium contigisse, quorum ducti consilio, ne à vestro recederent juvamine remedium volen­tes ponere in praemissis, quosdam vestros Officiales amovistis. Alios sub tuta custodia detineri fecistis, Credentes per informationem de com­missis per eosdem plenius informari. Per Dominos Nicholaum de Cantilu­po primò, & Radulphum de Stafford hospitii vestri Senescallum secundò, nobis postmodum demandastis, ut ad vestram praesentiam personalem ea occasione maturius accedere curaremus; nobis nichilominus propter timo­rem varium à nobis praetensum salvi & securi conductûs literas Regias destinando. Nos tamen precum & Regiorum mandatorum lenitate con­tempta vultu & animo indignato praetenditur tale dedisse responsum, quòd nos aspectibus & colloquiis vestris nequaquam offerremus nisi in pleno Parliamen­to coram Proceribus & Paribus vestri Regni. Quod Parliamentum ut testantur Literae certis de causis non expedit facere istâ vice. Reverende Domine veritate considerata perspicua praemissorum, levis est responsio ad eadem. Non enim justo Dei judicio nobis imputari potuit in Flandriam vestra reversio; cum nulla ut praemittitur, praecesserit nostra promissio, & per consequens de frau­dis vel negligentiae commento nostro conqueri non poterunt vestro obsequio militantes. Novit enim Altissimus, quòd tunc & omni tempore quo vestro [Page 32] operam dedimus officio, fideliter & diligenter vestra prosecuti fuimus ne­gocia & mandata: & juxta vulgare dictum: Ultra posse viri non vult Deus ulla requiri. De eo verò quòd fideles amici & vestrae peregrinati­onis Comites super his affectant congruum adhiberi remedium: creden­dum est, prout verba sonant, quod justo praecedente processu non voluntario sed maturo ut culpabiles pro culpa poena legitima percellant.

Quòd autem Clerici à judicio secularis potestatis exempti Laicique liberi contra leges & regni consuetudines ac contra formam Magnae Chartae capiantur & detineantur inimici, quantum qualeque sit eorum facinus qui haec agunt; non potest esse incognitum Regiae Majestati, cum pe­ricula animarum ex his contingentia non solum sacris constitutioni­bus sint expressa, sed per nos & Suffraganeos nostros per totam nostram Provinciam divulgata sint, & tam clero quàm populo publicata. Et cer­te Domine Princeps multum timemus; quòd processus in terra vestra facti & habiti his diebus, utinam legitimi & maturi, populi vestri corda (quod absit) à vobis avertent, nisi celerius adhibeatur remedium oppor­tunum.

Nuncii verò vestri qualia ex parte vestra nobis nunciaverunt, non possunt esse tacita vel occulta, ut puta coram Notariis & testibus publice nunciata. Quorum primus, videlicet Dominus Nicolaus de Cantilupo, literas Regias credentiae sub secreto sigillo secum deferens, credentiamque suam exponens. Nobis injunxit, nosque citavit, ut in Brabantiam infra octo dies tunc se­quentes pro certis vestris Regiis debitis quibus fuimus obligati transfre­tando celeriter dirigeremus gressus nostros, illuc continuè moraturi donec plenè solverentur debita supradicta. Sane alius nuncius, Dominus Ra­dulphus de Stafford quasi peregrè proficiscens & nullam secum literam deferens, nobis dixerat nudo verbo sic. Cito te, quod te trahas versus Re­gem. Asserens similiter nudo verbo quod minantium insidias non opor­tuit nos timere. Si ergo nunciata hujusmodi insertis in Epistolis vestris in ea parte clausulis consonantia fuerint, judicet justus judex. Videbun­tur [...]uique circumspecto repugnantia continere, in Brabantiam videlicet divertere & in Anglia pro informationibus hujusmodi obtinendis jugiter permanere. Sciat vestra Serenitas, quòd non timor vanus, superbia, ino­bedientia, contemptus, vel criminis conscientia à faciei vestrae visione de­lectabili nos retraxit. Sed causa justissima superius allegata, aequo li­bramine ponderata. Et ut cum reverentia debita loquamur, licet literae Regiae conductus ad Consilia vestra veniendi, morandi & revertendi sufficientes prima facie viderentur, si ad vestra Consilia fuissemus vocati, sicuti non fu­imus: Eodem tamen die quo porrectae fuerant nobis literae memoratae, di­rectae [...]uere literae Regiae Vicecomiti Cantuar. quod nos venire faceret coram vobis & Concilio vestro London. ad respondendum super contemptu hujusmodi Breve de veniendo. Quo tamen zelo justitiae vestrae conceptum fuerat, novit Deus. Licèt ergo Regius conductus in suo casu liberam nobis tribueret recedendi facultatem, natura tamen Brevis hujusmodi coactam nobis imposuit necessitatem inimicorum nostrorum manibus remanendi. Quod non decuit nec decuisset Regiam Majestatem. Semper tamen, sicut praedixi­mus, parati fuimus & erimus in praesentia vestra Praelatorum, Procerum ac Parium terrae ad ob [...]icienda nobis singula respondere, Statu nostro & ordi­ne semper salvis. Illi autem qui Parliamenti Convocationem impedire ni­tuntur, occasionem non causam legitimam praetendentes, declarationem nituntur effugere veritatis, testante veritate quae dicit Joa [...] III. [...].: Omnis enim qui male agit, odit luo [...]m.

[Page 33]Ad illud autem quod inseritur in Epistolis vestris, videlicet nos Re­galis benignitatis beneficiis & honoribus magnificis ampliatos, super quem ut patrem charissimum vester animus requievit; nosque vobis in vitricum onerosum crudeliter esse conversum, beneficiorum acceptorum immemo­rem & ingratum, illamque retributionem impendimus, quam mus in pera, serpens in gremio, & ignis in sinu suis consueverunt hospitibus exhibere. Tacita falsitate, veritate expressa, ad ingratitudinem hujusmodi nobis Re­verentia vestra salva minus veraciter impositam, & magis ex odio dictan­tis Epistolam quam mittentis, taliter respondemus: ad vocem veritatis. Marc. X. 29. Omnis qui dereliquerit propter me patrem vel matrem, uxorem aut [...]ilios, domum vel agros, centuplum accipiet, & vitam possidebit aeternam. Praemis­sa dicentem invocamus in testem, quod à tempore illo quo vestris insuda­vimus obsequiis, in tantum juxta scientiam ab Altissimo nobis datam cum omni fidelitate, & diligentia sicut praemisimus, negociorum vestrorum ex­peditioni pro honore vestro & salvatione Regni vestri animum nostrum dedimus adeo integrum ad eadem; quòd non solùm patrem & parentes, & uxorem, id est, Ecclesiam nostram & filios spirituales, domuum & agro­rum nostrorum emendationem & culturam reliquimus atque curam; sed die nocteque de vobis & negociis vestris soliciti multoties transivimus no­ctes insomnes, nostris laboribus transmarinis & cismarinis aliqualiter non parcentes, utinam non in periculum animae nostrae, corpus exinanivimus; bona nostra temporalia expendendo quasi pauperes facti sumus.

Et si ista sunt facta vitrici, judicet qui mentiri nescit Omnipotens ve­rax Deus: vobis enim semper fuimus pater gratus, filiis autem nostris spiritualibus, quod dolentes referimus, occasione vestri vitricus onerosus. Mus enim in pera vestra non fuimus, quia in vestris obsequiis non vestra sed nostra corrosimus, quod sentimus; serpentis prudentiam exercendo, non veneni malitiam in gremio effundendo. Ignemque divini amoris & charitatis in sinu vestro non comburentem, sed juxta nobis datum à Do­mino intellectum illuminantem affectu sedulo accendendo. Pro quibus, ex quo deest humana retributio, nobis retributionem impendat qui est bono­rum omnium retributor.

Nec nostram apud Altissimum minuere poterit retributionem Regalium beneficiorum ampliatio nobis imposita ex malitia ut convicimus dictatoris, praesertim cùm Magnificentiam Regiam non deceret talia improperia reci­tare. Non enim per Principum Secularium quorumcunque collationem vel procurationem beneficiis & honoribus magnificis, quibus hactenus potiti sumus, aliqualiter ampliamur, sed per gratam Dei munificentiam, Jac. I. [...]. qui de bonis collatis nulli improperat, & omnibus tribuit affluenter.

De illo verò, quod nobis velamine quodam impingitur, nos Regis inno­centiam, suorumque Consiliariorum & Officialium Regalem justitiam pro­sequentium & fidelitatem & diligentiam lacerare, publicè praedicando & li­teris demandando, quòd potestate Regia modernis temporibus contra justi­tiam populus opprimitur, Clerus confunditur, & Ecclesia exactionibus va­riis & talliis praegravatur, Si praemissa veritati nitantur, Altissimus bene novit. Vestram enim innocentiam conservare & aliis publicè praedicare mente & spiritu studuimus incessanter omni postposita fictione, pro qua conservanda Deum hactenus deprecati sumus & quotidie deprecamur; & ut subditi nostri pro statu vestro incolumi conservando & foeliciter dirigendo effunderent orationum suffragia, nostris patentibus literis pluries direximus & in posterum faciemus.

Si tamen quorundam vestrorum Officialium praesumptione damnabili abs­que vestra, ut credimus, conniventia contra justitiam populus plus solito sit oppressus, Clerus & Ecclesia taxationibus variis & talliis praegraventur, [Page 34] singulis evidenter apparet; cùm jam à viris Ecclesiasticis exigatur quod nul­latenus concesserunt. Novis etiam legibus non voluntariis & inusitatis sic populus vester regitur his diebus; quòd ipsius substantia vix ad victum sufficiens ad ultimam (nisi Deus avertat) paupertatem in vestrum oppro­brium deducetur.

Nec talia ad vestram seu Officialium vestrorum, cùm in specie nullum no­minaverimus, innocentiam lacerandam diximus, proposuimus, seu publicavi­mus intentione sinistrâ; sed ut per ea Regia Majestas remedium appone­ret eo citius opportunum, ne per illicita gravamina populi vestri affe­ctio devotionem consuetam, quod absit, [...]. amitteret. averterent amorem in odium di­vertendo.

Et quia Serenitas Regia nobis imponere per suae literae dictatoris male­volam voluntatem videtur, quòd nomen boni Pastoris quo semper caruimus juxta communem opinionem & confessionem propriam, qua nos Mercena­rium nominavimus, nitimur usurpare, fucatum zelum vulpinae callidita­tis [...]uco perizomate palliatum ad liberationem Ecclesiae; cujus vexationes si quas in rebus vel personis vestris temporibus sustinuit, nostris duntaxat remissioni & callidis adinventionibus ac reprobis Consiliis sunt tantummo­do ascribendae.

Ad quae f. respondet. respondemus veritas, sicut materia subjecta permittit. Nam veritas bonum Pastorum se nominat dicens: Joan. XI. 14. Ego sum Pastor bonus. Nul­lusque alius dicere se potest bonum pastorem, testante ipsa veritate quae di­cit: Matth. XIX. 17. Nullus est bonus nisi solus Deus. Si ergo praedicando publicè dixe­rimus nos bonum pastorem non esse sed mercenarium; juxta doctrinam dixi­mus Salvatoris dicentis: Luc. XVII. 10. Cùm omnia praecepta feceritis, dicite vos servos inutiles. Et ipsa novit veritas quod nunquam fallaciter seu alio quaesito colore nomen boni pastoris quaesivimus usurpare, sicuti non sumus nec esse possumus; sed rejectis calliditate vulpinâ & perizomate antiqui peccati ve­lamento, tales quales sumus pro necessitatis vestrae relevamine & Regni ve­stri utilitate, quin potius salvatione, cum caeteris Praelatis & Cleri nostrae Provinciae Procuratoribus interposuimus partes nostras, & concedi procura­vimus tallias & subsidia alia in Cleri praedicti onus maximum & gravamen, quod per vos nulla culpa nobis possit impingi, communi proverbio attestante. Si culpent alii: te me laudare necesse est.

Super eo quod nobis imponitur, quòd quasdam Excommunicationum sen­tentias in libertatis Ecclesiasticae & Magnae Chartae violatores in genere du­dum latas ad suggillandam opinionem Regiam, & ministros Regios dif­famandos, ac seditionem in populo proditoriè suscitandam, & devotionem Comitum, Baronum, Procerum, & Magnatum Regni vestrae Majestati Regiae subtrahendam, mandavimus per nostras literas in locis pluribus in­signibus publicari. Quia praemissa proditionis crimen in caput nostrum retorquere videntur, quo casu Rex nullus vel Dominus Temporalis judex noster competens esse potest, sicut satis superius est ostensum; protestamur palam & publicè per praesentes, quod per dicta vel dicenda in nullo statui nostro praejudicare intendimus in hac parte, sed Judicis cujuscunque Secu­laris examen totaliter declinare. Extrajudicialiter tamen ad nostram inno­centiam detegendam bene fatemur nec possumus diffiteri; quòd excommu­nicationum quasdam sententias in libertatis Ecclesiae & Magnae Chartae viola­tores & alios, à sanctis Patribus olim latas, in genere denunciavimus & per alios fecimus nunciari. Regiam tamen personam Reginae & liberorum suorum, qua­tenus potuimus, excipiendo specificè atque claré. Quibus neminem diffamavi­mus, cùm nullum nominaverimus in eisdem. Nec per hoc in populo, salvâ di­ctantis Reverentiâ, seditionem proditoriè procuravimus, qui vobis in omnibus est in praesenti obediens [nec devotionem] subtrahi fecimus, qui [Page 35] vobis intendunt per omnia, sicut decet: prout mundus totus poterit intueri. Sed nobis qui novit omnia testis erit quod Magnates & populares Regni vestri quatenus nobis fuit possibile semper induximus publicè & privatim, ut vos intimè diligerent, vobis in agendis publicè assisterent, & vos toto posse juvarent.

In fi [...]e verò Epistolarum vestrarum multa videntur contra nos ad suggil­lationem famae nostrae dicta, & generaliter recitata, videlicet quòd vos in minori aetate constituti improvido nostro Consilio donationes prodigas, alienationes prohibitas, gratiasque fecistis aliquas excessivas, ita quòd per eas aerarium vestrum totaliter est exhaustum: ulterius asserentes quòd munerum acceptio­ne corruptos magnas pecuniarum summas vobis debitas sine causa rationa­bili remisisse, pluresque fiscales redditus & proventus nostris nostrorumque usibus applicasse; quodque non solum munerum sed etiam personarum accep­tor existens contra votum vestrum & praestitum vobis fidelitatis solitum ju­ramentum, ad officia publica, in terris vestrae ditioni subjectis, dignis & be­ne meritis postpositis & repulsis, indignos admisimus; multaque alia animo infrunito temere attentare praesumpsimus in Statûs Regii detrimentum, & dignitatis Regiae laesionem, in damnum populi & gravamen: potestate nobis traditâ, & commisso nobis officio abutendo.

Praemissâ iterum protestatione hujusmodi, quòd Regia Majestas in his perjurium per viam criminis nobis ut videtur imponit, quo casu judex noster non estis, sicut nec esse potestis. Ad generalia tamen generaliter re­spondemus, quod juxta discretionem nobis à Deo datam in vestris existentes Officiis, Regiae Majestati vestrae fideliter deservivimus, sanaque Consilia judicio nostro vobis dedimus in agendis: donationibus prodigis ac alienationibus pro­hibitis, gratiisve excessivis, seu magnarum pecuniarum summarum vobis debitarum remissionibus sine causâ rationabili per vos factis, munerum cor­ruptione, odio, amore vel favore, nullum fallaciter praebentes assensum, sed honorem vestrum & commodum in his & aliis pro viribus conservando. Et quia donationibus variis aliquoties restitimus, à Regiis servitoribus reporta­vimus saepius malas grates. Et si in specie constiterit de praemissis singulis; congruum daremus responsum.

Nostrae enim memoriae non occurrit ad praesens, quòd donationes aliquas magnas nobis praesentibus & scientibus fecerit Regia Celsitudo. His dumataxat exceptis, quas certis Comitibus per vos nuper creatis denuo ex consensu Par­liamenti in Regio vestro Palatio tunc apud Westmonast. celebrati, largitione Regia contulistis, quas tunc credidimus & adhuc credimus non in praejudici­um Regium factas esse, sed & ad vestrum cedere commodum & honorem. Docet enim rerum experientia, qualem locum pro vobis & regno hactenus tenuerunt, quantaque pro vobis passi sunt & patiuntur ad praesens. De ex­cessivis verò gratiis seu remissionibus Regiâ liberalitate factis non recolimus in praesenti nisi de remissione debitorum toti populo vestro Anglicano, in ultimo Parliamento vestro nobis tunc praesentibus apud Westmonast. convocato, voluerit intelligere Vestra Serenitas; quae eâ occasione ex consensu Regio & totius Parliamenti concessa fuerat vestra majori utilitate pensata, ut Commu­nitas nonam concederet supradictam, nec alio modo consentire voluit dicta Communitas ad nonae praedictae subsidium faciendum: quod nobis ratione prae­via non poterit imputari.

Dictis vero generalibus juxta juris exigentiam specialius declaratis, ad de­clarata responsa dabimus fatis clara. Unum tamen non omittimus, de quo miramur nobis objectum, quod nostris & nostrorum usibus Regios applica­vimus redditus & proventus: quia novit in coelo justus judex residens, quod nec terras Regias, redditus vel proventus aliquos nobis vel nostris hactenus applicavimus, nec unquam applicare voluimus; sed in vestris & parentum [Page 36] vestrorum negotiis, pro quibus triginta duabus vicibus mare transivimus, & versus Sco [...]iam eundo multoties & redeundo, aliisque variis vestris agendis in tantum de nostro expendimus, quòd de marsupiis nostris dici potuit sicut superius dicitur: Modicum ibi, modicum ibi. A principio enim guerrae usque in diem praesentem ab aerario Regio nihil recepimus trecentis libris exceptis. Sicque malum excogitatum contra nos proponitur; laborum, expensarum, & nostrae gratitudinis nullus memoriter recordatur. Ideo dicere potero cum Job: Job VI. 2. Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui, & calamitas quam patior in staterâ. Certè quasi arena maris haec gravior appareret. Personarum verò acceptatores, Deo teste, nunquam fuimus; sed Regiam uti­litatem semper praeponere cupientes, ad officia publica quibuscunque terris & locis vestrae ditioni subjectis dignos praefecimus & praefici procuravimus, quatenus humana conditio mores hominum scire permisit juxta scientiam & possibilitatem desuper nobis datam, dona vel munera propterea à nemine admittentes. Et siquis dicere voluerit & probare, quòd munera vel pecuni­am ab aliquibus receperimus occasione praemissâ; parati erimus querelanti­bus omnibus & etiam specificandis quandocunque Regiae placuerit Majestati secundum legem Regni & consuetudinem respondere: Honore Dei, statu & ordine nostris in omnibus semper salvis. Scientes, Serenissime Princeps, quod si sanâ conscientiâ Consilii vestri arcana vobis revelare liceret, ostenderemus aper­tissimè toti mundo, quibus omnium praemissorum defectus justo Dei ac homi­num veracium judicio imputari debet. Haec ad Libellum famosum responsa sufficiant in praesenti: & utinam propter honorem Regium nunquam scriptus & publicatus fuisset. Quin licet famam nostram suggillare prima facie vi­deatur; consideratis tamen considerandis & scriptis in illo, non sine pro­ditionis Regis & Regni maculâ & animae suae periculo justo judicio evadere poterunt qui libellum hujusmodi dictaverunt, seu in his praebuerunt consi­lium vel consensum, vel in eo contenta ad nostram injuriam recitarunt, seu ad nostram insamiam publicarunt. Quod corde perfecto considerare dignetur Majestas Regia: quam incolumem & sibi placabilem conservare Rex ille di­gnetur per quem Reges regnant & Principes dominantur.

Rex contra dictum Archiepiscopum fecit postea publicari alias literas.

Literae Excusatoriae Domini Regis contra Archiepiscopum.

EDwardus Dei gratiâ Rex Angliae & Franciae & Dominus Hyberniae, Epis­copis Angliae salutem. Cicatrix cordium superbia quae semper ascen­dit, plerumque morbos generat ex remediis, & ex medicina languorem. Et hoc probat Johannes Cantuariensis Archiepiscopus & ejus fastidiosa praesum­p [...]io; qui cum pridem de nobis & nostris quaedam sinistra, sicut incusato­riis literis super hoc vobis & aliis directis plenius continetur, publicè praedi­casset, & ea mandasset in locis pluribus insignibus publicari; jam prioribus injuriis injurias cumulans graviores, excusationes nostras veras, quas ad me­d [...]lam [...]aesae dignitatis & famae Regiae providimus nostris literis intimari: nititur exquisitis machinationibus impugnare, & per novas literas vobis & aliis destinatas calumnioso calamo stiloque mendaci gravius & durius diffamare. Et lic [...]t sit de more Summorum Pontificum, Cardinalium, & Praelatorum inferiorum affatus & Regias literas benigne accipere; ipse tamen dictas ex­cusatorias nostras justa & vera▪ quod congruis loco & tempore clare probare proponimus, continentes, detestabiles & libellos famosos intitulat: in nostro no­mine maculam falsam ponens, quia si quis gerens salutis publicae custodiam, [Page 37] scripta probare crimina sit paratus, si assertionibus suis opitulata fuerit veri fides, à culpa famosi carminis excusatur, & habetur ex hoc laude dignus. Ipse etiam non servato more majorum, qui Principes suos colere solent & diligere, & pro eis obsecrationes, orationes, postulationes, ac gratiarum actiones à se & aliis fieri, facere, & ipsos instruere in spiritu lenitatis; contra nos & latera­les nostros in elationis spiritu temerariae factionis & inventionis perversae te­lam orditur, iniquitatem suam prolongando, & quaerens solatium miserorum plures habere consortes in poena, & quod deterius est, in peccato. Suffraga­neos suos & alios devotos, & fideles nostros mendacii sermonibus in nostros praecipitare sategit irreverentiam & contemptum; & quamvis apud Deum non gradus elongatior, sed vitae melioris actio comprobetur, glorians in al­titudine status sui sibi tanquam Christo legato reverentiam exigit, quam no­bis à se debitam non impendit. Quinimo cum ipse & alii Regni Praelati, qui de nobis Ecclesiarum suarum recipiunt Temporalia, ex debito fidelitatis jura­tae fidem, honorem & reverentiam debeant exhibere, solus ipse pro fide perfidiam, pro honore contumeliam, & contemptum pro reverentia reddere non veretur. Unde etsi parati simus & semper fuerimus Patres Spirituales ut convenit revereri; eorum tamen offensas, quas in nostri & regni nostri peri­culum redundare conspicimus, non debemus conniventibus oculis praeterire. Conqueritur idem Archiep. contra se absentem inauditum, & indefensum cri­mina quaedam in praefatis literis nostris excusatoriis objecta fuisse, & se ca­pitalium scelerum judicatum; acsi nos ut fatue praetendit, processerimus cri­minaliter ad summam contra ipsum: quod utique non est verum, cum so­lius excusatoris vices dumtaxat implevimus necessitate compulsi, ne famam nostram negligere videremur. Sed videat calumniosus reprehensor, si in ca­put suum haec querela juste valeat retorqueri, qui nos Regem suum & Con­liliarios nostros absentes, & inauditos, & indefensos, nec convictos, oppressores & transgressores falsò & malitiosè verbis assertivis descripsit. Eum meritò culpa redarguit, qui reprobatum à se crimen incurrit, & in quo alium ju­dicat seipsum condemnat, dum in eodem ipse reprobus invenitur. Ad hoc licet non nostris utilitatibus sed propriis cupiditatibus studuerit inservire; improperat tamen & jactat se Regiis negotiis, ut verbis ejus utamur, labo­rum fastigio desudasse, unde Dei & hominum timet gravissimas offensas mul­tipliciter incurrisse. Et hoc juste timere poterit, cum in illorum sorte cen­seatur, qui juxta Propheticum improperium docuerunt linguas suas loqui mendacium: & ut iniquè agerent, laborarunt. Caeterum ad alia quaedam fabulosa & fucata verba in ipsius literis Archiep. comprehensa, licèt ea posse­mus rationibus luce clarioribus confutare, ne sermonem protrahamus, duxi­mus ad praesens non dare responsum. Sed quia non decet cum homine con­tentioso funem trahere, nec ejus perversitatibus consentire; vobis in fide & dilectione, quibus nobis tenemini, firmiter injungendo mandamus; quòd non obstante quocunque mandato ipsius Archiepiscopi, cui in derogatio­nem honoris & juris Regii contra fidelitatis juramentum nobis praestitum obe­dire non debetis, ad publicationem eorum, quae in praefatis literis nostris ex­cusatoriis continentur, juxta ipsarum seriem procedatis. Et quia de con­servatione jurium & praerogativarum nostrarum Regalium, quae progenito­rum nostrorum Regum digne recolenda prioritas magnificè defensavit, su­mus, ut debemus, soliciti; ac idem Archiepiscopus ad concitandum contra nos Clerum & populum, & ad impediendum expeditionem guerrae nostrae, quam per ejus Consilium assumpsimus, quasdam denunciationes & publicationes sententiarum, excommunicationum, ac monitiones injuriosas, ac juri coronae & Regiae dignitati nostrae praejudiciales, cum per eas nitatur in multis articu­lis à nobis auferre jurisdictionem nobis notorie competentem, cujus cùm simus Rex inunctus, capaces esse dignoscimur, & qua nos & progenitores [Page 38] nostri scientibus & tolerantibus Summis Pontificibus ac Praelatis & Clero Regni nostri usi sumus pacificè ab antiquo, fecit & per alios fieri & publicari mandavit, in Majestatis nostrae laesionem & jurium ac praerogativarum nostrarum Rega­lium derogationem manifestam: vobis districtè & sub incumbenti periculo prohibemus; ne publicationes, denuntiationes seu monitiones hujusmodi in­debitas, & juribus ac praerogativis Regiis derogatorias & praejudiciales, vel alia per quae fideles nostri contra nos concitari, vel expeditioni guerrae nostrae in subversionem nostri & fidelium nostrorum possit, quod absit, aliqualiter impediri, ad mandatum ipsius Archiepiscopi vel alterius cujuscunque per vos vel alios faciatis, vel quantum in vobis est, ab aliis fieri permittatis. Et si quid per vos attentatum fuerit, celeriter revocetis. Teste meipso apud Tur­rim London. 31. die Martii, Anno Regni nostri Angliae XV. regni vero no­stri Franciae secundo.

JOHANNES OFFORD.

Johannes Offord, Legum Doctor eximius, Decanus Lincoln. & Cancella­rius Angliae successit: & ad preces Regis Angliae Clemens Papâ VI. pontificatûs sui anno VII. & VIII. Calend. Novembr. anno Domini MCCCXLVIII. spretâ Electione concordi de Magistro Thoma Bredwar­dyn, magno Theologo, providit eidem Johanni; & ipsum per Bullas suas praefecit in Archiepiscopum & Pastorem. Hic Johannes fuit vir magnae eloquentiae, & in Concilio providus. Ab ipso Papa multas grates reporta­vit; quod ipsemet vel alius effectum nullum habuit, quia ipse tempore parvo vixit. Anno Domini MCCCXLVIII. statim post finem Natalis Domini incoepit communis mortalitas gentium; & duravit continuè usque ad finem mensis Maii anno Domini MCCCXLIX. In quâ quidem pesti­lentiâ vix tertia pars hominum remansit in vitâ. Tunc quoque tanta r [...] ­ritas Presbyterorum & paucitas erat; quòd Parochiales Ecclesiae inofficiatae penitus remanserunt: & personae Beneficiatae à curis Beneficiorum suorum prae timore mortis diverterant; ubi morari poterant, nescientes. Et quia tunc nullus servitores habere poterat; necnon mendicare malentes ocio, quàm per laborem quaerere vitam suam: Dominus Rex cum suo ordinavit Con­cilio, & statuit; quòd quilibet homo & foemina Regni Angliae potens in cor­pore ad laborandum, infra aetatem LX. annorum, non vivens de mercaturâ, nec certum exercens artificium, non habens de proprio unde vivere, vel terram propriam de qua circâ agriculturam se poterit occupare, & alteri non serviens, si de serviendo requisitus fuerit; illi servire tenetur, qui illum sic duceret requirendum; quodque percipiet vadia, liberationes & stipendia consueta. Et praeterea ordinatum fuit; quòd omnes artifices & operarii pro labore non caperent ultra id quod fieri communiter consuevit. Hic Cantuariensis Electus circa finem Mortalitatis hujus in Vigiliâ S. Augustini Anglorum Apostoli apud Totenham mense Maii diem suum clausit extre­mum; & VII. Die Junii anno Domini MCCCXLIX. post Matutinas in Ecclesiâ Christi decantatas, secretè juxta locum ubi S. Thomas Martyrizatus fuerat, est sepultus de nocte.

THOMAS BREDWARDYN.

Thomas Bredwardyn, sacrae paginae professor Solempnis, de Parochiâ de He [...]tfeld Cicestrensis Dioeceseos oriundus, Canonicus Lincolniensis, per Ele­ctionem Canonicam & per provisionem Apostolicam successit. Hic primò erat Confessor Regis Angliae; cum quo in Regno Franciae & in Norman­niâ fuerat; ipsum Regem & exercitum suum salubribus monitis docuit & exemplis; adeò quòd solius Dei potentiâ, & non in multitudine armato­rum Rex Angliae tandem suorum habuit victoriam aemulorum. Hic Tho­mas, magnus Theologus & famosus primò post mortem Johannis de Stret­ford Cantuariensis Archiepiscopi per Priorem & Capitulum Cantuariensem pe­nultimo die Augusti, anno Domini MCCCXLVIII. primitus, & deinde IV. die Junii, an. Domini MCCCXLIX. iteratis vicibus est electus. Sed Dominus Clemens Papa VI. de hujusmodi Electione inscius, & antequam praesentata fu­erat Electio hujusinodi, providit auctoritate Apostolicâ eidem Magistro de hu­jusmodi Archiepiscopatu XIII. Calend. Julii anno praedicto. Die Dominicâ in Vigiliâ S. Margaretae eodem anno, dictus Thomas Cantuariensis Electus, apud Avinionem existens, ibidem tunc consecratus fuit in Archiepiscopum Can­tuariensem in Ecclesiâ Fratrum Minorum per Dominum Bertrandum Ebrè­dunensem [Page 43] titulo S. Marci Presbyterum Cardinalem, unà cum aliis Episco­pis & Abbatibus astantibus aliisque Cardinalibus in Curiâ praesentibus tunc ibidem. Die autem consecrationis hujusmodi Dominus Hugo Cardinalis Tu­telensis, germanus Papae, dum ipse Archiepiscopus in mensâ sederet, fecit fieri eidem Archiepiscopo magnum vituperium per quendam super asinum equi­tantem; de quo malè contentabantur caeteri Cardinales. Deinde Domino Papâ & Cardinalibus, ut moris est, visitatis, Archiepiscopus iter suum ver­sus Angliam arripiens, die Mercurii XIX. die Augusti applicuit Dovor­ram; & dicto die apud Castrum fuerat hospitatus; & deinde progrediens, apud Chertham; & continuatis diebus veniens apud Dertford, & die Sab­bati in Vigiliâ Assumptionis B. Mariae veniens ad Regem apud Eltham, ibidem liberationem Temporalium suorum habebat. Et eodem die accedens ad Manerium Roffensis Episcopi apud Lamheth. ibidem hospitatus fuit die Dominicâ in Festo Assumptionis B. Mariae, die Lunae, die Martis, & die Mercurii sequentibus: quo die Mercurii ibidem mortuus est; & die Sabbati in Festo Decollationis S. Johannis Baptistae in Ecclesiâ Cantuariensi humatus est. Sicque tres Vacationes Cantuariensis Ecclesiae in uno & eodem anno, exceptis quinque diebus, casualiter contingerunt.

SIMON de ISLEP.

Simon de Islep, Canonicus Lincoln. eidem Thomae successit per Provisionem Apostolicam, spretâ electione factâ de eo. Hic erat priùs Portitor Sigilli pri­vati Regis, & ejus Secretarius, homo quidem Deo devotus, & hominibus gratiosus. Die Dominicâ in Vigiliâ S. Thomae Apostoli anno Domini MCCCXLIX. in Ecclesiâ S. Pauli London. per Dominum Radulphum Epis­copum London. adscitis Domino Willelmo Wynton. Episcopo, & Domino J. Menevensi Episcopo, Comprovincialibus, suit auctoritate Apostolicâ consecra­tus, & postmodum in Ecclesiâ Cantuariensi intronizatus secretè, moderatis sum­ptibus & expensis. Hic visitavit Dioecesin Cantuariensem in quâ certas Ecclesi­asticas personas privavit; & contra alios cum rigore processit. Et deinde Dioeceses Roffensem & Cicestrensem perfunctoriè visitans, postmodum in suis Maneriis motabatur, suos subditos per citationes multipliciter fatigando. Hic autem Palatium Cantuariense receptis ab executoribus Johannis Archi­episcopi Cantuariensis pro destructibus domorum mille Marcis, fecit nobili­ter reparari; & Manerium de Wrotham penitus demoliri, & ex lapidibus ibidem Manerium de Maydestan, quod ibidem Archiepiscopus Johannes in­coeperat construere, emendari fecit, novam ibidem Cameram faciendo. Hic impetravit Literas Apostolicas pro subsidio communi in relevationem suo­rum onerum eidem concesso per Dioecesin & provinciam Cantuariensem, vide­licet IV. denariorum de Marcâ; sed per astutiam Clericorum suorum, osten­sis Clero dictis Literis Apostolicis in Ecclesiâ de Maydestan, sed non lectis, à subditis suis plenam Decimam sic extorsit; & ab aliis Provinciae Cantua­riensis IV. denarios de Marcâ duntaxat habuit secundùm Bullam. Anno Do­mini MCCCLIII. XX. die Aprilis apud Westmonasterium coram Rege Angliae, Simon Cantuariensis & Johannes Eborac. Archiepiscopi, [...]. antiquam▪ ante­quam contentionem super bajulatione Crucis utriusque Archiepiscopi de con­cessu Regis in utrâque Provinciâ faciendâ, praeter consensum Prioris & Ca­pituli Cantuariensis privatim formâ quae sequitur concordârunt. Videlicet idem Cantuariensis Archiepiscopus & successores sui Archiepiscopi Crucem suam in Civitate, Dioecesi & Provinciâ Ebor. ante se liberè deferri facient ubicunque. Et idem Ebor. Archiepiscopus & Successores sui ibidem Archiepiscopi, in Civi­tate, Dioecesi & provinciâ Cantuariensi ante se liberè deferri facient absque turbatione quacunque. Sed idem Johannes Archiepiscopus & quilibet ejus Suc­cessor [Page 44] infra duas menses, quò primò Cantuariensem Provinciam post consecratio­nem de caetero fuerit ingressus, pro delatione pacifi [...]â Crucis ejus in Civitate, Dioecesi & Provinciâ Cantuariensi faciendâ liberè, unum Nuncium solempnem ad Ecclesiam Cantuariensem cum Imagine aureâ valoris XL. librarum sterlingo­rum sculptâ ad similitudinem Archiepiscopi, vel jocali altero aureo ejusdem va­loris, fideliter destinabit. Et hujusmodi Nuncius ad Ecclesiam Cantuariensem dictam Imaginem vel jocale ad feretrum S. Thomae in pr [...]sentiâ Prioris vel Supprioris aut alterius offerret praesidentis. Et cum Ebor. Archiepiscopus ad Parliamentum Regis venerit; Archiepiscopus Cantuariensis tanquam Praemi­nentior ad dexteram partem Regis sedebit, & Ebor. in sinistrâ: Et Crux Can­tuariensis in dexterâ parte lecti, & Crux Ebor. in sinistrâ. Et Cantuariensis & Ebor. Archiepiscopi, si via lata fuerit, simul incedent; sed in introitu ostio­rum vel aliis locis strictis, ubi Cruces simul deferri non possunt, Crux Cantua­riensis praecedet, & Crux Ebor. Archiepiscopi subsequetur. Quam quidem Compositionem Innocentius Papa VI. Pontificatûs sui anno tertio ex certâ scientiâ confirmavit, omnem defectum in eâ supplendo, non obstante quòd tunc in Compositione hujusmodi Suffraganeorum Praelatorum & Capitule­rum, aliorumque consensus non intervenerit, ut debebat.

Cùm autem Dominus Robertus de Stretton. ad preces Principis Walliae in Episcopum Coventriensis & Lichfeld. Ecclesiae electus fuisset; & idem Dominus Papa ipsius Electi & ejus literaturae notitiam non obtinens, vo­luit quòd dictus Electus ad Romanam Curiam veniret, examinationem per­sonaliter subiturus. Et quia Rex Angliae pro dicto Electo scriberet Papae; & ampliùs Rex quoque interim Temporalia dicti Episcopatûs, & Archie­piscopus Spiritualia, toto tempore vacationis ejusdem habebat. Et cùm di­ctus Episcopatus propter insufficientiam Roberti de Stretton Electi in litera­turâ & in Romanâ Curiâ examinati propter defectum literaturae repulsi, per biennium vacavisset; tandem ad preces dicti Principis idem Papa per Bullas suas examinationem dicti Electi in Anglia Archiepiscopo Cantuariensis & Episcopo Roffensi commisit. Unde dicti Principis precibus Dominus Can­tuariensis Archiepiscopus excitatus, eundem Electum ad dignitatem Epis­copalem insufficientem post examinationem personae suae factam tam ipse Archiepiscopus quàm Episcopus Roffensis invenientes, propter remorsum conscientiae ipsum acceptare non poterant nec volebant. Unde idem Ele­ctus non expeditus sic recesserat illâ vice. Sed postmodum idem Electus à Domino Michaele London. Episcopo, cui etiam Dominus Papa vices suas commiserat, fuerat gratiosè acceptatus, & die Dominicâ▪ in SS. Cosmae & Damiani, anno Domini MCCCLX. in Episcopum consecratus. Anno Do­mini MCCCLVIII. Fr. Thomas de Lile, Episcopus Eliensis, super homi­eidiis & roberiis & aliis feloniis in Curiâ Regis Angliae malitiosè ad sectam Comitissae de Marescal. per inquisitionem de facto convictus, & eidem se­cundùm consuetudinem Angliae tanquam Clericus liberatus, perpetuo car­ceri mancipandus, captatâ temporis opportunitate latenter aufugit; & ad Romanam Curiam veniens, Domino Innocentio Papae VI. de hujusmodi injuriis est conquestus. Unde idem Papa commotus graviter, Magistrum Johannem Lech. Officialem Curiae Cantuariensis, Dominos Willelmum Sha­reshul, Willelmum de Thorp. Henricum de Grene, & Willelmum de Nor­ton. Justiciarios Regis Angliae, & Dominos Simonem Drayton Militem & quosdam alios, per literas Bullatas in ostio Ecclesiae S. Pauli London. affixas, ad Romanam Curiam peremtoriè mandavit citari; & tandem ipsos prop­ter contumaciam excommunicatos publicè nunciari, & contra eos ad hujus­modi sententiae aggravationem processit. [...]t postea idem Dominus Simon in hujusmodi Excommunicatione decedens, per Episcopum Lincoln. auctori­tate Domini Papae fuerat exhumatus; ejusque corpus in paludem viliorem [Page 45] projectum: Et idem Officialis Cantuariensis ab Excommunicatione hujus­modi absolutus. Quibus sic pendentibus, quidam Eliensis Episcopi Clerici, de Romanâ Curiâ ad Angliam destinati, Fr. Johanni Episcopo Roffensi, Thesaurario Angliae, Papales Bullas extra London. tradiderunt. Et ob hoc dicti Clerici capti, incarcerati in Turri London. & ad perpetuam poenitenti­am condempnati. Hic siquidem Eliensis Episcopus, Frater Praedicator, undique litem obtinens, in Romanâ Curiâ in tribulatione & miseriâ sic decessit. Anno Domini MCCCLX. Fr. Johannes Roffensis Episcopus in crastino S. Lucae Evangelistae in Manerio suo juxta Lamheth. obiit. Cui successit per Electionem Canonicam Magister Willelmus de Wytleseye, Ar­chidiaconus Huntyndon. & postmodum per dictum Innocentium Papam in pleno Concilio confirmatus. Et die Dominicâ in Crastino S. Agathae Vir­ginis anno domini MCCCLXI. per Simonem tunc Cantuariensem Archiepis­copum in Capellâ de Otteforde fuerat consecratus. Anno domini MCCCLX. quasi per totum orbem incoepit pestilentia & mortalitas gentium undequa­que. Fr. Thomas Lile Episcopus Eliensis obiit; cui successit dominus Si­mon de Langham, Abbas Westmonasteriensis Dominus Johannes Tryllek Episcopus Herefordensis; cui successit Magister Ludovicus Cherlton. Domi­nus Thomas Fastolf Episcopus Menevensis; cui successit Magister Adam Houghton. Dominus Michael Episcopus London. cui successit Magister Si­mon Suthbury. Dominus Reginaldus Brian Episcopus Wygorn. cui succes­sit Magister Johannes Barnet. Fr. Thomas Pascal Episcopus Landavensis; cui successit Fr. Johannes Godrich. Minorum. Et isti septem Episcopi tempore mortalitatis hujus mortui; loco eorum surrogati fuerunt boni Cle­rici & Doctores per Innocentium Papam. Anno domini MCCCLXII. V. Id. Aprilis in Vigiliâ Ramis Palmarum obiit Robertus de Stretford Epis­copus Cicestrensis apud Aldyngborne; cui successit Magister Willelmus de Lenn. Decanus Cicestrensis, Doctor Juris Civilis, per Provisionem Apostolicam. Eodem tempore Johannes Gynewell. Episcopus Lincoln. obiit, tempore suo exemptus per Sedem Apostolicam ad preces Domini Legendum put [...] D. Jo­hannis Ducis. primi Ducis Lancastriae; cui successit dominus Johannes Bokyngham, Canonicus Lincoln. Portitor privati Sigilli Regis tempore Papae Urbani, & de ejus man­dato super literaturâ apud Sanctum Omerum per duos Abbates examinatus, & idoneus ad dignitatem Episcopalem repertus, factâ relatione Papae de & super examinatione hujusmodi, idem Papa praefecit ipsum in Episcopum Lincoln. Qui die Dominicâ in crastino Nativitatis S. Johannis Baptistae, anno domini MCCCLXIII. per Dominum Willelmum Wynton, Episcopum in Capellâ Manerii sui de Werghane fuit auctoritate Apostolicâ consecratus per Bullam gratiosam. Postmodum Magister Radulphus de Salop. Bathon. & Wellen. Episcopus obiit. Cui successit per provisionem Apostolicam Dominus Johannes Barnet. Et Magister Willelmus Wytleseye Episcopus Roffensis successit ad Episcopatum Wygorn. per Translationem. Et Ma­gister Thomas Tryllek praefectus fuit auctoritate Apostolicâ in Episcopum Roffensem; Anno Domini MCCCLXXI. apud Lamheth. VI. die mensis Januarii.

Hic Simon Cantuariensis Archiepiscopus, irrequisito Capituli sui consensu, vendidit annuum reditum XIII. damarum vel cervorum tempore pinguedi­nis, & aliarum XIII. damarum vel cervorum in tempore deffermesoun, ad Archiepiscopum Cantuariensem & ad Manerium suum de Slyndon. ab antiquo notorie pertinentium percipiendum annuatim à Nemoribus, Fore­stis, sive Chaseis Domini Comitis de Arundel. ad duos anni terminos ad opus domini Cantuariensis Archiepiscopi, qui fuerit pro tempore: ac dimisit & concessit in perpetuum nobili viro Richardo Comiti Arundell. & Surriae pro CCXL. Marcis sterlingis. Et Archiepiscopi Cantuarienses fuerunt hujusmodi [Page 46] ferarum [possessores] temporibus suis usque ad tempus alienationis factae contra juramentum suum de non alienando bona Archiepiscopatûs sui, Romano Pontifice inconsulto. Cùm autem solempnis & diligens tractatus, qui in talibus concessionibus perpetuis super alienationibus rerum Ecclesiasticarum exigitur, non fuerit juxta juris exigentiam habitus; hujusmodi venditio & concessus annui reditûs non poterit de jure subsistere; non poterit, nec debebit; prae­settim cum urgens necessitas vel evidens, quare hoc fieri debuit, non subesset. Idem insuper Archiepiscopus vendidit arbores in & super terris tenentiae Cantuariensis Archiepiscopi in Waldâ crescentes, communiter vocatâ Dorne­dennes, ad Archiepiscopum & ad Ecclesiam Cantuariensem ab antiquo perti­nentes: quas nullus dictorum Tenentium prosternere potuit vel audebat, pro suo tempore alienavit; pro facto duplicando reditum dictorum Tenentium suorum ex hâc causâ.

Eodem anno, circa finem mensis Januarii, idem Archiepiscopus in equi­tando de Otteford versùs Maghfeld inter Sevenok & Tonebreg, in loco lu­toso & aquoso de equo suo casualiter cecidit; adeò quòd ipse quàm sub equo quàm desuper fuerat penitus madefactus. Sicque absque vestimentorum suo­rum mutatione necessariâ equitavit. Et dehinc apud Maghfeld veniens, ibidem in quadam lapideâ Camerâ dormiens in meridie, morbo Paralysis est percussus. Sicque ibidem morando non valens post prandium bene loqui. Tandem circa principium mensis Julii, anno domini MCCCLXIII. equitavit versùs Cher­rynge suaviter in literâ. Circa idem tempus idem Archiepiscopus sump­tuosè incoepit facere Aulam Scolarium in Oxoniâ in Parochiâ B. Mariae Oxon. quam vocari fecit Aulam Cantuariensem. Et quasdam Aulas Oxon, vicinas alias per nimietatem venti I. demolitas. demolitans, pro Scolaribus ibi morari volenti­bus de suo aerario perquisivit. In quâ quidem Aulâ Scolares in Jure Civili & Canonico & in Arte Dialecticâ sub certo numero studere debentes dis­posuit in parte; & illos sub regimine unius Magistri communiter vivere vo­luit; quibus Ecclesias de Pageham & de Ivechirche pro suâ sustentatione appropriari decrevit. Sed morte praeventus, hujusmodi opus imperfectum di­misit. Hic Archiepiscopus paralyticus apud Cantuariam per vices veniens, & quandoque apud Cherrynge rediens, & tandem principio Augusti apud Magh­feld veniens, & ibidem per annum & dimidium moram trahens: tandem die Dominicâ in crastino S. Marci Evangelistae anno domini MCCCLXVI. circa mediam noctem ejusdem diei obiit apud Maghfeld, anno Consecratio­nis suae XVII. Et die Sabbati, II. die Maii anno praedicto absque tumultu & expensis ante Magnam Crucem in navi Ecclesiae Cantuariensis similiter est humatus. Et die Veneris, VIII. Id. Maii anno praedicto Prior & Capitu­lum Venerabilem Patrem dominum Willelmum Edyndon. Episcopum Wynton. in Archiepiscopum Cantuariensem unanimiter postulârunt. Quâ postulatione eidem Episcopo modo debito praesentatâ; ipse hujusmodi postu­lationi dissensit, & renunciavit eidem omnino.

SIMON de LANGHAM.

Simon de Langham, primò Monachus Westmonasteriensis, deinde Abbas, & deinde Episcopus Eliensis, & Cancellarius Angliae, successit per Provisi­onem Apostolicam, spretâ postulatione factâ de domino Willelmo de Edyng­don. Episcopo Wynton. per Priorem & Capitulum Cantuariensem, ut prae­fertur. Et in Vigiliâ S. Jacobi, anno domini MCCCLXVI. Urbanus Papa VI. eundem Simonem tunc Episcopum Eliensem transtulit ad Archiepis­copum Cantuariensem sic vacantem; & V. die Novembris eodem anno Do­minus Edwardus Rex Angliae in Palatio suo Westmonasterii existens, eun­dem Simonem Archiepiscopum sic praefectum admisit, & praestito per ipsum [Page 47] eidem Regi fidelitatis solito juramento, ac renunciatione purâ & spontaneâ per ipsum factâ de verbis praejudicialibus in Bullis suis contentis, Temporalia dicti Archiepiscopatûs eidem liberavit. Et post haec die Jovis in Festo Annun­tiationis B. Mariae, anno domini MCCCLXVII. inchoante idem Archie­piscopus intronizatus fuit in Ecclesiâ Cantuariensi honorificè, sicut decet. Quae quidem Translatio, ut dicebatur, pluribus non placebat: unde de eâ quidem metricè sic ait

Exultent Coeli; quia Simon transit ab Ely.
Ad cujus adventum flent in Kent millia centum.

Hujus siquidem temporibus Papa Urbanus existens apud Viterbium, anno Pontificatûs sui VI. & anno domini MCCCLXVII. providit Ecclesiae Wynton. quae annum & ampliùs vacaverat, de domino Willelmo de Wik­ham Willelmo Edyngdon successit per electionem Dominus Willelmus de Wykham ad procuratio­nem Domini Regis Edwar­di. Cujus ta­men electio­nem Dominus Papa per an­num & ultra certis de cau­sis distulit confirmare. Chron. Angl. ab Adam ad an. 1400. MS. Lambeth. Portitore Privati Sigilli Regii, aliter ad eundem per Priorem & Ca­pitulum Wynton. concorditer electo, spretâ electione ejus; & ipsum Willel­mum idem Papa praefecit in Wynton. Episcopum & Pastorem, eodem an­no XII. die mensis Julii, postmodum die Dominicâ, viz. VI. Id. Octob. idem Electus Wynton. per dictum dominum Archiepiscopum Cantuariens. adscitis Dominis Simone Suthbury London. & Roberto Sarum, Episcopis comprovincialibus praesentibus, in Ecclesiâ S. Pauli London. in Episcopum Winton. fuit solempniter consecratus; & eodem die apud Lamheth. praetatus Archiepiscopus tenuit Festum Consecrationis hujusmodi maximo cum honore. Post haec idem Archiepiscopus officium Cancellarii Angliae [dimisit] statimque Rex Angliae Dominum Willelmum Wikham Episcopum Wynton. in Cancel­larium suum fecit. Quo facto Archiepiscopus ipse Maneria Temporalitatis suae undique peragrans, modumque vivendi apud se prudenter disponens, incoepit esse moderatus. Et ecce quasi in principio Translationis suae ad Ecclesiam Cantuariensem infortunium sibi dicitur contigisse; ut sicut erat per stratam regiam itinerando versùs Otteford, de equo Cruciferarius suus ad terram cadens, hasta Crucis enormiter fracta fuit, sed celeriter reparata. Cùm autem idem Simon per biennium eidem Cantuariensi Ecclesiae praefu­isset: idem Papa Urbanus ipsum Archiepiscopum Cantuariensem die Sabbati Quatuor Temporum, viz. XXIII. die mensis Septembris, anno domini MCCCLXVIII. in Cardinalem S. Romanae Ecclesiae ordinavit, unà cum aliis diversarum regionum Praelatis. Et ipse Papa hujusmodi creationem & ordinationem suam eidem Simoni apud Otteford die S. Fidis anno praedicto per Literas Apostolicas intimavit. Et postmodum idem Simon hujusmodi crea­tionem in Cardinalem domino Regi Angliae in Concilio suo apud Westmo­nasterium convocato coram Praelatis & Proceribus regni Angliae publicavit. Quo audito, idem Dominus Rex praedictis novis mente turbatus, super his deliberatione cum Concilio suo seorsim habitâ, Temporalia Archieiscopatûs Cantuariensis tanquam vacantis in manum suam cepit. Deinde ipse Simon novus, ut praemittitur, Cardinalis, ad morandum apud Otteford pro tem­pore licentiatus per Regem ibidem, multi de suâ familiâ nolentes ab Angliâ recedere, recesserunt ab eodem. Et post dies paucos Sigilla & Registrum Archiepiscopatus Cantuariensis liberavit Priori Cantuariensi & Crucem Ar­chiepiscopalem ad Ecclesiam Cantuariensem transmisit: & ipse in familiâ suâ modicâ, ut Cardinalis parcè vivendo apud Otteford ad tempus simpli­citer morabatur. Et ad ejus petitionem à clero Decanatûs de Shorham IV. denarios de Marcâ secundum taxam Beneficiorum Ecclesiasticorum ejusdem solummodò reportavit: & dum apud Otteford morabatur, staurum suum ven­didit, pecuniam quam potuit colligendo. Et deinde ipse Cardinalis ad capiendam licentiam à Domino Rege transfretandi, apud Westmonasterium [Page 48] die Lunae post Festum S. Hilarii accedens, apud Lamheth. tempore Conci­lii Regni morabatur. Et eodem anno die Mercurii, ultimo die Februarii apud Dovorram mare intravit; & die Jovis sequente, videlicet primo die Marcii transfretavit a Nec est mirandum, quòd dictus Simon, sic Cardinalis crea­tus, de Angliâ natus extitit: quia non est primus nec secundus. Anglicus Cardinalis. Nam anno domini MCCLXXIX. Nicholaus Papa IV. apud Viterbium Pontificatûs sui anno primo [fecit] ordinationem IX. Cardinalium, inter quos erat Fr. Robertus Kylwardeby, Anglicus, Ord. Praed. in Theologiâ Magister, Archiepiscopus Cantuariensis, quem fecit Portuensem Episcopum Cardinalem. Alii▪ Archiepiscopi antiquitus erant in Cardinales creati; sicut & Dominus Stephanus de Langeton. qui fecit Translationem S. Thomae Mar­tyris gloriosi.

WILLELMUS de WITTLESEYE.

Willelmus de Wittleseye, secundus hoc nomine Willelmus Archiepiscopus Cantuariensis, qui primo fuit Archidiaconus Huntyngdon deinde Episcopus Roffensis, postea Wygorn. Episcopus, & demum b per Dominum Urbanum Papam V. ad Ecclesiam Cantuariensem per creationem domini Simonis Lang­ham ultimi Archiepiscopi Cantuariensis in Cardinalem factam, vacantem apud Viterbium XI. die Octobris anno domini MCCCLXVIII. translatus, eidem Simoni in Archiepiscopatu successit, Qui die videlicet XV. Januarii eodem anno per dominum Regem Angliae ad Temporalia dicti Archiepisco­patus Cantuariensis admissus fuerat, ut est moris, fidelitatis per ipsum prae­stito solito juramento.

VITA SIMONIS SUDBURY, Ex Speculo Parvulorum, Lib. 5. cap. 27.

IN quantum exhorrendum detrimentum inevitabileque periculum anima­rum se praecipitant; qui livoris faucibus praesumptione nephariâ his quos sacrosancta Ecclesia militans, nonnullis crebris miraculis & signis insolitis ostensis, Sanctorum [numero] conjungit, insidiando detrahunt, & pro posse omnem derogationem inferunt ablatrando illis; quanto poenali laqueo strictiùs arceri merentur, qui Indulgentiis Summorum Pontificum pronis rogatibus ob­tentibus obviant detrahendo; ac piorum corda peregrinantium dogmate perni­cioso palliant & perturbant; noverit ipse, qui non fallitur neque fallit. Nihilomi­nus nonnullos de praemissis versutis machinationibus grassantes, culpis demeritis­que exigentibus, ultione divinâ vidimus nostris temporibus gravissimè af­flictos pariter & punitos. Unde ut caeteri metum habeant, qui extollunt & edo­cent adversantia veritati; unum de multis dignum duxi memoriae commendare: quod anno Domini MCCCLXX. & in quarto Jubilaeo celeberrimi Martyris S. Thomae in parte noscitur contigisse; sed in anno Domini MCCCLXXXI. ad effectum conclusivum deducitur & finalem. Igitur supradicto anno Domini MCCCLXX. & in quarto Jubilaeo Martyris memorati, populus undique mirabiliter catervatim Cantuariam magno cordis affectu & desiderio conflue­bant. Sicque eodem tempore in Vigiliâ Translationis praedictae Venerabi­lem patrem dominum Symonem de Suthberi tunc Episcopum Londonien­sem versùs Cantuariam iter suum contigit direxisse. Qui ductus spiritu er­ron [...]o, populum per viam versùs Cantuariam gradientem ausu temerario informabat assertivè: quòd illa Indulgentia plenaria, quae apud Cantuariam fore sperabatur, nullius commodi fuerat vel valoris. Super quo multi con­fluentium mente consternati dimissis vultibus in terram cum cordis amari­tudine obstupescunt super prolatis eloquiis tanti Patris. Unde nonnulli mox abierunt retrorsum; nonnulli etiam elevatis vocibus maledicebant eidem Patri in faciem, dicentes & optantes acclamando, ut morte probrosâ & turpissi­mâ moreretur: qui tantam injuriam molestiamque inferre glorioso Martyri non veretur. Cui etiam occurrit quidam Miles de Kanciâ, ni fallor, nomi­ne dominus Thomas de Aldoun: ira motus intrinsecus, impropetans & re­darguens tanquam impatiens, praedictum Episcopum Londoniensem, prout multi alii praedixerunt, praedixit eidem dicens: Domine Episcope, quòd fe­cisti hanc rem seditiosam in populo contra S. Thomam; sub periculo animae meae morte nephandissimâ finies vitam tuam. Ad hoc autem succlamabant omnis populus: Amen, Amen. Procedente verò tempore, & Willelmo Withlesey Cantuariensi Archiepiscopo ex hac luce subtracto, idem dominus Symon de Suthbury Episcopus London. per Papam Gregorium XI. ad Ec­clesiam Cantuariensem est translatus, IV. Nonas Maii, anno Gratiae MCCCLXXV. qui licèt Monachos Ecclesiae antedictae paternâ tenerrimâ­que dilectione minimè praetulerit; Ecclesiam tamen Cantuariensem cui prae­fuit, honoribus quibus potuit exaltavit. Duas alas enim in parte posteriori [...]usdem Ecclesiae, nec non Portam Occidentalem Civitatis à fundamentis & muros ejusdem tunc quasi praecipites erexit, & fieri fecit sumptibus propri­is & expensis. Tandem anno IV. Regis Ricardi II. Vulgares seu Commu­nes Regni, sed maximè in Cantiâ & Essexiâ, furiâ invecti sub unâ con­spiratione insurrexerunt in Proceres regni, in Justiciarios, & in eos qui leges Regni observare videbantur. Qui tanquam ministri Sathanae catervatim [Page 50] Londonium properantes, praedictum dominum Simonem de Suthbery Can­tuariensem Archiepiscopum inter caeteros violenter de Turri London. ubi pro ampliori securitate moram traxit, omni abjectâ humanitate extraxeru [...]t; & eum ibidem finaliter decapitaverunt XIV. die mensis Junii anno Domini MCCCLXXXI. ut vox populi, i. e. vox Dei, prout praedicitur, in suo con­gruo tempore impleretur. Unde dicit idem egregius Martyr S. Thomas in suâ Magna Cartâ. A saeculis enim inauditum est, quod aliquis Ecclesiam Cantuariensem laeserit; & non contritus aut correctus à Christo Domino. Ductor & praelocutor praemissorum hominum sic furentium sub nomine ficto Jakke Straw fuerat appellatus.

De Roberto Winchelse Archiepiscopo Cantuariensi Excerpta quaedam ex Chronico Ecclesiae Christi Cantuariensis MS.

ANno MCCXCIV. Confirmatio Electi Cantuariensis Roberti de Win­chelse in Curiâ Romanâ à Papâ Coelestino V. VIII. Idus Septembris: & Consecratio ejusdem II. Idus Septembris in eâdem Curiâ ab Episcopo Car­dinali titulo Sabino.

Eodem anno Archiepiscopus Robertus Cantuariensis de Româ veniens per Almaniam iter suum arripiens causâ guerrae jam motae, ut praedictum est, inter Reges Franciae & Angliae, applicuit apud Gernemouthe die Circumcisio­nis Domini. Et statim Regem adiit in Walliâ; & venit apud Aberconwey; & juramento fidelitatis praestito Temporalia sua recepit. Postea verò XV. Kalend. Aprilis Cantuariam venit: & Conventus solempniter in capis usque ad portam Coemeterii obviam processit. Et sic Conventu praecedente Eccle­siam intravit; & Sanctuaria, ut moris est, adoravit. Deinde Priorem & singulos Fratres in osculum pacis suscepit.

Anno MCCXCV. praedictus Archiepiscopus Cantuariensis Robertus Dominicâ post Festum S. Michaelis in Ecclesia suâ Cantuariensi intro­nizatus fuit per Henricum de Estriâ tunc Priorem ejusdem Ecclesiae & eo­dem die Gilbertus Comes Gloucestriae à dicto Archiepiscopo citatus venit; & fecit totum servitium suum plenariè tam in officio Senescalli quàm Pincer­narii; & cepit totum feodum suum de Archiepiscopo; ut continetur in Com­positione inter eosdem.

Isto anno applicuerunt duo Cardinales apud Dovoram, missi ad pacem reformandam inter Regem Franciae & Angliae; viz. Albanensis & Penestri­nensis. Quibus recedentibus de Cantuariâ usque Londoniam apud Herbal­doune occurrit Archiepiscopus Cantuariensis Robertus. In occursu eorum praeceperunt Cardinales Crucem ipsius Archiepiscopi post ipsos à tergo de­ferri non erectam. Et ita factum est, usque dum veniret apud Osprenge. Receptis itaque Cardinalibus suis in domibus ibidem, Archiepiscopus Cruce erectâ ad Manerium suum de Octoun est reversus. Et in crastino idem Ar­chiepiscopus comitativam Cardinalibus fecit usque Newynton sine Cruce; & apud Gillingham declinavit: & Cardinales Londoniam sunt profecti. Isto etiam anno, secundo die Augusti combustio facta fuit domorum per homi­nes Regis Franciae in Prioratu & Villâ; & Monachus quidam ejusdem Ec­clesiae Thomas nomine fuerat in Dormitorio ab eisdem alienigenis oc­cisus.

[Page 51]Anno MCCXCVI. Rex Angliae Edwardus apud S. Edmundum Sic exmar­gir. erestituitur in Codice scriptum [...]rat▪ apud S. Ed­wardum. in Cra­stino Animarum Parliamentum suum tenuit; & vocati venerant ibi per lite­ras regias Praelati & totus Clerus. Rex tandem à Clero petiit subsidium ad defensionem sui regni. Sed quoniam Clerus vocatus fuit ibidem ad manda­tum Regis, & non auctoritate ecclesiasticâ; noluit ibidem finaliter respondere. Sed prorogata dies fuit quoad Clerum usque in Crastinum S. Hillarii. A▪ Laicis tamen ibidem duodecimam partem bonorum mobilium suorum sibi solvere recepit. Sed Cives & Burgenses octavam partem mobilium suorum sibi sol­verunt. In Festo verò S. Hillarii proximè sequenti Rex petebat à Clero, tunc Londoniae eâdem causâ congregatis auctoritate ecclesiasticâ, auxilium pro guer­râ suâ & defensione regni. Sed quia Bonifacius Papa VIII. Constitutio­nem novam ediderat; quòd de bonis Ecclesiasticis nulla Subventio vel Sub­sidium Principibus Saecularibus absque licentiâ Sedis Apostolicae speciali sub poenâ gravissimâ in eadem Constitutione contentâ [concederetur] Ideo Cle­rus in poenam Constitutionis incidere nolens, excusabat se de tali auxilio Re­gi faciendo absque licentiâ praedictâ. Rex verò turbatus deinde omnes terras & tenementa Laica feoda omnium Ecclesiasticarum personarum de Regno Angliae in manum suam capere praecepit; & ea tenuit, quousque de Clero singuli quintam partem omnium bonorum temporalium suorum & spirituali­um Regi solvendo bona sua praedicta redemissent. Solus tamen Archiepisco­pus Cantuariensis Robertus Regi restitit; & bona sua omnia mobilia & im­mobilia in manu Regis esse permisit; nec illa redimere voluit in formâ prae­dictâ propter poenam Constitutionis praedictae. Ita quòd spoliatus suit in om­nibus possessionibus Archiepiscopatûs tam mobilibus quàm immobilibus per XXI. septimanas & V. dies. Videns tamen Rex constantiam Archiepis­copi, nec ipsum posse ad voluntatem suam inclinare per occupationem bono­rum suorum, XIV. Kalend. Augusti proximè sequenti restituit eidem Archie­piscopo omnes possessiones simpliciter & absoluté.

Anno MCCXCIX. V. Id Septembr. Archiepiscopus Cantuariensis Rober­tus celebravit Sponsalia inter praedictum Regem Edwardum & Margaretam sororem Regis Franciae in hostio Ecclesiae Christi Cantuariensis versùs Clau­strum juxta hostium Martyrii S. Thomae: & subsequenter idem Archiepis­copus celebravit Missam Sponsalium ad altare feretri S. Thomae Martyris.

Anno MCCCVIII. & ipsius Regis Edwardi secundo, Robertus de Cantua­riâ Archiepiscopus rediit de curiâ Romanâ plenè restitutus. Mandavit enim Papa Domino W. qui fuit in ejus absentiâ administrator Temporalium & Spi­ritualium Archiepiscopatûs Cantuariensis, quòd sibi redderet omnes fructus & proventus dicti Archiepiscopatûs medio tempore perceptos; qui illud mandatum fideliter adimplevit. Ita quòd idem Archiepiscopus postea fuit ditior, quàm unquam suis temporibus priùs existebat. Et sic cessit sibi ad utilitatem, quòd fuit ordinatum ad noxam; quoniam sine causâ extitit fati­gatus. Et Dominus Robertus de Awrewasch & Magister Johannes Martel, qui fuerunt missi ad Curiam contra eum, ibidem subitò expirarunt▪ Unde veri [...]ata fuit una propositio: qua consuevit dictus Archiepiscopus consolari. Nichil nocebit adversit as, ubi nulla domin [...]tur iniquitas. [Ista ex Matthaei Westmonasteriensis Continuatione MS.]

Dies Obituales Archiepiscoporum Cantuariensium, ex Martyrologio & Obituario Ecclesiae Christi Can­tuariensis.

AUGUSTINUS.

VII. CAl. Junii. In Angliâ civitate Cantuariae S. Augustini Archie­piscopi & Confessoris; qui missus à Beato Episcopo Gregorio, primus genti Anglorum Christi Evangelium praedicavit; cre­brisque adhuc refulget miraculis.

Id. Septembr. Ipso die Translatio S. Augustini Archiepiscopi & Con­fessoris.

LAURENTIUS. MELLITUS.

VIII. Cal. Maii. Depositio S. Melliti Episcopi in Britannia.

JUSTUS. WONORIUS. DEUSDEDIT. THEODORUS.

XIII. Cal. Octob. Cantuariae Depositio B. Theodori ejusdem civitatis Archiepiscopi & Confessoris.

BRICHWALDUS.

VI. Id. Januar. Obiit Archipraesul Brichwaldus.

NOTHELMUS.

XVII. Cal. Novembr. Obiit Nothelmus Archiepiscopus Cantuariae.

CUTHBERTUS.

VIII. Cal. Novemb. Obiit bonae memoriae Cuthbertus condam Archie­piscopus.

BREGWINUS.

VII. Cal. Septembr. Cantuariae Depositio beatae memoriae Bregvini ejus­dem civitatis Archiepiscopi & Confessoris.

LAMBERTUS.

III. Id. Augusti. Obiit pi [...] memoriae Lambertus Archiepiscopus.

ATHELARDUS.

IV. Idus Maii. Obiit venerandae memoriae Athelardus Archiepiscopus; per quem Ecclesia Christi has terras olim ablatas recuperavit, Thenham, Charryngis, Celebecces, Charte, Bremlande, Burnam; & sex mansuras in Doroberniâ juxta Edburgewell.

WLFREDUS.

IX. Cal. April. Obiit Wlfredus Archiepiscopus; cujus procuratione Rex Kenulphus dedit Ecclesiae Christi Ritherlege, Kyngestulande, Ibintone, Casinb [...]ne, Elmestede, Barcham, Gravene, Apynglonde, Bynnene, Myltone, Godmersham, Byxle, Coppenstane, Gretmerse, Scaledword, Eathehorne, Langdone, Castonre, Waldyntone, Folqueslande, Botewell, Heldesrede, Tyngeland, Wamble in Middelsexiâ, Geddyng, Cumbe, Herg­hese, Ottforde, Borne.

FELOGELDUS.

IV. Cal. Septembr. Obierunt piae memoriae Felogeldus Archiepiscopus, Wallerannus Episcopus Rofensis, Turgedus Episcopus S. Andreae de Scotiâ.

CELNODUS.

II. Non. Februar. Obiit Celnodus Archiepiscopus; qui à Principe nomi­ne H [...]l [...]d Villam, quae dicitur Chert, propriâ pecuniâ emit, & Christi Ec­clesiae dedit.

ATHELREDUS.

II. Cal. Julii. Obiit Dominus Athelredus Archiepiscopus.

PLEGMUNDUS.

IV. Non. Augusti. Cantuariae Depositio S. Plegemundi Archiepiscopi & Confessoris.

ACHELMUS.

VI. Id. Januar. Obiit Archipraesul Achelmus.

II. Id. Februar. Obiit Achelmus Archiepiscopus.

WLFELMUS.

Dierum immediaté praecedentium alterum ad hunc perti [...]ere arbitror. At hel­mum enim cum Wlfelmo confundi apud Historices nostros non est infrequens.

ODO.

IV. Non. Junii. In Cantiâ S. Odonis Archiepiscopi & Confessoris.

DUNSTANUS.

XIV. Cal. Junii. In civitate Doroberniâ Natale Sancti Patris nostri Dun­stani Archeipiscopi; qui ab ipso matris utero sanctificatus, omne tempus vitae suae magnificè duxit; unde & glorioso fine quievit.

XII. Cal. Novemb. Cantuariae Ordinatio B. Dunstani Archiepiscopi; cujus vita quàm fuerit pontificatu digna, etiam divinâ revelatione innotuit.

ETHELGARUS.

III. Non. Decembr. Obiit piae memoriae Lotarius Archiepiscopu [...].

SIRICIUS.

V. Cal. Novembr. Obiit piae memoriae Siricius Archiepiscopus Can­tuariae.

ALFRICUS.

XVI. Cal. Decembr. Cantuariae Depositio beatae memoriae Alfrici ejusdem civitatis Archiepiscopi & Confessoris.

ELPHEGUS.

XVI. Cal. Decembr. Ipso die Ordinatio S. Elphegi Cantuariensis Ar­chiepiscopi & Martyris; quam Deus per Apostolum suum revelare digna­tus est.

XIII. Cal. Maii. Eodem die S. Elphegi Cantuariensis Archiepiscopi, qui ab exercitu Paganorum post / dirutam illius urbem, post [...]ruentam innocentis populi caedem, post templi expoliationem vinctus abductus est; & per septem menses variis tormentorum suppliciis cruciatus, tandem furentium manibus Paganorum lapidatus, Martyrii coronam suscepit.

VI. Idus Junii. Eodem die Translatio S. Elphegi Archiepiscopi & Mar­tyris de Lundoniâ in Cantiam ad Ecclesiam Christi.

LIVINGUS.

II. Idus Junii. Obiit bonae memoriae Livingus Archiepiscopus; qui de­dit Mersham & Cheyham Ecclesiae Christi Cantuariae.

ATHELNOTHUS.

V. Cal. Novembr. Obiit piae memoriae Achelnodus Archiepiscopus Can­tuariae.

EDSIUS.

III. Cal. Novembr. Obiit Sywardus Episcopus [Edsii Chorepiscopus.]

ROBERTUS. [ejectus.] STYGANDUS. [depositus.] LANFRANCUS.

V. Cal. Junii. Obiit foelicis memoriae Lanfrancus Archiepiscopus, Ca­tholicae fidei fidelissimus observator & firmissimus roborator: qui cooperante gratiâ Dei istam Ecclesiam à fundamentis fundavit & consummavit; & mul­tis ac honestis o [...]namentis, aliis ex auro mundissimo factis, aliis auro gem­misque para [...]is, aliis etsi sine auro ac gemmis, magnificè tamen laudandis, ornavit; multis ad religiosis Monachorum personis ditavit, multâ multúm­que reverendâ religione decoravit. Hic etiam claustra, celaria, refecto­ria, dormitoria, caeterasque omnes officinas necessarias, & omnia aedificia infra ambitum Curiae consistentia cum ipso ambitu mirabiliter miranda aedificavit. Precioso insuper ornamento librorum istam Ecclesiam apprimè honestavit; [ex] quibus a quamplurimos per semetipsum emendavit. Ar­chiepiscopum quoque Eboracensem caeterosque hujus regni Episcopos à sub­jectione hujus Ecolesiae resilientes ad veram & debitam subjectionem revoca­vit. Per l. hunc. ho [...] etiam & ipso faciente omnes illas terras, quae in anniversariâ die Regis Willelmi commemorantur, longo tempore amissas Ecclesia ista recuperavit. Extra Civitatem larga habitacula fecit; quae pauperibus & in­firmis replevit; quibus de propriis rebus victum & vestitum largiri praece­pit. Similiter foris Civitatem Ecclesiam B. Gregorii composuit; in qua [Page 56] Clericos posuit, à quibus morientes & unde sepulturam sibi possent praepa­rare non habentes, & absque pretio susciperentur, suscepti illuc differentur, delati honestè sepelirentur. In Maneriis ad Archiepiscopum pertinentibus multas & honestas Ecclesias aedificavit; multas & honestissimas domos prae­paravit; quòd & Archiepiscopis essent delectationi & honori; & pauperibus hominibus, qui Archiepiscopis domos saepissimè praeparabant, essent [in] tanti laboris sublevationem. Ecclesiam etiam Roffensem à fundamentis incoepit, incoeptam honestè perfecit; quam multis & honestis decoravit ornamentis. Insuper & reverendam inibi Monachorum religionem instituit. Terras de Ecclesiâ longo tempore ablatas adquisivit; quas Monachis ad victum & ve­stitum habere permisit. Necnon Ecclesiam S. Albani fundavit & ferè con­summavit; quam etiam multis & pretiosis ornamentis ampliavit.

Semper legatur obitus Lanfranci in ordine suo; licèt in ebdomadâ Pen­tecostes contigerit. Pronunciato Anniversario Domini Lanfranci Archiepis­copi in Capitulo, omnes simul Fratres procedant in Ecclesiam canentes verba mea, interim sonantibus omnibus signis. Post coenam pulsato signo ad vi­gilias, omnes solito more conveniant; ipsas Vigilias festivè peragant; duo tertium, tres sextum, quatuor nonum Responsorium canant. In crastino quisque Sacerdos Missam unam pro eo celebrare debet; & qui Missam non cantant, quinquaginta Psalmos l. cantent. cantet. Missa in Conventu in Albis fe­stivè celebretur; ad quam Cantor & cum eo duo alii Fratres sint, capis in­duti; tres ad Responsorium, quatuor ad tractum, similiter in capis. Ad pauperes pascendos ipso die Thesaurarii debent dare quadraginta solidos. Ser­vitium Refectorii festivè fieri debet, sicut in Festivitate unius Apostoli. Ec­clesia parata permaneat, sicut in Festivitate S. Augustini; donec peragatur Servitium.

ANSELMUS. RADULPHUS.

XIII. Cal. Novembr. Obiit Radulphus Archiepiscopus.

WILLELMUS.

XI. Cal. Decembr. Obiit bonae memoriae Dominus Willelmus Archie­piscopus.

THEOBALDUS.

XIV. Cal. Maii. Obiit venerandae memoriae Dominus Theobaldus Ar­chiepiscopus Cantuariae.

THOMAS BECKET.

IV. Non. Decembr. Eodem die Regressio S. Thomae Martyris ab exilio; quem post diuturna supplicia, quibus cotidie novus Martyr effulserat, velut aurum in fornace triphariè probatum, in thesauros Regum assumptum, sep­timo anno Dominus ad palmam sub gladii cautione revocavit; ac si ostensis ei gladiis voce Dominica diceretur: Amice, vide ad quid venisti.

IV. Cal. Januar. Eodem die Cantuariae Passio venerandi Patris Thomae ejusdem civitatis Archiepiscopi & Martyris gloriosi. Hic post longos exilii labores, quos pro justitiâ patienter pertulit, tandem Deo miserante reversus; [Page 57] & in Ecclesiâ suâ cum honore susceptus, in eâdem pro defensione libertatis ipsius gladiis impiorum percussus occubuit. Tali modo fortis athleta, agone suo constanter expleto, proprio sanguine laureatus, ac triumphali more in­sig [...]is, ad Christum, pro quo fideliter decertavit, foeliciter pervenit. Cujus gloriae Miraculorum frequentia testimonium perhibet; quae post Passionem ipsius evestigio tanta secuta sunt, & adhuc cotidie multiplicantur; quanta ret [...]o-actis temporibus pro aliquo Sanctorum vix uspiam facta leguntur.

Nonis Julii. Eodem die Translatio S. Thomae Martyris Cantuariensis Ar­chiepiscopi, anno gratiae MCCXX. passionis autem ejusdem Martyris quin­quagesimo, feriâ tertiâ. Ut eadem die & nasceretur ad poenam, & patere­tur ad gloriam, & transferretur ad honorem. In cujus Translatione Passio­nis ipsius Dominus miracula suscitavit; ut dum novis supervenientibus ve­tera fuissent renovata, ex signis coruscantibus & ipse Martyr gloriosior appareret.

RICHARDUS.

XIV. Calend. Martii. Obiit piae memoriae Richardus Archiepiscopus, Monachus nostrae Congregationis; qui Ecclesias de Estria, de Moncketone, de Mepeham, & de Eynesforde nobis restituit.

BALDWINUS.

XII. Cal. Decembr. Obiit Baldwynus Archiepiscopus.

Idibus Septembr. Obiit piae memoriae Dominus Adam a de Chillynden, Prior Ecclesiae Christi Cantuariae, & in Archiepiscopum ejusdem Ecclesiae electus.

REGINALDUS.

VII. Cal. Januar. Obiit piae recordationis Reginaldus Episcopus Batoni­ensis, quondam Electus Cantuariensis; pro quo fiet servitium in Conventu, sicut pro uno Archiepiscopo.

HUBERTUS.

III. Idus Julii. Obiit Hubertus Archiepiscopus.

III. Non. Augusti. Obiit piae memoriae Hubertus Archiepiscopus b.

STEPHANUS.

VII. Idus Julii. Obiit bonae memoriae Dominus Stephanus Archiepiscopus.

RICHARDUS.

III. Non. Augusti. Obiit piae memoriae Richardus Archiepiscopus.

EDMUNDUS.

XVI. Cal. Decembr. Eodem die Depositio S. Eadmundi Cantuariensis Ar­chiepiscopi & Confessoris.

V. Idus Junii. Eodem die Translatio S. Edmundi Cantuariensis Archie­piscopi & Confessoris.

BONIFACIUS.

XV. Cal. Augusti. Obiit bonae memoriae Bonifacius Archiepiscopus.

Memorandum quòd anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo tertio Johannes de Westgate tunc Supprior & Capitulum Christi Cantuariae Prioris destituti regimine, domino Bonifacio Cantuariensi Archiepiscopo quòd faciant anniversarium ejus singulis annis post obitum suum, in formâ subteriùs scripta.

Reverendo Patri ac domino domino Bonifacio Dei gratiâ Cantuariensi Ar­chiepiscopo, totius Angliae Primati, Johannes Supprior & Capitulum Eccle­siae Christi Cantuariae salutem & tam devotam quàm debitam in Domino obedientiam & reverentiam.

Noverit Reverenda vestra Paternitas, nos devoto corde concepisse, mente jocunda decrevisse, ac communi Fratrum voluntate ordinasse, juxta & vestrae Clementiae magnificae conscientiam quam in vobis jam invenimus, & in rebus expeditis experti sumus; om­nium bonorum & beneficiorum quae in nostra fiunt & in perpetuum fiant Ecclesia, sitis particeps, speciales augentes orationes in Domino; Ut ipse actus & gressus vestros in hac vitâ prosperè & per tempora foeliciora in suâ voluntate conservet. Ad haec quòd sancta & salubris est cogitatio pro fideli­bus defunctis exorare, ut à peccatis solvantur: Statuimus ut Anniversa­rium vestrum singulis annis post hujus vitae cursum in Ecclesiâ nostrâ fe­stivè celebretur. Ita quòd die Anniversarii vestri quilibet Sacerdos Mis­sam pro fidelibus celebrabit specialem. Caeteri verò Fratres inferioris Or­dinis, qui Missam non celebrant vel à casu debilitatis celebrare nequeunt, quinquaginta Psalmos dicent pro animâ vestrâ. Nomen verò vestrum per totam Angliam deferri faciemus; ut in singulis Religiosorum Capitulis à praesidentibus anima vestra pleniùs absolvatur. Praesentem igitur paginam in Martyrologio nostro transcriptam annotari fecimus; ut die obitûs vestri revoluto solempniùs recitetur in Capitulo. Et eandem sigillo nostro signa­tam vobis transmitti curavimus: ne oblivioni tradatur humanae; & quòd piè conceptum est & à nobis salubriter ordinatum, majorum memorabiliori jugiter maneat confessione.

ROBERTUS KILWARBY.

III. Idus Septembr. Obiit bonae memoriae dominus Robertus Archiepisco­pus Cantuariae, & postea factus Cardinalis.

JOHANNES PECHAM.

VI. Idus Decembr. Obiit venerandae memoriae dominus Johannes de Pe­cham Archiepiscopus Cantuariae, de ordine Fratrum Minorum.

ROBERTUS WYNCHELSE.

V. Idus Maii. Obiit celeberrimae memoriae dominus Robertus de Wynchylse, quondam Archiepiscopus Cantuariensis; iste profectò pastor egregius, insig­ne speculum Praelátorum, moribus & virtutibus antecellens alios; sic cordis mundiciae pudieitiam sociavit; sic carnis stimulos subreptantes cautiùs mor­tificavit; ut à multis putaretur in carne praeter carnem vivere. Cujus soli­da constantia molestis eventibus non tepuit, nec minis terreri nec mun [...] ­ribus flecti potuit viam veritatis deserere. Casulam, tunicam, & dalma­ticam & capam Chori pretiosissimam ac omnes libros suos Ecclesiae Cantuari­ensi in vitâ suâ donavit. Demum consummato malitiae mundialis triumpho, V. Idus Maii, anno gratiae millesimo trecentesimo tertiodecimo in Manerio suo de Ottforde universae carnis inevitabile solvit tributum; cujus corpus in Ecclesiâ Cantuariensi juxta altare S. Gregorii collocatur.

VI Cal. Septembr. Obiit piae recordationis dominus Thomas de Cobeham, Episcopus Wygorniensis, quondam Electus Cantuariae.

WALTERUS.

XV. Cal. Decembr. Obiit bonae memoriae Dominus Walterus Archiepis­copus; qui primò Episcopus Wygorniae & Domini Regis Cancellarius fuit; & postmodum ad primaciam Ecclesiae Cantuariensis translatus est. Vir qui­dem mansuetus & affabilis, & divinorum celebratione [...]alde devotus. Dedit autem Conventui Manerium de Caldecote cum bosco de Thorholde juxta bartonam nostram; & per Cartam suam confirmavit libere & quietè pro se & successoribus suis in perpetuum. Et fiet Servitium pro eo in Conventu so­lempniter, sicut pro Wyberto Priore.

SIMON MEPHAM.

IV. Idus Octobr. Obiit bonae memoriae Dominus Simon de Mepham, quondam Archiepiscopus Cantuariensis, totius Angliae Primas, & Apostoli­cae Sedis Legatus, & S. Theologiae Doctor, per Capitulum canonicè electus, & in Curiâ Romanâ confirmatus. Pro quo fiet Servitium in Conventu solemp­niter. Cujus testamenti executor Magister Laurentius Falstof dedit Conven­tui quinquaginta libras ad emendos redditus quadraginta solidorum annuatim expendendos in Anniversario ejus.

JOHANNES STRATFORDE.

X. Cal. Septembr. Obiit piae memoriae dominus Johannes Stratforde Can­tuariensis Archiepiscopus; qui dedit Ecclesiae suae cappam pretiosissimam simul & mitram peroptimam & duos libros Juris, viz. unum Decretalium & alium Decretorum. Et assignavit Conventui annualem pensionem cen­tum solidorum de Ecclesiâ de Preston & de Boctone; quas appropriavit Mo­nasterio de Fevirisham. Pro quo fiet Servitium in Conventu sicut pro Edivâ Reginâ; & quisque sacerdos Missam unam dicet, caeteri Psalmos quin­quaginta.

JOHANNES UFFORD.

XI. Cal. Junii. Obiit Johannes Electus Cantuariensis.

THOMAS BRADWARDYN.

VII. Cal. Septembr. Obiit dominus Thomas Bredwarden Archiepisco­pus Cantuariae.

SIMON ISLIP.

VI. Cal. Maii. Memorandum quòd sexto Kalendas Maii circa unam ho­ram post mediam noctem anno Domini millesimo trecentesimo [sexagesi­mo] sexto recolendae memoriae dominus Simon de Iselep Cantuariensis Archi­episcopus apud Magefeld diem suum clausit extremum. Et certa bona Priori & Conventui Ecclesiae suae Cantuariae sub formâ quae sequitur, prout in testamento suo evidenter apparet, reliquit atque legavit. ‘Item lego Priori & Conventui, qui circa sepulturam meam laborabunt, pro onere dictae diei ad unam pitanciam decem libras. Item lego Capitulo seu Con­ventui meo sex duodecim discorum argenteorum, & tot salsaria argentea meliora & noviter fabricata, & quatuor pelves argenteas de armis meis, cum quatuor lavatoriis ejusdem sectae. Item viginti quator pecias argenti, & & sex ollas de argento pro vino; ut de eis ipsi Conventui in Refectorio & non alibi ministretur. Decet enim sublimitatem tanti Capituli exclusâ va­nâ gloriâ honestiori praeferri ministerio & honorificentiùs deserviri. Et volo quòd ista vasa semper in dominio & possessione Conventûs remaneant. Nec liceat Priori aut cujusvis alteri singulari personae, cujuscunque statûs aut praeminentiae fuerit, nec etiam cuiquam Successori meo, contra hanc volun­tatem meam ultimam & anathematis sententiam, quam ex hoc contraveni­ens poterit formidare, ipsa vasa aut partem eorum quamcunque sub accom­modationis aut mutui cujuscunque specie, cum causâ vel sine causâ, extra dictum Refectorium recipere, nec ipsa Conventui accommodare, distrahere, deponere, aut ad aliquos usus alios transferre. Item lego Priori & ejus successoribus Prioribus Ecclesiae Cantuariae duas pelves argenteas majores & meliores praemissis, quae sunt de armis meis similiter. Item lego Priori & Conventui mille oves matrices de melioribus quas habuero tempore mor­tis meae. Et volo & ordino, quòd foetus earum vividi & proficui singulis annis reserventur ad numeri praedicti conservationem, vel augmentationem ejusdem; si Deus hoc permisit. Alioquin de lanâ earum proveniente semper ad minus praedictus numerus habeatur. Et quod residuum lanae fuerit, vel aliàs ipsa tota, ut praedicitur, cum aliis proventibus siqui fuerint, in aliquos usus necessarios Monachorum, in pecuniam vel aliàs, prout Capitulum assigna­verit, per manus Camerarii qui fuerit, distribuatur annis singulis & fideliter dividatur: ita quòd Monachi singuli quod eis fuerit distributum habeant diebus Anniversarii mei: ut sic remunerati specialiùs pro animâ meâ va­leant exorare. Et volo, quòd saltem unus, duo, vel tres Monachi ad hoc communiter electi singulis annis supervideant dictas oves; & de nu­mero capitum ac etiam incremento agnorum & diminutione ac commodo tam ex lanis quàm ex ovibus ipsis aliunde proveniente: quorum omnium sunt computum audituri; quod & fideliter Capitulo nostro referant & de­clarent. Et haec omnia praeter vestimentum meum aureum, quod ante haec tempora Ecclesiae meae dedi, unâ cum quadam cappâ preciosâ, sub tali conditione, & non aliter, Lego & concedo; quòd dictus Prior & Conventus [Page 61] mihi faciant unam Cantariam perpetuam per unum de Fratribus meis, vel alium quemcunque Saecularem vel Religiosum in Ecclesiâ meâ praedictâ cele­brandam seu faciendam secundùm ordinationem eorum de consensu Execu­torum meorum pro me & singulis Archiepiscopis tam praeteritis quàm fu­turis; & quòd singulis diebus sic celebrans, de quocunque celebraverit, semper hanc Orationem & secundùm formam hanc dicere teneatur. Deus qui inter Apostolicos Sacerdotes famulos tuos Dominum Simonem & Johannem ac caeteros Archiepiscopos hujus Ecclesiae Pontificali & Archiepiscopali dignitate censeri fecisti; praesta, quaesumus, ut quorum vicem gerebant in terris, eorum perpetuo consortio laetentur in coelis. Item quòd singuli Monachi sacerdotes in dictâ Ecclesiâ singulis annis quatuor vicibus, saltem in quolibet quar­terio anni semel, quando Capitulo hoc placuerit ordinare, pro animâ meâ specialiter celebret Missam de Beatà Virgine cum Oratione praedictâ. Item volo & ordino, quòd Prior & Capitulum singulis annis celebrari & pulsari solempniter faciant, sicut pro aliis Archiepiscopis fieri consuevit, diem an­niversarii mortis meae. Super quibus omnibus, quatenus eos concernit, li­teras suas faciant testimoniales sub sigillo eorum communi consignatas, & Executoribus meis protinus liberandas.’

Nonis Octobris. Obiit bonae memoriae dominus Willelmus Edynton Epis­copus Wintoniensis, quondam Electus Cantuariae, benefactor noster. Qui in­ter caetera amicitiae bona, dedit Conventui centum marcas, videlicet cuili­bet Monacho unam marcam, residuum ad usus necessarios Ecclesiae. Item dedit praefatae Ecclesiae quinque cappas, unam casulam, & tres tunicas ru­beas cum appendiciis & pertinentiis suis. In cujus Anniversario solempne fiet servitium in Conventu, sicut pro uno Archiepiscopo.

SIMON LANGHAM.

XI. Cal. Augusti. Obiit venerabilis Dominus, Dominus Simon Langham quondam Archiepiscopus hujus Ecclesiae, deinde Cardinalis effectus.

WILLELMUS WITTLESEY.

VIII. Idus Junii. Obiit dominus Willelmus Wytelesee Archiepiscopus.

SIMON SUDBURY.

XVIII. Cal. Julii. Obiit bonae memoriae dominus Simon Sudbury Archie­piscopus hujus Ecclesiae.

WILLELMUS COURTNAY

II. Cal. Augusti. Obiit recolendae memoriae dominus Willelmus Cour­tenay Archiepiscopus hujus Ecclesiae; qui vixit in Archiepiscopatu per qua­tuordecim annos & ampliùs. Et plura bona in vitâ suâ fecit Ecclesiae suae Cantuariae, scilicet ad fabricam navis Ecclesiae, claustri, & murorum clau­suram circa gardinum Celerarii, mille marcas & ultra suâ gratiâ contulit; unam cappam preciosam de rubio cum perilis, unam Trinitatem cum sex Apostolis ponderis centum sexaginta librarum summo Altari dedit; unum vestimentum album cum sex capis & aliud viride cum septem capis in testa­mento suo legavit. Monachus istius Ecclesiae, erat affabilis, pius & miseri­cors. [Page 62] Ecclesiam de Mepham reintegravit ad usum Fratrum infirmorum; & quatuor domos fieri fecit expensis suis: pro quo fiet Anniversarium suum sin­gulis annis sicut pro domino Simone [...]slepe quondam Archiepiscopo istius Ecclesiae; & duo Monachi pro animâ suâ celebrabunt. Item legavit Ec­clesiae suae Cantuariensi sex libros preciosos, sc. Milleloquium Augustini, & unum Dixionarium in tribus voluminibus, & Doctorem de Lirâ in duobus voluminibus. Quos libros occupat Magister Richardus Courtney ad termi­num vitae suae de voluntate dicti Reverendi Patris; quos libros restitui faciat ad Ecclesiam Cantuariensem dictus Magister Richardus per executores suos post mortem suam sub penâ trecentarum librarum; sicut in quodam obli­gatorio & indenturâ inde factâ, quae in Cancellarîâ nostrâ habentur, plenius continetur.

THOMAS ARUNDELL.

XI. Cal. Martii. Obiit recolendae memoriae Reverendissimus in Christo & Dominus Dominus Thomas Arundell Cantuariensis Archiepiscopus, to­tius Angliae Primas, & Apostolicae Sedis Legatus, filius spectabilis domini domini Richardi Counte Arundellae & Warrennae, primitus Episcopus Eli­ensis, deinde Archiepiscopus Eboracensis, & postea ad hanc sanctam Ecclesi­am Cantuariensem, per ipsius Priorem & Capitulum concorditer postulatus, translatus existit. Erat autem vir eximiae scientiae, clari ingenii, in singu­lis agibilibus providus & circumspectus, atque in Pontificalis officii execu­tione sedulus & multùm devotus, Regibus ipsius tempore regnantibus ac reg­no pro sui maturitate sani consilii multipiciter acceptatus, necnon ejusdem regni vicibus iteratis saepiùs Cancellarius. Contulitque idem Dominus Ar­chiepiscopus huic Ecclesiae multa meritò laudanda; videlicet unum vestimen­tum viride cum viginti & unâ▪ cappis unius sectae, aliamque cappam de aureo panno solempni, unam mitram auream diversis gemmis & lapidibus pretiosis ornatam, unum baculum pastoralem magnum argenteum & tota­liter deauratum; unum calicem aureum ad majus altare cum duobus urceo­lis de auro valoris ducentarum marcarum, aliumque calicem aureum ad Festum S. Thomae quadraginta libras valentem; cum aliis diversis jocalibus, tria baccilia argentea ante summum altare pendentia, quinque campanas in sonitu dulcissi­mas Arundell ryng vulgariter nuncupatas. Duo quoque dedit Missalia; quamplures libros pretiosos, cum aliis ornamentis Ecclesiasticis. Contu­lit etiam ad fabricam navis Ecclesiae mille marcas: Ecclesiam insuper Paro­chialem de Godmersham huic Ecclesiae annecti & uniri procuravit; ex cu­jus fructibus & proventibus cuilibet Monacho hujus Ecclesiae sex solidos & octo denarios in die regressionis pretiosi Martyris Thomae singulis annis in ejus memoriam distribui praecepit. Item legavit huic Ecclesiae unum librum pretiosum; in quo omnes libri B. Gregorii continentur; inhibens sub Ex­communicationis majoris poenâ, quam de facto fulminavit, quòd nullus li­brum ipsum ab Ecclesiâ Cantuariensi quovis modo alienaret. Et post di­cti Domini Archiepiscopi mortem testamenti sui sive ultimae suae volun­tatis Executores dederunt Priori & Monachis hujus Ecclesiae centum libras monetae Anglicanae, secundum voluntatem ejusdem Ecclesiae tunc Prioris & Confratrum suorum distribuendas. Nec est silentio omittendum, quòd in­ter alia ipsius Domini Archiepiscopi facta laude digna perhenni, ipse per [...]i­dam sectam Vulgò Lol­lardorum. Lauredorum, quae tunc in regno invalescebat, ut pugil po­tens Ecclesiae, potenter compescuit. Et tandem Translationis suae ad hanc Ecclesiam anno decimo octavo, auno verò Incarnationis Dominicae millesimo quadringentesimo decimo tertio, undecimo Kalendas Martii, in Rectoriâ Ec­clesiae [Page 63] de Hakynton fine quievit glorioso. Pro quo fiet Servitium in Conventu solempniter in perpetuum.

HENRICUS CHICHELE.

II. Idus April. Obiit Dominus Henricus Chichele Archiepiscopus hujus Ecclesiae; cujus animae propitietur Altissimus.

JOHANNES STAFFORDE.

VIII. Cal. Junii. Obiit recolendae memoriae Reverendissimus in Chri­sto Pater & Dominus Dominus Johannes Stafforde Archiepiscopus hujus Ecclesiae.

JOHANNES KEMP.

XI. Cal. April. Obiit Reverendissimus in Christo Pater & Dominus Domi­nus Johannes Kempe titulo S. Rufinae sacrosanctae Romanae Ecclesiae Epis­copus Cardinalis, & hujus sanctae Cantuariensis Ecclesiae Archiepiscopus.

THOMAS BOURCHIER.

III. Cal. April. Obiit Reverendissimus in Christo Pater & Dominus Do­minus Thomas Bowrschyre titulo S. Ciriaci in Termis sacrosanctae Romanae Ecclesiae Presbyter Cardinalis & hujus sanctae Cantuariensis [Ecclesiae] Archi­episcopus. Qui contulit huic Ecclesiae pulcherrimam Imaginem de S. Trini­tate de auro & gemmis ornatam, atque viginti septem cappas de rubio tessuto, cum toto apparatu pro sacerdote, diacono & subdiacono unius sectae.

JOHANNES MORTON.

XVI. Cal. Octobr. Obiit colendissimus in Christo Pater & Dominus Do­minus Johannes Morton, Legum Doctor, quondam Rotularum Magister, deinde in Episcopum Eliensem exigitur. Et postea ad sanctam Cantuari­ensem Ecclesiam tanquam ad sedem superiorem transfertur. Postremò Re­giae Majestatis, Universitatisque Oxonii Cancellarius efficitur: & ita à Sum­mo Pontifice in Presbyterum Cardinalem intitulatur. Hic enim divini cul­tûs zelator fuit ardentissimus, & Regiae Majestatis totiusque reipublicae con­sultor magnificus. In viro enim isto tanta vigebat auctoritas animique vir­tus; ut Ecclesia Anglicana & dignitate & libertate suâ potita est. Si quid praeterea ad ipsius Ecclesiae gloriam augendam ampliandamve sibi visum fu­erit pertinere; id omni studio curâque maximâ procuraret; quod verò eam offenderet, summâ cum diligentiâ propulsaret. Tanto enim amore matrem suam sanctissimam Cantuariensem videlicet Ecclesiam amplexus est; ut eam munere amplissimo, cappis scilicet octoginta albi coloris ditissimis ornatissi­misque, cum omnibus aliis ad Presbyterum, Diaconum, Subdiaconumque pertinentibus, suo nomine armis propriis, ex omni parte auro purissimo de­super textis, literisque decentissimis hanc sententiam suavissimam, Deo sit gratiarum actio, componentibus, ad Dei laudem suique memoriam relinque­ret donatam. Pallium etiam funerale ex nigro bisso pulcherrimum, corpori­bus defunctorum deputatum, auro purissimo undique circumseptum, mag­nâ ex suâ munificentiâ contulit. Sui denique ope sumptibusque magna pars Turris in Ecclesiae medio constructa est. Duos insuper Confratres in Uni­versitate [Page 64] Oxoniensi studio incumbentes, ad fidem orthodoxam augendam & verbum Dei praedicandum, viginti annorum circulo post ipsius obitum, sep­temque dum idem Venerabilis Dominus superstes erat, suis propriis sumpti­bus educaverat. Plura insuper alia exaratu digna contulisset; si natura sibi vitam prolixiorem donasset. Cùm enim vitam hanc humanam ad annum ferè octogesimum Deo favente duxisset haud dubium foelicem; febris tan­dem quartana ipsius naturae inimica praesenti luce privavit. Et ubi à nonnullis saepissimè persuasus erat; ut sibi sepulchrum satis amplum, dignum, hono­rificumve construeret; non in publico, non in tumultu, sed in secreto sub­terraneoque loco in Criptis nuncupato, lapide duntaxat coopertus marmo­reo, coram Imagine Beatissimae Virginis Mariae, quam ex intimo diligebat, sepulturae locum elegit: Ubi ipsius corpus foelicissimum jam quiescit. Quo quidem in loco duo Confratres cotidie Missas duas cum Placebo & Dirige, durante viginti annorum spatio pro ipsius animâ devotissimè celebrant. Et dictus Venerabilis Dominus illis duobus Fratribus instituit pro mercede eo­rum quadraginta denarios septimanatim impendi; prout in praesenti libro pleniùs continetur. Quae quidem anima ut requie perfruatur aeternâ, conce­dat Altissimus.

HENRICUS DENE.

XV. Cal. Martii. Obiit Dominus Henricus Dene Archiepiscopus hujus Ecclesiae.

XV. Cal. Octobr. a Obiit Dominus Thomas Wellys Episcopus Sidoniae a [...] Prior S. Gregorii.

XIII. Cal. Decembr. Obiit Reverendus in Christo Pater Dominus Ricar­dus Marten Suffraganeus; qui dedit Ecclesiae Christi Cantuariae unam mi­tram cum baculo suo pastorali, Frater & Benefactor noster.

Anonymi Historia Controversiae inter Sedes Cantuari­ensem & Eboracensem de Primatu.

PAulinus vir Deo dilectus primus Norhamhumbrorum Archiepisco­pus à Justo Cantuariensi Archiepiscopo ordinatur a, & ab Hono­rio Papâ primo accepit Pallium ad Dorobernensem Archipraesulem consecrandum b. Hac enim de causâ habuit Pallium; sicut habet Epis­copus Ostiensis, qui in consecratione Papae Pallio utitur duntaxat. Iste Paulinus Regem Norhamhumbrorum Eadwynum ad fidem Christi conver­tit; ac ipso Rege postmodum perempto, Canciam idem Paulinus rediit * navigio; ac ab Honorio Cantuariensi Archiepiscopo & à Rege Egbaldo honorificè est susceptus: Eorum invitatione suscipiens Roffensis Ecclesiae praesulatum, Pallium quod à Papâ susceperat ex toto relinquens.

De SCOTIS.

Scoti postmodum missi à Scotiâ successerunt, videlicet S. Aidanus, Fina­nus, Colmannus. Aidanus provinciis, quibus regnavit Rex c Edwardus, verbum Dei praedicavit; & ab ipso Rege in insulâ Lyndefernensi sedem Epis­copalem d ut petebat, [impetravit]. Cui successerunt praedicti. Finanus, Colmannus [qui] nec Pallio nec Urbis nobilitate voluerunt attolli. Colmanno per Wilfridum convicto & ad patriam reverso e, Tuda per illum Episcopatum accepit; & à Scotis Praesul ordinatus est. Quo defuncto, ipse Wilfridus ad Archiepiscopatum Ebor. eligitur f, & ab Alfrido Rege filio Oswy Re­gis mittitur in Galliam f consecrandus. Quo ultra mare vertente, Sanctus vir Cedda g intronizatur. Sed haec iniquitas ab Archiepiscopo Cantuari­ensi Theodoro est correcta; excussoque Ceddâ h intronizatur Wilfridus. Quo iterum à Rege Egfrido expulso i duo pro ipso k expulsi sunt de Ebo­raco, Bosa in Haugulstaldo, & eo defuncto Johannes pro eo ordinatur ibi­dem; & sic Episcopatus dividebatur in duos. Tempore verò Alfridi Regis rediit l in totum Episcopatum Wylfridus quinque annis, expulsis Johanne de Augustaldo & Bosâ de Eboraco. Post quinque annos Wilfrido iterum ab Alfrido expulso m, illi sunt sedibus l. restitut [...]. destituti. Et defuncto Alfrido, ite­rum Wilfridus in concordiâ susceptus n, sedem apud Haugustald habuit, Jo­hanne in Eboracum migrante, quòd Bosa defunctus erat; & successit o in [Page 66] Eboraco Wilfridus Presbyter suus. Unde lis maxima inter Cantuariensem Ar­chiepiscopum & Ebor. vertebatur: quia dicunt Cantuarienses se Wilfryd habere seniorem. Contra Eboracenses contendunt hunc juniorem ab Archi­episcopo Odone Cantiam fuisse translatum. Hoc defuncto substituitur Eg­bertus p frater ejusdem Provinciae Regis. Hic suâ prudentiâ & fratris po­tentiâ sedem illam in statum genuinum reformavit. Caeteri Episcopi inter Paulinum & Egbertum nichil altius quàm simplicis Episcopi vocabulo anhe­larunt. Sui autem successores erant Cocna, Eadbaldus. Post Eadbaldum hi suerunt Archiepiscopi Eboracenses. Wlsius, Wygmundus, Wlferus, Atelbaldus, Rodewardus, Wlstanus, Osketel. Hic floruit tempore f. Edredi. Oldredi & Edgari Regum Angliae; habuitque successores Oswaldum, Aldulphum & Wlstanum. Hi tres fuerunt Episcopi Wygornienses & Archiepiscopi Ebo­racenses successivè.

De THOMA Eboracensi Archiepiscopo.

Thomas Canonicus Baiocensis in Archiepiscopum Eboracensem successit per Willelmum Regem q Angliae; duravitque annis XXX. Omni vitâ ho­nestus; semper benefaciens in honore, nisi quòd primo Archiepiscopatûs sui tempore in causâ Primatûs Cantuariae certavit; dicens se nolle Can­tuariensi Electo Lanfranco professionem facere, ut debebat. Postea sic du­ctus rationibus Lanfranci, coram eo professionem suam fecit; sicut sui Prae­decessores fecerunt. Lanfrancus Romam pro debito sibi Pallio iens r, Re­migium Lincolniensem Episcopum & Thomam Eboracensem Archiepisco­pum comites itineris sui habebat. Qui simul Romam venientes, honore con­gruo sunt recepti. Postea Lanfrancus Alexandro Summo Pontifici praesen­tatur. Et ipse Papa assurgens, eum ut gressum figeret, hortatus est, sub­dens: Honorem, inquit, exhibuimus non tuo Archiepiscopatui, sed quem Magistro debuimus, cujus stilo fuimus in illis quae scimus imbuti. Hinc quod ad te pertinet ob reverentiam B. Petri te exequi par est. Et humilia­vit se Lanfrancus ad pedes Papae: Sed mox erigitur ad osculum ejus; lae­tantes ad invicem illa die. Sequente verò luce negotia diversa ad invicem tractantes, calumpniatus est coram Papâ Thomas Eboracensis cum Remigio, quòd neuter eorum canonicè fuerat ad Pontificatum promotus. Eboracen­sis eò quòd sacri canones filios Presbyterorum, quos Religionis ordo non or­nat, à sacrorum Ordinum promotione removeant; alius verò pro eo quòd factâ conventione Episcopatum à Rege Willelmo emerit, fuit indignus. Ad haec illi excusationem aliquam non habentes, redditis baculis & annulis cum curâ Pontificali ad petendum misericordiam sunt conversi. Quorum precibus se Lan­francus exponens, coram Papâ dicens novo Regi in novis dispensationibus & dispositionibus regni necessarios oratoriâ facultate ostendit. Et his auditis Papa ad eum conversus: Tu videris, inquit; pater es illius patriae; ac consideret tua industria quid expediat in hac parte. Virgae pastorales, quas reddiderunt, ecce hîc sunt. Accipe illas; & dispensa, prout utilius Christianitati regionis illius agnoscere poteris. At ille baculos pastorales suscipiens, in praesentiâ Papae statim dictos viros suis baculis pontificalibus investivit.

De GIRARDO Archiepiscopo.

Girardus, qui erat nepos Walkelini Episcopi Wyntoniensis, & ipse Gy­rardus priùs Episcopus Herefordensis a. Literas ei misit sub hac formâ Paschalis Papâ.

Paschalis Episcopus, servus servorum Dei,
Gyrardo Eboracensi Ar­chiepiscopo salutem & Apostolicam benedictionem.

b Quam grave contra nos immo contra matrem tuam Sanctam Romanam Ecclesiam te non ig­noramus egisse; praesentibus tamen literis tibi mandamus; ut professionem tuam Venerabili fratri nostro Ancelmo Cantuariensi Archiepiscopo facere non negligas. Audivimus enim Thomam praedecessorem tuum ex eâdem re contentionem movisse. Et cùm in praesentia Alexandri Papae causa ventilata fuisset, ex praecepto ejus, discussione habitâ, Lanfranco, succes­sori suo & successoribus suis eadem fecisse. Nos igitur quod tunc defini­tum est, volumus firmum & illibatum observari.

b
Quanquam pravé. Sic legit Malmsburiensis.

Hanc Epistolam sibi fi­deliter missam Girardus non legit; quia necesse non fuit. Praevenit enim jussum Apostolicum; & hortatu Regis suâ manu impositâ manui Ancelmi, pollicitus est c se eandem d objectionem & obedientiam sibi & successori­bus suis in Archiepiscopatu exhibiturum, quam Herefordensis Episcopus priùs promiserat juramento.

De THOMA.

Post obitum dicti Girardi Thomas fratruelis e eligitur. f Cùm ad con­secrationem suam pro more Cantuariam venire invitaretur ab Ancelmo; primò benignè respondit grates se velle hoc agere; sed petiit inducias ad agen­dum: & deinde ipse subterfugia quaerens; Ancelmus scripsit eidem.

Ancelmus minister Ecclesiae Cantuariensis
Thomae Electo Eboracensi salutem.

Tibi Thoma in conspectu Dei omnipotentis ego Ancelmus Archiepiscopus Cantua­riensis & totius Britanniae Primas ex parte ipsius Dei. Officium sacerdotale, quod meo jussu per meum Suffraganeum suscepisti; tibi interdico; ac prae­cipio ne te de aliquo Pastorali curâ praesumas intromittere ullo modo; donec à rebellione, quam contra Ecclesiam Cantuariensem incoepisti, discedas; & ei subjectionem quam Antecessores tui Thomas & Girardus Archiepisco­pi Eboracenses ex antiquâ Antecessorum consuetudine professi sunt, juxta ut teneris, profitearis. Quòd si in his quae coepisti magis perseverare quàm ab eis desistere delegeris; omnibus Episcopis totius Britanniae sub anathemate perpetuo interdico; ne tibi ullus manus ad promotionem Pontificatûs im­ponat: vel si promotus ab exteris fueris, nec pro Episcopo vel in aliqua Christianâ communione te suscipiant. Tibi quoque Thomae sub eodem anathemate ex parte Dei interdico; ne unquam benedictionem Episcopatus Eboracensis suscipias; nisi priùs professionem, quam Antecessores tui fece­runt, Ecclesiae Cantuariensi facias, ut teneris. Si autem Episcopatum Eboracensem ex toto dimiseris; concedo, ut officio sacerdotali, quod jam suscepisti, utaris.

Erat enim g Normanniae, & cùm in regnum Angliae re­disset, [Page 68] coepit ventilare dictam causam ipso tempore Girardi. Anno incar­nationis Verbi MCIX. in sede metropoli Cantuariensi in bonâ memoriâ Ancelmus Cantuariensis Archiepiscopus ad caput Archiepiscopi Lanfranci sui praedecessoris honorificè sepelitur. Evolutis postmodum paucis diebus venit in Angliam missus à Pascali Papâ Ulricus Cardinalis, Pallium Eboracensi Ecclesiae secum deferens. Ubi audivit Ancelmum vitam finisse, nam obitum ejus non longè extra Angliam famae pertulerat certitudo; consternatus ani­mo quid faceret dubitabat, eò [quòd] Pallium à Papâ acceperat deferen­dum Ancelmo. Postea Henricus Rex Angliae in magnâ mundi gloriâ Lun­doniae Curiam suam celebrans, quid agendum esset de consecratione Thomae Eboracensis Electi quaesivit. At ubi expositâ sibi Epistolâ Ancelmi super & de interdicto benedictionis ejus intellexit; per Robertum de Mellente Comi­tem sciscitatus est qui sc. ausus fuit praeter imperium Regis recipere dictam Epistolam. [Episcopi] habito Concilio statuerunt inter se, se malle suis omni­bus spoliari, quàm quae Ancelmus praeceperat non obtemperare. Erant enim hi Ricardus London. Willelmus Wyntoniensis, Robertus Lincoln. Herebertus Norwycensis, Rogerus Sarum, Radulphus Roffensis, Rem [...]nilus Herefor­densis, Robertus Cicestrensis, Johannes Bathoniensis, Robertus Cestrensis, & Willelmus Exoniensis. Istis firmato concilio inter se visum est Sampso­nem Wygorniensem Episcopum accersendum, & quam de negotio sententiam ipse ferret perquirendum. Et respondit.

Et licèt hunc Electum Eboracen­sem olim ex conjuge l. fideli. fidelium susceperim; eique carnis naturam, hono­ris & dignitatis provectum aequissimè debeam; multò magis sanctae Cantu­ariensi Ecclesiae teneor, l. quae. qui me in eum, in quo sum, honorem pro­vexit; & gratiae, quam à Domino Jesu Christo meruit, me per Pontifi­cale ministerium fecit participem. Et propterea notum omnibus esse volo me & literis Patris nostri Ancelmi de causâ, quam nunc inter nos agimus, sanctis modis omnibus obediturum; nec unquam Ancelmum proditurum; ut is qui electus est in Archiepiscopum Eboracensem, aliquatenus conse­cretur, donec de subjectione suâ Ecclesiae Cantuariensi debitam & Cano­nicam obedientiam profiteatur. Ego enim praesens fui, quando frater meus Thomas nuper Eboracensis Archiepiscopus juxta consuetudinem antiquam eandem prosessionem Cantuariensi Archiepiscopo Lanfranco & cunctis suc­cessoribus suis fecit.

His dictis, omnes Episcopi simul ad Regem sunt re­versi; dicentes constanter literas Ancelmi, de quibus Comes de Mellente sciscitatus erat, se recepisse; & contra eas nullâ ratione statuturos asserentes unanimiter. Ad quae dixit Rex. ‘Quicquid in his aliorum sententia di­ctet; de me constat, quòd cum Episcopis sentio; [nec] excommunicati­oni Patris Ancelmi aliqualiter subjacebo.’ Quibus auditis, omnes Episco­pi sunt gavisi; & agentes Deo grates, pariter clamaverunt, Ancelmum ad­esse; & quod in corpore degens facere non poterat, jam mundo absentem causam suae Ecclesiae terminasse. Postea in laudem dicti Regis demoratum est; ut ipse dignitatem Primaciae Ecclesiae Cantuariae humiliari à nullo per­mitteret. Postulatus autem jussit consuetudines & scripta àntiqua Ecclesiae Cantuariensis sibi afferri, & coram eo publicè recitari. Quod & factum est. ‘Quid amplius quaeritur? dixit Rex. 'Auctoritates & privilegia Se­dis Apostolicae, & quae in praesentiâ Patris & Matris meae testimonio ac con­firmatione Praelatorum & Procerum Regni Angliae diffinita sunt; ut quasi de Epistolâ Ancelmi penitus taceatur; ego vobis ambagibus permitterem agitari? Immo sciat Thomas, sciat se aut subjectionem Ecclesiae Cantuari­ensi & obedientiam ejusque Primatibus, ut sui Antecessores professi sunt, pro­fessurum; aut Archiepiscopatui Eboracensi cessurum ex toto. Eligat au­tem quodcunque vult.’ Consideratis auctoritatibus, quibus Ecclesiam Can­tuariensem circumvallari videbat, spretis Clericis, quorum consilio se credi­disse [Page 69] dolebat, se contra eorum auctoritates nolle stare, sed morem Anteces­sorum suorum sequendo, & Ecclesiam ipsam deinceps diligere se velle dixit ac etiam honorare. Praecepit Rex; ut Professio, quam Thomas facturus esset, in sui praesentiâ dictaretur, scriberetur, & sigillo suo servaretur inclusa. Dominicâ autem die, quae fuit V. Kalend. Julii, jubente Rege convenerunt Ricardus Londoniensis, Willelmus Wyntoniensis, Radulphus Roffensis, Herebertus Norwycensis, Radulphus Cicestrensis, Ranulphus Dunelmensis, Herveus Brancorensis, Episcopi in Ecclesiâ S. Pauli London. pro consecra­tione Thomae Eboracensis Archiepiscopi Electi. Ricardus Episcopus Lon­doniensis, qui ipsum Thomam erat sacraturus, Professionem ab eo exegit; quae sicut erat sigillata, sic ab eo lecta est. ‘Ego Thomas Eboracensis Ec­clesiae consecrandus Metropolitanus profiteor subjectionem & Canonicam obe­dientiam Sanctae Dorobernensi Ecclesiae & ejus Ecclesiae Electo & Consecrato & suis Successoribus canonicè intronizatis, salvâ fidelitate Domino Regi An­gliae, & suâ obedientiâ ex parte meâ tenendâ, quam Thomas antecessor meus Sanctae Romanae Ecclesiae ex parte suâ professus est.’ Intererant huic Professioni idem Rex, Conradus Ecclesiae Cantuariensis Prior & Monachi plures ejus. Et lectam Professionem ab ipso Thoma eidem Episcopo ob­latam accepit; & eidem Priori & Monachis tradidit, ita dicens. ‘Hanc Fra­tres mei Professionem suscipite; & servate in testimonio rei gestae.’ Deinde à Radulpho Cicestrensi Episcopo dictum est populo, hujusmodi Consecratio­nem ex recto & antiqua consuetudine debere fieri in Cantuariensi Ecclesia; & adjecit: verùm quòd Civitas Cantuariensis defuncto Anselmo Archiepisco­po [Metropolitano careret] sufficit, quòd est factum eâ ratione; quòd Episco­pus Londoniensis inter caeteros Episcopos est Decanus Ecclesiae Cantuariensis; & ideo quadam speciali dignitate anteponendus est. Itaque Thomas Ebo­racensis consecratus est à ministro: quòd fieri Lege [...]oluit. voluit à magistro. Dum vi­tae praesenti superfuit; poenitudo hujus facti ab ejus animo non recessit. Qui­bus sic peractis, Cardinalis qui cum Pallio ad Angliam venerat, dictum Ar­chiepiscopum illo investivit a; sicque Romam rediit festinanter.

De THURSTANO Electo Eboracensi.

Thurstanus Regis Capellanus ad Archiepiscopatum Eboracensem eligitur die Assumptionis B. Mariae apud Wyntoniam anno gratiae MCXIV. Postea duobus annis elapsis Convocatio Optimatum & Baronum totius Angliae apud Sarum XIII. Kal. A prilis facta est; qui in praesentiâ Regis Henrici homa­gium filio suo Willelmo fecerunt, & fidelitatem juraverunt eidem. Habita est ibidem causa de querelâ, quae inter Archiepiscopum Cantuariensem Ra­dulphum & Electum Eboracensem Trustanum per annum integrum versata est. Et Electus cùm à Cantuariensi moneretur, ut Ecclesiae Cantuariensi faceret quod debuerat, & benedictionem suam Ecclesiastico more susciperet: Hic respondit; Benedictionem se libenter suscipere velle; sed Professionem, quam exigebat, se nullâ ratione facturum. Rex verò Henricus ubi ani­madvertit Trustanum in suâ stare pertinaciâ; protestabatur morem Ante­cessorum suorum tam in professione faciendâ quàm in aliis Cantuariensis Ec­clesiae dignitatibus ex antiquo jure competentibus se nullo modo executu­rum; sed Episcopatu Eboracensi cum benedictione se potiùs cariturum; & statim Pontificatui Eboracensi renuntiavit expressè; spondens Regi Archi­episcopatum [Page 70] Eboracensem dum viveret non reclamaturum, nec calumpni­am inde moturum Lege cui­cunque qui. quibuscunque ibidem substitutus fuisset. Verunta­men de Lege suo­ [...]m. suo consilio Clericorum Romam profectus, hujusmodi Episto­lam impetravit.

BULLA PAPAE.

Paschalis Episcopus, servus servorum Dei,
dilecto silio Henrico illustri Anglorum Regi salutem & Apostolicam benedictionem.

Nos auctore Deo de tuâ probitate non tantum bona sed & confidimus meliora; & ideo mo­nemus Excellentiam tuam; ut gratiae divinae memor semper existas, quae tibi & Malmsburi­ensis legit [...]e­gni. Regi pacem & justiciae notitiam tribuit. Honorem igitur Dei & Ecclesiarum ejus in regno tuo diligenter observa, & justiciam efficaciter ex­equaris. Audivimus Eboracensis Ecclesiae Electum, virum sapientem & pro­vidum, sine judicio à suâ sequestratum Ecclesiâ quod nimirum divinae ju­stitiae & Sanctorum Patrum constitutionibus adversatur. Nos quidem ne­que Cantuariensem Ecclesiam minui, neque Eboracensi Ecclesiae volumus praejudicium pati; sed deest apud Malmsbur. in eam Constitutionem, quae à Gregorio inter easdem Ecclesias constituta est, firmam censemus & illibatam servari. Nos ut idem Electus, ut justitia exigit, ad Ecclesiam revocetur, volentes; & siquid quaestionis inter easdem partes nascitur, praesentibus utrisque partibus in nostrâ praesentiâ pertractetur.

Hac Epistola fretus Trustanus repetit Sedem suam. Augebatur indies dis­cidium inter eum & Cantuariensem Archiepiscopum Radulphum; quia ipse blandiciis vel minis adduci nequeat; ut ei manus ad consecrandum impone­ret, nisi Professionem faceret: nec Trustanus hoc futurum sub capitis peri­culo promittebat. Successori autem Paschalis Papae Gelasio citra montes ve­nienti ambo Archiepiscopi statuerunt occurrere, causarum suarum patrocinio affuturi. Calixtus, qui successerat, Remis ad celebrandum venit Concili­um. Trustanus eo tempore erat cum Rege Angliae, petens ab Lege eo. eis licenti­am ad dictum Concilium transeundi. Tandem optinuit, eâ interpositâ fide, ut Episcopalem benedictionem à Papâ non reciperet. Tali sponsione Lege liga­tus. le­gatus arripuit iter suum. Sed mox, ut opportunum viderat, oblitus est Regis; & Lege Roma­nis. Romanos, ut suam sustinerent causam, largiter exhibuit; & à Papâ contra consuetudines omnes benedictionem Episcopalem accepit. Sanè praecesserat Trustanum ad Papam Legatus Regis Segfredus, postea Cice­strensis Episcopus, denuntiaturus Papae ne ullo modo Trustanum consecra­ret, aut ab aliquo nisi à Cantuariensi Archiepiscopo consecrari permitteret: & si contra hoc ipse Papa faceret, certus existeret, quòd nec pro amissione coronae suae suum propositum non Malmsburi­ensis legit mu­taret. haberet. Et respondit Papa: ‘Ne putet Rex me de quo agitur negotio aliter acturum quàm ipse velit. Ne­que enim me ad hoc voluntas mea unquam tulit: ut Cantuariensis Eccle­siae dignitatem, cui tot praeclari Patres praefuerunt, laederem.’ Et his blan­diciis persuasus Legatus mature rediit ad Regem. Post cujus discessum Papa, [Romanorum] jussis obnoxius, qui in amicitiam Trustani transierant, eum a sacravit; palàm interdicente Johanne Archidiacono Cantuari­ensi. Responditque ei Apostolicus: 'Nullam injustitiam Ecclesiae Can­tuariensi volumus facere, sed salvis iustitiâ & dignitate illius Lege hoc. quod fa­cimus. Id audientes frivolum judicarunt; cum discordaret factum à dicto. [Page 71] Hoc audito, Rex interdixit Trustano omnem dominationis suae terram. Quam severitatem nec tunc voluit diminuere; licèt Papa rogasset; & Papa asseruit se cum de fide, qua se Rex obligatum esse dicebat, eum auctoritate B. Petri▪ soluturum. Quod c [...]um I. frustra. frustratum fuisset; tunc quidem [res] impacata remansit. Sed anno sequenti I. cum jam, ea Malmsburiensi. tam Papa in sede Apostolatûs corroboratus, liberius quae vellet disponeret; misit Epistolam, ut aut Tru­stanus Archiepiscopatu potiretur, aut Rex anathemate & Archiepiscopus Cantuariensis suspensione facerdotalis officii plecterentur. Hic metus coe­git Regem coeptis desistere: & sic receptus * est Trustanus in Sede. Et ita ille quamvis Radulphus & Willelmus Archiepiscopi Cantuarienses mul­tas expensas effunderent; omnes allegationes eorum instantiâ suâ irritas fecit. Postea Trustanus abrenuncians saeculo & Episcopatui, factus est Monachus apud Pontem-fractum Ordinis Cluniacensis anno Domini MCXL a

De WILLELMO Eboracensi Archiepiscopo.

aa Rex Stephanus anno Domini MCXLII. Archiepiscopatum Eboracen­sem dedit cuidam Clerico nomine Willelmo, quibusdam consentientibus, aliis dissentientibus: & I. ut aude­bant, recla­mantibus. ex Gervasii Chronico p▪ 1357. audebant. b Unde cum Theobaldus Cantuariensis Archiepiscopus electione sic factâ nullatenus consentiret; frater Regis Hen­ricus Wyntoniensis Episcopus & Apostolicae Sedis Legatus praesumptuosè ipsum Electum apud Wyntoniam c consecravit. Habuit itaque novus sa­cratus Eboracensem [Archiepiscopatum;] & vix duobus annis sedit in pace. Anno igitur Domini MCXLVII. in mediâ Quadragesimâ Eugenius Papa celebravit Concilium magnum Remis; ad quod Theobaldus Archiepisco­pus scriptis & nunciis Papae cum caeteris Praelatis vocatus, petitâ à Rege sed non concessâ licentiâ, per multos labores accessit. Clerici Eboracensis Ec­clesiae ad hoc accesserunt Concilium una cum Henrico Murdak tunc Abbate de Fontibus I. accusan­tes. accusantibus Willelmum Eboracensem Archiepiscopum; di­centes eum neque Canonicè electum nec consecratum, sed Regiâ auctori­tate intrusum. Unde praefatus Willelmus convictus & depositus ab Albe­rico Episcopo Ostiensi ponuntiante taliter & dicente. ‘Decernimus auctori­tate Apostolicâ Willelmum Eboracensem Archiepiscopum à Pontificatu de­ponendum; eò quòd Stephanus Rex Angliae [...]um [...]nte Electionem Canoni­cam nominavit.’ Cum igitur Eugenius Beatum Willelmum Eboracensem Archiepiscopum, pariter Videretur Majori legen­dum, minori tamen habet Gervasius in Chronico p▪ 1363. minori parte Cardinalium sibi consentiente, de­posuisset; propriâ voluntate Capitulum Eboracense ad ejus mandatum con­veniens d elegerunt in Archiepiscopum pars major Capituli Dominum Hil­larium Cicestrensem Episcopum; & altera pars Henricum Murdak Abba­tem de Fontibus. Idem Papa Eugenius utraque electione hujusmodi sic praesentatâ, electionem Henrici Murdak confirmavit, & aliam cassavit; ipsum [Page 72] Henricum propriis manibus a consecrando. Willelmus hoc modo depositus, rediit in Angliam; & mansit Wyntoniae cum Henrico Wyntoniensi Episco­po usque ad obitum Papae Eugenii; & consilio dicti Episcopi in omnibus inhaerebat. Anno Domini MCLIV. mense Januarii die S. Vincentii cum Hugo Tihes Eboracensis & Wyntoniensis Archidiaconus ad Ecclesiam Du­nelmensem vacantem communiter eligeretur, Henricus Eboracensis Archie­piscopus Electionem, quantum in eo fuit, cassavit. b Sed praedictus Ele­ctus cum suis Electoribus appellavit [Romam;] & ibi suam consecratio­nem à Papâ Anastasio Eugenii Papae successore accepit. Beatus igitur Willelmus tertiâ die sequente ad Curiam Romanam accessit: quem idem Dunelmensis Episcopus honorificè suscipiens, & ejus negotia usque adeò procuravit; quòd ei restitutionem sui Archiepiscopatus Eboracensis à dicto Papâ Anastatio perquisivit; & ei Pallium, quod nunquam prius 'habuerat, impetravit. Postea Willelmus Archiepiscopus Eboracensis in Angliam redi­ens & suam alumpnam Wyntoniensem Ecclesiam visitans, ad Sedem propriam Eboracensem d veniens in solempnitate Pentecostes inter Missarum solennia veneno e interfectus est; & post paucos dies migravit ad Christum.111

De ROGERO Archiepiscopo.

Rogerus Cantuariensis Archdiaconus eodem anno electus est ad regimen Eboracensis Ecclesiae; & consecratus est à Theobaldo Cantuariensi Archie­piscopo apud Westmonasterium VI. Idus Octobris, f astantibus Richardo Lon­doniensi, Roberto Lincolniensi, Gilberto Herefordensi, Waltero Roffensi, Ro­berto Bathoniensi, Nigello Eliensi, Willelmo Norwycensi, & Johanne Wy­gorniensi. Anno gratiae MCLXXII. venit Rex Londoniam [cum] Domi­no Hugone Papae Legato; qui convocato Clero proposuit Concilium cele­brare. Cum in medio sederet Legatus, Cantuariensis Archiepiscopus dex­tram optineret; Rogerus Eboracensis Archiepiscopus innatâ sibi invectus ar­rogantiâ, sinistram sibi debitam respuens, inter Legatum & Cantuariensem Ar­chiepiscopum irreverenter innitens sedere visus est; adeò ut in sui Primatis gremio resideret: cum ipse [à] Clericis & Laicis turpiter dejectus est cum baculis & pugnis ad terram. Et exiliens Cantuariensis Archiepiscopus bonum pro malo reddidit: aemulum suum & Cantuariensis Ecclesiae inimicum surri­puit tantae cladi. Tandem Eboracensis à terrâ resurgens cum capâ suâ tur­piter discissâ, Regis prostratus vestigiis, in Cantuariensem Archiepiscopum calumpniam intulit vult menda­cem. mendosam. Sed auditâ praesumptionis suae veri­tate, suae vesaniae dignos catulos reportavit. Dum autem ad Regem fuge­ret pluries; in consilio clamare coeperunt: 'Vade, vade traditor S. Thomae: 'adhuc foetent illius sanguine manus tuae illae: Rogerus semper capitalis ini­micus Ecclesiae Cantuariensis erat & B. Thomae Martyris.

De GALFRIDO Electo Eboracensi.

Galfridus, filius Regis Henrici sed nothus, resignavit a Episcopatum Lin­colniensem anno suo octavo in manum Richardi Cantuariensis Archiepiscopi; & factus est Cancellarius Regis Angliae patris sui. Postea ad Archiepisco­patum Eboracensem b eligitur: & rumor dispersus est in Angliam; quòd ipse electus ex mandato Papae deberet in Franciâ consecrari. Unde stupefa­cti Episcopi videntes in hoc matris suae Cantuariensis Ecclesiae dignitatem minui; cum debeat ab antiquo Eboracensis Electus ab Archiepiscopo Can­tuariensi professione praemissâ Cantuariae consecrari; factâ solempnitate Appellatio propter gravamina hujusmodi in Franciam destinata est.

Willelmus Episcopus Eliensis, Apostolicae Sedis Legatus, & caeteri
Provin­ciae Cantuariensis Episcopi, Archiepiscopis & Episcopis salutem.

Quantis hucusque sancta Cantuariensis [Ecclesia] immunitatibus sit gavisa; vestram notitiam credimus non latere. Inter quas [est] ne Eboracensis alibi quàm Cantuariae & ab ejusdem Ecclesiae Archiepiscopo consecretur. Unde Baldwinus Cantuariensis Archiepiscopus edoctus, antequam iter suum Hierosolymita­num arriperet, adversus Eboracensem Electum Galfridum, ne ipse ab alio quàm à se & in Ecclesiâ Cantuariensi factâ sibi professione & obedientiâ consecretur, appellavit. Nos eandem appellationem nomine Cantuariensis Ec­clesiae innovamus; & ne idem I. Ebora­censis. Cantuariensis Electus alibi munus consecra­tionis accipiat, ad Sedem Apostolicam appellamus.

Sed ex mandato Coelestini Papae Turonis ab ejusdem Archiepiscopo contra anti-qua jura Cantuariensis Ecclesiae & appellationes hujusmodi extitit c consecratus. Cui [cum] milites▪ Dovorrae manus d injecissent; ipse viriliter tenentium eum manus evasit; & Ecclesiam Monachorum S. Martini ingressus est. In qua fere per octo dies à comprovincialibus militibus januis clausis & obseratis obsessus est. Et postmodum missi milites, ut egrederetur dictam Ecclesiam, monuerunt ex parte Regis. Quo nolente, reversi sunt armati & loricati Ec­clesiam ingressi, ipsum Eboracensem Archiepiscopum ab altari Crucem por­tantem de medio Monachorum eum defendere nolentium abstractum per medium aquae fluentis, quae Brok appellatur, eum peditem e duxerunt in Castrum Dovorrae. Unde consternati sunt Monachi Ecclesiae Cantuariensis [&] miserunt Monachos, ut eum repeterent; eò quòd à Cellâ Cantuarien­sis Ecclesiae abstractus fuisset. Qui cum à petitione tam justâ repulsi Cantua­riam redirent; habito in commune Concilio sic scripserunt.

Reverendo in Christo Patri Domino Willelmo Eliensi Episcopo, Regis
Vid. Gervas. Chron. p. 1576.
Angliae Cancellario, G. Prior & Conventus Ecclesiae Christi Cantuar. salutem.

Ecce Eboracensis ab Ecclesiâ nostrâ Dovorrae ab ipso altari militum manu armatâ violenter extractus, Crucem bajulans, per abrupta locorum in Ca­strum Dovorrae ad carcerem pertrahitur, populo ejulante. Clamat Eccle­sia; petit & repetit; ut ei restituatur ablatus. Miratur mundus in facto enormi Cantuariensem Ecclesiam tam segniùs agere, & matrem tam impor­tabilem filiae dissimulare moerorem. Genibus itaque [flexis] vos rogat Cant. Ecclesia, ut Dominum adjurat, & ut filium interpellat; quatenus in tam arduo negotio non denegetis auxilium: quo honor Sanctae Ecclesiae conser­vetur illaesus.

Rescriptum Cancellarii Angliae Regis.

Willelmus Dei gratiâ Eliensis Episcopus, Regis Angliae Cancellarius,Vid. Gervas [...] Chron. p. 1 [...]77.
Priori & Conventui Cantuariensi salutem.

Dilectionem vestram nullate­nus pertubari volumus super eo quòd Archiepiscopus Eboracensis apud Dovorram est detentus. Vobis enim indubitanter significamus; quòd nec per nos nec de mandato nostro captus fuit in Ecclesiâ, nec detentus. Sed praecipiebamus; quod si ibidem forsitan applicaret; & fidelitatem Domino Regi, quam nunquam fecit, nollet facere; ita [cum] plenâ restitutione omnium rerum suarum & suorum reverteretur liberè apud Wiffand; quia Regi interposito juramento promiserat, quòd dum ipse Rex in suâ pere­grinatione existeret, in Angliam non veniret.

Post hanc Cancellarii responsionem convocatò Concilio Episcoporum & aliorum, Archiepiscopus Eboracensis eâdem viâ, qua educebatur, a reddi­tus est in Ecclesiam S. Martini Dovorrae. Factâ postmodum Episcoporum coadunatione unà cum Johanne Comite & duobus Archiepiscopis Roto­magensi & Eboracensi, anathematis sententiam in captores hujusmodi con­sentaneos & participes fulminarunt. Et solus Cancellarius absentavit se, fugiens Londoniam. Quem Comes sequens obsedit Londoniae: & deinde Castro Dovorrae receptus est, & Justiciarii Angliae prohibuerunt Baronibus Do­vorrae, ne Cancellarium permitterent transfretare. Prae nimiâ tamen angustiâ gemens, veste virili depositâ, habitum induit muliebrem; & dum lintheo caput involutus, navem expectans; & quasi telam, quam gestabat, ve­nundans, deambularet in littore; eundem pauperculae mulieres ceperunt, & turpiter caedentes projecerunt in terram. Unde exorto terribili clamore, accur­rerunt Burgenses; eumque vix ab earum manibus extrahentes, arctiùs cu­stodiebant; donec datâ à Justiciariis licentia b transfretaret. Sic igitur à suo amotus officio, cum pudore ab Angliâ est fugatus.

De Compositione Litis.

Succedentibus igitur diversorum Cantuariensium & Eboracensium Archiepis­coporum temporibus Cantuariensis Ecclesia à professione & obedientâ Ebora­censis Ecclesiae abrogata est & abolita per abusum. Nova briga inter Can­tuarienses & Eboracenses Archiepiscopos super bajulatione Crucis in utraque Provincia inchoavit; & per multorum Archiepiscoporum tempora non sine scripturis magnis, laboribus & expensis perduravit. Quod Excellentissi­mus Princeps Dominus Edwardus Rex Anglorum, ac corporum & anima­rum pericula considerans, ac pacem & quietem populi sui affectans, dictos Archiepiscopos sc. Dominos Simonem Islep Cantuariensem & Johannem Thoresby Eboracensem ad pacis concordiam invitavit. Qui apud Westmo­nasterium in ipsius Regis & aliorum praesentia quandam compositionem super bajulatione Crucium suarum fecerunt: quam Papa confirmavit postmodum sub hac forma.

Confirmatio Compositionis per Innocentium.

Innocentius Episcopus, servus servorum Dei,
ad perpetuam rei memo­riam.

In supremae dignitatis solio, licèt immeriti, disponente Domino constituti, de universarum orbis Ecclesiarum, quarum cura nobis imminet generalis, statu pacifico, quantum nobis ex alto permittitur, sollicitè cogitamus; ac eis quae ut inter ipsarum Ecclesiarum Antistites pacis tranquillitas vigeat, & concordiae unitas invalescat, providè facta sunt, ut illibata persistant, libenter adjicimus Apostolici muniminis firmitatem. Sanè petitio Venerabilium fratrum Simonis Cantuariensis & Johannis Eboracen­sis Archiepiscoporum nobis nuper exhibita continebat; quòd ortâ dudum inter Praedecessores eorum Cantuarienses & Eboracenses Archiepiscopos, qui fuerunt pro tempore, quinetiam inter eos, super eo quòd Simon Can­tuariensis & ejus praedecessores se per totam Eboracensem, & Johannes Ebo­racensis & ipsius praedecessores praedicti se per totam Cantuariensem, Pro­vincias Crucem erectam ante se deferre facere tam de indulto Sedis Apo­stolicae quàm etiam de antiquâ & approbatâ consuetudine posse dicebant; materiâ quaestionis; tandem post multas & diuturnas controversias & lites inter ipsos & eorum praedecessores praedictos super [hoc] habitas, dicti Simon & Johannes Archiepiscopi controversiis & litibus hujusmodi finem imponere, ac periculis quae exinde verisimiliter provenire poterant obviare salubriter, intentis desideriis affectantes, quandam Compositionem super praemissis inter se pro ipsorum & Ecclesiarum suarum statu pacifico & con­cordi fecerunt: prout Instrumento publico inde confecto, ipsorum Simonis & Johannis Archiepiscoporum sigillis munito; cujus tenorem de verbo ad verbum inseri praesentibus fecimus, plenius continetur. Quare pro parte eorundem Simonis & Johannis Archiepiscoporum nobis fuit humiliter sup­plicatum; ut Compositionem hujusmodi, non obstante quòd in eâ consen­sus venerabilium fratrum nostrorum Suffraganeorum eorum Simonis & Johannis Archiepiscoporum, ac dilectorum filiorum Praelatorum Ecclesia­sticorum in eisdem Provinciis consistentium, & Cantuariensis ac Eboracen­sis Ecclesiarum Capitulorum, & Clericorum aliorum Provinciarum praedi­ctarum, consensus minimè intervenerit, ex certâ scientiâ confirmare, om­nemque alium defectum, si quis invervenerit, in eâ parte supplere, de be­nignitate Apostolicâ dignaremur. Nos itaque praedictorum Simonis & Jo­hannis Archiepiscoporum supplicationibus inclinati, hujusmodi Compositi­onem ratam & gratam habentes; illam, non obstante quòd in eâ eorundem Suffraganeorum, Praelatorum, Capitulorum & Clericorum consensus, ut praefertur, minimè intervenerit, ex certâ scientiâ confirmamus; & praesen­tis scripti patrocinio communimus, supplentes omnem alium defectum, si quis forsan intervenerit in eadem.

Tenor verò dicti Instrumentitalis est.

In Dei nomine, Amen. Anno à nativitate ejusdem MCCCLIII. men­seAnno 1352. sic Registrum MS. Eccl. Chr. Cant. Aprilis, die XX. Indictione VI. Pontificatûs Sanctissimi in Christo Patris Domini Innocentii Papae VI. anno primo, in Palatio Regio Westmonasterii Londoniensis Dioecesis, in mei Willelmi Notarii publici infrascripti & discretorum virorum Magistrorum Johannis de Lecch Decretorum Docto­ris, Walteri de Merstoun Jurisperiti, ac Adae de Hiltoun Clerici, Apo­stolicâ auctoritate Notarii publici, testimonium ad hoc vocatorum & roga­torum praesentiâ constituti personaliter Reverendi Patres Domini Simon Cantuariensis & Johannes Eboracensis Archiepiscopi quandam Compositi­onem super bajulatione Crucium suarum inierunt; & ipsam in scriptis in forma sequenti redigi, & suls sigillis unanimiter communiri [fecerunt.] [Page 76] Universis pateat praesentes literas inspecturis; quòd cum propter impedimenta delationum crucium Reverendorum Patrum Dominorum Cantuariensis & Eboracensis Archiepiscoporum in suis Provinciis indifferenter per eorum utrum (que) ubique liberè faciendarum varia possent in futurum scandala proveni­re; mediante Illustrissimo Principe Domino Rege Angliae, in ejus praesentiâ pro bono pacis & concordiae, pro se suisque successoribus praedictorum Archi­episcopis futuris, inter Reverendos Patres Dominos Simonem Dei gratiâ Can­tuariensem Archiepiscopum, totius Angliae Primatem & Apostolicae Sedis Le­gatum, ac Johannem eadem gratiâ Eboracensem Archiepiscopum, Angliae Pri­matem & Apostolicae Sedis Legatum, amicabiliter sic convenit. Inprimis quòd idem Reverendus Pater Dominus Simon Cantuariensis Archiepiscopus & successores ejusdem Archiepiscopi Cantuariense Crucem suam in Civi­tate, Dioecesi & totâ Provinciâ Eboracensi & per eas ante se deferri liberè faci­ent, ubicunque, quandocunque, & quotieseunque sibi placuerit, absque turbatione & impedimento Domini Johannis Eboracensis Archiepiscopi su­pradicti, & cujuslibet Successoris ejusdem, seu alterius cujuscunque ipsorum nomine vel mandato, clam vel palam vel occulté. Item inter eos convenit; quòd idem Reverendus Pater Dominus Johannes Eboracensis Archiepiscopus supradictus & Successores ejusdem ibidem Archiepiscopi Crucem suam in Civitate Cantuariae & totâ Provinciâ Cantuariensi & per eas ante se ubi­que deferri liberè facient, quandocunque & quotiescunque sibi placuerit, ab­sque turbatione & impedimento ejusdem Reverendi Patris Domini Simonis Archiepiscopi Cant. praedicti, & cujuslibet Successorum ejusdem, seu alterius cujuscunque nomine vel mandato suis, clam vel palam, publicè vel occulté. Sed idem Dominus Johannes Eboracensis Archiepiscopus praedictus infra duos menses post datam praesentium proximè sequentes, ac quivis ejus Suc­cessor Eboracensis Archiepiscopus infra similes duos menses à tempore quo primò Cantuariensem Provinciam post Consecrationem de caetero ingressus fuit, pro delatione pacificâ Crucis suae in Civitate, Dioecesi & totâ Provin­ciâ Cantuariensi absque impedimento dicti Reverendi Patris Domini Si­monis Cantuariensis Archiepiscopi & cujuslibet sui Successoris in posterum faciendo, eidem Domino, Eboracensi Archiepiscopo & Successoribus suis per dictum Dominum Archiepiscopum Cantuariensem concessâ, & per eum & successores suos liberè permittendâ, unum Nuncium solempnem, viz. Officialem suum, Cancellarium suum, Auditorem Causarum, vel unum Doctorem Legum, seu unum Militem, ad Ecclesiam Cathedralem Can­tuariensem cum unâ Imagine aureâ valoris XL. librarum sterlingorum sculp­tâ ad similitudinem Archiepiscopi Crucem in manu suâ deferentis, vel j [...] ­cali aliquo notabili aureo ejusdem valoris, videlicet XL. librarum: quem qui­dem valorem idem Dominus Rex, cum cujus voluntate & arbitrio iidem Do­mini Cantuariensis & Eboracensis Archiepiscopi quantum ad hoc se submise­runt, specialiter declaravit: efficaciter mittere: Et quilibet Nuncius sic mitten­dus, statim postquam sic destinatus & ordinatus fuerit pro delatione Imaginis vel jocalis praedicti, iter effectualiter arripere, & gressus suos versus dictam Cant. Ecclesiam continuare, & infra duos menses praedictos consummare fide­liter, teneantur. Et cum hujusmodi Nunclus ad Ecclesiam ipsam Cant. sic ante jam dictam Imaginem vel jocale ad feretrum gloriosi Martyris B. Thomae dudum Cantuariensis Archiepiscopi, in honorem & reverentiam Dei ac ipsius Martyris; praemunitis ante ingressum dictae Ecclesiae Domino Priore vel Sup­priore seu Praecentore ipsius Ecclesiae, si praesentes fuerint, aut saltem Monacho custode feretri ipsius; effectualiter, palam & publicè offeret & devoté. Si verò contingat dictum Dominum Eboracensem Archiepiscopum aliquem, postquam ingressus fuerit Provinciam Cantuariensem, & delationem Crucis suae per tres dies fecerit in eadem; ante finem duorum mensium oblatione [Page 77] praedicta feretro B. Thomae, ut praemittitur, non facta decedere; Successor ejus proximus quicunque ipsam oblationem pro factâ delatione Crucis suae per praefatum Praedecessorem suum realiter facere teneatur. In Parliamen­tis autem, tractatibus, & Conciliis Regiis, quando Cantuariensis & Ebora­censis Archiepiscopi simul praesentes fuerint; quicunque Cantuariensis Ar­chiepiscopus, quòd Cantuariensis Ecclesia antiquior & praeeminentior fore noscitur, ad Domini Regis dexteram assidebit, & praefatus Eboracensis Archiepiscopus existens pro tempore ad sinistram. Crux etiam Cantuari­ensis Archiepiscopi ex parte dextrâ lecti Regii seu alterius loci, in quo Re­gem sedere continget, & Crux Eboracensis ex sinistrâ parte, si Cantuarien­sis praesens fuerit, reponentur. In Conciliis verò, Convocationibus seu lo­cis aliis quibuscunque, in quibus Cantuariensem & Eboracensem Archie­piscopos convenire continget, Dominus Cantuariensis. Archiepiscopus pro tempore existens primum locum seu sedem eminentiorem, Eboracensis verò locum alium secundum eminentiorem, optinere debebunt. Cruciferarii verò dictorum Archiepiscoporum cùm in viâ amplâ, ubi Cruces eorum de­ferri simul potuerint, convenerint; Cruces proprias deferentes incedere si­mul debent. Sed in introitu ostiorum vel in aliis locis strictis, quibus Cruces simul deferri nequeunt, Crux dicti Cantuariensis Archiepiscopi praecedet, & Crux Eboracensis subsequetur. In quorum omnium testimo­nium & fidem nos Simon Cantuariensis & Johannes Eboracensis Archie­piscopi sigilla nostra fecimus his apponi. Datum in Palatio Regis apud Westmonasterium XX. die mensis Aprilis anno Domini Anno 135 [...] ▪ in Registro L. Bothe Ebor. 1353. in Re­gistro Islip. MCCCLIII. Et ego Willelmus Bradele, Wyntoniensis Dioecesis Clericus, publicâ au­ctoritate Notarius, praemissis omnibus & singulis sub anno, Indictione, Pon­tificatu, mense, die, & loco praedictis, sic, ut praemittitur, actis, gestis, & habitis, unà cum dictis testibus, praesens interfui: eaque omnia & singula sic vidi fieri & audivi; & in hanc publicam formam redegi, meoque signo consueto signavi rogatus, in fidem & testimonium praemissorum. Et ego Adam de Hiltoun, Clericus Lichfeldensis Dioecesis, publicus Apostolica & Imperiali auctoritate Notarius, praemissis omnibus & singulis, dum sic, ut praemitti­tur, agerentur & fierent, unà cum Magistro Willelmo Notario publico & testibus suprascriptis, sub anno, Indictione, Pontificatu, mense, die, & loco praedicto praesens interfui; eaque sic vidi fieri & audivi; & huic publico Instrumento me subscripsi, & signum meum apposui consuetum in praemis­sorum testimonium.

Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis, commu­nitionis & suppletionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare praesumpserit: indignationem omnipotentis Dei ac Beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Avinione V. Calendas Martii, Pontificatûs nostri anno tertio Anno 1354. Reg. Eccl. Cant. Quamdiu Compositio ista observata fue­rit, mihi parum constat. Comperio tamen Thomam Tirell Militem jocale à Willelmo Bothe Archiepiscopo Ebor. missum ad Eccle­siam Cant. detulis [...]e 1452. 30. Novembri [...]. Ex Registro W. Bothe Ebor..

Professiones Episcoporum factae Sedi Cantuariensi.

Professio Eadulfi Eboracensis Archiepiscopi.

DOmino meo verè amantissimo Ethelardo Archiepiscopo, Eadulfus Eboracensis humilis Episcopus tuusque amicus, perennem in Domino salutem. Solet namque sancta Ecclesia juxta normulam paternae traditionis, gloriosissimis verbi praedicatoribus, scil. Episcopis, ex hac luce migrantibus, alios iterum Deo auspice in regimen Christianae plebis Praesules promovere. Quatinus per eos Interim. Cod. Cot. interius fides sancta augeatur; & verbum Dei non deficiat, sed magis crescat & currat & multiplicetur in laudem & gloriam Domini nostri Jesu Christi secundùm illud Psalmistae. Psal. XLV. 17. Pro patri­bus tuis nati sunt tibi filii. Cujus viz. Episcopi, quisquis ille est, fides pri­mùm discutienda est, si de Domino bene ipse sentiat, quod aliis praedicare conatur: ac sic paulatim quaeritur; si docibilis, si moribus temperatus, si sobrius, si vitâ castus, si humilis, si affabilis, si misericors, si literatus, si in lege Domini instructus, si in Scripturarum sensibus cautus, si in dogmatibus Ecclesiasticis exercitatus. Ad haec, tibi amantissime Pater, me idoneum, ut fertur, non esse respondeo; tamen quantum in me purae fidei cognitionis est, tibi ociùs expedire curabo. Credo Deum Patrem & Filium & Spiritum San­ctum, atque in Trinitate Deum plenum confirmans, & totas tres personas unum Deum: Incarnationem quoque divinam non in Patre factam neque in Spiritu Sancto sed in Filio tantùm, ut qui erat in divinitate Dei Patris filius, ip [...]e fieret in homine hominis Matris filius, Deus verus ex Patre, homo verus ex Matre; qui est unus Deus, Creator omnium quae sunt cum Patre & Spi­ritu sancto, qui passus est verâ carnis passione, & resurrexit verâ carnis re­surrectione & animae resumptione, in qua veniet judicare vivos & mortuos ju­dicio perenni. Hoc absque ambiguitate credo, hoc laudo, hoc confiteor, & per populos praedicare desidero. In hujus etiam summâ professionis à R R. Ethelardo Pontifice eruditus, Pontificatûs licèt indignus promerui dignita­tem. Cujus etiam, quanto tempore aurâ vescar aethereâ, jussionibus non re­luctor; sed semper obedientiae meae humilis colla submittere curabo tibi, Ethe­larde Archiepiscope, tuisque successoribus in perpetuum. Etsi diversi quon­dam diversa sectarentur; meae saltem obtemperantiae servatur diligentia; unde honoris experientiam percepturus sum, ac gloriosissimi quique gentis nostrae Praesules perceperunt. Nec ab re est, si ad Episcopalem B. Augustini sedem, cui prius praesidet Ethelardus Archiepiscopus, non ego tantùm sed & omnes mecum Praesules prospiciant ad Doroberniam civitatem, unde nobis omnibus Ecclesiasticae dignitatis ordo B. Gregorio dirigente ministratur. Sed te precor, amantissime Pater; ut quem solitâ pietate rudimentis fidei imbuisti, tuâ paternâ benedictione non deseras: ut quos effectuosa junxit familiaritas, beata remuneratio non separet sempiternos. Hanc praescriptam paginam ego Eadulphus Episcopus meâ propriâ manu cum vexillo. sanctae crucis Christi confirmabo & subscribo. Opto bene valeas, Pater beatissime, semper. Plu­rimis annis incolumitatem vestram gratulabundus audire merear.

Professio Berthredi Lindisfarorum Episcopi.

EGO Berthredus divinâ favente pietate humilis Lindisfarorum Antistes, cum ambabus subnuncupatorum congregationibus Ecclesiarum, pari­terque cum Abbatibus, Abbatissis & universis famulis Christi quibus praesum & à quamdiu, Sancto merito, ut credimus, beato Celnod Pontifici eximio, & suae satis fideli famosaeque Doroverniae civitatis Ecclesiae perennem inextri­cabilis caritatis obedientiae (que) salutem optamus. Testificor coram Deo & Christo Jesu, qui judicaturus est vivos ac mortuos, ac profiteor me unà cum caeteris com­militonibus meis, Episcopis, viz. nostris, professionem meam, quam illis praesenti­bus tibi tuaeque sanctae Sedis auctoritate vestro judicio fiducialiter porrexi, in quantum Dominus donabit, ut possum fideliter, impleturum: stabilemque me esse permanentem sine aliquâ dissimulatione & deceptione tibi venerande pa­ter Celnod Archiepiscope tuisque successoribus atque tuo Metropolitano throno Dorovernensis Ecclesiae me semper humili devotione obedire velle pro­fiteor usque ad finem vitae meae. Sic etiam orthodoxam catholicam aposto­licamque fidem profiteor. Suscipio etiam decreta Pontificum, & sex Sino­dos Catholicas sanctorum & antiquorum virorum; & praefixam ab eis fidem ac regulam sincerâ devotione conservo; & per omnia, sicut praedecessor meus beatae memoriae Eadwalfus Episcopus, cujus nos licèt indigni vicem tamen gerimus, praeceptis juris obedivit; tantoque humilis nostri oris docu­mento & sanctae Sedis auctoritate subjectum me esse gaudeo; quanto me vel indoctiorem scientiâ vel infirmiorem meritis apud Deum & homines, ab illius comparatione reminiscor. Sed hoc est unum quod à te petam, & hanc requiram; ut si quid in meis actibus ineptum, pravum vel incorre­ctum inveneris vel audieris; statim mihi pariter modum & culpae quam egerim, & poenitentiae quam agam ostendas. Libenter enim, quae jusseris, juxta vires nostras Deo juvante complere gaudebimus. In his igitur curis pastorali­bus tuae sanctae eruditionis indigemus auxilio saepissimè; ut tuâ sanctâ ad­monitione nos jugiter de somno ignaviae & torpore negligentiae & universis periculis eripere & suscitare digneris. Ego Berhtrede Episcopus pace con­firmatâ, omnium Dei sacerdotum Ecclesiarumque sancta decreta canonum catholicorum & diffinitionem priorum modernorumque Pontificum consen­tiens subscripsi.

Professio Bermodi Roffensis Episcopi Ethelardo Archiepiscopo facta.

Quoscunque ad recipiendum sacerdotii apicem gratia Domini Dei no­stri Jesu Christi per ora suorum fidelium vocat, hos nimirum Sanctae Ecclesiae ritus per assidua hortatur exempla & docet, quatinus ei qui inter Provinciales Episcopos Primatum habere ex concessâ desuper autoritate con­spicitur, libellos fidei suae pariter & obedientiae sinceriter offerant, scil. ut tanto promptiùs alacriúsque subjectis benedictionem fa [...]ente Spiritu Sancto Praelatus impendat; quanto securior certiorque redditus fuerit de rectâ cre­dulitate & religiosâ vitâ ipsorum, &c.

Professio Sciraburnensis Episcopi.

AThelardo Archiepiscopo confessio fidei breviter dicenda, & tamen firmi­ter tenenda. Heb. XI. [...]. Est enim fides sperand [...]run [...] rerum argumentum non appa­rentium: Ut Apostolus ait. Habeo namque unam Trinitatis majestatem in animâ meâ conditam: ut Job de resurrectione. Etenim haec spes mea in sinu meo composita. Diffidebam enim aliquid de majore gradu, quem accipere cogor; recordatus Apostolum Paulum dixisse. 1 Tim. III. 1. Qui Episcopatùm desiderat, [Page 80] bonum opus desiderat. Sed & hoc pietatis vestrae praecordiis latere non patiar; quia hujus regiminis fastigium non spontaneâ voluntate, sed plurimorum Scireburnensis Ecclesiae famulorum precibus, necnon Principum jussionibus coactus ascendi; Non. Cod. Cot. nec illo decreto, quo nos aut Rex aut Principes nostri be­neficiis suis ad hoc invitent, sed cotidie, quod pejus est, miseriarum damnis Ecclesiasticos viros affligi cernimus. Non enim desiderium habui hujus mi­nisterii laborem intrandi, quia prius coenobialis vitae congregationem circum­plexi & omnem saecularem vel spiritualem sufficientiam in illâ conversatione tenui, secundùm Apostoli dictum: 1 Tim. VI. 8. Si habemus victum & vestimentum, in his contenti simus. Et maximè quia meipsum coram Deo & hominibus nimium peccatorem novi & indignum tam magni honoris etiam nomen accipere; ut quidam sapientum ait. Magnus quidem honor, sed grandis labor: Et Sanctus Gregorius pater noster in Deo. Difficilè possum alios ad littus perfectionis deducere; qui adhuc in delictorum fluctibus versor. Hoc saltem de nobis ultimis & penè pessimis dicendum est, quod sanctitatis vir de semetipso pro­ferebat. Et alibi. Quis ergo regnum, quis opes, quis gloriam quaerit in­inoxiè, si & illi extiterunt noxia, qui ea habuit non quaesita? Idcirco his sententiis admonitus, Excellentiae vestrae almitatem humillimâ prece deposco; cùm vestris obtutibus praesentabimur, si hoc vobis placet, ut gradum nobis imponatis, vestris orationibus adjuvemur, & divinis astipulationibus susten­temur: & nos cum omni humilitate promptam obedientiam vobis & verbis confitebimur & actibus subsequemur; favendo, fulciendo, firmando Archi­primatum Pontificalis apicis Metropolitanae Dorobernensis Ecclesiae Inviolabili fide. Cod. Cot. inviola­biliter sectando, laborando, certando, quamdiu vita comes fuerit, in omni­bus ubique viribus meis; ut clemens omnipotens indultor adjuvet statum regni Vestri. Cod. Cot. nostri prosperis successibus. Testem invoco Deum in omnibus me sine fine mansurum absque ullâ ambiguitate usque ad calcem vitae meae per­severando ad illam praedictam Sedem, tibi Ethelarde Archiepiscope tuisque successoribus, perenni titulo crucis Christi firmando roboravi.

Professio Herfasti Helmeamensis Episcopi.

SAcris sanctae Ecclesiae institutionibus commonemur Metropolitanis no­stris secundùm Canones in omnibus obedire, eisque priusquam sacremur de obedientiâ nostrâ professionem porrigere. Verùm tempore ordinationis meae sancta Cant. Ecclesia proprio fuerat destituta Pastore. Deposito enim Stigando, qui praefatum Ecclesiam expulso Archiepiscopo Roberto invaserat, usumque sibi Pallii sine Sedis Apostolicae auctoritate usurpare praesumpserat, necdum alius pro eo praefatae Ecclesiae fuerat ordinatus Antistes. Propterea ego Herfastus Helmeamensis seu Tetfortensis Ecclesiae jam sacratus Episcopus tibi Lanfrance Dorobornensis Archiepiscope scriptam de obedientiâ meâ professio­nem porrigo; tuisque tuorumque successorum jussionibus secundùm canones me in omnibus obtemperaturum esse promitto.

Professio Patricii Dublinensis Episcopi.

QUisquis aliis praesidet, si & ipse aliis subjaceat, dedignari non debet, sed potiùs obedientiam, quam à subjectis suis desiderat habere, propter Deum studeat praelatis sibi per omnia exhibere. Propterea ego Patricius ad regendam Dublinam Metropolem Hiberniae electus Antistes, tibi, reverende pater Lanfrance, Britanniarum Primas & Sanctae Dorobernensis Ecclesiae Ar­chiepiscope, professionis meae cartam porrigo; meque tibi tuisque succes­soribus in omnibus quae ad Christianam religionem pertinent obtemperaturum esse promitto.

Professio Donati Dublinensis Episcopi.

EGO Donatus electus Dublinensis Ecclesiae Antistes, quae in Hiberniâ sita est, canonicam obedientiam tibi promitto & successoribus tuis, ô Lan­france sanctae Dorobernensis Ecclesiae Archiepiscope.

Forma professionis à temporibus Lanfranci ad media tempora Bonifacii Archiepiscopi usitatae.

EGO Ricardus Londoniensis Ecclesiae electus, & à te Reverende Pater An­selme sanctae Cant. Ecclesiae Archiepiscope & totius Britanniae Primas, Episcopus consecrandus, tibi & omnibus successoribus tuis canonicam per om­nia subjectionem & obedientiam me servaturum promitto.

Formula professionis Archiepiscopi Eboracensis.

EGO Thomas Ebor. Ecclesiae consecrandus Metropolitanus profiteor sub­jectionem & canonicam obedientiam sanctae Dorobernensi Ecclesiae & ejus­dem Ecclesiae Primati canonicè electo & consecrato & successoribus suis cano­nicè intronizatis, salvâ fidelitate Domini mei Henrici Regis Anglorum, & salvâ obedientiâ ex parte meâ tenendâ, quam Thomas antecessor meus sanctae Ro­manae Ecclesiae ex parte suâ professus est.

Forma professionis à mediis Bonifacii temporibus usitatae.

EGO Johannes Ecclesiae Cycestr. electus, & à te, Reverende Pater Bonifaci sanctae Cant. Ecclesiae Archiepiscope totius Angliae Primas, consecrandus Antistes, tibi & Cant. Ecclesiae & successoribus tuis canonicè substituendis de­bitam & canonicam obedientiam & subjectionem me per omnia exhibiturum profiteor & promitto secundùm decreta Romanorum Pontificum. Tuorum­que & Cant. Ecclesiae jura adjutor ero ad defendendum & retinendum salvo ordine meo. Sic me Deus adjuvet. Et praedicta omnia propriâ manu subscribendo confirmo.

Forma professionis vacante Sede factae.

EGO Robertus Ecclesiae Exon. Electus Antistes Archiepiscopo Cant. futuro ejusque successoribus canonicè successuris canonicam obedientiam me per omnia servaturum promitto.

Professio Scotlandi Abbatis S. Augustini.

EGO Scotlandus Ecclesiae Beatorum Petri & Pauli & S. Augustini electus Abbas profiteor sanctae Dorobernensi Ecclesiae ejusque Vicariis canonicam subjectionem.

Formula Certificatoriae Epistolae de electione alicujus Episcopi Suffraganei ad Archiepiscopum Cautuariensem missae.

VEnerando Sanctae Cantuariensis Ecclesiae Metropolitano Anselmo ClerusEx Rotulo MS. quam­plurimas e­jusmodi Lite­ras continen­te, ad Ansel­mum & Ra­dulphum Archiepisco­pos scriptas. & populus Ecclesiae Wintoniensis debitam subjectionem. Vestrae Pater­nitati est cognitum, quantum temporis est, ex quo accidentibus variis eventi­bus Ecolesia Wintoniensis suo sit viduata Pastore ac destituta Rectore: quod non solum ad nostrum, verum & ad vestrum ac omnis vestrae Dioeceseos de­trimentum pertinere dinoscitur; cum totius Provinciae sollicitudinem Metro­politano constet esse commissam. Propterea elegimus ipsius Wintoniensis Ec­clesiae Presbyterum nomine Willelmum, nobis sufficientissimè cognitum, na­talibus & moribus nobilem, Apostolicâ & Ecclesiasticâ disciplinâ imbutum, fide Catholicum, naturâ prudentem, docilem, patientem, moribus tempera­tum, vitâ castum, sobrium, humilem, affabilem, misericordem, literatum, in lege Dei instructum, in Scripturarum sensibus cautum, in dogmatibus Ec­clesiasticis exercitatum, & secundùm Scripturarum tramitem traditionemque Orthodoxorum & Canonum ac Decretorum Sedis Apostolicae Praesulum Con­stitutiones sano sensu Ecclesiasticas regulas intelligentem, sanoque sermone docentem atque servantem, amplectentem eum qui secundùm doctrinam est, fidelem sermonem, & cum modestiâ corripientem eos qui resistunt, & qui sa­nae doctrinae adversantur, eis resistere & redarguere praevalentem, hospitalem, modestum, suae domui bene praepositum, non Neophytum, habentem testimo­nium bonum in gradibus singulis, secundùm traditionem Ecclesiasticam mini­strantem, ad omne opus bonum & ad satisfactionem omni poscenti rationem de eâ quae in illo est spe paratum. Quem nobis quantociùs petimus ordinari Pontificem: quatinus auctore Domino regulariter nobis praeesse valeat & pro­desse, & nos sub ejus regimine salubriter militare possimus. Quia integritas praesidentium salus est subditorum; & ubi est incolumitas obedientiae; ibi sana est forma doctrinae.

Formula in praesentatione Archiepiscopi Cantuariensis.

SIcut Sanctorum Patrum auctoritas [jubet] de ipsâ Ecclesiâ nostrâ hunc Presbyterum, propter vitae munditiam, morum elegantiam, Metropoli­tanum nobis elegimus; nihil in ejus vitâ, quod sacris Canonibus obviaret, invenientes: Immo eum, qualem ad tantum Sacerdotium sacri Canones ex­igunt, cognoscentes; castum, pudicum, sobrium, in pauperes Christi lar­gum, literis adprime eruditum, Ecclesiae Dei bene praeesse scientem, eum no­veramus, in [quantum] hominibus nosse datur novimus. Unde in ejus Ele­ctionem omnium, tam Cleri quàm populi, tam divitum quàm pauperum, vota sic unanimiter convenerunt; ut nec unus inveniretur, qui de ejus pro­motione non laetaretur.

Formula in praesentatione Archiepiscopi Eboracensis.

a REverendi Patres, qui vice Primatis Cantuariensis convenistis facere officium ejus, postulat Sancta Eboracensis Ecclesia sibi sullimari ad Episcopatûs officium hunc Presbyterum N. quem sicut SS. Patrum docet au­ctoritas, &c. [sicut in praesentatione Archiepiscopi Cantuariensis.]

CATALOGUS ARCHIEPISCOPORUM CANTUARIENSIUM Ex Registro MS. HENRICI de ESTRIA Prioris Ecclesiae Christi Cantuariensis In Bibliothecâ Cottonianâ, Galba E. 4.

Isti Archiepiscopi praesidebant in Ecclesiâ Cantuariensi ab anno Domini DXCIX.
  • AUgustinus, qui fuit primus missus à B. Gregorio Papâ ad conversio­nem Anglorum, tempore Regis Ethelberti tunc regnantis in Cantiâ & usque ad fluvium Humbriae, ab Etherio Archiepiscopo Arelatensi jussu S▪ Gregorii Papae Archiepiscopus genti Anglorum ordinatus, sedit XVI. annis. Vacatio nulla.
  • Laurentius sedit V. annis. Vacatio nulla.
  • Mellitus sedit V. annis. Vacatio nulla.
  • Justus sedit XIII. annis. Vacatio nulla.
  • Honorius sedit XVIII. annis. Vacavit annum I. & VI. menses.
  • Deusdedit sedit X. annos. Vacavit III. annis.
  • Theodorus, sedit XXII. annos. Vacavit I. annum.
  • Bricthwaldus sedit XXXVII. annos, menses VI. dies XIV. Vacatio nulla.
  • Tadwynus sedit III. annos. Vacatio nulla.
  • Nothelmus sedit V. annos. Vacatio nulla.
  • Cuthbertus sedit XVII. annos. Hic primus in Ecclesiâ suâ sepultus est, & omnes successores sui praeter Jambertum.
  • Bregwinus sedit III. annos. Vacatio nulla.
  • Jambertus sedit XXVII. annos. Vacatio nulla.
  • Ethelardus sedit XIII. annos. Vacatio nulla.
  • Wilfridus sedit XXXVIII. annos. Vacatio nulla.
  • Fleolgildus sedit III. menses. Vacavit II. annos.
  • Eylnothetus sedit XI. annos. Vacatio nulla.
  • Athelredus sedit XVIII. annos. Vacavit II. annos.
  • Plegemundus sedit XXXIV. annos. Vacatio nulla.
  • Adhelmus sedit IX. annos. Vacatio nulla.
  • Wolfelmus sedit XIII. annos. Vacatio nulla.
  • Odo sedit XXIV. annos. Vacatio nulla.
  • Dunstanus sedit XXVII. annos. Vacatio nulla.
  • Athelgarus sedit I. annum, III. menses. Vacavit I. annum.
  • Siricus sedit V. annos. Vacatio nulla.
  • [Page 84]Aluricus sedit XI. annos. Vacatio nulla.
  • Elphegus sedit VI. annos & VIII. menses. Vacavit I. annum.
  • Livyogus sedit. VII. annos. Vacatio nulla.
  • Eylnothus sedit XVIII. annos. Vacatio nulla.
  • Eadsinus sedit XI. annos. Vacatio nulla.
  • Robertus sedit II. annos. Vacavit II. annos.
  • Stigandus sedit XVII. annos. Vacavit II. annos.
  • Lanfrancus sedit XIX. annos. Vacavit V. annos.
  • Anselmus sedit XVI. annos. Vacavit V. annos.
  • Radulphus sedit VIII. annos, VI. (1) menses. Vacavit a an. I. mensem I. dies XVI.
  • Willelmus sedit XIII. annos, IX. menses (2) Vacavit II. annos, I. men­sem, XIV. dies.
  • Theobaldus sedit XXII. annos, IV. menses (3) Vacavit I. annum, I. men­sem, XVI. dies.
  • Thomas sedit VIII. annos, VI. menses XVIII. dies (4) Vacavit II. annos, V. menses b XXVIII. dies.
  • Ricardus sedit X. annos, c VIII. menses, XVI. dies (5) Vacavit I. an­num, II. menses XXX. dies.
  • Baldewynus sedit V. annos, XI. menses, V. dies (6) Vacavit II. annos, XI. menses, IV. dies.
  • Hubertus sedit XI. annos, VIII. menses, VI. dies. (7) Vacavit I. an­num, XI. menses, IV. dies.
  • Stephanus sedit XXI. annos, XXIII. dies. Vacavit d annum I. menses IV. dies XXIII.
  • Ricardus Magnus sedit II. annos. Vacavit I. annum, XVIII. hebdomadas.
  • Eadmundus sedit VIII. annos. Vacavit III. annos, II. menses, III. dies.
  • Bonefacius sedit XXVI. annos, VI. menses, XVIII. dies. Vacavit II. an­nos, X. ebdomadas, III. dies.
  • Robertus de Kilwarbi, de Ordine Praedicatorum, sedit VI. annos. Vacavit XLIV. septimanas, III. dies.
  • Johannes de Pecham, de Ordine Minorum, sedit XIII. annos, XLV. sep­timanas, V. dies. Vacavit annum I. menses IX. dies XVI.
  • Robertus de Wynchelesee sedit annos XVIII. menses VIII. dies XX. Va­cavit e VIII. menses & XIX. dies.
  • Walterus sedit annos XIII. menses XI. dies III.
    Exemplar aliud ejusdem Ca­talogi, Vitell. E. 17.
    Catalogus alius MS. ibidem in his tantum discrepat à praece­denti. Jul. D. 2.

Successio Archiepiscoporum CANTUARIENSIUM ex Anna­libus brevibus ROFFENSIBUS à Christo ad annum MCLX.

  • Anno Domini DXCVI. HIC Gregorius Papa misit Augustinum ad Anglos, Indi­ctione
    Nero, A. 8 [...]
    XI.
  • Anno Domini DCIV. Consecrato sibi in successorem Laurentio, migravit Au­gustinus.
  • Anno Domini DCXXII. Obiit Laurentius IV. Non. Februar. Succedit Mellitus.
  • Anno Domini DCXXVI. Obiit Mellitus VIII. Kal. Maii. Succedit Justus.
  • Anno Domini DCXXXIV. Obiit Justus IV. Idus Novembr. Succedit Honorius.
  • Anno Domini DCLIII. Obitus Honorii Archiepiscopi XII. Cal. Octobr.
  • Anno Domini DCLV. Consecratur Deusdedit à S. Ithamaro VII. Kal. April.
  • Anno Domini DCLXIV. Obitus Deusdedit II. Idus Junii.
  • Anno Domini DCLXVIII. Consecratur Theodorus Romae à Vitaliano VII. Kal. April. die Dominicâ.
  • Anno Domini DCLXIX. Venit Theodorus Archiepiscopus in Cantiam VI. Kal. Januar. die Dominicâ.
  • Anno Domini DCXC. Obitus Theodori Archiepiscopi XIII. Kal. Octobr.
  • Anno Domini DCXCII. Eligitur Brictwaldus Abbas Raculfae.
  • Anno Domini DCXCIII. Brihtwaldus consecratur III. Kal. Julii.
  • Anno Domini DCCXXXI. Obiit Brihtwaldus Archiepiscopus VI. Id. Januar. Successit Tadwynus, consecratus eodem anno IV. Idus Novembr.
  • Anno Domini DCCXXXIV. Obiit Tadwynus Archiepiscopus II. Kal. Febr. Succedit Nothelmus Londoniensis Presbyter.
  • Anno Domini DCCXXXVI. Gregorius Papa Nothelmo Pallium mittit.
  • Anno Domini DCCXL. Obiit Nothelmus XVI. Kal. Novembr. Succedit Cuthbertus Herefordensis Episcopus.
  • Anno Domini DCCLVIII. Obiit Cuthbertus Archiepiscopus VII. Cal. Novembr. & in Ec­clesiâ suâ sepultus est primus, & omnes successores sui prae­ter Jambertum.
  • Anno Domini DCCLIX. Consecratur Bregewinus Archiepiscopus in die S. Michaelis.
  • Anno Domini DCCLXII. Obiit Bregewinus Archiepiscopus VIII. Kal. Septembr.
  • Anno Domini DCCLXIII. Jambertus in die Purificationis S. Mariae consecratur Archie­piscopus.
  • Anno Domini DCCLXIV. Jambertus à Paulo Papâ Pallium suscepit.
  • Anno Domini DCCXC. Obiit Jambertus Archiepiscopus II. Id. Augusti. Succedit Adelar­dus Abbas.
  • Anno Domini DCCXCIII. Ordinatur Adelardus Archiepiscopus XII. Cal. Augusti.
  • Anno Domini DCCXCIX. Adelardus Archiepiscopus Roman proficiscitur.
  • Anno Domini DCCCIII. Obiit Adelardus Episcopus. Succedit Wlfredus.
  • Anno Domini DCCCXII. Wlfredus Archiepiscopus Romam proficiscitur.
  • Anno Domini DCCCXXIX. Obiit Wlfredus Archiepiscopus; oui Feologildus successit V. Id. Junii ordinatus. III. Kal. Septembr. obiit.
  • Anno Domini DCCCXXX. Chelnothus Decanus III. Kal. Julii electus, VI. Kal. Septembr. consecratur.
  • Anno Domini DCCCLXX. Obiit Chelnothus Archiepiscopus. Succedit Adelredus.
  • Anno Domini DCCCLXXXIX. Obiit Adelredus Archiepiscopus. Succedit Pleimundus.
  • Anno Domini DCCCCXXIV. Dunstanus Archiepiscopus nascitur. Adelmo Archiepis­copo succedit Wlfhelmus.
  • [Page 86]Anno Domini DCCCCXXXIII. Defuncto Wlfhelmo Archiepiscopo succedit Odo.
  • Anno Domini DCCCCLVIII. Migravit S. Odo Archiepiscopus. Succedit Alfsinus.
  • Anno Domini DCCCCLIX. Alfsinus Romam proficiscens, in Alpinis frigore interit. Briht­waldus eligitur; eoque repulso, Dunstanus consecratur.
  • Anno Domini DCCCCLXXXVIII. Obiit Dunstanus Archiepiscopus XIV. Cal. Junii. Suc­cedit Edelgarus Selesigensis Episcopus; unoque anno & tribus mensibus tenuit.
  • Anno Domini DCCCCXC. Siricus Archiepiscopus consecratur.
  • Anno Domini DCCCCXCV. Obiit Siricus Archiepiscopus. Succedit Elfricus Wiltoniensis Episcopus.
  • Anno Domini MVI. Obiit Alfricus Archiepiscopus. Succedit S. Aelfegus Wentanus Epis­copus.
  • Anno Domini MXII. Hîc martyrizatus est Aelfegus Archiepiscopus XIII. Kal. Maii.
  • Anno Domini MXIII. Livingus, qui & Aedelstanus, Wellensis Episcopus, Archiepiscopa­tum suscepit.
  • Anno Domini MXX. Livingus Archiepiscopus obiit. Succedit Athelnothus.
  • Anno Domini MXXII. Athelnothus Romam profectus, à Benedicto Papâ Pallium suscepit.
  • Anno Domini MXXXVIII. Obiit Athelnothus Cant. Archiepiscopus. Succedit Capella­nus Regis Edsius.
  • Anno Domini ML. Edsius Archiepiscopus obiit; & succedit Robertus.
  • Anno Domini MLIV. Robertus Archiepiscopus ab Angliâ expellitur; & apud Gemeticum obiit. Succedit Stigandus.
  • Anno Domini MLVIII. Benedictus Papa Stigando Pallium mittit.
  • Anno Domini MLXX. Connivente Papâ Alexandro, degradatur Stigandus, instituitur Lanfrancus.
  • Anno Domini MLXXI. Lanfrancus Romam profectus ab Alexandro Papâ Pallium suscipit.
  • Anno Domini MLXXII. Obitus Stigandi Archiepiscopi.
  • Anno Domini MLXXXIX. Obiit Lanfrancus V. Kal. Junii. Sedit autem annis XVIII. mensibus IX. diebus II.
  • Anno Domini MXCIII. Eligitur Anselmus II. Non. Martii, & consecratur II. Non. Decemb.
  • Anno Domini MXCV. B. Anselmus Pallium suscepit ab Urbano II. Papâ Willelmo Regi missum.
  • Anno Domini MXCVII. Anselmus transfretat.
  • Anno Domini MCII. Celebratum est Concilium apud Westmonasterium praesidente B. An­selmo.
  • Anno Domini MCIX. Obiit Anselmus Archiepiscopus XI. Cal. Maii.
  • Anno Domini MCXIV. Radulfus Roffensis Episcopus VI. Kal. Maii ad Archiepiscopatum est electus.
  • Anno Domini MCXXII. Obiit Radulphus Archiepiscopus XIV. Cal. Novembr.
  • Anno Domini MCXXIII. Willelmus Prior de Chich. eligitur in Archiepiscopum die Puri­ficationis, & XII. Kal. Martii consecratur, & à Calixto Papâ Pallium suscipit.
  • Anno Domini MCXXX. Ecclesia Christi Cantuariensis dedicatur IV. Non. Maii.
  • Anno Domini MCXXXV. Obiit Willelmus Archiepiscopus Cant. XI. Cal. Decembr.
  • Anno Domini MCXXXVII. Hoc anno IV. Non. Junii combusta est Ecclesia Roffensis & tota civitas cum omnibus officinis Episcopi & Monachorum; & eodem anno obiit Johannes Roffensis Ecclesiae Episcopus XII. Kal. Julii.
  • Anno Domini MCXXXVIII. Hoc anno ordinatus est Teobaldus Archiepiscopus VI. Id. Januarii.
  • Anno Domini MCXLVIII. Obiit Ascelinus Roffensis Episcopus; cui successit Galfridus frater Teobaldi Archiepiscopi.

Radulphi de Diceto Indiculus de Successione Archiepisco­porum Cantuariensium, & à quibus Apostolicis Pallia susceperunt.

Papa Pallium dedit.ArchiepiscopoIste sedit annos.Menses.Dies.Vacavit Sedes ann.Menses.Dies.
Variantes le­ctiones ex ali­o ejusdem Codice appo­nuntur.
GregoriusAugustinoXVI.     
IdemLaurentioV.     
IdemMellitoV.     
BonifaciusJustoIII.     
HonoriusHonorioXXVI.  I.VI. 
IdemDeus deditX.  III.  
VitalianusTheodoroXXII.  I.  
IdemBrichtwaldoXXXVII.VI.
Deest.
XIV.
   
GregoriusTatwinoIII.     
IdemNothelmoV.     
IdemCuthbertoXVII.     
PaulusBregwinoIII.     
IdemLamberto
XXVII.
XXXII.
     
AdrianusAthelardoXIII.     
LeoWlfredoXXXVIII.  
Codex alter Sedem unic [...] mense-vac [...]sse dicit:
  
JohannesFeologildo III.    
GregoriusEthelnothoXLI.  II.  
AdrianusEthelredoXVIII.     
FormosusPleimundo
XXXVIII.
XXXIV.
     
JohannesAthelmo      
Idem
Alfelmo.
Wlfelmo
XXXV.     
AgapitusOdoni      
JohannesDunstanoXXVII.     
IdemAethelgaroI.III.    
JohannesSiricoV.     
Idem
Aluri [...].
Elurico
XI.     
IdemAelfegoVI.     
BenedictusLivingoVII.     
IdemAegelnodoXVIII.     
AlexanderAdsinoXI.     
IdemRobertoII.     
VictorStigandoXVII.  II.  
AlexanderLanfrancoXIX.  IV.  
UrbanusAnselmoXVI.  V.  
PaschalisRadulphoVIII.VI. IV.  
GalixtusWillelmoXIII.IX. II.I.XIII.
InnocentiusTheobaldoXXII.IV. I.II.XVI.
AlexanderThomaeVIII.VI.XXVIII
II.
I.
V.IV.
IdemRichardo
X.
IX.
VIII.
IX.
XVI.
XIII.
 
IX▪
X.
XXVII.
IX.
LuciusBaldewinoVI. 
III.
XVII.
III. minùs 16 diebus.  
CaelestinusHuberto.      

Jura Ecclesiae Christi Cantuariensi debita post mortem Suffraga­neorum suorum.

MEmorandum, quòd Dominus Archiepiscopus Sede plenâ & Prior Cantuariensis Se­deEx Bibliothe­câ Cottonianâ Vitellius, E. 17. vacante, de jure & consuetudine Cantuariensis Ecclesiae debet habere omnia si­gilla & annulum secundo meliorem cujuslibet Episcopi Cantuariensis Provinciae defuncti. Item de Episcopis Assavensi & Bangorensi defunctis idem Archiepiscopus Sede plenâ & Pri­or Cantuariensis Sede vacante, debet hebere Palefridos suos cum fraeno & sellas & capam plu­vialem cum capello & similiter omnia sigilla & annulos suos secundo meliores, sicut de aliis Episcopis Provinciae Cantuariensis defunctis. Item de Episcopo Roffensi defuncto debet Archiepiscopus Sede plenâ habere Palefridum suum & cuppam suam argenteam, & mutam canum suorum currentium ac etiam omnia sigilla sua & annulum suum meliorem, & simili­ter custodiam omnium Temporalium Episcopatûs Roffensis, quoniam de Archiepiscopo & Ecclesiá Cantuariensi tenentur. Sede Cantuariensi vacante Dominus Rex ratione Archiepis­copatûs in custodiâ suâ existentis debet habere de Episcopo Roffensi defuncto Palefridum su­um & totam mutam canum suorum currentium, & custodiam Temporalium totius Episco­patûs Roffensis & cuppam suam & annulum meliorem. Prior verò Cantuariensis habebit omnia Sigilla & annulum secundo meliorem dicti Episcopi, sicut de aliis Episcopis Provin­ciae Cantuariensi defunctis Sede Cantuariensi vacante. Item de Archiepiscopo Cantuariensi defuncto Dominus Rex habebit meliorem Palefridum suum & annulum suum meliorem usu­alem & totam mutam canum suorum currentium & cuppam suam. Prior verò Cantuarien­sis habebit omnia sigilla & unum annulum secundo meliorem.

Epistola Bonifacii Archiepiscopi Cantuariensis ad Henricum Re­gem de jure suo in Episcopatu Roffensi.

EXcellentissimo Domino suo H. Dei gratiâ illustri Regi Angliae, Domino Hiberniae, Duci Nor­manniaeEx Bibliothe­câ Cottonianâ Vitellius, E. 5. & Aquitaniae & Comiti Andegaviae B. miseratione divinâ Cantuariensis Archiepis­copus, totius Angliae Primas, gaudium & foelicitatem vitae praesentis & futurae. Cùm Roffensis Episcopus à nobis nomine Cantuariensis Ecclesiae omnia Temporalia teneat, quae in Episcopa­tu suo obtinet; & servitium quod ratione praedicti Episcopatûs debet Regiae Majestati, nobis integraliter fieri debeat: Et consequenter per manum nostram servitium ab eodem Episcopo sic receptum vobis sit per nos faciendum; sicut in Cartâ Domini J. quondam Regis Angliae patris vestri (cujus transcriptum per latorem praesentium vobis transmittimus) pleniùs con­tinetur. Excellentem Dominationem vestram duximus deprecandam; quatenus libertatem Cantuariensis Ecclesiae conservetis; servitium Militum quod deb [...]tur vobis ratione Episcopa­tûs supradicti non recipiendo ab alio quàm à nobis. Jura enim Cantuariensis Ecclesiae ve­stri gratiâ hactenus protexistis & etiam defendistis. Insuper Regiae Serenitati notum faci­mus; quòd cùm quaedam vestra Brevia de vestrâ Cancellariâ nuper emanaverint, ut super quibusdam debitis distringeretur idem Episcopus in quibus est vobis obligatus; & Senescal­li, Ballivi & homines nostri districtiones fecissent ut debebant; praefatus Episcopus propter hoc Senescallum, Ballivos & alios homines nostros fere usque ad triginta fecit citari ad Curi­am Apostolicam in praejudicium dignitatis Regiae & coronae, necnon contra privilegium vo­bis à Sede Apostolicâ indultum, ne Anglici extra regnum Angliae per literas Apostolicas po­terint conveniri. Attendat etiam Dominatio vestra; quòd postquam dicto Episcopo inhi­bitionem vestram direxistis, ne nos vel nostros super talibus districtionibus vel juribus tem­poralibus in Curiâ Christianitatis conveniret; praedictam citationem procuravit, intendens pro posse suo jura regalia subvertere; prout apparet per facti evidentiam manifesté. Et quia factum istud periculosum est, & in perniciosum exemplum à posteris trahi possit, rogamus vos, quatenus super praemissis consilium utile & honorificum apponatis. Parati enim sumus fa­cere in dicto negotio quod poterimus, secundùm vestrae placitum voluntatis. Valeat Ex­cellentia vestra diu. & foeliciter.

CANONICI LICHFELDENSIS Indiculus de Successione ARCHIEPISCOPORUM CANTUARIENSIUM, Additâ Dissertatione de verâ Successione Archiepisco­porum Cantuariensium.

EXtitit penes me Historia Archiepiscoporum Cantuariensium ab Augustino ad Simonem Mepham, scripta ab eodem Canonico Lichfeldensi, qui Hi­storiam Episcoporum Lichfeldensium, quae suo loco sequetur, compilavit. Illam, cùm nihil, quod non alii uberius, contineret, typis mandare minus consultum duxi. Ejusdem tamen Chronologiam, utpote ab aliis Historicis haud parum diversam, luce non indignam judicavi.

AUGUSTINUS Consecratus anno DC. sedit annos XVI. obiit anno DCXVI.

AUgustinum anno 596. à Gre­gorio Papâ missum, anno 597. Angliam appulisse, ex Bedâ constat (Hist. Eccl. l. 1. & in Epitome) Antequam verò in Angliam trajiceret; in Galliae seu Germaniae partibus Episcopus conse­cratus est. Id Historicos nostros, atque adeò Bedam ipsum, penitus fugit. So­lus Willelmus Thorn (in Chronico S. Augustini) ex vetustioris monu­menti fide consecratum dicit anno 597. 16. Cal. Decem. de die quidem lapsus; de anno autem res clarissimè constat ex Epistolis Gregorii illo & sequenti annis conscriptis. Siquidem in Epistola ad Brunechildem Reginam Franciae, datâ anno 597. Indictione 1. mense Octobri (in Registro, lib. 7. ep. 5.) gra­tias illi agit, quòd Augustinum fra­trem & Coepiscopum suum humaniter susoeperit. Anno sequente Indictione 1. datâ ad Eulogium Patriarcham A­lexandrinum Epistolâ (Registr. l. 7. ep. 30.) de miraculorum dono adhuc in oc­cidentali Ecclesiâ vigente gloriatus, narrat Augustinum à se in Angliam ad fidem praedicandam missum, & datâ à se licentiâ à Germaniarum Epis­copis Episcopum factum, Miracula in Angliâ patrare; seque jam nunc lite­ris ejus receptis didicisse, quòd in die Nativitatis Christi decem millia Anglorum baptizaverit. Ante finem igitur anni 597. Augustinus conse­cratus erat, & in Angliam trajece­rat. Lapsus est itaque Beda noster; qui Augustinum narrat post praedi­catam foeliciter in Cantuariâ fidem, Arelas profectum, & ab Archiepis­copo Etherio juxta quod jussa sancti patris Gregorii acceperat, Archiepis­copum genti Anglorum ordinatum fuisse. (l. 1. c. 27.) Reversusque, inquit, Britanniam, Laurentium & Petrum ad Gregorium Papam continuò misit: Nec mora, Gregorius responsum simul ac Pallium Augustino per Nuncios remisit. Missum autem à Grego­rio Pallium fuisse anno 601. Idem prodit in Epitome. Adeò ut anno 600. consecratus ex Bedae sententiâ censeri possit. Idque omnes credi­disse videntur, qui Augustinum 16. [Page 90] annis sedisse ponunt. Isto Bedae er­rore semel posito, pronum Lichfel­densi fuit obitum ejusdem in annum 616. referre. Siquidem Augu­stinum sedecim annos sedisse mul­tos sibi suffragantes habuit, Gerva­sium in Actis Pontif. Cant. Radul­phum de Diceto in Indiculo praece­denti, & Malmsburiensem, cujus quidem vulgati Codices habent annos 15. Manuscripti autem, tam ille Collegii Trinitatis Cantab. quàm qui Lichfeldensis à me nuncupandus est, in eodem volumine cum Chronico Lichfeldensi compactus, legunt annos 16. Quin & Abbreviatio MS. Histo­riae Malmsburiensis de Gestis Pontif. in Biblioth. Lambeth. eundem nume­rum exhibet. Ex corruptâ Malms­buriensis lectione in nonnullis Codi­cibus deceptus videtur Johannes Brompton, qui Malmsburiensem in rebus vetustioribus pro more secutus, annos 15. Augustino assignat. Paulò inferiùs descendunt Author Antiqui­tatum Britannicarum, & Polydorus Virgilius; qui illum anno 611. obi­isse ponunt. Matthaeus Westmona­steriensis anno 608. Vir Doctissimus Mabillonius in Notis ad Augustini Vitam (inter Acta Benedict. Tom. 1. p. 532.) anno 607. Willelmus Thorn. (in Chronico Coenobii S. Augusti­ni) anno 605. Florentius Wigor­niensis 604. cui succinit Chronicon Anonymum breve atque antiquissi­mum MS. in Bibliothecâ Lambetha­nâ à Monacho quodam S. Crucis Edinburgensis (ut videtur) scriptum. Inter [...]ot diversas sententias verita­tem expiscari haud ita facile est. Tentabimus tamen. Primò itaque id constat Augustinum neque ante annum 604. neque post annum 616. obiisse. Anno enim 604. Melli­tum & Justum ordinavit Episcopos; teste Bedâ l. 2. c. 3. Anno 616. obiit Ethelbertus Cantuariae Rex. Sic Idem in Epitome. In Latinis quidem Codicibus Historiae suae, l. 2. c. 5. legitur anno 613. anno 21. ex quo Augustinus ad praedicandum genti An­glorum missus est. Verum error ma­nifestus in numero priore cubat. Ver­sio enim Saxonica Alfredi Regis ha­bet [...]. Et annus praeterea 21. ad­ventûs Augustini in annum 616. in­cidit. Obiisse autem Augustinum ante Ethelbertum Beda prodit l. 2. c. 3. Porro eundem VII. Cal. Junii fato cessisse Beda eodem loco narrat; de anno quo obierit, penitus silet. Et hactenus quidem caeteri omnes Historici consentiunt, neque enim Bedae refragari fas erat. Annus interim manet incompertus. In re igitur tam obscurâ tutius esset antiquiores Hi­storicos sequi; videlicet Florentium Wigorniensem & Anonymum Lam­bethanum, qui Augustini obitum in an­no 604. reponunt. Quin & Goscelinus, utroque antiquior, in Vita S. Au­gustini cap. 38. refert Laurentium ordinatum esse ab Augustino quum mortem sibi imminere iste praesentiret. Sunt autem, & in his Radulphus de Diceto, qui Laurentium isto circiter anno ordinatum produnt. Age ta­men; Singulorum calculos examini subjiciamus. Anno Octavo imperii Phocatis, Indictione 13. (authore Bedâ l. 2. c. 4.) viz. anno Christi 610. Bonifacius Papa Synodum Epis­coporum in Italiâ coegit; & ex Sy­nodo Epistolam Laurentio Archie­piscopo & Ethelberto Regi inscrip­tam per Mellitum Episcopum Lon­doniensem transmisit. Ante annum igitur 610. Augustinus obiit. Tabella Ecclesiae Christi Cant. posita an. 1240. (cujus Iconem videre est in Monasti­co Anglicano Tom. 1. p. 24.) re­fert antiquam Ecclesiam fuisse de­dicatam à Laurentio Archiepiscopo anno 613. anno 16. ab adventu S. Augustini in Angliam, quo anno translatum fuit corpus S. Augustini à loco, quo prius jacuit per 7. annos. Historia autem, (quae sequitur, quae­que extat in Monastico Angl. Tom. 1. p. 87.) Eliensis Coenobii dicit Ec­clesiam Eliensem ab Augustino fun­datam fuisse anno 607. Ex his duo­bus testimoniis Cl. Mabillonius (loc. cit.) concludit Augustinum anno 607. diem clausisse. Neque sic tamen res conficitur. Parum enim fidei meruit [Page 91] in re Chronologicâ Tabella post sex­centos plusquam annos posita; & ne minimam quidem fidem Historia de Fundatione Monasterii Eliensis. Mi­hi enim in comperto est nullam Mo­nachorum Historiis in Coenobiorum suorum Chartis donativis aut funda­tione referendis fidem esse adhiben­dam. Praeterquam quòd Augustinum Ecclesiam inter Orientales Anglos anno 607. posuisse, fabulam primâ facie sapiat putidissimam. Restat, ut & alios infra annum 610. subsi­dentes calculos exploremus. Re­fert Willelmus Thorn in Chronico suo ex fide libri antiqui de Vitâ & Miraculis S. Adriani, Augustinum obiisse anno 605. eodem sc. quo Gre­gorius Papa, anno, die 7. Cal. Junii feriâ tertiâ. Illum 7. Cal. Junii obi­isse & ipse & Beda & caeteri omnes scribunt. Hinc igitur annus, quo vi­tâ migravit Augustinus, optimè de­finiri potest. Anno enim 604. dies 26. Maii seu 7. Cal. Junii incidit in feriam tertiam; nullo autem alio anno, quo Augustini obitum conti­gisse alii posuerunt. Anno enim 605. is dies incidit in feriam 4. anno 607. in feriam 6. anno 608. in diem Do­minicum, anno 611. in feriam 4. anno 616. in feriam 4. Non alio igitur quàm anno 604. Augustinus obiisse potuit. Idem confirmat te­stimonium libri Antiqui à Willelmo Thorn adducti. Cùm Augustinum enim & Gregorium eodem anno obi­isse tradat; & Gregorium anno 604. decessisse certissimè constet: superest, ut Augustinus anno 604. defunctus sit. Operam igitur ludunt, qui nul­lum non lapidem movent, ut Au­gustinum Monachorum Bannocho­rensium caedi superfuisse probent. Clementiora sanè de nostrae gen­tis Apostolo conjectari libet; & alia opinari Chronologia non per­mittit.

LAURENTIUS Sedit annos V. obiit anno DCXIX. IV. Nonas Februarii.

Compertâ Augustini Chronologiâ haud difficile erit sequentium Archi­episcoporum usque ad aetatem Bedae Chronologiam subjicere. Siquidem Augustinus obierit anno 604. & Mel­litus anno 624. postquam annis 5. praefuisset; quod prodit Beda l. 2. c. 7. & Augustino Laurentius, Lau­rentio Mellitus sine ullo interregno successerint, quippe qui vivente ad­huc Augustino consecrati fuerint; ne se defuncto status Ecclesiae tam rudis vel ad horam Pastore destitutus vacil­lare inciperet [Beda, l. 2. c. 4.] ne­cesse erit Laurentium circa annum 619. obiisse: Atque illo quidem an­no defunctum esse Gotselinus con­firmat in Vitâ Laurentii MS. de die tamen lapsus, quem 3. Non. Febr. ponit. Die 4. Non. Februar. obiisse tradit Beda, l. 2. c. 7. de an­no silens. Anno 620. obitum ejus ponit Anonymus Lambethanus Chro­nici brevis MS. Author anno 621. Florilegus, & Florentius Wigorn. vulgatus, 623. Florentius MS. in Bibliothecâ Lambethanâ. Neque ab­ludunt adeò à nobis illi, qui Augu­stini obitum in anno 616. reponunt, Historici. Omnes enim Laurentium annis 5. sedisse volunt. Ex quo quidem calculo Laurentius anno 621. obierit, si annos plenos numeres, anno 620. cavos.

MELLITUS Sedit annos V. Obiit anno DCXXIV. VIII. Calend. Maii.

Hanc quidem Melliti Chronolo­giam Beda nobis certam dedit, l. 2. c. 7. Florentius tamen Wigorn. an­no 625. Melliti obitum retulit. Et annus quidem in Bedae Versione Sax­onicâ desideratur; reperitur autem in exemplari Latino; cujus Addita­menta Bedae aetate paulò inferiora sunt, forsan ab ipsomet Authore profecta: quamvis exemplar illius auctius Al­fredo Regi videre non contigit. An­nis 5. dies 16. addidit Radulphus de Diceto, lib. de Praesulibus Angl. cap. 1.

JUSTUS Sedit annos IX. obiit IV. Id Novembr. anno DCXXXIII.

Diem obitûs solummodo Beda no­tavit, l. 2. c. 18. Hinc aliis facilis errandi ansa. Malmsburiensis, Gerva­sius, Radulphus de Diceto, Stepha­nus Birchyngtonus, & Catalogus MS. Usserianus, Justum Sedi Cant. non­nisi tres annos praefuisse narrant. Et alii quidem sibi satis consoni; cùm Honorium annos 26. sedisse ponant. Pessimè autem Gervasius Chronolo­giam perturbavit, tribus tantummo­do annis assignatis Justo, & noven­decim Honorio, quem anno 653. obiis­se constat; adeò ut Sedes ex illius sententiâ 7. annis vacaverit; quod ta­men nullus prodidit; quin potiùs Beda invictè refutat, dicens Pauli­num à Justo consecratum fuisse anno 625. (in Epitome.) Paulò melius Chronici Anonymi Lambethani Au­thor; qui Justi mortem in annum 634. retulit: cui quidem calculo satis conveniret Gervasii supputatio de pon­tificatûs Honorii annis; modò ipse in caeteris sibi conveniret. Sed ne­que Anonymum verum attigisse ar­bitror. Refert enim Beda, l. 2. c. 18. Honorium Justi successorem or­dinatum fuisse à Paulino Archiepis­copo Ebor. occurrente sibi in Lindo­colino, antequam ab Eboraco iste fu­garetur. Fugatus autem in Cantiam rediit anno 633. teste eodem in Epi­tome, & Simeone Dunelmensi in E­pist. ad Hugonem, p. 77. Ante an­num igitur 633. & Justus obiit, & Honorius successit. Quòd si tamen Paulinus eodem anno & Honorium sacraverit, & fugam inierit; haud ita multum à veritate recedet Anonymus noster; quem in reliquis satis accu­ratum comperimus. Nescio annon Westmonasteriensis rem propiùs atti­gerit: cui Justus anno 630. (Radul­pho de Diceto anno 629.) defunctus est. Perpensis tamen utrinque rati­onibus in eam magis accedo senten­tiam Justum sedisse annis duntaxat 3. & obiisse anno 627. quod maxi­ma pars Historicorum tradit. Certè Honorius à Paulino anno 633. ordi­nari non potuit. Justum enim sub exitu ejusdem anni obiisse Beda fidem facit l. 2. c. 18. Paulinum autem bap­tizasse Edwinum Regem anno 627. prid. Id. April. die Paschae, l. c. 2. 14. & exinde sedisse Eboraci annis sex. ibid. demum occiso Edwino anno 633. die 2. Octobr. fugam citato iniisse, l. 2. c. 20. Neque enim ausus fuerat Pauli­nus Cedwallae victoris, hostis Christia­norum Romanorum capitalis, adven­tum praestolari; multò minùs à Lin­docolino Eboracum eo imperante re­meare. Porro Honorium anno 653. obiisse constat. Idem autem Foeli­cem [Page 93] Episcopum Orientalibus Anglis praefecit; & illi defuncto Thomam, Thomae Bonifacium, successores de­dit; teste Bedâ l. 2. c. 15. l. 3. c. 20. Foelix autem sedit annis 17. Thomas annis 5. ex ejusdem calculo; adeò ut anno saltem 631. Honorius Ar­chiepiscopatum obtinuerit.

HONORIUS Sedit annos XX. Obiit II. Cal. Octobris, anno DCLIII. Vacavit Sedes annum & sex menses.

Annum atque diem obitûs, quin & tempus succedentis Vacationis Be­da dedit, l. 3. c. 20. Quo anno Pon­tificatum susceperit, tot sunt senten­tiae, quot de obitu Justi decessoris; de quo superiùs dictum est. Annis Pontificatûs 26. à se atque aliis Ho­norio adsignatis Radulphus de Diceto dies 55. apposuit, lib. de Praesul. Angl. cap. 1.

DEUSDEDIT Consecratus VII. Cal. April. anno DCLV. sedit annos IX. menses IV. dies II. Obiit II. Id. Julii, anno DCLXIII.

Ista omnia tradidit Beda, l. 3. c. 20. & l. 4. c. 1. nisi quod obitum il­lius in anno 664. juxta quod veritas postulat, certius posuerit: adeo ut annum 663. in nostro Codice erro­rem Librarii potiùs quam Authoris putarem. Error etiam in Bedâ de­prehendi potest. Si ab anno enim 655. 7. Cal. April. annos 9. menses 4. dies 2. numeres: (quot Deusdedit sedisse Beda in utroque loco citato asserit) obitus istius in annum 664. diem 28. Julii incidet. Ut isthoc potius die illum obiisse suspicarer. Neutri calculo convenit, priori ta­men propè accedit codex MS. Can­tuar. à Wheloco citatus (not. ad Be­dam p. 257.) qui Sedem post Deus­dedit obitum vacasse refert annis 3. mens. 8. diebus 15.

THEODORUS Consecratus VII. Cal. April. anno DCLXV. obiit anno DCLXXXIX. Sedit annos XXII. menses III. dies XXVI.

Lichfeldensis nescius Episcopatum Cantuariensem post Deusdedit obitum non parvo tempore cessâsse (quod ha­bet Beda, l. 4. c. 1.) Theodori introi­tum malè designavit. Bedâ enim au­thore, l. 4. c. 1. 2. 5. is consecratus est Romae à Vitaliano Papâ anno ae­tatis suae 66. Christi 668. 7. Calend. Aprilis [Calendis Aprilis male ha­bet Author Antiquitatum Britanni­carum, quique illum caeco pede se­qui solet, Godwinus in Commenta­rio de Praesulibus Angliae.] venit ad Ecclesiam suam anno 669. 6. Cal. Junii, die Dominicâ; & sedit in eâ annos 21. menses 3. dies 26. Annos 22. numerant Malmsburiensis, Ra­dulphus de Diceto, & alii qui ad menses & dies supputandos non de­scendunt; rotundo numero, licèt mi­nùs vero, contenti. Atque hinc fraus Lichfeldensi & Stephano Birchyng­tono facta videtur. Uterque enim annos 22. praeter menses 3. dies 26. Theodoro assignant. Obiit Theodo­rus anno 690. die 19. Septembris juxta Bedam, l. 5. c. 8. cui suffraga­tur Martyrologium Ecclesiae Christi [Page 94] Cantuariensis MS. in Bibliothecâ Lambethanâ. Noster Pontificatûsannos à Beda datos non ab Intronizatione sed à Consecratione numerans, lapsus est; & Theodori mortem in an. 689. posuit. Alium quendam, caeteris ignotum Historicis, Archiepiscopum Wilfri­cum nomine Gervasius Dorobernen­sis confinxit, & circa hoc tempus de­posuit; narrans (in Chronico Ecclesiae Cantuariensis in Monastico Angl. Tom. 1. p. 18, 19.) Cedwallam Regem anno 680. villam de Pa­geham cum appendiciis Wilfrico Archiepiscopo donâsse, anno iti­dem 687. multa Theodoro contu­lisse. Ut vel hinc pateat; quàm parum fidei Monachis sit adhibenda, quandocunque sui Coenobii res agi­tur.

BRECTWALDUS Electus I. die Julii anno DCXCI. consecratus III. Calend. Julii, introni­zatus II. Cal. Septembr. anno DCXCII. sedit annos XXXVIII. Obiit V. Idus Januarii anno DCCXXX.

Non satis mirari possum, quid sibi velint Historici nostri, qui in hisce rebus à Bedâ seorsum abire sibi lici­tum putant. Juxta hunc enim Brict­waldus electus est anno 692. die 1. Julii, ordinatus anno sequente, 3. Calend. Juliarum à Godwino Metro­politano Episcopo Galliarum, die Dominicâ: sedit in Sede suâ pridie Cal. Septembr. Dominicâ. Sedit an­nos 37. menses 6. dies 14. Obiit an­no 731. 5. Idus Januarii, Hist. Eccl. l. 5. c. 9. 24. Iste calculus & sibi in­vicem & Chronologiae consentit. Anno enim 693. dies 29. Junii in diem Dominicum reverâ incidit. Sic & in caeteris. Aliam tamen init viam Lichfeldensis, anno in sin­gulis ferè numeris detruncato. Ma­lè etiam Hovedenus Brictwaldi obi­tum in anno 732. reposuit, & An­tiquitatum Britannicarum Author diem fatalem in Idus Januarii re­jecit.

TATWINUS Consecratus die X. Junii, anno DCCXXX. sedit annis IV. Obiit anno DCCXXXIV.

Consecratus est die X. Junii Do­minicâ; Sic Beda, l. 5. c. 24. Anno igitur 731. Eo enim anno dies X. Junii in Dominicam incidit. Quin & eo anno sacratum fuisse disertè tradit Beda in Epitome, Chronolo­gia Saxonica ad fidem Historiae ejus à Wheloco edita, p. 520. Sedit annos 3. ex omnium praeter Lichfeldensem & Osbernum (in Vitâ Bregwini) sententiâ. Obiit anno 734. eodem scilicet quo Beda anno, ex fide Chronologiae Saxonicae, (ibid.) Ano­nymi Continuatoris Epitomes Bedae, Hovedeni, & Florentii. Isti duo diem etiam obitûs designant, sc. 3. Calend. Augusti: ipsis Calendis Au­gusti illum obiisse vult Birchingtonus.

NOTHELMUS Consecratus anno DCCXXXVI. obiit anno DCCXLI. Sedit annos V.

Hactenus nobis in difficili itinere praeluxit Beda. Dein verò usque ad Normannorum tempora, omnia sunt conturbata, incerta, tenebris at (que) spinis involuta. Nothelmus Consecratus est anno 735. Sic Anonymus Continua­tor Epitomes Bedae, Chronicon Mail­rosense, & Hovedenus. Pallium ac­cepit anno 736. Chronol. Saxon. p. 520. & Huntindoniensis, l. 4. f. 198. Sedit annos 5. ex communi sententiâ Malmsburiensis, Birchyngtoni, Ra­dulphi de Diceto, & his omnibus an­tiquioris Osberni in Vitâ Bregwini. Falsus itaque Hovedenus, qui illum anno 738. obiisse narrat: Magis eli­gendus videretur Florentii calculus; juxta quem an. 741. 16. Cal. Novembr. defunctus est (in obituario Cant. die 17. Cal. Novembr.) nisi quòd potior sit autoritas Continuatoris Epitomes Bedae; qui illum anno 739. obiisse dicit. Huic etiam suffragatur West­monasteriensis.

CUTHBERTUS Sedit annos XVII. obiit anno DCCLX.

Successit Nothelmo anno 742. Sic Osbernus in Vitâ Bregwini: errore ma­nifesto. Anno enim praecedente obierat Gregorius Papa, qui Pallium Cuth­berto dedit, teste Radulpho de Diceto. Consecratus est anno 740. si Hove­deno, Florilego, & Continuatori E­pitomes Bedae fides. His maximè tribuendum; quamvis Chronologia Saxonica Wheloci consecratum anno 741. refert. p. 521. Huic etiam succinit Willelmus Thorn; in eo ta­men crassè hallucinatus, quod Cuth­berti obitum anno 748. reponat. Se­dit enim annos 17. ex fide Malmsbu­riensis, Birchyngtoni, & Radulphi de Diceto. Solus Osbernus annos duntaxat 15. illi attribuit. Obiisse anno 758. fidem faciunt Chronolo­gia Saxonica, p. 523. Continuator Epitomes Bedae, & Florentius Wi­gorniensis. Annum 761. malè ponit Chronicon Mailrosense, 760. West­monasteriensis. Dies obitûs contigit 7. Cal. Novembr. juxta Continuatorem Epitomes Bedae, Florentium, Gervasi­um, & Birchyngtonum; 8. Cal. Nov. juxta Obituarium Cantuariense.

BREGWINUS Consecratus anno DCCLXI. obiit anno DCCLXIV.

Anno 759. die S. Michaelis Chronolo­gia Saxonica consecratum dicit, p. 523. cui quidem & Authoris antiquitas, & sequentium Archiepiscoporum Chro­nologia magis assentire suadent: quam­vis dies S. Michaelis neque isto, ne­que proximis utrinque annis in Do­minicam inciderit. Sedisse annos tres unica est omnium Historicorum sen­tentia, praeter Osbernum in Vitâ ejus, qui illum anno septimo Ponti­ficatûs sui decessisse prodit; cui qui­dem robur adderent Hovedenus & Mailrosensis, obitum illius in annum 765. rejicientes; nisi potiora argu­menta Lambertum ante id tempus Episcopatum inisse suaderent. Quin & alter Vitae Osberno ascriptae Co­dex MS. obitum Bregwini anno Pon­tificatûs secundo ponit. Obiit itaque [Page 96] Bregwinus anno 762. (763. juxta Florilegum) die 8. Cal. Septembr. Sic Willelmus Thorn, & Florentius in Codice MS. Lambethano, quam­vis impressa exemplaria legant 9. Cal. Septembr. Willelmo & Floren­tio de die obitûs concordant Birching­tonus, & Gervasius. Calendis tamen Septembris eundem obiisse referunt Martyrologium Ecclesiae Christi Cant. MS. & Osbernus in Vitâ ejus, quam­vis alter Osberni Codex MS. notâ ad finem appositâ Bregwinum die 7. Cal. Decembr. obiisse perhibet.

LAMBRITHUS Consecratus anno DCCLXVI. sedit annos XXVII. obiit anno DCCXCIII.

Sedisse annos 27. Westmonasteri­ensis, Malmsburiensis, Gervasius & Catalogus Usserianus MS. disertè af­firmant. Unicus Radulphus de Di­ceto annos 32. habet in Indiculo prae­misso. Idem tamen annos 27. in Hi­storiâ sequente, & in altero ejusdem Indiculi exemplari MS. numerat. Si annorum 27. igitur exordium à Breg­wini obitu ducamus, & annos plenos numeremus; obibit circa annum 789. Malè itaque Florilegus annum 794. posuit; neque tamen Sedem aliquanto tempore vacâsse memoravit. Et sa­nè assumptus est ad Archiepiscopa­tum anno 762. 7. Id. Januar. juxta Willelmum Thorn; consecratus an­no 763. die 14. post hiemem medi­am. Pallium accepit anno 764. at­que obiit anno 790. juxta Chronolo­giam Saxonicam p. 524. 525. Cui concordat Florentius Wigorn. & di­em obitûs 2. Id. August. contigisse notat. Annum 789. posuit Willelmus Thorn, annos sc. pontificatûs 27. ab anno 762. supputans; de die etiam obitûs minùs convenit. Lambertum enim prid. Id. Augusti sepultum dicit. Cui favet Obituarium Cantu­ariense, mortem ejus 3. Id Augusti statuens. Hovedenus deni (que) & Mailro­sensis illum anno 791. obiisse referunt.

ATHELARDUS Translatus anno DCCXCIV. sedit annos XXIII. obiit anno DCCCXVII.

Electus anno 790. consecratus est anno 793. 12. Cal. Augusti. Sic Floren­tius Wigorn. Cui lubens assentior. Is enim dies anno 793. in Domini­cam incidit. Anno 790. electum fu­isse Chronologia etiam Saxonica te­statur p. 525. Incertior longe obi­tus. Inter omnes tamen convenit, si nostrum Lichfeldensem excipias, illum annos 13. Sedi Cantuariensi praefuisse. Sic Malmsburiensis, Ger­vasius, Radulphus de Diceto, West­monasteriensis, & Birchyngtonus. Hos 13. annos ab electione illius inchoan­tes Florentius & Chronologia Saxo­nica obitum ejusdem in anno 803. referunt. Alii minùs rectè à Conse­cratione exordium ducentes, obitum in anno 805. ponunt. Sic Mailro­sensis & Florilegus. Huntingdoniensis anno 804. qui illum Edelredum vo­cat. Gervasius itidem (in Chroni­co suo in Monastico Angl. Tom. 1. p. 19.) illum anno 805. villam Bur­ne Coenobio Cant. dedisse, atque eo­dem anno Cuthredum Regem Wl­fredo Archiepiscopo quaedam contu­lisse narrat. Annum 806. magis e­legit Hovedenus. Obiit autem 4. Idus Maii juxta Obituarium Cantu­ariense.

WLFREDUS Consecratus anno DCCCXIX. sedit annos XXVIII. obiit anno DCCCXLVII.

Successit anno 803. Quo quidem anno Cunredum Abbatem S. Augu­stini benedixit, teste Willelmo Thorn. Anno 804. pallium accepit, anno 812. Romam petiit, anno 813. rediit, anno 829. obiit. Sic Florentius Wi­gorniensis; quem quidem annum obi­tûs rectê designasse arbitror. Con­sentiunt enim Huntindoniensis, Mail­rosensis, & Chronologia Saxonica p. 527. Solus Hovedenus annum. 831. ponit; non alia ductus ratione, quàm quòd scriptum invenerit Wlfredum obiisse anno 29. Egberti Regis, quem ipse Christi annum esse 831. suppu­tat; quamvis alios anno 801. Egberti Regnum inchoare ibidem fateatur. Porrò eundem annos 28. sedisse re­ferunt Malmsburiensis, & Westmo­nasteriensis: annos 38. Gervasius, Radulphus de Diceto, & Birching­tonus. Posteriorem autem calculum tempora sequentium Archiepiscopo­rum ab ipsis ejus Authoribus tradita satis superque refutant. Prior calculus (siquidem annos cavos numeres) anno 829. exeunti sc. & in Annuntiatione B. Mariae terminato, bene convenit. Et Wlfredum quidem in ipso anni fine denatum esse fidem facit Obituari­um Cantuariense, obitum ejus die IX. Cal. April. contigisse narrans.

FEOLGELDUS Sedit menses III. Obiit anno DCCCXLIX.

Hunc praetermittunt Westmona­steriensis & Mailrosensis. Immeritò tamen. Ritè enim consecratus fuit; quamvis Sedem parvo tempore tenue­rit. Non nisi tres sedisse mensesomnes consentiunt. Birchyngtonus quidem menses supputare parum curans, annum regimini ejus assignat. Et Radulphus de Diceto (in Historia de Praesul. Angl.) pro tribus mensi­bus totidem annos reposuit. Ipse­met autem veriora tradidit tam in Indiculo praemisso, quàm in Abbrev. Chron. p. 449. adeò ut error potius librarii videatur. Circa annum quo se­derit, nonnulli lapsi sunt. Crassè qui­dem Radulphus de Diceto, qui anno 839. (Abbrev. Chron. col. 449.) omni­um autem crassissimè Lichfeldensis noster qui anno 849. sedisse volunt. Certiora tradit Gervasius, Theo­gildum sc. electum fuisse 7. Cal. Maii, consecratum 5. Id. Junii, obiisse Ca­lendis Septembris. Annum obitus at­que adeò introitûs, dedit Chronolo­gia Saxonica (p. 528.) viz. 830. De die solummodo obitûs litem Ger­vasio movent Birchyngtonus & Obi­tuarium Cantuariense; ille Theogil­dum 3. Cal. Septemb. istud 4. Cal. Septemb. obiisse narrans.

CEOLNOTHUS Consecratus anno DCCCLII. sedit XLI. menses; obiit anno DCCCLVI.

Plures Historici, qui praecedenti­um Archiepiscoporum Pontificatum ultra justum tempus produxerunt, Ceolnothi Pontificatum contrahere necesse habuerunt: neque sic tamen Chronologiae satisfecerunt. Rectius itaque Gervasius illum annos 41. se­disse perhibet. Electus enim & con­secratus anno 830. juxta Florentium Wigorniensem & Chronologiam Sax­onicam (utriusque tempus assig­nat Gervasius, viz. electionis 3. Ca­lend. Julii, consecrationis 6. Cal. Sep­tembr. anno nominato; qui quidem annus 831. erit, si Consecrationis dies recte positus fuerit, & rectè posuis­se credendum. Eo enim anno dies iste in Dominicam incidit.) Pallium ac­cepit anno 831. Chronol. Saxon. subscripsit Chartae Witla [...]ii Mercio­rum Regis datae Coenobio Croilanden­si anno 833. Chartae Bertulphi Regis anno 851. Chartae Beorredi Regis anno 860. teste Ingulpho, Hist. Croiland. f. 488. 490. 492. Chartae Ethelwulfi Regis datae Coenobio Malmsburiensi anno 855. authore Malmsburiensi in Vitâ Aldhelmi. Denique obiit anno▪ 870. quod cer­tissimè constat. Praeter Hovedenum enim, Florentium, Mailrosensem, Chronologiam Saxonicam, & E­thelwerdum testes, prodit id Au­thor coaetaneus, Asserius in vitâ Ael­fredi Regis.

ETHEREDUS Consecratus anno DCCCLVIII. sedit XVIII. annos, obiit anno DCCCLXXVI.

Ethelredum vocat Gulielmi Malms­bur. Codex MS. Lichfeldensis; A­thelredum Gervasius. Ceolnotho non longè post obitum successit. Anno enim 872. obiit Hadrianus Papa, à quo pallium acceperat, authore Radul­fo de Diceto: & antea anno 871. Elfredus Dux dedit illi & Ecclesiae Cantuariensi villam de Chertham, teste Gervasio in Chronico Ecclesiae Cant. in Monastico Angl. Tom. 1. p. 20. Gervasio tamen in rebus Ecclesiae suae tradendis fidem perexiguam ad­hiberem: nisi fortiora argumenta sup­peterent. Etheredum igitur annos 18. sedisse produnt Malmsburiensis atque idem Gervasius in Actis Pon­tificum Cant. Obiit autem anno 888. ex fide Hovedeni, Ethelwerdi, lib. 4. & Chronologiae Saxonicae, p. 539. Annum quidem 893. habet Gervasius loco cit. Verum illi in Chronologiâ infoelicissimè omnium successit. Si enim ab obitu Lamberti, cujus tempus ferè constat, annos singulis Archiepiscopis à Gervasio assignatos in unum redigamus; Ethe­redi obitus non in annum 893. sed in an. 900. incidet. Magis suspici­endi Westmonasteriensis, Florentius, & Mailrosensis; juxta quos Etheredus obiit anno 889. Diem obitûs nos do­cet Obituarium Cantuariense, viz. prid. Cal. Julii. Post obitum ejus va­casse Sedem annis 2. Gervasius, Ra­dulphus de Diceto, & Birchingtonus tradunt.

PLEMUNDUS Consecratus anno DCCCLXXVIII. sedit annos XXXIV. obiit anno DCCCCX.

Plegmundus in aulam accitus ab Elfredo Rege anno 886. nonnisi post tres annos Ethelredo defuncto sub­rogatus est; teste Simeone Dunelmensi (lib. de gest. Reg. Angl.) Si Sedem igitur post Etheredi obitum anno 888. biennio vacasse perhibeamus, prout Scriptores supra citati produnt: Plegmundus anno 890. Pontificatum inibit. Atque eo quidem anno ele­ctum fuisse Chronologia Saxonica te­statur, p. 539. Non multum abludit Westmonasteriensis; ex cujus senten­tiâ anno 889. Ethelredo successit. Electus mox Romam iter suscepit; ubi à Formoso Papa consecratus est, & Pallium accepit. Quo anno, pa­rum liquet. Certè non ante finem anni 891. quo ipse Formosus Papa­tum iniit. Interim Pontificatûs gesti annos Historici nostri ab ipsius electi­one numerant; & annos 34. eum se­disse narrant. Sic Gervasius, Birch­yngtonus, Radulphus de Diceto, Catalogus Usserianus MS. & Malms­buriensis. Impressa quidem Malms­buriensis exemplaria habent annos 33. Verum & Codex MS. Lichfeldensis, & Abbreviatio ejus MS. Lambethana an­nos 34. reponunt. His consonat Chronologia Saxonica, quae illum an­no 923. obiisse refert, p. 554. Obi­tum ejus in annum 915. conjicit Westmonasteriensis; quique illum fe­qui solet, Godwinus, quoties Anti­quitates Britannicae lucem non prae­ferant. Nec minùs crassè ante West­monasteriensem erravit Rogerus Ho­veden, qui Pleimundum anno 884. Se­di Cant. praefuisse refert; quem tamen ipsemet postea Ethelredo anno 888. successisse dicit. Caeterum diem obitûs Pleimundi nobis dedit Martyrologium Cant. MS. sc. 4. Nonas Augusti.

ATHELMUS Translatus anno DCCCCXI. sedit annos XIII. obiit anno DCCCCXXIV.

Athelmus in Wellensem Episco­pum ordinatus est à Plegmundo Ar­chiepiscopo una cum sex aliis Epis­copis anno 905. juxta Cl. Spelmanni calculum Concil. Angl. Tom. 1. qui quidem ex Malmsburiensi (lib. 2. de gestis Reg. Angl.) tantum non con­stat. Plegmundo anno 923. saltem 924. successit, si Historicis optimae notae nonnullis fides Isto enim anno A­thelstanum Regem ab eo sacratum legimus apud Florentium Wigorni­ensem & Chronicon Mailrosense Anno 915. successisse Westmonasteri­ensis & Godwinus scribunt. Verùm eorum in hac re calculum supra in Plegmundo rejecimus. Eadem de Radulpho de Diceto dicenda sunt, ex cujus sententiâ (Abbreviat. Chron. p. 453.) anno 914. pontificatum A­thelmus iniit; Palliumque accepit à Johanne Papâ; qui nonnisi anno se­quente Papatum obtinuit. Obiit post annos aliquot; inquit Gervasius in Act. Pontif. Cant. anno 924. juxta Flo­rilegum; saltem anno 927. quo A­thelstanus Rex regnum iniit. Annos 22. numerat Catalogus MS. Usseri­anus, ducto sc. initio à suscepto Epis­copatu Wellensi, & in anno 927. ter­minato. Atque isto quidem anno in vivis fuisse Athelmum necesse erit, si quod plurimi produnt, Athelstanum Regem coronaverit. Diligenter enim excussâ Chronologiâ (cujus rationes fusius explicare istius loci non est) reperietur Athelstanum ante annum 927. regnum non obtinuisse. Sanè [Page 100] isti computo Wlfelmi successoris tem­pora minimè refragrantur, Asserit sanè Chronologia Saxonica Wlfelmum Sedem Cant. obtinuisse eodem anno, quo regnum Athelstanus, sc. anno 925. Quum verò in Athelstani introitu lap­sus sit, in Wlfelmi etiam successione er­rabit. Sin fidem Chronologiae Saxonicae nullo modo derogandam existimemus; dicendum erit cum Hovedeno Athel­stanum Regem non ab Athelmo, sed à Wlfelmo coronatum fuisse. Eo enim anno Wlfelmum successisse ponit Chronologia Saxonica p. 555. quae ob breve pontificatûs gesti tempus de Athelmo nil dicendum habuit. Sic nec Birchyngtonus. Annos quidem 12. illi assignat Abbreviatio Gulielmi Malmsbur. MS. atque ipsius Malms­bur. Codex MS. Coll. Trin. Verum de eo silent & impressa Gulielmi ex­emplaria & Codex MS. Lichfeldensis.

WLFELMUS Translatus anno DCCCCXXVI. Sedit annos XIV. obiit anno DCCCCXL.

Athelmo Wlfelmus successit, & in Sede Wellensi, & in Archiepiscopatu Cantuariensi: illic circa annum 923. isthic anno 925. authore Chronolo­giâ Saxonicâ p. 555. de cujus calcu­lo quid statuendum sit, supra in A­thelmo attigimus. Lapsus est Gerva­sius in Chronico Ecclesiae Cant. (in Monastico Tom. 1. p. 20.) quum il­lum Ecclesiae Cant. agros quosdam anno 923. comparasse refert. Ignos­cendum autem illi; qui non Chro­nologiae, sed Coenobii sui rem agebat. Veritatem propius attigerunt Radul­phus de Diceto (Abbrev. Chron. p. 453.) & Westmonasteriensis; qui introitum ejus anno 924. ponunt. Sedit annos 13. inquiunt Malmsburi­ensis & Gervasius. Decem solummodo agnoscunt Birchyngtonus & Westmo­nasteriensis, ac Westmonasteriensem secutus Godwinus. Florilegus itaque illum anno 934. obiisse scribit. Si quae tamen Monachis in donationi­bus Ecclesiarum suarum referendis fides sit habenda; Wlfelmus subscrip­sit Chartae Ethelstani Regis datae Coenobio Malmsburiensi anno 938. teste Willelmo in Vitâ Aldhelmi, par. 2. Illo quinetiam praesente Dux Eadulphus dedit Mepeham Ecclesiae Cantuarien. anno 940. teste Gervasio. in Monastico p. 20. Quòd verò re­stitutioni bonorum factae Ecclesiae Cant. ab Eadmundo Rege anno 941. Wlfelmum subscripsisse in libro Evi­dentiarum Ecclesiae Cant. dicto Thorn, col. 2221. habetur, planè commen­titium videtur, & post Gervasii aetatem confictum. De Wlfelmi enim sub­scriptione, Gervasius, qui restitutio­nem Eadmundi Regis (loc. cit.) anno 941. factam narrat, penitus tacet.

ODO Translatus anno DCCCCXL. sedit annos XX. obiit anno DCCCCLXI.

Quot annis Odo sederit, vel duo prae­decessores ipsius, nondum ad nostram per­venit notitiam: inquit Gervasius, in Actis Pontif. Cant. col. 1645. Nec minus incertus Radulphus de Diceto in Indiculo suo, qui tribus hisce simul Archiepiscopis annos 35. attribuit. Ex his si duos Athelmo, tredecim Wlfelmo, seu (quod magis placet) quinque Athelmo, Wlfelmo decem demus; manent Odoni viginti. Et sane istum 20. annos sedisse praeter Lichfeldensem nostrum Malmsburi­ensis prodit. Florilegus quidem, Ra­dulphus de Diceto (in Historiâ de Praesul. Angl.) & Bromtonus annos 24. ponunt; tempus nimirum à Wlfelmi pontificatu injustè detra­ctum Odoni adjicientes; ut sic vitam ejus ad annum 958. producant. Isto [Page 101] enim Odonem obiisse anno prae­ter Westmonasteriensem recte tra­dunt Florentius Wigorniensis, Mail­rosensis, & Hovedenus: annos videlicet Pontificatûs viginti ab anno 938. numerantes; quo obiisse Wlfelmus optimè censeri potest. Verùm sive illo obierit anno, & Se­des triennio vacaverit; seu quod Ger­vasius praefert, anno 940. super­fuerit: Constabit Odonem ante annum 942. saltem exitum anni 941. Sedem Cant. non obtinuisse; si Os­berno & Chronologiae Saxonicae fides. Eâ enim dignitate auctus est ab Ead­mundo Rege, quamprimum Ethel­stano fratri successit, teste Osberno in Vitâ ejus. Ethelstanus autem de­cessit anno 941. 6. Cal. Novembr. juxta Chronologiam Saxon. p. 559. Ab anno igitur 941. numeratis annis 20. Odonis obitus circa annum 961. incidit. Atque eo ipso quidem anno illum obiisse Chronologia Saxonica confirmat, p. 558. Tam Osbernum autem quam Chronologum Saxonem errasse in Elsino ostendemus. Diem obitûs IV. Nonas Junii ponit Mar­tyrologium Cantuariense MS. IV. Non. Julii Capgravius in Legenda Novâ, fol. 244.

ELSINUS Obiit anno DCCCCLXI. in Alpibus.

Quo anno Elsinus Archipraesula­tum Cant. adeptus fuerit, eadem est controversia ac de Odonis obitu. Id tamen inter omnes constat, Elsinum quàm citissimè post Odonis mortem dignitatem istam obtinuisse: & sus­cepto Romam impetrandi Pallii causâ itinere, frigore enectum in Alpibus periisse. Factum id anno Odonis obitum sequente omnes consentiunt. Allato in Angliam rei nuncio, Bri­thelmus Episcopus Wellensis substi­tutus est; qui post paucos dies regio jussu dignitati abrenunciavit, & ad Sedem pristinam se recepit. Haec concordi omnium Historicorum voce narrantur. Ad investiganda autem rerum singularum tempora, nulla po­tior est via, quàm ut à Regum suc­cessione & regni statu conjecturas du­camus. Gravissima à nonnullis retro annis adoleverat contentio inter Sa­cerdotes Saeculares & Monachos, his possessiones Ecclesiarum & Monasteri­orum, quae Canonici Saeculares ubivis ferè tenuerunt, sibi arripere annitenti­bus, illis avita patrimonia mordicus retinentibus. Inter has partes di­visa erant omnium studia; pars Mo­nachorum ambitionem & avaritiam detestata, Saeculares tutabatur; pars simulatae religionis fuco & praestigiis capta, Monastico Ordini adhaerebat. Istiusmodi dissidia tectis ut plurimum consiliis▪ jamdiu agitata, post saeculi decimi medium impetu maximo ex­arserunt. Post Edredi enim Regis obitum rerum summa ad Edmundi fratris filios juvenes Edwium & Ed­garum devoluta est. Edwius natu maximus regnum capessivit. Qui Dunstani & Monachorum petulanti­am exosus, illum Aulâ, in qua diu dominatus fuerat, ejecit; hos ab in­vadendis Saecularium fundis compes­cuit. Quin & nonnullibi Monachis expulsis, Clericos induxit. Immò, si Malmsburiensi (de gest. Reg. l. 2. c. 7.) fides: omnes in totâ Angliâ Monastici Ordinis homines, prius nudatos facul­tatum auxilio, post etiam deportatos exilio, calamitatibus indignis affecit. Eâ tempestate facies Monachorum foeda & miserabilis erat. Id minimè fe­rentes Monachi, Edgarum fratrem in partes traxerunt; & excitatâ plebe, illum sibi Regem statuerunt. Mer­censes & Northumbri, contemnentes Edwium, elegerunt fratrem Edgarum; qui mox Dunstanum ab exilio revoca­vit; & Wigorniensem Episcopum con­stituit: anno 957. Fortunâ belli in Edgari partes propendente, pax tan­dem eâ lege coiit ut regnum inter [Page 102] utrumque divideretur; Thamesis flu­vius imperii limes esset; omnia ab Australi parte Edwio, à Septentrio­nali Edgaro cederent. Pax tamen inter Clericos & Monachos nondum coiit. Edwius in suâ ditione nil non Clericis, Edgarus in suâ nil non Monachis concessit. Hinc fit, ut Mona­chi Historici integra convitiorum plaustra in Edwium conjecerint. Ed­garum è contra, utut scortatorem per­ditissimum, exquisitissimis laudibus extulerint. In Edwii ditione sitae erant urbes Wintonia & Cantuaria. Edwius itaque Odoni defuncto Elsi­num Episcopum Wintoniensem (Mo­nachorum hostem infensissimum; quod ex Malmsburiensi patet, f. 114. b.) Elsino Brithelmum substituit. Hinc tam graves Monachorum in utrumque censurae: Elsinum Sedem Cant. datâ pecuniâ obtinuisse, de­mum inter horrendos ánimi cruciatus extinctum: Brithelmum literarum & legis Ecclesiasticae penitus ignarum, vel solo pudore adactum, ut digni­tate Archiepiscopali cederet. Inanes hae caluminae. Dolebant potiùs Ma­nachi Primatum Dunstano Antesigna­no suo praereptum; & nil non mali in Edwii, Elsini & Brithelmi capita cudebant. Cessit tandem seu fatis seu insidiis Rex Edwius anno 959. Inte­gram Monarchiam Edgarus deinceps tenuit; qui ejecto statim Brithelmo, Dunstanum Cantuariensi Throno praefecit; Clericos Ecclesiis & Mo­nasteriis eliminavit; Monachos in­duxit, reditibus amplissimis auxit; omnia pro arbitrio illorum fecit. Ista omnia narrant Florentius Wigorni­ensis, Chronicon Mailrosense, & Si­meon Dunelmensis. Alio quidem anno sc. 957. Edwii mortem Chro­nologia Saxonica reposuit. Verùm rectè illam posuisse Authores supra citatos post subtilissimam disquisitio­nem clarissimè deprehendi. Ante annum igitur 959. Archiepiscopa­tum Cant. Elsinus & Brithelmus ob­tinuisse debent. Illos enim Edgarum praeficere voluisse incredibile est; qui Monachorum nutu omnia egit; & Brithelmum Sede suâ, quam recen­ter intraverat, injuriâ submovit, ut Dunstano locum faceret. Si Odonem itaque anno 958. obiisse, Elsinum suc­cessisse, ponamus cum Florentio, Mailrosensi, Hovedeno, & Florilego: & ex eorundem fide, hieme sequenti in Alpibus periisse: Brithelmum etiam, quamprimum istius calamita­tis nuncius ad Edwii aulam advene­rit, substitutum, Edwio defuncto post paucos dies ab Edgaro amotum sub exitum anni 959. rectè omnia succedent.

DUNSTANUS Translatus anno DCCCCLXII. sedit annos XXVI. obiit anno DCCCCLXXXVIII.

Ejecto Brithelmo, Dunstanus anno 960. Romam iter sucepit, Pallii ob­tinendi gratiâ. Sic Florentius, Du­nelmensis, & Mailrosensis. A medio hujusce anni ad Maium anni 988. sunt anni 28. cavi, quot Birching­tonus, anni 27. pleni, quot Malms­buriensis & Radulphus de Diceto il­lum sedisse referunt. Mitto fabulo­sam illam Historiam Translationis ejus in Coenobium Glastoniense, quod in­ter Acta Benedictinorum, Saec. V. p. 713. Cl. Mabillonius evulgavit. Statuit ea Dunstanum anno 27. Pon­tificatûs sui obiisse, anno Domini 988. Calendis Augusti, circa diem quidem turpissimè lapsa, annum autem rectè designavit. Eundem enim ponunt Hovedenus, Florentius, Mailrosensis Gervasius, Westmonasteriensis, & Osbernus in Vitâ ejus; qui addit Dunstanum obiisse die tertio post As­censionem Domini. Produnt alii om­nes (praeter ineptam Historiam Gla­stoniensem) [Page 103] defunctum esse 14. Cal. Junii. Sic Florentius, Mailrosensis, Flo­rilegus, Hovedenus, Simeon Dunel­mensis, Birchyngtonus, & Mártyro­logium Cantuariense MS. Anno au­tem memorato dies 14. Cal. Junii tertiâ post Ascensionem luce, viz. die Sabbati contigit; & die Sabbati obiisse Dunstanum narrant Simeon Dunelm. Florentius & Hovedenus. Osbernus, & illum verbatim secutus in Dunstani obitu narrando Gervasius, annos 33. regimini illius dederunt. Istorum au­tem errorem notâsse sat erit.

ETHELGARUS Translatus anno DCCCCLXXXVIII. sedit annum I. obiit anno DCCCCLXXXIX.

Ethelgarum Dunstano successisse anno 989. refert etiam Florilegus. Se­dit annum unum; inquit Malmsburien­sis. Annum unum & tres menses; sic Simeon Dunelmensis, Florentius, Mailrosensis, Hovedenus, Gervasius, Willelmus Thorn, & Bromtonus, qui Stilgarum vocat. Rectè itaque an­no 989. obiisse ponitur; quod & Florilegus confirmat. Obiit 3. Non. Decembr. juxta Obituarium Cantua­riense MS.

ELFRICUS Translatus anno DCCCCLXXXIX. sedit annos XI. obiit anno M.

Circa Elfricum duo insignes Con­troversiae discutiendae sunt. Primò an Siricium in Sede Cant. praeces­serit, vel secutus fuerit? Dein an El­fricus Archiepiscopus idem fuerit cum egregio illo Elfrico, qui circa hoc tempus tot scriptis & versionibus in lucem editis enituit? De secundâ quaestione peculiari Dissertatione age­mus. Quoad primam, Elfricum Si­ricio successisse audacter pronuncio. E parte nostrâ stant Chronologia Saxonica, Florentius Wigorniensis, Hovedenus, Mailrosensis, Simeon Dunelmensis, Radulphus de Diceto, Birchyngtonus, Bromtonus, Willel­mus Thorn, & Gervasius in Actis Pontif. Cant. Ex adversâ Malms­buriensis, Westmonasteriensis, Histo­ria Glastoniensis, (in Monastico Angl. Tom. 1. p. 7.) & alii recentiores. Id verò▪ inter omnes constat horum pri­orem, quisquis ille fuerit, Episcopa­tum iniisse anno 989. posteriorem anno 1006. vel 1005. obiisse. Quin­etiam tantum non constat Siricium sedisse annos 5. Elfricum annos 11. Sic Malmsburiensis, Hovedenus, Flo­rentius, Mailrosensis, Gervasius (in Actis Pontif. Cant.) Bromtonus, Willel­mus Thorn, & his omnibus major Chronologia Saxonica. Florilegus quidem unicum tantùm annum El­frico concedit, & anno 989. fubro­gatum, anno 790. Siricio locum morte fecisse scribit. Nescio an in censum venire debeat Gervasii Historia de Donationibus Ecclesiae Christi Cant. factis (in Monastico Tom. 1. p. 21.) qui inibi versâ vice unicum Siricio, eundem nempe, quem Florilegus El­frico, annum 790. reliquit. Anno enim 1006. Ethelredus Rex posses­siones Ecclesiae Cant. confirmasse, & super hoc Chartam suam Elfrico, Archiepiscopo dedisse dicitur. Anno 991. Aschwinus Dorsetensis Episco­pus reddidisse villam de Risbergh Ecclesiae Cant. & eidem Elfrico nar­ratur. Verùm parvi haec momenti; quum in accumulandis Ecclesiae suae donationibus adeò caecutierit bonus ille Monachus, ut Siricium Archie­piscopum donationi Brithnodi Ducis anno 941. factae testem interfuisse af­firmet. His praemissis, sententiae no­strae [Page 104] rationes sunt expediendae. Primò itaque unica Saxonicae Chronologiae authoritas, utpote Authoris aetate paulò inferioris, vel omnibus aliis meritò praeferri deberet. 2o. Accedunt Mailrosensis, Florentius Wigornien­sis & Simeon Dunelmensis, reliquis omnibus longè potiores. 3o. Extat in Bibliothecâ Lambethanâ Codex MS. Historiae Florentii mirae pulchri­tudinis; qui in Monasterio Abendo­nensi (ad quod olim spectâsse nota praefixa testatur) exaratus circa an­num, ut videtur, 1131. multa passim habet de rebus & Abbatibus illius Coe­nobii; quae in vulgatis Florentii Codi­cibus frustra quaeruntur. Inter alia hu­jusmodi additamenta, in Catalogo Epis­coporum Wintoniensium Historiae praemisso (in vulgatis exemplaribus subnexo) ad Aelfegum Martyrem ha­betur haec nota: Hic post Alfricum suscepit Archiepiscopatum Dorobern [...]e. Non Siricius ergo sed Alfricus Elphe­go immediate praecessit. 4o. In con­fesso est Elfricum Coenobium Eccle­siae Christi Cant. reformâsse; seu fa­ctum id fuerit expulsis Clericis, quod fide dignissimi narrant, seu stabilitis fortius & reformatis in melius Mona­chis; quod ab Alfrico factum ne­que ipsi negant Malmsburiensis & Westmonasteriensis; qui expulsos ab illo Clericos ficulneâ quâdam ratione ducti negant. Facta est autem haec Reformatio saltem post annum mil­lesimum, anno 1005. juxta Willel­mum Thorn; anno 1006. (quam­vis Spelmannus annum 1002. substi­tuendum censeat) juxta Diploma Ethelberti Regis super eâ re, quod suadente Elfrico scriptum extat in Conciliis Angl. Tom. 1. p. 504. quod in vetusto admodum Ecclesiae Christi Cant. Registro scriptum vidi. Non vanam veritatis speciem Diploma istud prae se fert; sic etiam Charta MS. Ethelredi Regis data Coenobio Scireburnensi anno 988. cui subscrip­sit Alfricus Archiepiscopus Cant. Ne­scio an & aliae Chartae, quas si tanti esset, in subsidium adducere possem. In Chartâ enim Ethelredi Regis datâ Coenobio S. Albani anno 996. (in Auctario Additamentorum Matthaei Paris p. 24.) Elfricus inter testes no­men apposuit. Quicquid autem sit de hujusmodi Chartis Donativis; forsan durum esset fidem derogare iis Instrumentis & Chirographis, ex qui­bus nil emolumenti Coenobio seu Ec­lesiae quaerebatur. Ejusmodi duo In­strumenta ex perantiquo Ecclesiae Christi Cant. Registro MS. descripsi; quae rem nobis controversam abunde conficient. Ex his primum continet; quomodo Siricius Archiepiscopus po­suit Risburgam in vadimonium Es­pigo Episcopo pro nonaginta libris argenti & ducentis marcusis auri, an­no 995. Indictione 7. subscriptum ab Ethelredo Rege, Siricio Archiepis­copo, Aelphego Wintoniensi, Athel­stano Londoniensi, Aestano Cice­strensi, Athelstano Rovensi, Orbbryht Seolesiensi, Sigar Villanensi, Aelfrico Wiltuniensi Episcopis. &c. Instru­mentum aliud sic incipit.

ego Asewinus Dorsecestren­sis Ecclesiae Pontifex reddo Ecclesiae Christi & Alfrico Archiepiscopo Me­tropolitanae Sedis terram de Ris­berghe cum libro ejusdem Ecclesiae pro salute animae meae. Quam vi­delicet terram Sigericus Archiepis­copus ejusdem Ecclesiae Christi, prae­decessor praefati Archiepiscopi Al­frici, dedit in vadimonium pro pe­cuniâ quam à me mutuò accepit.

Harum quidem Chartarum falsita­tem Indictio malè posita subindicat. Indictio enim 7. incidit in annum 995. Hinc tamen nihilominus patet, Si­ricium Elfrico praecessisse apud Mo­nachos Cantuarienses receptum fuisse, cùm Ecclesiae suae Chartas comminis­cerentur, quod factum videtur Saeculo undecimo. Postremò Malmsburien­sis, qui primus omnium Alfricum Siricio praeposuit, aliisque omnibus eandem sententiam tenentibus erro­ris author fuit, ipse alio in loco erro­rem emendavit. In Gestis enim Ar­chiepiscoporum Cant. Alfricum Siri­cio priorem statuit; postea verò de Episcopis Wiltoniensibus agens, cer­tiora jam edoctus, ordinem immu­tavit. [Page 105] Sic enim scribit f. 142. Sex­tus Siricius, septimus Alfricus: qui ambo, ut superius memoratum est, Ar­chiepiscopi fuerunt Cantuarienses. Hinc mirari subit adeò hallucinari potuisse Godvinum; qui in Commentario suo de Praesulibus Angliae dicit Al­fricum in suo Archiepiscoporum Can­tuariensium Catalogo Malmsburien­sem non habere.

Hactenus de ordine Siricii & El­frici. De initio atque exitu regimi­nis utriusque nonnulla sunt adjicienda. Successisse Elfricum Siricio, qui obiit anno 994. prodit Chronologia Saxo­nica p. 561. Concedi tamen poterit nonnihil intervalli. Adeoque Sime­on Dunelmensis, Mailrosensis, Floren­tius & Hovedenus introitum ejus an­no 996. reponunt; quamvis ante an­num in Archiepiscopatum successisse Florentius referat. Non malè itaque Instrumenta bina MSS. Ecclesiae Christi Cant. (quae superiùs attuli) annum 995. designant. Sedit annos 11. ex concordi omnium Historico­rum, praeter Florilegum, sententiâ; Obiit anno 1004. juxta Radulphum de Diceto (Abbrev. Chron. p. 461.) 1006. juxta Simeonem Dunelm. Flo­rentium, Mailrosensem, Bromtonum & Hovedenum. Anno 1005. juxta Chronologiam Saxonicam, p. 562. cujus authoritas aliis praeferenda est. Dies obitûs contigit 16. Calend. De­cem▪ juxta Martyrologium Cant. MS.

SIRICIUS Translatus anno M. Sedit annis V. obiit anno MV.

Siricius à Sede Wiltoniensi ad Cantuariensem translatus est anno 989. Ita Simeon Dunelmensis, & Willelmus Thorn, qui de Wintoniâ translatum male scribit. Successit anno 990. inquit Florentius & West­monasteriensis. Addit iste obiisse eun­dem anno 1006. Verùm illius com­putum supra refutavimus. Sedit an­nos 5. ex aliorum omnium sententiâ: adeoque anno 994. obiisse rectè poni­tur à Chronologiâ Saxonicâ p. 561. & Radulpho de Diceto, Abbrev. Chron. p. 461. Obiisse tamen anno 995. dicitur à Florentio Wigornien­sr, anno 996. à Chronico Mailro­sensi. Diem obitûs dedit Obituarium Cantuariense, sc. V. Calend. No­vembris.

ELFEGUS Translatus anno MV. Sedit annos VI. menses VII. obiit anno MXII.

Successit Elfrico anno 1006. Sic Chronologia Saxonica, Gervasius, Florilegus, & his omnibus antiquior Adelardus Blandiniensis in Vitâ Dun­stani MS. quam ipsi Elphego Archi­episcopo nuncupavit. Ordinatus est 16. Calend. Decembr. juxta Marty­rologium Cantuariense MS. Sedit annos 6. menses 7. Ita Malmsburiensis, Gervasius & Radulphus de Diceto. A Danis interfectus obiit 1012. ex fide Florentii & Hovedeni. Malè Westmonasteriensis annum 1011. po­nit. Accuratior aliis Author Histo­riae Translationis ejus quae sequitur. Iste sic scribit. Occubuit anno ab In­carnatione Domini 1012. Indictione 10. advesperante Sabbato Paschalis eb­domadae & inchoante Dominicâ die Octavarum Paschae, 13. Calend. Maii anno Patriarchatus 7o. nativitatis au­tem ejus 59. Eodem die viz. 13. Ca­lend. Maii Elphegum Martyrii tu­lisse palmam Florentius, Gervasius, & Martyrologium Cant. MS. pro­dunt. Et rectè quidem. Dies enim [Page 106] 13. Calend. Maii eo anno in Sabba­tum incidit. Adeò ut si annos 6. menses 7. sederit, necesse sit ut anno 1005. mense Septembri successerit; quamvis fortè anno sequenti introni­zatus fuerit. Nec refragantur Ade­lardus & Chronologia Saxonica, quo­rum potior est authoritas.

LIVINGUS Translatus anno MXIII. sedit annos VII. obiit anno MXX.

Hunc alio nomine Aethelstanum vocârunt, teste Westmonasteriensi; qui illum anno 1012. Elphego suc­cessisse narrat. Rectiùs Florentius & Hovedenus annum 1013. ponunt. Sedit annos 7. Sic Malmsburiensis, Gervasius, Radulphus de Diceto, Ca­talogus Usserianus MS. & Birching­tonus. Obiit anno 1020. ex omni­um sententiâ. Diem obitûs exhibuit Obituarium Ecclesiae Christi Cant. MS. viz. pridie Idus Junii.

ETHELNOTHUS Consecratus anno MXX. sedit annos XVIII. obiit anno MXXXVIII.

Ethelnothum, cui Boni cognomen datum est, sedisse annos 18. referunt Malmsburiensis, Radulphus de Diceto Catalogus Usserianus MS. & Birching­tonus. Solus Gervasius annos 17. assig­navit. Obiit anno 1038. Sic Florentius, Huntindoniensis, Hovedenus, & West­monasteriensis. Dies obitûs contigit 4. Calend Novembr. juxta Floren­tium, Gervasium, Hovedenum, Ra­dulfum de Diceto, & Florilegum: die 5. Calend. Novembr. juxta Obi­tuarium Cantuariense MS. die autem 3. Calend. Aprilis ex mente Stepha­ni Birchingtoni. Die 30. Octobr. jux­ta Martyrologium MS. citatum ab Editoribus Actorum Sanctorum Apri­lis Antverpiensibus, Tom. 2. p. 642.

EADSIUS Consecratus anno MXXXVIII. sedit annos XI. obiit anno MXLIX.

Ethelnotho successit anno 1038. Sic Mailrosensis & Westmonasterien­sis. Sedit annos 11. ex concordi om­nium suffragio. Anno 1043. post Edwardum Regem à se coronatum (quod anno eodem factum juxta Hovedenum) in morbum incurabi­lem incidens, Siwardum sibi Vica­rium seu Corepiscopum ascivit. Ita Malmsburiensis, cui suffragatur Flo­rilegus. Obiit anno 1050. juxta Flo­rentium, Mailrosensem, Chronolo­giam Saxonicam, Hovedenum, & Westmonasteriensem; die 5. Ca­lend. Novembr. authore Gerva­sio. Inchoatum Siwardi Chore­piscopatum Historia vetusta Ab­bendonensis, quae sequitur, in an­num 1044. rejicit. Illum postea Sedem Roffensem obtinuisse receptus est apud omnes ferè recentiores Scrip­tores nostrates error, à Gulielmo Malmsburiensi derivatus. Iste ete­nim Siwardum quendam circa haec tempora in Episcoporum Roffensium Catalogo deprehendens, eundem fu­isse ac Chorepiscopum Cantuariensem statim putavit. Hinc arreptâ occasi­one narrat Siwardum turpissimâ in­gratitudine Eadsio seni necessaria ali­menta subtrahentem. Vicariatu sub­motum fuisse ab Edwardo Rege, in­tercedente tamen Eadsio Sedi Rof­fensi praefectum esse. Eundem po­stea [Page 107] (capite de Episcopis Roffens. f. 132.) Normannorum adventui anno 1066. paucis diebus superfuisse tradit. Siwardum tamen Episcopum Roffensem in Lanfranci consecratio­ne anno 1070. partes egisse compe­rimus apud eundem fol. 117. Malms­buriensem secuti sunt Thomas Rud­burn in Historiâ Majori MS. l. 4. c. 4. & ab illo citatus Auctor deperdi­tus de concordantiis Historiarum An­gliae: ut Godvinum aliosque recentio­res taceam. Florilegi verba in eandem sententiam Rudburnus adducit. Ve­rùm nil tale neque in vulgatis neque in Manuscriptis ejus Codicibus repe­rire potui. Horum traditionem re­futat obitus Siwardi Chorepiscopi; qui ante Eadsii mortem contigit ex fide Florentii, Westmonasteriensis, & Monachi antiqui Abendoniensis mox citandi: idemque Bromtonus subdubitanter refert. Sed neque cre­dendum est Siwardum Episcopum Roffensem factum ante Eadsium de­cessisse. Unicum enim Siwardum Sedi Roffensi praefuisse legimus; at­que illum Lanfranci consecrationi anno 1070. interfuisse novimus. Obiit Siwardus noster anno 1050. juxta Westmonasteriensem, anno 1049 juxta Florentium. Rei totius veritatem & honestiorem simul abdicati chorepis­copatûs causam nos docebit Mona­chus Abendoniensis Author Addita­mentorum ad Historiam Florentii MS. qui sub initium sequentis Saeculi ista scripsit. Anno 1049. Archiepis­copi vices moderans Siwardus aegritu­dine correptus, Abbandoniam à Cantiâ aeger defertur; & duobus illic mensibus lecto detentus, ab hac vitâ educitur, atque ibidem sepelitur. Diem obitûs fuisse 3. Calend. Novembr. Obituari­um Cant. MS. prodit.

ROBERTUS Vix biennio expleto pulsus est anno MLI.

Hunc post amotum Siwardum Chorepiscopi Cantuariensis vices us­que ad obitum Eadsii egisse Thomas Rudburn (loco citato) contendit, allatâ auctoritate Malmsburiensis; qui narratâ Siwardi depositione, dein Robertum throno Cantuariensi prae­fectum refert. Quod post Eadsii mor­tem primò factum fuisse rectiùs intel­ligendum est. Interim facilè concedi potest Robertum maximo Regis favo­re jam diu cumulatum omnia post Si­wardi cessionem pro nutu admini­strasse. Eadsio defuncto successit anno 1050. juxta Florilegum, anno 10. Edwardi Regis, i. e. Christi 1051. juxta Huntindoniensem. Biennio se­disse Gervasius, Radulphus de Dice­to, Malmsburiensis & Birchingtonus; expulsum anno 1052. Florentius, Mailrosensis & Westmonasteriensis produnt.

STIGANDUS Translatus anno MLI. depositus est anno MLXVIII. sedit annos XVII.

Stigandus Roberto expulso subro­gatus est anno 1052. Sedit annos 17. (sc. plenos) juxta Malmsburi­ensem, Radulphum de Diceto & Bir­chingtonum: annos 18. (viz. cavos) juxta Gervasium: Depositus est in Synodo Wintoniensi in Octavis Pas­chae (viz. die 11. April.) anno 1070. (malè Bromtonus 1069.) habitâ. Ita Simeon Dunelmensis (p. 201.) Radulphus de Diceto Westmonaste­riensis, Matthaeus Paris, Birching­tonus, Florentius Wigorniensis, qui­que Florentium pro more exscribit Hovedenus. Factum id in Synodo Win­dleshoriensi in crastino Pentecostes [Page 108] anno eodem habitâ, in qua degra­datus est Agelricus Suthsaxonum Episcopus, malè narrant Ordericus Vitalis (lib. 4.) & Monachus Bec­censis in Vitâ Lanfranci (cap. 6.) Quid verò sibi velint Gervasius, Ra­dulphus de Diceto, Catalogus Usseri­anus MS. & Birchingtonus; qui Se­dem post Stigandi depositionem bien­nio vacâsse ponunt; vix augurari possum; cùm Stigandum anno 1070. depositum non negent, eodemque Lanfrancum consecratum esse constet. Meliùs sibi constat Lichfeldensis no­ster; qui ut vacationi locum faciat, Stigandum anno 1068. depositum as­serit. Erroris istius vix alia causa excogitari potest; quàm quòd Wil­lelmus Rex Stigandum anno 1067. secum in Normanniam quasi capti­vum duxerit; & quamvis anno finito reduxerit; vix tamen ùnquam ad Se­dem suam redeundi copiam indul­serit.

LANFRANCUS Consecratus anno MLXX. IV. Calend. Septemb. obiit anno MLXXXIX. sedit annos XIX. Vacavit Sedes annos IV.

Nominatus est à Rege Willelmo die Assumptionis B. Virginis, viz. 18. Cal. Septembr. consecratus in Festi­vitate S. Johannis Baptistae, viz. 4. Calend. Septembr. die Dominicâ anno 1070. sic Eadmerus, Florentius, Sime­on Dunelmensis, & Hovedenus. De tempore Consecrationis conveniunt Chronologia Saxonica (p. 563.) Malmsburiensis, Ordericus Vitalis, & Monachus Beccensis in Vitâ Lan­franci (cap. 10.) Atque illo qui­dem anno Decollatio S. Johannis in Dominicam incidit. Litem tamen movent Radulphus de Diceto (Ab­brev. Chron. p. 483.) & Florilegus. Ille anno 1071. die 4. Cal. Septembr. Dominicâ: Iste anno eodem 8. Cal. Maii Lanfrancum consecratum asserit. Sedit annos 18. menses 9. dies 2. juxta Chronol. Sax. satis recte; annos 19. ex aliorum sententiâ; atque obiit an­no 1089. 9. Calend. Junii feriâ quintâ, juxta Florentium, Hovedenum & Ra­dulfum de Diceto: die 5. Calend. Junii, juxta Monachum Beccensem (cap. 18.) Birchingtonum, & Obi­tuarium Cantuariense MS. die 5. Calend. Junii, feriâ 2â post Octavas pentecostes, juxta Gervasium. Uter­que quidem dies anno 1089. in feri­am datam incidit; adeò ut quis cal­culus potior sit habendus, parum constet. Si conjectandum esset; vel­lem Lanfrancum die 9. Calend. Junii defunctum, die 5. Calend. Junii se­pultum esse. Undenam verò Author Antiq. Britann. & Godwinus diem obitûs ab ipsis Lanfranco positum, viz. diem 4. Junii, hauserint; planè divinare nequeo. Post Lanfranci obi­tum vacavit Sedes annos 4. seu juxta alios 5. quòd facilè conciliari potest; si hîc cavos, illic plenos annos intel­ligamus: seu unum ab electione, alium à consecratione Anselmi computum duci supponamus.

ANSELMUS Consecratus anno MXCIII. II. Non. Decembris, obiit anno MCIX. XI. Calend. Maii. Sedit annos XVI. Vacavit Sedes annis V.

Postquam vacasset Sedes annos 4. (rectiùs 3.) menses 9. dies 9. inquit Chronol. Saxonica: Lanfranco succes­sor designatus est à Rege anno 1093. pridie Nonas Martii, primâ Domini­câ Quadragesimae; authore Malms­buriensi & Radulfo de Diceto. Con­secratus anno eodem pridie Nonas De­cembris, ex fide Chronologiae Saxonicae, Radulphi, Malmsburiensis, Florentii & Gervasii; ut alios taceam. Pallium Cantuariae accepit die 4. Idus Junii, referentibus Malmsburiensi & Radul­pho de Diceto. Obiit anno 1109. die 11. Calend. Maii. Sic Florentius, Eadmerus, Johannes Carnotensis (in Vitâ ejus MS. cap. 16.) & Birching­tonus. Addunt Florentius & Car­notensis diem istum feriâ quartâ con­tigisse, atque Anselmum die sequenti sepultum esse. Singulis diebus supra positis apprimè conveniunt Tabulae Astronomicae. Sedit itaque Ansel­mus à Consecratione annos 15. men­ses 4. dies 17. Crassè igitur halluci­natur Godvinus; qui illum annos 19. sedisse perhibet. Vacavit Sedes annos 5. dies 5. juxta Abbreviatio­nem Malmsburiensis Historiae de ge­stis Pontificum Angl. MS. quod ipse Malmsburiensis confirmat, Radul­phum quinto die post exactum quin­quennium à morte Anselmi nomina­tum dicens.

RADULPHUS Translatus anno MCXIV. sedit annos IX. obiit anno MCXXI. XIII. Calend. Novembris.

Nominatus est à Rege anno 1114. die 6. Calend. Maii juxta Matthae­um Paris, Radulphum, & Florentium, seu die quinto post exactum quinquen­nium ab Anselmi obitu juxta Malms­buriensem, Consecratus est ab An­selmo Domini Papae Legato, anno 1115. die V. Calend. Julii, & Pallium ab eodem suscepit: inquit optimae notae Chroni­con à Conquestu ad annum 1321. MS. in Bibliothecâ Lambethanâ. Pallium illo die ab eo susceptum fuis­se testantur etiam Florentius, Radul­phus de Diceto & Eadmerus: Conse­cratum esse Matth. Paris. Magis tamen credendum Eadmero, qui consecratum scribit anno 1114. die 17. Maii. Sedit annos 8. menses 6. Sic Gervasius, Ra­dulphus de Diceto & Birchingtonus; à nominatione illius calculum ducen­tes. Obiit anno 1122. die 13. Calend. Novembr. authore Eadmero ipsius familiari (Hist. Nov. in fine) cui suffragantur Malmsburiensis, Birchingtonus & Obituarium Cantua­riense MS. Diem 3. Calend. Novemb. Gervasius malè posuit. Non tamen contemnendus Florentii Wigorniensis Continuator; qui Radulphi obitum anno 1122. die 14. Calend. Novembr. feriâ 5. contigisse ponit. Isto enim anno dies is in feriam quintam incidit. Eademque habet codex Florentii Historiae MS. Lambethanus, post novennium à Radulphi morte exa­ratus.

WILLELMUS Consecratus anno MCXXII. sedit annos XV. obiit anno MCXXXVI.

Post Radulphi obitum vacavit Sedes menses 4. authore Radulpho de Diceto. Demum anno 1124. (rectius 1123.) Willelmus Corboil nominatus est à Rege ad Festum Purificationis, narrante eodem Ra­dulpho & Hovedeno; consecratus anno eodem, die 14. Calend. Martii, juxta Radulphum & Continuatorem Flo­rentii. Rectiùs Gervasius anno 1122. (sc. exeunte, seu 1123 inchoante) die 12. Calend. Martii consecratum scribit. Iste enim dies eo anno in Dominicam incidit. Anno 1130. die 4. Nonas Maii Ecclesiam Christi Cant. recenter instauratam dedicavit; Sic Gervasius atque alii. Sedit annos 15. ex mente Birchingtoni; annos 13. menses 9. ex calculo Radulphi de Diceto. Rectiùs iste. Obiisse enim Willelmum anno 1136. die 11. Calend. Decembris produnt Obituarium Cantuariense MS. & Gervasius in Chronico: quamvis iste in Actis Pontif. Cantuar. die 6. Calend. Decembr. eundem decessisse scribat. Diem 12. Calend. Decembr. Florentii Continuator praefert. Ra­dulphum annos 15. menses 9. sedisse, Author Antiquitatum Britann. falsò existimavit.

THEOBALDUS Consecratus anno MCXXXVIII. obiit anno MCLXI.

Postquam vacasset Sedes Cantua­riensis annos 2. mensem 1. dies 14. ex [...]ide Gervasii; an. 2. mens. 1. dies 13. juxta Radulfum de Diceto; Theobaldus electus est ab Episcopis Angliae in Concilio▪ Londinensi habito in adventu Domini. Sic Matthaeus Paris. Anno 1138. Sabbato proximo ante Natale, viz. IX. Calend. Januar. Sic Gervasius. Consecratum ibidem ab Henrico Wintoniensi Episcopo Mat­thaeus Paris malè refert. Factum enim id Cantuariae ab Alberico Papae Legato anno 1139. circa Epiphaniam Domini secundùm Mailrosensem; anno 1139. 6. Idus Januar. secun­dum Gervasium & Birchingtonum. Sedit annos 22. menses 4. juxta Ra­dulphum de Diceto, ab Electione quidem numerandos. Obiit enim an­no 1161. (minus recte Matthaeus 1160.) die 14. Calend. Maii ex fide Gervasii, Birchingtoni & Obituarii Cantuariensis MS. Vacavit Ecclesia annum 1. mensem 1. dies paucos; au­thore Gervasio: an. 1. mens. 1. dies 14. Birchyngtono, an. 1. mens. 1. dies 16. Radulpho de Diceto. Rectior Bir­chingtoni calculus.

THOMAS Consecratus anno MCLXII. die S. Trinitatis, obiit anno MCLXX. IV. Calend. Januarii.

Archiepiscopus electus, Presbyter ordinatus est Sabbato Pentecostes (sc. in hebdomade Pentecostes) anno 1162. consecratus in Episcopum die sequente ab Henrico Wintoniensi Episcopo. Sic Matthaeus Paris & Radulphus de Diceto. Consecratus anno 1162. pridie Nonas Junii, die Octavarum Pentecostes: Sic Gervasius. Verius Bir­chingtonus, Chronicon Cestrense MS. & Thomas Wikes, anno 1162. die 3. Nonas Junii. Isto enim anno ea dies Dominica fuit, & S. Trinitati sacra. Sedit annos 8. menses 6. dies 28. Ita Radulphus de Diceto, unicum diem plus justò numerans. Thomas enim a sicariis interfectus occubuit anno 1170. die 4. Calend. Januarii, feriâ tertiâ: juxta Gervasium, aliosque ferè innumeros, (& in his Monachum Cantuariensem, qui Martyrio illius interfuit, & ante biennium exactum conscripsit Vitam, MS. in Biblioth. Lambeth.) Nil enim apud Histori­cos nostrates magis decantatum est, quam Martyrium S. Thomae. Hove­denus tamen in anno erravit, annum 1171. reponens: & Abbreviator Gulielmi Malmsburiensis MS. lepido errore diem 4. Cal. Januar. diem 4. post Calendas Januarii esse putavit; adeoque Thomae necem die quinto anni 1171. collocavit. Uterque au­tem defendi poterint, modò, quod nonnulli faciunt Historici, annum à Nativitate Domini exordiantur. Minùs tamen excusandi Author Au­tiquitatum Britan. & illius sequax Godvinus; qui in tantâ Histo­riae luce caecutientes, Thomae obi­tum die 28. Decembris contigisse scri­bunt.

RICHARDUS Consecratus anno MCLXXV. obiit anno MCLXXXIV. Dominicâ proximâ post Adventum Domini.

Post Thomae obitum vacavit Eccle­sia Cantuariensis annis 2. juxta Bir­chingtonum; anno 1. mensibus 5. diebus 4. juxta Radulphum de Diceto. Qui calculum rectè posuisset; si pro anno uno duos substituisset. Sedem namque annis 2. mens. 5. diebus 4. vacâsse ex Gervasio constat. Sic e­nim Gervasius Electus est apud West­monaesterium anno 1173. Dominicâ Octavarum Pentecostes, 3. Nonas Junii. Et sanè is dies illo anno in Domini­cam incidit. Radulphus de Diceto tamen pridie nonas Junii electum minus rectè tradit. Sequenti die Sab­bati, inquit Gervasius, ab Episcopis & Electis Angliae Clero & populo Cantu­ariensis Ecclesiae honorifice susceptus est, in crastino, sicut dicebatur, consecrandus. Verùm appellatione interpositâ Con­secratio dilata est. Gervasio astipulatur Radulphus de Diceto (in Abbrev. Chron. p. 570.) nisi quòd Sabbatum istud, quo Cantuariae Richardus sus­ceptus est, die 6. Idus Junii ponat; quod revera contigit die 5. Idus Junii. Minus rectè igitur Matthaeus Paris Electionem anno 1173. prid. Nonas Julii institutam refert. Richardus Electus Romam profectus, confirma­tus est à Papâ anno 1174. 4. Nonas Aprilis, authore Radulpho de Diceto: consecratus ab eodem Dominicâ (se­cundâ) post Pascha, qua canitur ad introitum Misericordias Domini, te­ste Gervasio, & Hovedeno, qui post diem tertium Pallio donatum addit. Sedit annos 10. menses 8. Sic Ger­vasius: [Page 112] annos 9. septimanas 45. dies 5. Sic Radulphus de Diceto (in Imag. Hist. pag. 18.) annos 9. menses 9. dies 13. Idem (in Catalogo Archie­piscoporum Cant. praemisso). Obiisse Richardum anno 1184. die 14. Cal. Martii (malè Hovedenus, 14. Cal. Maii) feriâ 6. Gervasius prodit, rectissimé. Anno 1184. die 13. Calend. Martii Radulphus. Iste igitur annos pontificatûs gesti à consecratione, ille ab electione numerat. Sepultum esse Richardum in Ecclesiâ Christi Cant. die XII. Calend. Martii Gervasius refert. Crassè erravit Lichfeldensis noster; qui diem electionis Baldwini pro die obitûs Richardi posuit.

BALDWINUS Translatus anno MCLXXXIV. obiit anno MCXCI.

Post Richardi obitum vacavit Ec­clesia Cant. menses 9. dies 26. juxta Gervasium: menses 10. dies 9. juxta Radulphum de Diceto. Rectè Gerva­sius; qui vacationem in electione Bald­wini à Monachis Cantuariensibus con­firmatâ terminavit. Praecesserat enim Electio ante 14. dies ab Episcopis & Clero facta; in qua si unquam aliàs, Radulphus (utpote Clericus Saecularis) vacationem terminare de­buisset. Inverso itaque ordine apud Radulphum, legendum putarem: Vacavit Sedes menses 9. dies 10. Et sic quidem calculus veritati quàm proximè accederet. Electus enim fuit Baldwinus ab Episcopis Angliae in Synodo Westmonasteriensi anno 1184. Dominicâ primâ in Adventu Domini; sic Radulphus: seu quod ad idem redit, anno 1184. die 4. No­nas Decembris. Sic Hovedenus. Electio post multas tergiversationes confirmata est (seu potius de novo electus est Baldwinus) à Monachis Cantuariensibus anno eodem Domini­câ qua cantatur Gaudete in Domino (viz. Dominicâ tertiâ in Adventu Domini) Ita idem Radulphus. Contigit ea Dominica die 17. Calend. Januar. ex fide Gervasii; cui suffragantur Ta­bulae Astronomicae. Demum inthro­nizatus est anno 1185. die S. Dunstani (seu 14. Calend. Junii) authore Wil­lelmo Thorn: quo die etiam Pallio redimitus fuit; referente Gervasio. Falsi itaque Matthaeus Paris & Ra­dulphus; qui pallium anno 1186. ab illo acceptum scribunt. Ut alios enim mittam; Gilbertum de Glanvilla Episcopum Roffensem anno 1185. die S. Michaelis ab illo consecratum legimus apud Gervasium. Anno 1191. die 2. Non. Martii apud Dovoriam transfretavit, in Terram Sanctam pro­fecturus. Obiit ibi in obsidione ur­bis Acon anno eodem die 13. Calend. Decembr. Haec Gervasius. Obitum tamen die 12. Cal. Decembr. Obitu­arium Cantuariense MS. posuit. Bald­winum Hierosolymam profectum obi­isse anno 1191. communis est Ger­vasio cum plurimis aliis error; hinc videlicet natus; quòd anno demum 1191. nuncius de illius obitu in Angli­am perlatus sit. Obiit autem revera an­no 1190. Id ex Florilego & Johanne Bromtono constat; ex tempore Pon­tificatûs ab ipsomet Gervasio assig­nato; ex tempore Vacationis morti succedentis à Radulpho de Diceto & Catalogo M S. Usseriano posito. Mirum sane, quomodo omnia hisce circiter annis apud Gervasium (in Chronico) & Radulphum de Diceto (in Imag. Hist.) seu Auctorum errore; seu quod magis crederem, Editoris incuriâ conturbata sunt. Ut de Ger­vasio enim exemplum sumamus; om­nia quae ad annos 1190. 1191. & 1192. refert, annis singulos praece­dentibus evenerunt. Anno 1190. Episcopi Londoniensis & Eliensis consecrati dicuntur (p. 1564.) prid. Cal. Januar. Anno autem 1190. ista dies in Dominicam non incidit; anno [Page 113] 1189. incidit. Sic etiam Anno 1191. Hugo Cestrensis Episcopus Monachos Coventrenses eliminâsse dicitur (p. 1566.) Factum id anno MCXC. te­ste Chronico Lichfeldensi MS. Anno 1192. Clemens III. Papa obiisse di­citur (p. 1567.) quem anno 1191. mense Aprili decessisse omnes norunt. Dicuntur ibidem Episcopi Angliae convenisse Westmonasterii ad conse­crationem Roberti Wigorniensis Epis­copi anno 1192. Dominicâ Palmarum, sc. VII. Idus Aprilis. Annus autem is fuit 1191. quo Dominica Palmarum contigit 7. Id. April. Pari errore Baldwinus anno 1191. obiisse dicitur (p. 1566.) quem anno 1190. deces­sisse certum est. Sedit itaque Bald­winus annos 5. menses 11. juxta Ger­vasium (in Actis Pontif. Cant. p. 1678.) Rectissimè, si ab electione posteriori supputes, & in anno 1190. obitum illius ponas. Annos 6. men­ses 6. dies 17. juxta Radulphum de Diceto; qui duplici errore tenetur. Primus communis est Gervasii Chro­nico, unum sc. plùs justo annum nu­merans. Alter ex Librarii culpâ na­tus videtur. Si enim (quod facile fuit) figuram VI. pro XI. in men­sium numero apud Indiculum ejus corruptè positam concedamus; & an­num redundantem auferamus; Rectè uterque Codex MS. Indiculi illius Baldwini Pontificatum designabit. Se­dit enim annos 5. menses 11. dies 17. ab electione priori; annos 5. menses 11. dies 3. ab electione po­steriori.

REGINALDUS Electus, obiit MCXCII.

Eadem ferè de Reginaldi tempore ac de Baldwini obitu dicenda sunt. Illum enim post annum circiter ab istius morte Sedem Archiepiscopalem obtinuisse inter omnes convenit; adeò ut qui Baldwinum anno 1191. defun­ctum esse prodant, Reginaldum an­no 1192. electum & defunctum per­hibeant. Sic enim Gervasius in Chronico suo refert. Electus est à Monachis Cantuariensibus anno 1192. die 5. Calend. Decembr. Electioni consensit die 4. Nonas Decembr. Obiit apud Dogemeresfeld. 7. Cal. Januarii ejusdem anni. Paulò aliter Radulphus de Diceto in Imag. Hist. qui illum ipso die Natali Christi anno bissextili (viz. 1192.) feriâ quarta, die 29. (pessimè Godwinus 49.) ab electi­one suâ obiisse narrat. Illo autem anno Natale Domini in feriam sextam, dies 7. Calend. Januar. in Sabbatum in­cidit. Anno quidem 1191. Natale, Domini in feriam quartam incidit; atque illo anno Reginaldus defunctus est. Non tamen ipso die Natali (quod voluit Radulphus) sed se­quenti, sc. die 7. Cal. Januar. Sic enim praeter Gervasium, & Obituari­um Cantuariense MS. testes sunt omni exce ptionemajores Epistolae R. Clerici ipsius Reginaldi, & G. Prioris Ecclesiae Christi Cant. (quorum ille Reginal­di extremis adfuit; iste ad morientem à Conventu Cant. missus festinavit) MSS. inter Epistolas de causâ Hakin­tonensis Collegii in Bibliothecâ Lam­bethanâ. Inibi enim (lib. 2.) Cle­ricus Dominum suum morbo correp­tum in Vigiliâ Natalis Domini decu­buisse narrat. Prior autem Conven­tui rescribit; quòd Dominus Electus diem clausit ultimum nocte, postquam dies Festivitatis B. Stephani illuxit. Sepultus est in Ecclesiâ Bathoniensi die 29. Decembr. teste Radulpho de Dice­to. De isto Archiepiscopo intelligenda esse opinor, quae habet Petrus Prior Ecclesiae S. Trinitatis London. in O­pere prolixo Revelationum seu Visio­num de statu mortuorum (quod circa annum 1200. se scripsisse dicit, lib. 1. cap. 6.) MS. in Bibliothecâ Lambe­thanâ. ‘Jam quartus, ut arbitror, elapsus est annus; quo Pontifex qui­dam in Archiepraesulem electus, citâ morte praeventus, Episcopatûs onus ante deposuit, quàm honorem [Page 114] consequeretur, ad quem petebatur, eminentioris gradûs. Exstiterat au­tem in abscondito interioris hominis bene religiosus, purèque devotus, asperrimo cilicio usus, &c. Verùm in Episcopali officio multa per neg­ligentiam gravius deliquerat.———De isto plurimorum jam vulgatum assertione audivi; quòd per ipsum Miracula curationum in quibusdam debilibus & infirmis post ejus tran­situm divinitus fuerint perpetrata.—Verumptamen in poenis [Purga­torii] adhuc & ipsum, restante sibi proculdubio multâ praemiorum re­compensatione, inveni.’

HUBERTUS Translatus anno MCXCII. sedit annos XIII. obiit anno MCCV. V. Idus Julii.

Cùm Reginaldi Electionem neque Confirmatio neque Inthronizatio sub­secuta fuerit; Pontificatus ipsius in censum non venit Historicis supputan­tibus tempus Vacationis post Baldwi­ni mortem. Gervasius itaque Sedem Cant. annos 2. menses 7. Radulphus de Diceto anns 3. minuos 16. diebus; Catalogus Usserianus MS. annos 2. menses 11. dies 16. vacâsse scribunt. Nulli▪ veritatem attigerunt; singuli tamen quàm proximè accesserunt. Vacavit enim Ecclesia Cant. à Bald­wini obitu ad Huberti Electionem annos 2. menses 6. dies 8. ad ejus­dem Inthronizationem annos 2. men­ses 11. dies 19. Electus siquidem est Hubertus anno 1193. die 3. Calend. Junii; inthronizatus anno eodem, die 7. Idus Novembr. teste Gervasio. Eodem quo Gervasius, illum die Ra­dulphus de Diceto electum, Matthae­us Paris inthronizatum fuisse memo­rat. Sedit annos 11. menses 8. dies 12. atque obiit die 3. Idus Julii, se­pultus 2. Idus Julii, feriâ quintâ. Sic Gervasius. Obiit anno 1205. 3. Idus Julii. Sic Matthaeus Paris, & Thomas Wikes; anno 1205. 3. Ca­lend. Julii, Chronicon MS. à Con­questu ad an. 1321. die 3. Idus Julii: Obituarium Cantuariense MS. Gerva­sium autem cum aliis Historicis de anno convenire necesse est; in illo quippe anno dies 2. Idus Julii in feriam quintam incidit. Sedit itaque Hubertus ab electione annos 12. men­sem 1. dies 17. ab inthronizatione an­nos 11. menses 8. dies 7. Lapsus igitur hîc, ut saepe aliàs, Gervasius: ut mi­rum sit Historicos nostros tam rudes Abacedarios fuisse.

STEPHANUS LANGTON Consecratus anno MCCVII. obiit anno MCCXXVIII. VIII. Idus Julii.

Vacavit Sedes post Huberti obitum annum 1. menses 11. dies 4. Sic Cata­logus Usserianus MS. Recté. Anno enim 1207. Stephanus Viterbii con­secratus est ab Innocentio III. Papâ die 15. Calend. Julii; juxta Matthae­um Paris & Annales Waverleienses. Die S. Trinitatis; inquit Chronicon Ecclesiae Christi Cant. MS. (ex quo supra Excerpta habes de Roberto Winchelse) Obiit anno 1228. feriâ 6. proxime sequenti Nonas Iulii (seu pridie Idus Julii.) Sic Willelmus Thorn. Legendum videtur Dominicâ proximè sequenti Nonas Iulli. Obi­tuarium enim Cantuariense MS. Langtonum decessisse memorat die 7. Idus Julii; qui quidem anno 1228. Dominica fuit proxima post Nonas Julii.

RICHARDUS Consecratus anno MCCXXIX. obiit anno MCCXXXI.

Vacavit Sedes menses 11. Successit Stephano Richardus cognomento Magnus, consecratus Cantuariae ab Henrico Roffensi Episcopo anno 1229. die S. Trinitatis, 4. Idus Junii. Sic Mat­thaeus Paris, Tho. Wikes, Chronicon Cestrense MS. Continuator Radulphi de Diceto, & Chronicon MS. Lambe­thanum ad annum 1321. pertingens. Addit Matthaeus Pallium ab eo recep­tum die 9. Calend. Decembr. ejus­dem anni. Lapsus est Johannes Abbas Burgi in Chronico MS. qui Ricar­dum anno 1229. 4. Non. Augusti consecratum scribit. Sedit annos 2. juxta Birchingtonum; annos 2. mensem 1. dies 25. si calculos accuratè subducas. Obiit enim à Româ re­deuns apud S. Gemmam tertiâ di­aetâ citra Romam anno 1231. die 3. Nonas Augusti teste Matthaeo: Anno 1230. obiisse Thomas Wikes minùs rectè tradidit. Vacavit Sedes an­no 1. septimanis 18. Catalogus Usserianus MS. forte ad electionem Edmundi calculum ducens.

EDMUNDUS Consecratus anno MCCXXXIV. in Festo Annuntiationis, obiit anno MCCXLI.

Consecratus est Cantuariae à Ro­gero Episcopo Londoniensi anno 1234. die 4. Non. Aprilis, Dominica qua cantatur, Laetare Ierusalem (viz. Dominicâ Mediâ Qudragesimae.) Sic Matthaeus Paris, Chronicon Cestrense MS. & Thomas Wikes. Sponte exu­lavit anno 1240. & apud Soyssy in Galliâ obiit anno eodem, die 16. Ca­lend. Decembr. juxta Matthaeum; cui de die convenit Martyrologium Cant. MS. & Chronicon Ecclesiae Christi Cant. MS. anno 1240. die 16. Calend. Novembr. juxta Thomam Wikes. Vi­de quae supra de Edmundi obitu adno­tavimus ad Birchingtoni Historiam.

BONIFACIUS Consecratus anno MCCXLIV. obiit anno MCCLXX.

Post Edmundi obitum Sedem Cant. vacasse dicit Birchingtonus annis 3. mensibus 2. Catalogus Usserianus MS. annis 3. mens. 2. diebus 3. Successit Bonifacius, electus anno 1241. con­firmatus à Papâ 1243. consecratus ab eodem Lugduni 1245. inthronizatus die Omnium Sanctorum anno 1249. Ista Matthaeus Paris. Obiisse illum in Sabaudiâ anno 1270. die 15. Calend. Augusti Annales Waverleienses do­cent. Diem confirmat Obituarium Cantuariense MS. resque apud omnes in confesso est. Si annos igitur 26. mens. 6. dies 16. à Consecratione sede­rit (quod Author Antiquitatum Britan­nicarum refert, at (que) illum secutus God­vinus) consecratus erit anno 1244. die 3. Non. Januarii. Quod nequaquam admittendum videtur. Lugduni enim ab Innocentio Papa anno 1245. una cum Rogero de Weseham Episcopo Cestrensi sacratum fuisse Florilegus & Matthaeus Paris disertè asserunt; eo­demque anno ac loco Rogerum con­secratum fuisse Thomas Chesterfeld in Historiâ Episcoporum Lichfeld. confirmat. Undenam sua hauserit [Page 116] Eruditissimus Antiquitatum Britan. Author, plane augurari nequeo. Nil ejusmodi in aliquo superioris aevi Scri­ptore reperire potui. Undecunque autem habuerit; falsum esse constat. Consecratum Bonifacium anno 1245. Dominicâ post Epiphaniam ex An­nalibus Wigorniensibus MSS. demum deprehendi.

ROBERTUS KILWARBY Consecratus anno MCCLXXII. resignavit anno MCCLXXVIII.

Defuncto Bonifacio electus est à Monachis Cantuariensibus Willelmus Chillenden Ecclesiae Cant. Prior; qui Electioni de se factae in praesentiâ Do­mini Gregorii Papae renunciavit anno 1273. (rectius 1272.) die 16. Calend. Octobr. authore Petro de Yckham in Hi­storia sua MS. in Bibliotheca Lambe­thana. Quo facto, Robertus Kilwar­by nominatus est à Papa anno 1272. in Crastino S. Jeronymi (seu ipsis Calendis Octobr.) ex fide Chronici Ecclesiae Christi Cant. MS. Consecra­tus est Cantuariae à Willelmo Batho­niensi Episcopo, praesentibus undecim Suffraganeis Episcopis Dominicâ primâ in Quadragesima anni sequen­tis. Sic Matthaeus Paris, cui astipu­lantur Annales Waverleienses, Chro­nicon Ecclesiae Cant. MS. & Tho­mas Wikes. Quo verò anni die id contigerit, minimè inter se conveni­unt. Waverleiensis id die 4. Idus Martii, alii duo die 4. Calend. Martii ponunt. Isti rectiùs. Vix audiendus Petrus de Yckham; qui id ipsis Calendis Martii factum scribit; cùm eo anno Kalendae Martiae feriam 3. incide­rint. Intronizatus est Robertus Do­minica proxima post Exaltationem S. Crucis; narrante Thoma Wikes; quae quidem illo anno 15. Cal. Octobr. contigit. Pallium antea acceperat die 8. Idus Maii, ex fide Annalium Waverleiensium. Anno 1278. (malè Petrus de Yckham 1277.) Cardinalis Portuensis à Papâ creatus, Sedi Can­tuariensi cessit; & Suffraganeis suis vale dicto circa Festum S. Jacobi, statim transfretavit. Sic Thomas Wikes cum aliis. Obiit die 3. Idus Septembris, juxta Obituarium Cantu­ariense MS. Sedem 46. Septimanas, (43. septimanas, dies 3. Catalogus Usseri­anus MS.) vacasse Birchingtonus scri­bit, quorum computi ratio me fugit; falsumque esse nullus dubito. Ro­bertus enim dignitati suae certe non cessit ante 4. Calend. Junii; quo Willelmum Episcopum Norvicen­sem consecrasse dicitur à Thoma Wikes.

JOHANNES PECHAM Consecratus anno MCCLXXVIII. primâ Dominicâ Quadragesimae, obiit anno MCCXCII.

Nominatus est à Papâ ineunte an­no 1279. die Conversionis S. Pauli: Sic Petrus de Yckham & Chronicon Ecclesiae Christi Cant. MSS. consecra­tus ab eodem primâ Dominicâ Qua dragesimae (viz. die 3. Non. Martii) juxta Lichfeldensem nostrum aliosque; Dominicâ mediâ Quadragesimae (viz. 7. Calend. April.) juxta Thomam Wikes. Idem illum obiisse refert anno 1292. circa Festum S. Nicolai, sepultum die Jovis proximâ ante Na­tale Domini, Diem obitus sexto Idus Decembr. contigisse Obituarium Can­tuariense MS. docet. Catalogus Usse­rianus sedisse annos 13. septimanas 45. dies 2. narrat. Author Antiquitatum Britannicarum annos 13. septimanas 24. dies 2. illum sedisse, & die 13. Januarii obiisse asserit. Quae, si quis calculos subducat, nequaquam vera comprobaverit. Caeterùm Johannem inthronizatum fuisse anno 1279. die 8. Idus Octobris Annales Waverleienses [Page 117] produnt. Diem obitûs pariter ac lo­cum sepulturae (Godvino ignotum) designat Registrum MS. Ecclesiae Christi Cant. his verbis: Obiit apud Mor­telake 6. Id. Decembr. anno 1292. se­pultus 14. Calend. Ianuar. in Ecclesiâ sua in parte Aquilonari juxta locum Martyrii B. Thomae Martyris.

ROBERTUS WINCHELSE Electus anno MCCXCII. consecratus mense Septembr. anno MCCXCIV. obiit anno MCCCXIII. die V. Idus Maii.

Post Johannis obitum vacâsse Se­dem annum 1. menses 9. dies 4. Bir­chingtonus scribit. Rectissimè qui­dem; si à die 6. Id. Decembr. 1292. quo obiit Johannes, ad diem 2. Id. Septembr. quo consecratus est Rober­tus, numerum ducas. Duabus septi­manis tempus Vacationis malè auget Catalogus Usserianus MS. Siquidem Robertus confirmatus est à Papâ Coe­lestino V. anno 1294. die 8. Idus Sep­tembr. consecratus prid. Idus Sep­tembr. à Cardinali Episcopo Sabino. Cantuariam venit anno 1295. 15. Ca­lend. April. Intronizatus est anno eodem Dominicâ post Festum S. Mi­chaelis (viz. die 6. Non. Octobr.) Haec omnia ex fide Chronici Ecclesiae Christi Cant. MS. Obiit anno 1313. Idibus Maii, juxta Willelmum Thorn. die 5. Idus Maii, juxta Birchingto­num & Obituarium Cantuariense MS. Vacavit Sedes menses 9. septi­manam 1. authore Birchingtono: qui in posterioribus Archiepiscopis tem­pora optimè disposuit. Hic certè veritatem attigit.

GUALTERUS REYNALD Translatus anno MCCCXIII. die XIII. Calend. Martii; obiit anno MCCCXXVII. die XVI. Calend. Decembris.

Translatum à Sede Wigorniensi di­cit Willelmus Thorn anno 1313. die 6. Non. Octobr. Nominatum eo die puto à Papâ jure provisionis Willel­mum velle (quamvis id primo die Octobris factum Birchingtonus scri­bat) Bullas enim Translationis post menses demum aliquot accepit. In­tronizatus est anno 1313. (exeunte) die 13. Calend. Martii Dominicâ Quinquagesimae: teste Thoma Wal­singham (Hist. Angl. p. 103.) Pal­lium eo die recepisse, inthronizatum demum die 13. Calend. Maii, Au­thor Antiquitatum Britann. asserit. Certiora omnibus tradit Registrum ejus MS. scilicet translatum fuisse Bulla Clementis V. data anno 1313. 8. Cal. Octobr. Bullam publicatam fuisse in Ecclesiâ S. Pauli die 2. Non. Januar. Pallium accepisse apud Char­tham Idibus Februarii die Mercurii, intronizatum die Dominicâ sequente, viz. die 13. Cal. Martii. Sedit an­nos 14. mensem 1. juxta Birching­tonum, à nominatione numerandos annos 13. menses 11. dies 3. juxta Catalogum Usserianum MS. Obiit anno 1327. mense Novembri; Sic Walsinghamus: die S. Edmundi; Sic Willelmus Thorn. In Vigilia S. Ed­mundi Archiepisc. sic Birchingtonus. Die 15. Calend. Decembr. sic Obituari­um Cant. MS. Die 16. Cal. Decembr. sic Lichfeldensis noster. Huic itaque & Willelmo convenit. Birchingtonus & Obituarium biduo distant. Litem dirimet Registrum coaevum MS. Ec­clesiae Christi Cant. Inibi Walterus obi­isse dicitur in Manerio suo de Mortelak die Lunae, 16. Calend. Decembr. an­no 1327. post Solis occasum; sepul­tus in Ecclesia Cant. die Veneris 5. Cal. Decembris. Vacavit Sedes men­ses 6. septimanas 3. diem 1. Sic Cata­logus Usserianus MS.

SIMON MEPHAM Consecratus anno MCCCXXVIII. die S. Trinitatis, IV. Calend. Junii; obiit anno MCCCXXXIII. IV. Idus Octobris, die Martis.

Electus est anno 1327. die 6. Id. Decembr. Electionem ratam habuit die 12. Cal. Januar. Confirmatus est à Rege 4. Non. Januar. à Papa die 6. Cal. Maii anno 1328. consecratus mox Nonis Junii; Pallium accepit 4. Non. Julii: intronizatus die 11. Cal. Februar. ejusdem anni. Obiit anno 1333. 4. Idus Octobr. die Martis. Sepultus in Eccle­sia Cant. 7. Cal. Novem. in quadam capella S. Petri ex parte Australi summi Altaris. Ista omnia exhibet Re­gistr [...]m Eccles. Christi Cant. MS. Con­secrationem dicto die peractam con­firmat Willelmus Thorn; Electio­nem die S. Luciae falsò posuit, Obi­tum etiam in crastino S. Dionysii con­tigisse male scribit. Rectiùs Walsing­hamus illum anno 1333. circa Festum S. Calixti Papae obiisse, & die 7. Ca­lend. Novembris Cantuariae sepultum esse tradit. Diem obitus à Registro Cant. MS. assignatum confirmant Birchingtonus & Obituarium Cantu­ariense MS. Sedit Simon annos 5. men­ses 6 dies 12. juxta Birchingtoni cal­culum: veriùs à consecratione usque ad obitum annos 5. menses 4. diem 1. dies 17. inquit Catalogus Usseri­anus MS. qui Sedem post illius obitum vacasse dicit menses 4. dies 10.

JOHANNES STRATFORD

Electus est anno 1333. die 3. Nonas Novembr. electioni consensit 16. Ca­lend. Decembris. Die 6. Calend. Decembr. Papa dissimulata Monacho­rum el [...]ctione illum de Sede Wintoni­ensi ad Cantuariensem transferendum decrevit. Anno sequente Nonis Fe­bruarii dato Regi fidelitatis juramento, admissus est ad Temporalia. Die 9. Calend. Maii Pallium accepit: in­tronizatus die 7. Id. Octobris. Obiit anno 1348. in Vigilia S. Bartholo­maei, die Sabbati. Sic habet Regi­strum Cant. MS. Electionem eo die factam esse confirmant Birchingtonus & Willelmus Thorn: inthronizationem Birchingtonus & Walsingham: obi­tum Birchingtonus & Obituarium Cantuariense MS. provisionem Papa­lem, admissionem ad Temporalia, & Pallii receptionem idem Birchingto­nus. Addit is Bullas Translationis papales receptas à Johanne fuisse anno 1333. Calendis Februarii, publicatas in Ecclesia Cant. die 11. Februarii. Sedit annos 13. menses 6. septimanas 4. dies 4. juxta Catalogum Usserianum MS. Rectè quidem, si pro annis 13. substituas 14.

JOHANNES UFFORD

Hic à pluribus Historicis in Archi­episcoporum Cantuariensium Catalo­gum non admittitur; eò quòd Con­secratione nondum susceptâ obierit. Post mortem Johannis Stratford Sedi Cant. à Pontifice Romano praefectus est provisionis titulo, anno 1348. die 8. Calend. Novembr. authore Bir­chingtono. Bullae Papales ea de re lectae fuerunt in Domo Capitulari Ecclesiae Christi Cant. die 6. Calend. Decembr. Sic Registrum Cant. MS. [Page 119] Obiit Johannes nondum consecratus anno 1349. mense Maio, in Vigilia S. Augusti Anglorum Apostoli (viz. die 8. Calend. Junii) ex fide Bir­chingtoni. Die 11. Cal. Junii juxta Obituarium Cantuariense MS. die 20. Maii apud Totenhale, juxta Regi­strum asiud MS. Ecclesiae Christi Cant.

THOMAS BRADWARDYN

Electus est à Conventu Cantuari­ensi anno 1348. post mortem Johan­nis Stratford die 3. Calend. Septembr. pridie Nonas Septembris electioni consensit. Verùm ista Electio à Jo­hannis Ufford provisione abrogata est. Post mortem Uffordi iterum ele­ctus est à Monachis Cantuariensibus anno 1349. pridie Nonas Junii. Ele­ctionis iteratae inscius Clemens VI. Papa eidem Archiepiscopatum jure provisionis contulit die 13. Calend. Julii. Consecratus est anno eodem die Dominicâ in Vigiliâ S. Margare­tae, viz. die 14. Calend. Augusti. Ad temporalia admissus est die Sabbati in Vigiliâ Assumptionis B. Mariae, viz. die 19. Calend. Septembr. Obiit die Mercurii sequenti viz. die 15. Cal. Septembr. sepultus in Ecclesiâ Cant. die Sabbati in Festo Decollationis S. Johannis Baptistae (rectiùs in Vi­giliâ Festi. Eo enim anno Festum id in Dominicam incidit.) Ista nos docent Birchingtonus & Registrum Cant. MS. Registrum tamen MS. Simonis Islip illum obiisse dicit in Manerio Episcopi Roffensis vocato La Place juxta Lamheth anno 1349. die 25. Augusti. Rectiùs puto Registrum aliud MS. die 26. obitum ponit.

SIMON ISLIP

Electus est à Conventu Cant. anno 1349. die 20. Septembr. provisus à Clemente Papa die 4. Octobr. Con­secratus est anno 1349. in Vigiliâ S. Thomae Apostoli die 13. Calend. Januar. die Dominicâ in Ecclesia S. Pauli London. à Radulpho Epis­copo London. Willelmo Wintoniensi & Johanne Menevesi. Pallium acce­pit anno 1350. in capella Manerii sui de Eyshere, in Coenâ Domini, die Jovis die 25. Martii. Sic Registrum ejus MS. Obiit anno 1366. die Do­minicâ in Crastino S. Marci (viz. die 6. Calend. Maii) circa mediam noctem: sepultus in Ecclesia Cant. die Sabbati, 6. Nonas Maii. Sic Bir­chingtonus. Diem obitus confirmat Obituarium Cantuariense MS. & Re­gistrum Ecclesiae Christi Cant. MS. Obi­isse illum dicit Willelmus Thorn anno 1366. die Reliqu. Quaenam autem dies in Coenobio S. Augustini Reliquiis sacra fuerit, me latet.

SIMON LANGHAM

Translatus est à Sede Eliensi ad Cantuariensem provisione Papali an­no 1366. in Vigilia S. Jacobi, viz. die 9. Calend. Augusti: admissus à Rege ad Temporalia sua Nonis Novembr. intronizatus anno 1367. inchoante in Festo Annuntiationis B. Mariae, die Jovis. Cardinalis re­nunciatus est ab Urbano Papa anno 1368. die Sabbati Quatuor tempo­rum, 9. Calend. Octobris (die 10. Calend. Octobr. inquit Catalo­gus Usserianus MS.) quod Simoni per literas papales die S. Fidei inno­tuit, viz. pridie Nonas Octobr. Nuncio accepto ipse Archiepiscopatum post paucos dies missis Priori Cant. Cruce, Sigillo & Registro Archiepiscopalibus [Page 120] abdicavit; & exeunte anno Calendis Martii die Jovis transfretavit. Ista omnia Birchingtonus refert. Paulo ali­ter Registrum ejus M [...]. juxta quod translatus est Bulla Urbani Papae data anno 1366. 8. Cal. Augusti. Bulla publicata est in Capitulo Cant. die 5. Novembr. in Ecclesia S. Mariae de Ar­cubus die 9. Novemb. Simon admissus est à Rege ad Temporalia apud West­monasterium die 5. Novembr. Palli­um acceperat in Capella S. Stephani infra Palatium Westmonasteriense die 4. Novembr. anno 1366. Demum Cardinalis factus, antequam receperat aliquas Bullas super creatione hujus Car­dinalatus seu Capelli, resignavit gratis in manus Prioris Ecclesiae Christi Cant. ju­risdictionem Archiepiscopalem die 28. Novembr. anno 1368. apud Otteford. Paulo aliter Registrum MS. Ecclesiae Christi Cant. quod Cardinalem crea­tum fuisse die 22. Septembr. Archiepis­copatum resignasse die 27. Novembr. anno 1368. perhibet. Errat itaque Wal­singhamus; qui Simonem mense Aprili iter iniisse narrat: Nec minus Wil­lelmus Thorn, qui eundem in Vigiliâ S. Nicholai ad Sedem Cant. translatum scribit. Obiit demum die 11. Calend. Augusti juxta Obituarium Cantua­riense MS. & Historiam Roffensem MS. Concordat Epitaphium ejus a­pud Antiquitates Britann. in quo il­lum postmodum à Papa in Angliam fuisse legatum, & obiisse anno 1376. in Festo Magdalenae, & Westmona­sterii sepultum esse legitur. Annum atque diem obitus confirmat Chroni­con MS. ab Adam ad an. 1400. in Biblioth. Lambeth. in urbe autem Avinione defunctum asserit. Nec adversatur quidem Epitaphium, si commodè intelligatur. In Vigiliâ S. Magdalenae apud Avinionem obiisse refert Johannes Flete in Historiâ West­monast. MS.

WILLELMUS WITTLESEY

Translatus est à Sede Wigorniensi ad Cantuariensem bullâ Urbani V. datâ anno 1368. die 5. Idus Octobr. Pallium accepit in Capellâ de Lam­beth anno 1369. 13 Calend. Maii, die Jovis. Sic Registrum ejus MS. Translationem illo die factum esse Birchingtonus confirmat; & Tempo­ralia Willelmo die 18. Calend. Fe­bruarii sequentis à Rege restituta fuis­se prodit. Translatum tamen scribit Catalogus Usserianus MS. die 16. Januarii: Willelmus Thorn anno 1368. in Octavis Adriani Abbatis. Diem verò Adriano sacrum apud Monachos S. Augustini Cantuarienses invenire non potui. Obiit Willelmus Wittlesey anno 1374. juxta Willel­mum Thorn, &c. die 8. Idus Junii juxta Obituarium Cantuariense MS. die 5. Julii juxta Walsinghamum; die 6. Julii juxta Catalogum Usseri­anum MS. die 15. Maii juxta Cax­toni Chronicon Angliae MS. Post mortem ejus Monachi Cantuarienses in Archiepiscopum postulârunt Ro­manum quendam Cardinalem, qui Patriam antea deseruerat; quo nomine Regem maximè infensum habuerunt. Cardinalis nomen Author Antiquita­tum Britann. ignorav it, Godvinus au­tem malè posuit, Adamum quendam Eastonum substituens; qui (ut id obiter notem ex Roberti Wakfeldi Syntagmate de Hebraeorum Codicum incorruptione) integrum Vetus In­strumentum, excepto Psalterio, de ver­bo ad verbum juxta Hebraicam veri­tatem transtulit. Verùm Eastonus, quod ex Onuphrii Catalogo constat, non nisi anno demum 1378. ad Car­dinalatum assumptus est. Cardina­lis à Monachis postulatus non alius erat quàm Simon Langham Willelmi Witlesey decessor, quem abdicati Archiepiscopatûs poenituisse videtur. Liquet id ex processu Postulationis MS. in Ecclesiâ Christi Cant. in quo Monachi postulant Simonem Lang­ham Episcopum Praenestinum & Cardi­nalem; & in Epistolâ ad Papam de Electione illius ista elogio Electi ad­jiciunt: Qui dictae Ecclesiae Cantuariensi nuper praefuit plurimumque profecit.

SIMON SUDBURY

Translatus est à Sede Londinensi ad Cantuariensem bullâ Gregorii XI. datâ anno 1375 die 4. Nonas Maii. Die 20. Octobris sequentis transfre­tavit apud Dovere pro pacis reformatione inter Angliam & Franciam. Anno 1376. reversus applicuit ad portum Sandwici die 31. Martii die Lunae: & Dominicâ, quae proxima fuit, in Ramis Palmarum (die 6. Aprilis) intronizatus fuit in Ecclesia Cant. Haec Registrum ejus MS. Translatum illo die fuisse confirmant Speculum par­vulorum MS. & Chronicon MS. de rebus Angliae, in anno 1447. desinens, in Bibliothecâ Lambethanâ. Malè Walsinghamus translatum refert die 4. Idus Maii, Catalogus Usserianus MS. die 5. Nonas Maii. Introniza­tum fuisse Dominicâ in Palmis testa­tur etiam Willelmus Thorn; qui ta­men in anno quem 1375. ponit, falsus est. Decapitatus est à tumul­tuante plebe juxta Turrim Londinen­sem anno 1381. die 18. Calend. Julii, die Veneris; ex fide Walsing­hami, Obituarii Cantuariensis MS. & Speculi Parvulorum MS. Malè Registrum Courtney habet, die 31. Julii.

WILLELMUS COURTNEY

Translatus est à Sede Londinensi ad Cantuariensem bullâ Urbani Papae datâ anno 1381. 5. Id. Septembr. Bullam Papalem accepit apud Croy­don anno 1381. die 10. Decembr. Publicari fecit in Ecclesiâ Cant. die 9. Januarii sequentis. Die 10. Ja­nuarii Prior Ecclesiae Christi Cant. Vex­illum sive Crucem Archiepiscopalem illi misit: quae die 20. ejusdem men­sis tradita est. Die 5. Januarii jura­mentum obedientiae Papae praestiterat apud Lambeth. Quo tempore ac lo­co Robertus Braybrook Episcopus Londinensis & Johannes Fordham Episcopus Dunelmensis consecrati sunt per Thomam Exoniensem, Thomam Roffensem & Johannem Bangoren­sem, Episcopos; praesente Willelmo, sed manus non imponente, qui palli­lium nondum receperat. Pallium demum accepit apud Croydon anno 1382. die 6. Maii. Haec Registrum Courtney MS. Malè igitur Catalogus Usserianus MS. Archiepiscopatus aus­picia in annum 1382. diem 13. Ja­nuarii retulit. Sedit annos 14. juxta Obituarium Cantuariense MS. Adde menses 10. dies 23. Malè Author Antiquitatum Britan. illum sedisse dicit annos 15. menses 11. dies 2. Obiit anno 1396. prid. Calend. Au­gusti ex fide Obituarii Cantuariensis & Willelmi Thorn. Minus rectè Walsinghamus diem 3. Augusti illi obitualem posuit. Cantuariae sepul­tum Godwinus scribit. Veriùs May­denstonae tumulatum esse patet ex codi­cillo, qui Testamento suo annexus extat inter Archiva Ecclesiae Christi Cant. Languens in extremis in interiori camera Manerii de Maydenston, voluit & or­dinavit, quòd quia non reputavit se dignum, ut dixit, in sua Metropolitana aut aliqua Cathedrali aut Collegiata Ec­clesia sepeli [...]i, voluit & elegit sepultu­ram suam in Coemiterio Ecclesiae Colle­giatae de Maydenston, in loco designato Johanni Botelere Armigero suo. At­que isthic quidem Sepulchrum illius hodienum visendum restat.

THOMAS ARUNDEL

Translatus est à Sede Eboracensi ad Cantuariensem bullâ Bonifacii IX. datâ anno 1396. 7. Calend. Octobr. Bullam accepit apud Lambeth. die 10. Januarii sequentis; publicari fecit in Ecclesia Cant. die 11. Januarii. Accepit Crucem Archiepiscopalem à Thoma Chillenden Priore Cant. die 12. Januarii: Pallium in Palatio Re­gio Westmonasteriensi anno 1399. die 10. Februarii. Haec Registrum MS. Arundel. Ut deceptus sit Author An­tiquitatum Britann. qui Pallium rece­pisse die 10. Februarii proximo post Translationem, intronizatum die 19. ejusdem mensis scribit. Die 18. Febr. intronizatum vult Willelmus Thorn. Obiit anno 1414. ineunte, die 11. Ca­lend. Martii. Sic Obituarium Can­tuariense MS. Anno 1413. (exeunte) die 19. Februarii, Indictione 7. die Lunae, sepultus die Martis Crastino. Sic Registrum Chichele MS. Recté. Falsi igitur Walsinghamus & Godvi­nus; qui illum die 20. Februarii obiisse tradunt.

HENRICUS CHICHELE

Electus est à Monachis Cantuari­ensibus anno 1413. (exeunte) Indi­ctione 7 die 12. Martii, die Lunae. Electioni consensit die 16. Martii, die Veneris. Electionem dissimulans Pa­pa Johannes XXIII. illum de Sede Menevensi ad Cantuariensem solito Provisionis titulo transtulit bulla data anno 1414. 5. Calend. Maii. Ad­missus est à Rege ad Temporalia die 30. Maii. Pallium recepit die 29. Julii anno 1414. Electioni Monachorum Rex consensum praebuerat die 23. Martii. Haec Registrum Chichele MS. Erravit itaque Godvinus; qui Regem electionem nisi ex sententia Ponti­ficis noluisse confirmare scribit; de Rege sc. perperam intelligens, quod Author Antiquitatum Britann. de Henrico Electo dixerat; sc. quod as­sensum rogatus respondit se neque consentire neque dissentire, sed Papae arbitrio rem totam committere. Quam­vis nec id responsi consensûs negatio­nem (quod vult Godvinus) includat. Non aliâ enim formulâ Pontifices Electi consensum dare consueverant. Sic Johannes Stratford, sic Thomas Bradwardyn, aliique omnes, quorum Electionis processus extant in Registro MS. Ecclesiae Christi Cant. Obiit Henricus 2. Id. April. juxta Obitua­rium Cant. MS. anno 1443. die 12. A­prilis juxta Epitaphium tumulo ejus in­scriptum in Ecclesia Christi Cant. Malè Author Antiquitatum Britann. diem 3. Maii illi fatalem dedit.

JOHANNES STAFFORD

Translatus est à Sede Wellensi ad Cantuariensem bullâ Eugenii IV. da­tâ anno 1443. 3. Idus Maii. Bullam accepit Londini die 5. Augusti. Ad­missus est à Rege ad Temporalia die 6. Augusti. Vexillum Archiepisco­pale recepit die 7. Augusti, die Mer­curii. Pallium accepit die 23. Au­gusti, die Veneris, eodem anno. Haec Registrum Stafford MS. Sedit annos 8. menses 10. dies 13. juxta Authorem Antiquitatum Britan. Rectiùs annos 9. dies 13. Obiit anno 1452. die 8. Calend. Junii, ex fide Obituarii Can­tuariensis MS. Lambethani, & Registri MS. Ecclesiae Christi Cant. Minùs rectè Godvinus die 6. Julii obiisse vult.

JOHANNES KEMP

Translatus est à Sede Eboracensi ad Cantuariensem bullâ Nicolai V. datâ anno 1452. die 12. Calend. Augusti Cardinalis S. Rufinae factus (mutato duntaxat titulo. Cardinalis S. Balbinae jamdiu fuerat) alia Bulla eodem die data. Vexillum Archiepiscopale ac­cepit in Capella de Fulham die 23. Septembr. die Sabbati: Pallium in eo­dem loco die 24. Septembr. die Do­minicâ. Intronizatus est in Ecclesiâ Cant. die 11. Decembr. die Lunae. Haec Registrum Kemp MS. Obiit anno 1454. ineunte, die 11. Calend. April. ex fide Antiquitatum Britann. & Obituarii Cantuariensis MS.

THOMAS BOURCHIER

Electus est à Monachis Cantuarien­sibus anno 1454. die 9. Calend. Maii. Electione mense circiter Junio à Ni­colao V. confirmatâ, Bulla confirma­tionis publicata est in Ecclesia Cant. die 11. Cal. Septembr. Mense Decembri sequente se Cardinalem S. Ciriaci in Thermis renunciatum esse nuncio ac­cepit. Demum intronizatus est anno 1455. ineunte, die 7. Calend. Februar. Ista narrat Author Antiquitatum Bri­tann. ex Registris puto. Mihi enim non nisi mutilum Registrum Bourchier videre contigit; in quo nihil de illius Translatione reperiebatur. Historia Eliensis refert illum translatum fuisse à Sede Eliensi ad Cantuariensem per Papam Nicholaum V. anno 1454. in Festo S. Bartholomaei. Illo forsan die Thomas Crucem Archiepiscopalem à Priore Cantuariensi accepit. Obiit anno 1486. die 3. Cal. April. juxta Obituarium Cantuariense MS. & Epi­taphium ejus sepulchrale in Ecclesia Christi Cantuariensi.

JOHANNES MORTON

Translatus est à Sede Eliensi ad Cantuariensem bulla Innocentii VIII. data anno 1486. pridie Non. Octobr. Vexillum Archiepiscopale accepit in Capella Hospitii Eliensis in Holborne anno 1486. die 9. Decembr. Haec Re­gistrum Morton MS. Anno 1494. die 20. Septembr. Cardinalis creatus est titulo S. Anastasioe ab Alexandro VI. Papa: quod Author Antiquitatum Britann. & Godvinus produnt. Obiit anno 1500. die 16. Calend. Octobr. juxta Obituarium Cantuariense MS. die 15. Septembr. juxta Registrum MS. Ecclesiae Christi Cant. Malè God­vinus mense Octobri obiisse scribit.

HENRICUS DENE

Translatus est à Sede Sarisburiensi ad Cantuariensem anno 1500. Pallium accepit anno 1501. Sedit annos 2. Obiit anno 1503. ineunte, die 15. Fe­bruarii apud Lametham. Ista solum­modo habet Author Antiquitatum Britann. neque certiora invenire potui. Diem obitus confirmat Obituarium Cantuariense MS. in Bibliotheca Lam­bethana; cui consonat Indiculus MS. de Consecrationibus & successione Ar­chiepiscoporum Cant. in Bibliotheca Cottoniana (Jul. C. 2.) & Epitaphi­um Sepulchrale. Minus rectè itaque aliud Obituarium Monachorum Can­tuariensium MS. inter Archiva Eccle­siae Christi Cant. cujus haec sunt verba: Anno 1503. obiit die 16. Februarii Re­verendus in Christo Pater Henricus Deene, &c. Iste stetit Archiepiscopus quasi per tres annos; & nunquam erat installatus in propria persona in sancta Sede Cantuariensi. Iste Archiepiscopus non habuit memoriam 30. dierum, ut moris est Archiepiscoporum, propter paupertatem. Erat valde deceptus per Executores suos; multa bona reliquit post se; sed Executores sui sceleratissi­me furabantur, ut dictum est, &c. anno regni Regis Henrici Septimi 18.

WILLELMUS WARHAM

Translatus est à Sede Londinensi ad Cantuariensem Bulla Julii II. data anno 1503. 3. Calend. Decembr. Juramentum fidei Papae praestitit in Capella S. Stephani in Palatio Regio Westmonasteriensi die 23. Januarii sequentis. Pallium accepit in Capella de Lambeth anno 1503. (exeunte) die 2. Februarii. Haec Registrum Warham MS. Intronizatum die 9. Martii sequentis refert Author Anti­quitatum Britann. obiisse autem anno 1532. die 23. Augusti, Godvinus prodit.

DISSERTATIO DE ELFRICO ARCHIEPISCOPO CANTUAR [...] Utrum is fuerit ELFRICUS Grammaticus.

DE ordine, quem inter Archiepiscopos Cantuarienses Elfricus tenuit, in superiori Dissertatione egimus; atque illum Siricio succedentem ab anno circiter 995. ad 1005. vel sequentem sedisse asseruimus. Restat adhuc alia eaque longe difficilior quaestio de Elfrico Ar­chiepiscopo discutienda; nimirum utrùm iste fuerit ille doctus Elfricus, quem Grammaticum appellare solent; & cui totum ferè quod superest Saxonicae literaturae debemus. Atque id quidem libenter crederem, quod semper op­tandum, eruditionis Principatum cum Ecclesiae Primatu conjunctum esse. Vereor autem, ne rationibus utrinque subductis, Archiepiscopus Cantuariensis alius à Grammatico sit statuendus.

Unum eundemque fuisse Baleus, Pitseus, & post illos cuncti ferè Scripto­res nostrates opinati sunt; meque illo quondam errore abreptum fuisse fa­teor. Et sanè sententiae istius rationes adsunt non contemnendae. Ut om­nium enim Neotericorum consentientem authoritatem mittam: uterque Elfricus Ethelwoldi discipulus fuit, & praeclaram doctrinae famam aetate suâ consecutus est: uterque acerrimus Cleri conjugati adversarius; & uterque obiisse dicitur die 16. Calend. Decembr. Dierum quidem Obitualium concor­diam nulli hactenus notarunt; qui tamen Antiquitates nostrae gentis summâ so­lertiâ rimati sunt, Lelandus, Baleus, Pitseus, Usserius, aliique in ean­dem sententiam conspirant. Plurimas rationes Illustrissimus Usserius in Bibliothecâ suâ Theologicâ MS. congessit; ex quibus omnibus Hypothesin quandam efformavit; cujus Epitomen vir doctissimus Gulielmus Cave in Historiam Literariam transtulit, pag. 588. Scilicet Elfricum ante annum 956. Coenobioli alicujus Abbatem fuisse & Wulfstano Eboracensi ac Wulfino Schi­reburnensi Episcopis literas illo tempore dedisse. Dein Ethelwaldo praecepto [...]i in Abbatiâ Abbendoniensi post Ordgarum intermedium successisse. Mox ab Oswaldo Abbatem S. Albani circa annum 969. constitutum esse: ad Malmsbu­riensis Coenobii regimen anno 974. translatum. Proximo loco Cridiensem Epis­copum factum, dein Wiltoniensem post Siricium, ac Devoniensem post Side­mannum. Denique ad Archiepiscopatum Cantuariensem evectum, obiisse anno 1006. Sic quidem omnia, quae de Elfrico narrata sibi constitere, Reverendissimus Primas Chronologiae conciliavit. Liceat mihi tamen pace tanti viri aliam inire sententiam, indubiis rei testimoniis freto, quae ille aut nescivit, aut minùs ad­vertit. Neque tamen opus esse arbitror; ut Hypothesin ejus ante omnia ag­grediar. Error ejus ex inferius à me dicendis in singulis penè membris sponte patebit.

[Page 126]Elfrici Archiepiscopi ordinem, quem inter Antistites Cantuarienses tenuit, supra asseruimus Illum nempe circa annum 995. Siricio in Archiepiscopatu successisse, & anno 1005. vel sequente obiisse. Neque magis dubitandum vide­tur, illum Siricio ad Archiepiscopatum evecto in Sede Wiltoniensi succes­sisse, ab eâ demum ad Sedem Cantuariensem translatum. Id enim tradunt Malmsburiensis, Gervasius, Radulphus de Diceto & Chronologia Saxonica, ut alios taceam. Istius quidem Versio Latina à Wheloco confecta Episco­pum prius Wintoniensem fuisse praefert. Id autem contra fidem Saxonici Chronologi manifestam. Saxonica enim sic se habent [...] Elfricus Wiltoniensis Episcopus, pag. 561. Neque meliùs Baleus (Cent. 2. cap. 21.) qui à Sede Wellensi ad Cantuariensem translatum scribit. Ut­cunque autem illud certum jure sit habendum; nonnulla in Historicis nostris reperiuntur, quae successionem Elfrici in Episcopatu Wiltoniensi perturbant. Ut paulò altiùs enim rem ducamus; post Odonis Episcopi translationem ad Archi­episcopatum Cant. circa annum 938. Osulfus successit ex concordi omnium sen­tentiâ. Iste obiit anno 970. juxta Florentium. Osulfo Algarus, Algaro Elfsta­nus, juxta Malmsburiensem. Rectiùs verò Florentius Alfstanum Osulfo, Wul­garum Alfstano successisse ponit. Uter (que) Elfstanum Monachum Abendonien­sem & S. Ethelwoldi discipulum fuisse perhibent. Neque alius est Algarus Wil­lelmi à Wulgaro Florentii. Iste enim in Indiculo Episcoporum Historiae suae subnexo Alfstani successorem Alfgarum vocat. Alfgarum autem Alfstano successisse indicio est quod narrat Florentius; Ethelredum Regem ingentem collegisse classem, atque illi praefecisse Alfricum & Theoredum Duces, Alf­stanum Wiltuniensem & Aescwinum (Dorcestrensis is fuit) Episcopos; classem demum Alfrici perfidiâ insignis victoriae jacturam fecisse anno 992. Isto quidem anno Florentius rei exitum narrat; quamvis Classi ante plures annos praefici potuerint, & Episcopus ille Wiltuniensis ante rem gestam fato cesserit. Et certè ab anno 989. Alfricus Sedem Wiltoniensem insederat atque illi etiam praecesserat Siricius; quod in superiori Dissertatione pro­bavimus. Quem Alfstanum autem hîc vocat Codex Florentii impres­sus, Codex MS. vetustissimus Aelfgarum appellat. Alfgarus igitur successit Alfstano, Alfstanus Osulfo: Alfstanus is obiit anno 980. Abendoniae sepultus, juxta Historiam antiquissimam Abendoniensem, de qua infra. Exeunte forsi­tan anno, post Calendas Januarii. Anno enim 981. obiisse prodit Florentius. Certè consecrationi Ecclesiae Wintoniensis anno 980. die 13. Calend. Novembr. Elfstanus adfuit; teste Wolstano in Vitâ Ethelwoldi, cap. 40. Illi successor Alfgarus sedem ad annum usque 988. tenuit. Siricius enim, si Willelmo Thorn fides, ex Abbate S. Augustini Cant. Episcopus Wintoniensis (lege Wiltoni­ensis) procurante Dunstano creatus est anno 988.

Elfricum ante susceptum Episcopatum Wiltoniens. fuisse Abbatem Abben­doniensem Malmsburiensis & Westmonasteriensis scribunt; idque apud omnes Neotericos pro indubio habetur. Lapsi tamen omnes. Sequitur enim Historia Abendonensis à me primùm edita; quae nullam non fidem meretur. De vene­randâ ejus antiquitate Praefationem consule. Ista successionem Abbatum Ab­bendoniensium ab Ethelwaldo ad annum 1131. accurate contexuit; nullum au­tem Alfrico locum dedit. Ethelwoldo enim anno 963. successit Osgarus (quod Wolstanus etiam in Ethelwoldi Vitâ confirmat) Osgaro Edwinus anno 984. Edwino Wulgarus anno 990. Wulgaro Adelwinus anno 1017. Adelwino Siwardus anno 1030. Quod tamen errori ansam dedit; Alfricus Cantuarien­sis priùs fuit Monachus Abbendoniensis, ex fide Historiae supra citatae (ad annum 1006.) In eo sc. Monasterio sub eximio Monastici Ordinis instaura­tore Ethelwoldo enutritus fuerat; in quo & plurimi alii istius aetatis Anti­stites. Ab initio enim Edgari Regis ad annum circiter millesimum singuli fere Angliae Episcopi & Abbates ex Monasteriis Abbendoniensi, Glastoniensi [Page 127] & Wintoniensi delecti sunt. Adeo invaluerat Monachorum ordo; tantum­que apud Reges nostros potuere Dunstanus, Ethelwoldus & Oswaldus, qui tribus hisce Monasteriis omnium primis Monachos Clericis ejectis induxe­rant; & quasi totidem cucullati Ordinis Seminaria instituerant.

Elfricum Cantuariensem Clericis expulsis Monachos Ecclesiae Christi Cantuariensi induxisse supra notavimus. Obiit anno 1005. (juxta alios 1006.) & Abbendoniae, unde Monachus extiterat, sepultus est; translatus ad Eccle­siam Cant. sub Canuto Rege. Ista nos docet Historia Abendonensis. Diem obitûs dedit Martyrologium Cantuariense MS. sc. XVI. Calend. Decembris. Eodem die Elfricum Grammaticum decessisse Carmen Glossario ejus, quod Somnerus edidit, praefixum refert. Suspicor tamen Carminis Authorem, no­minis ac dignitatis ab utroque gestae similitudine deceptum, diem Cantuari­ensi proprium Grammatico malè adsignasse. Alio enim die Grammaticum obi­isse argumento verisimili inferius ostendemus: & Martyrologio Cantuariensi fidem in hac re derogari nequaquam par est. Caeterùm Elfrici Cantuariensis eruditionis famam astruit non solum institutio sub doctissimo praesule Ethel­woldo, verùm etiam Bridferthi Monachi Ramesiensis coaevi fides; qui in Vitâ S. Dunstani ipsi Elfrico dicatâ illius nomen ob enormitatem divulgatae peritiae de­praedicat [in Actis Sanctorum Maii, Tom. 4. p. 346.]

Ista solummodo de Elfrico Archiepiscopo Cantuariensi constant. Abba­tem autem S. Albani prius fuisse admodum probabile est▪ Rationes expediam. Sic enim Johannes Capgravius in Vitâ Oswaldi praesulis Wigorniensis, po­stea Eboracensis. Dato illi ab Edgaro Rege & Dunstano Archiepiscopo ne­gotio Canonicos Saeculares Monasteriis ejiciendi, Monachos introducendi, quod strenuè adimplevit; inter alios instituit in Ecclesiâ S. Albani Elfricum Abbatem; qui ad Archiepiscopatum Cantuariensem postea sublimatus fuit; in Ec­clesiâ Eliensi Brithnotum Abbatem. (Legend. Nov. f. 252.) Nescio unde ista hauserit Capgravius. Sanè is, ex quo caetera ferè omnia desumpsit, Johan­nes Tinmuthensis in Historiâ suâ Aureâ MS. nil ejusmodi habet. Fidem tamen addit Traditio, quae inter Monachos S. Albani viguit Alfricum seu Leofricum quendam Abbatem suum ad thronum Cantuariensem demum con­scendisse. Istud ex Matthaei Paris Historiâ Abbatum S. Albani patet; quam­vis ipse Abbatum tempora atque successionem malè disposuisse videatur. De Parachronismis in hoc Opere admissis nonnulla in notis ad Chronicon Epis­coporum Lichfeldensium adnotavimus. Forsitan & error parilis in hac re deprehendi potest. Numerat enim Ulsinum Abbatem sextum, Alfricum septimum, Ealdredum octavum, Eadmerum nonum, Leofricum decimum, Alfricum undecimum. Leofstanum duodecimum; qui tempore Edwardi Regis Confessoris Alfrico successit. Porrò si quis tempora componat; in­veniet Alfricum Abbatem septimum tempore Edgari Regis floruisse. Quod cum Capgravio apprimè convenit. Alfricum enim Coenobio S. Albani & Brythnotum Eliensi eodem circiter tempore praepositos asserere videtur. Bri­thnotum autem Monasterio Eliensi anno 970. praefectum esse Historia Eli­ensis refert. Rem confirmat subscriptio Aelfrici Abbatis in Charta Edgari Regis data Coenobio Ramesiensi anno 974. (in Monastico Angl. Tom. 1. p. 236.) Iste quidem Alfricus Sedem Cantuariensem postea obtinuisse per­bene potuit. Id tantum de exitu ejus Matthaeus docet; illùm plenum dierum & sanctitate praeclarum migrasse ad Dominum; seu potius, si verum faten­dum esset, se nescire quid de eo factum sit. Honorem autem Archiepiscopatûs gesti non Abbati septimo sed decimo, sc. Leofrico, defert. Sic enim rem disposuit. Leofricus filius erat Comitis Cantiae, Alfricus frater ejus uterinus. Ille in Archi­episcopum Cant. electus, non consensit, asserens fratrem suum Alfricum ad hoc esse digniorem. Postea tamen consensit. Nam assumptus ad Archipraesulatum, domum suam bonis omnimodis reliquit redundantem. Et huic successit Alfricus frater; qui [Page 128] ope fratris sui Archiepiscopi fultus, multos repressit insurgentes, &c. & ejusdem auctoritate Officium S. Albani à se compositum in multis Angliae locis publicari fecit. Inepte igitur Gulielmus Watsius Matthaei Paris editor, notam hanc mar­ginalem apposuit. Leofricus electus in Archiepiscopum non consensit, asserens fra­trem suum Alfricum fuisse multò digniorem. Alfricus igitur effectus est Archi­episcopus Cantuariae: Alfricus iste dum Saecularis fuit, Regis Etheldredi Can­cellarius fuit; & postea Abbas factus ab eodem Etheldredo nonnulla Coenobio suo emit. Sub Etheldredo itaque Rege Leofricus Abbatiâ cessit, Alfricus suc­cessit. Ante annum igitur 978. quod ponit Usserius, Alfricus Abbas S. Albani esse non potuit. Sed neque multò post Abbatiam sortiri potuit. Leofricus enim iste ad Archipraesulatum à Matthaeo evectus, alius non fuit, quàm Leofricus Episcopus Cridiensis; qui (prout in fronte Missalis Ecclesiae Exoniensi ab ipsomet donati scriptum reperitur) Cridionensem Episcopatum ab Edvardo Rege, cui Capellanus fuit, donatum tulit anno 1046. Sedem Exoniam transtulit anno 1050. obiit 1071. Nullum alium hujusce nominis inter Prae­sules Anglicos ejusdem aevi invenimus. Quòd si Alfricus tempore Etheldredi Regis Abbas fuerit; dicendum erit illum Leofrico ordine praeivisse. Certe Radulphus de Diceto (Abbrev. Chron. p. 446.) isti sententiae suffragatur. Sic enim Abbates S. Albani recenset; Wlsinum sextum, Elfricum, Eldre­dum, Edmarum, Aluricum decimum. Hic factus est, inquit, Archiepisco­pus Cantuariensis. Cui successit in Abbatia S. Albani Leofricus Abbas undeci­mus, frater ipsius Elurici. Cautius igitur ordinem Radulphus disposuit; quamvis & ipse hallucinatus fuerit, Archiepiscopatum Alfrico Abbati non septimo sed decimo tribuendo. Leofricum autem Abbatem fuisse Episcopum Exoniensem idem confirmat; dum refert Leofstanum Abbatem duodeci­mum factum esse anno 1047. Anno enim praecedenti Leofricus Sedem Exon. adeptus fuerat. Nescio annon Matthaeus fratrum officia pariter ac ordinem immutaverit. Leofricum enim Regis Cancellarium fuisse Westmonasteri­ensis & Wigorniensis produnt: Alfricum nullus. Ut quod sentio dicam: si Alfricus Cantuariensis prius fuerit Abbas S. Albani; ordine fuit septimus. Et fuisse quidem non affirmo, lubens tamen concedo. Atque ista quidem scripseram, antequam vitam Oswaldi ab Eadmero scriptam perlegissem. Ex illius enim fide certissime constat Elfricum Archiepiscopum Cant. fuisse prius Abbatem S. Albani, Coenobio recens instaurato ab Oswaldo praefectum.

Ab Alfrico Cantuariensi ad Grammaticum transeundum est: & primò qui­dem quae de isto Malmsburiensis narrat, examini subjicienda. Extat apud Malms­buriensem tam in Historia de gestis Regum (l. 2. c. 8.) quam in Vita Aldelmi à me primum editâ p. 32. Charta Edgari Regis data Coenobio Malmsburiensi anno Domini 974. regni sui 14. quâ se Elfricum virum in omnibus Ecclesiasti­cum (sic in libro de gest. Reg. virum moribus Ecclesiasticis expertissimum officiis. Legendum suspicor in omnibus Ecclesiasticis expertissimum officiis) Abbatem praefecisse dicit. Huic Abbati Willelmus in Vita Aldhelmi (p. 33.) ejusmodi apponit characteres, qui Grammatico proprii sunt. Sic enim ille. Eum peritum literarum, praesertimque elegantissimum Interpretem nisi fallax tradit ve­tustas. Moriens reliquit aliquantos Codices, non exigua ingenii monumenta: Vitam S. Adelwoldi, antequam eam Wolfstanus operosius concinnaret: Abbreviationem Pas­sionis S. Edmundi; Libros multos ex Latino in patrium sermonem versos. Opera ista ad Elfricum Grammaticum spectare nullus non novit. Hujus enim in­numeros ferè Sermones, Tractatus, & Libros S. Scripturae è Latino in Sax­onicum sermonem versos in Bibliothecis publicis etiamnum habemus. Vita Ethelwoldi ab eo contexta extat MS. (ex Bibliothecâ Fiscamnensi descripta) penes eruditissimum Mabillonium, qui prologum ejus dedit in Actis Benedi­ctin. Saec. V. p. 608. in Notis ad Ethelwaldi Vitam à Wolstano scriptam. Quam quidem Vitam, ut id obiter notem, Wolstanum authorem habere▪ (de quo [Page 129] dubius haesit Cl. Mabillonius) ex hoc Willelmi loco jam primùm constat. Quae de illo enim Wolstani Opere dicit Aldelmus, Vitae Ethelwoldi à Ma­billonio ibidem editae ad amussim conveniunt. Caeterùm Abbreviationem Passionis S. Edmundi ab Elfrico adornatam non alius memoravit. Nescio an hodie supersit. Habetur quidem Vita S. Edmundi Regis Saxonicè ab Elfrico scripta in Bibliothecâ Cotton. Jul. E. 7. Porrò de Elfrico Abbate Malmsburiensi Willelmus adjungit; quòd cum jam grandaevus esset, in Epis­copum Cridiensem altatus, vix quatuor annis superfuit. Longè igitur ille ali­us ab Alfrico Cantuariensi; qui ex ipsius Willelmi aliorumque omnium sen­tentia Archiepiscopatum undecim annis, & antea Wiltoniensem quinque, te­nuit. Falsus ergo Cl. Usserius, qui unum eundemque ponit. Quòd vero Vir maximus Elfricum anno 978. Cridiatunensem Episcopum, anno 990. Wiltoniensem post Siricium, sicut etiam Devoniensium eodem tempore post Si­demannum fuisse factum conjiciat: pluries adhuc lapsus est. Sidemannus enim obiit anno 977. teste Florentio: aliusque Devoniensium Episcopus non fuit praeter Cridiensem. Nec minus erravit ipse Willelmus; qui Elfri­cum Grammaticum eundem cum Cridiensi posuit. Scripsit enim Gramma­ticus Vitam Ethelwoldi Kenulpho Episcopo Wintoniensi anno 1006. El­fricus autem Cridiensis jamdiu fatis cesserat: quippe qui quatuor duntaxat annis Sedem tenuit; & ante annum 991. quatuor in Abbatia Malmsburiensi successores, Ethelwardum, Kinewardum, Brichtelmum, & Brithwoldum, habuit. Brithwoldus enim Danelgeldum solvit, teste Willelmo (in Vita Aldhelmi p. 35.) Id autem vectigalis anno 991. impositum fuisse constat. Propius adhuc veritatem attingere liceret, si Charta Ethelredi Regis Ethel­werdo Abbati data (loc. cit.) cui Elfricus jam Episcopus testis adfuit, veras temporum notas exhiberet, quae Codicis vitio corruptae sunt. Id tamen prae­fatur Willelmus Chartam datam fuisse ab Etheldredo, dum adhuc in regno tenellus esset. Regnum iste iniit anno 978. die 18. Martii. Testes adfue­runt praeter Elfricum Escuinus Dorcestrensis Episcopus, & illi qui in superi­ori Chartâ (quâ Elfricus Abbas constitutus est) subscripserunt; viz. Dun­stanus, Oswaldus, Ethelwoldus, tres Elfstani, sc. Londoniensis, Roffensis & Wiltunensis Episcopi. Ex his Elfstanus Wiltunensis obiit anno 981. pro­ut supra observavimus. Adeóque Elfricus Cridiensis ante annum 985. obiit. Ista sufficiant. Cùm Chartarum autem fides meritò suspecta habeatur; non inutile erit successionem Episcoporum Cridiensium intueri. Illos sic enumerat Malmsburiensis (lib. 2. de gest. Pontif.) Edulfus, Edelgar, Elfwold, Side­man, Elfric, Elfwold. Eundem ordinem servat Florentius, qui annos plu­rimorum insuper exhibuit. Ethelgarus sc. obiit anno 953. Episcopatûs sui 21. Alfwoldus successit anno 953. (anno 952. juxta Florilegum; qui tamen sibi malè constans ejusdem introitum totidem verbis refert in anno 976.) sedit annos 19. obiit anno 972. Sidemannum Edgarus Rex anno 968. Coe­nobio Exoniensi Abbatem praefecit; anno 972. Alfwoldo successorem de­dit. Obiit is anno 977. Addit Codex MS. Florentii Abbendoniae sepultum esse. Sidemanni obitum confirmant Acta Synodi Kyrtlingtoniensis (Concil. Angl. Tom. 1. p. 493.) anno 977. habitae. In ipsâ enim Synodo obiisse ibi­dem dicitur. Successit itaque Elfricus anno circiter 977. & circa annum 981. defunctus est. De isto Episcopo dictum puto, quod habet Historia Glastoniensis (Monastic. Angl. Tom. 1. p. 9.) Elfricus Episcopus, Mona­chus & Abbas Glastoniae, obiit anno 988. Annus quidem minùs convenit; neque tamen minùs verisimilis est conjectura. Authori enim istius Histo­riae Chronologia infoelicissimè solet succedere.

Rejectâ Malmsburiensis sententiâ, certiora de Elfrico Grammatico sunt investiganda. Id inprimis constat, illum Ethelwoldi Abbatis Abendoniensis & demum Episcopi Wintoniensis discipulum fuisse. Hoc ipse pluries in [Page 130] suis scriptis testatur; & praeceptoris virtutem & eruditionem depraedicat. Sic in praefatione primâ ad Grammaticam Saxonicam, sicut didicimus in Schola venerabilis Praesulis Athelwoldi, qui multos ad bonum imbuit. Et in praefatione secundâ dicit Dunstanum Archiepiscopum & Ethelwoldum Epis­copum literas jamdiu apud Anglos sepultas in Monasteriis resuscitasse. Sanè prae­clarum Ethelwoldi in hac re studium alius ipsius discipulus Wolstanus nobis in Vitâ ejus (cap. 31.) testatum dedit. Dulce namque erat ei (inquit) adolescentes & juvenes semper docere, & Latinos libros Anglicè eis solvere, & regulas Gram­maticae artis ac metricae rationis tradere, & jocundis alloquiis ad meliora hortari.

Ethelwoldus Monachos Abendonienses ante, Wintonienses post Praesula­tum susceptum discipulos habuit. Elfricus è Wintoniensibus fuit. Ipse enim in Epistolâ ad Kenulphum, Vitae Ethelwoldi praefixâ, sese Wintonien­sem alumnum appellat. Eundem Elphegus Episcopus Wintoniensis ad Mo­nasterium Cerneliense legavit; adeò ut Monasterium, in quo degebat, ad Episcopi Wintoniensis ditionem spectâsse jure censeatur. Poterat tamen El­fricus in utrovis Monasterio Ethelwoldi regimini subdi; modò aetas permitte­ret. Ethelwoldus enim (ut Johannis Tinmuthensis verbis utar, in Histo­riâ Aureâ MS. lib. 21. cap. 58.) expulsis de veteri Monasterio Wintoniensi Clericis, induxit Monachos de Abendonia, quibus ipse Abbas & Episcopas fuit. Ex horum autem numero Elfricum fuisse aetas ejus necdum adulta non per­mittit. Anno enim 963. quo Ethelwoldus ab Abbatia Abbendoniensi ad Episcopatum Wintoniensem translatus est, nondum undecimum aetatis an­num superarat. Quod proximè probandum est.

Chronologiam Saxonicam à Julio Caesare ad annum Christi 1070. Abra­hamus Whelocus edidit ex duplici Codice MS. altero Collegii Corporis Christi Cantab. vetustiore, altero Cottoniano recentiore. Operis totius Auctor frustra quaeritur. A diversis enim scriptum est. Codex autem Cantabrigensis notâ affixâ praefert Chronologiam istam scriptam esse ab Ael­frico anno aetatis suae 23. Quod de parte ejus posteriore nequaquam intelli­gendum esse satis constat. Pars itaque prior Elfricum Authorem habet: quae quidem res Ecclesiae Wintoniensis tantâ prae aliis diligentiâ persequitur; ut à Monacho quodam Wintoniensi concinnata primo intuitu videatur. Desinit ista in anno 975. primo sc. Edwardi Regis & Martyris anno: quod cuivis locum consulenti facile patebit. Ibi enim Historicus post narratum Edwardi introitum, multos illi annos precatur. In proximo autem, cujus res gestas Chronologia ista exhibet, anno, sc. 977. Edwardum Regem oc­cisum esse narratur. Quae certe ab uno eodemque Authore proficisci nequa­quam potuerunt. Elfricus igitur in anno 975. Chronologiam suam termi­navit, annos jam natus 23. adeóque anno circiter 952. natus est.

Idem Elfricus post annum 908. nondum Abbatis dignitate auctus scrip­sit ad Wulfinum Episcopum Schiburnensem Epistolam celeberrimam, quae saepius prodiit, & Canones Ecclesiasticos, qui habentur apud Spelman­num, Concil. Angl. Tom. 1. p. 572. Spelmannus quidem (in Notis ad hos Canones, p. 583.) contendit Elfricum tunc Episcopum fuisse, ducto exin­de argumento, quod Wulfino sese parem innuat, Canones suos sic exorsus: Elfricus humilis frater venerabili Episcopo Wulfino. Porro duos tantum hoc saeculo Wulfinos Episcopos fuisse, unum Scirburnensem ab anno 940. ad 958. alterum Dorcestrensem ab anno 1053 ad 1067. nullum autem utrivis Elfricum Episcopum contemporaneum reperiri. Unici Alfrici Puttae Archiepiscopi Ebo­racensis aetatem ad rem propius accedere. Istum enim Sedem Eboracensem ab anno 1003. ad 1051. tenuisse; adeo ut si Wulfinus cathedram Dorcestrensem paulò citius adierit, vel Alfricus Eboracensem paulò diutiùs tenuerit; Alfricus Archiepiscopus Wulfino Coepiscopo Canones inscribere commodè potuisset. Et in hanc se inclinare sententiam. Vel si concedi posset Elfricum Canonum [Page 131] Auctorem non fuisse illo tempore Episcopum; cum tamen aliunde constet Elfricum Canonum auctorem eundem cum Grammatico fuisse; & Gram­maticus Ethelwoldi Wintoniensis (qui sedem iniit anno 963.) discipulus fuerit: nullo modo fieri posse, ut Wulfino Episcopo Scirburnensi anno 958. defuncto Canones isti inscriberentur. Huc redit Cl. Spelmanni sententia; quae tot ferè errores habet quot argumenta. Quòd Alfricus Putta Sedem Eboracensem anno 1003. obtinuisse dicatur; Typographi erratum arbitror. Nescire enim non potuit Vir Doctissimus Alfricum anno 1023. Archieprae­sulatu Eboracensi auctum esse. Neque etiam quo anno Wulfinus Episco­patum inierit, investigare refert. Canones enim hos ante annum saltem 1006. scriptos esse clarissimè liquet ex Praefatione Elfrici Authoris ad Codicem MS. in quo Sermones Catholici▪ atque isti ipsi Canones, Saxonicè habebantur. Praefationis initium Spelmannus ibidem dedit. In ea dicit Elfricus se ab Elphego Episcopo Wintoniensi ad Monasterium Cerneliense missum, librum istum è Latino sermone in Anglicum transtulisse idioma. Ante annum igitur 1006. quo Elphegus Wintoniensis Episcopus esse desiit: & post annum 983. quo esse coepit. Poterat tamen Elfricus Canones Wulfino Scirburnensi La­tinè ante plures annos scripsisse; & postea hîc loci Saxonicè convertere. Quod illi non infrequens erat libros suos è Latino Saxonice, è Saxonico Latine transferre. Potuit quidem etiam Canones ante annum 1006. compositos Wulfino Dorcestrensi post annum 1053. inscribere: quod vult Spelmannus. Nimis tamen durum videtur Elfricum Canones conscripsisse in gratiam alicujus Praesulis: quem post quinquaginta plus minus annos futurum praeviderat. Sin Wulfino Scirburnensi inscriptos dicamus; omnia optime convenient. Vitae institutum & sectae studium Wlfino & Elfrico communia fuerunt; quod amicitiam illis facile contrahere potuisset. Iste sub▪ Ethelwoldo Winto­niae, ille sub Dunstano Glastoniae enutritus (teste Historiâ Glastoniensi, p. 9.) Elfricus capitali odio in Clericos Saeculares praesertim conjugatos ubi­vis invectus; quod & in Canonibus ad Wulfinum prae aliis argumentis per­sequitur. Wulfinus ejusdem sectae studiosus, Clericis Ecclesiâ Scireburnensi ejectis confestim post acceptum Episcopatum, Monachos in Sede Episcopali instituit; authore Malmsburiensi (de gest. Pontif. lib. 2. f. 141.) In Epi­stolâ autem Canonibus praefixâ tantum abest; ut Wulfino se parem innuat; ut contrarium potius non obscure indicet. Sic enim Wulfinum alloquitur. Obtemperavimus j [...]ssioni tuae libenti animo; sed non aust fuimus aliquid scribere de Episcopali gradu; quia vestrum est scire quomodo vos oporteat. &c. Quod verò se Fratrem indigitet; non aliud innuit quàm se Mona­chum esse, usurpato vocabulo apud Monachos etiam antiquiores frequen­tissimo. Elfrico autem prae aliis in omnibus suis scriptis solenne est nomini proprio nomen ordinis seu dignitatis apponere. Sic enim cunctae fere illius lucubrationes exordiuntur [...] munuc vel [...], vel [...]. Denique Wulfinus iste Elfrico contemporaneus fuit. Anno enim 958. (quod vult Spelmannus) adeò non defunctus est; ut Episcopa­tum nondum obtinuerit. Namque anno 962. Wulfinus Abbas Westmona­sterii à Dunstano Episcopo Londoniensi institutus est; ex fide Radulphi de Diceto (Abbrev. Chron. p. 456. & Hist. de praesul. Angl. cap. 3.) Hunc postea fuisse Episcopum Schireburnensem constat ex Willelmo Malmsburi­ensi (de gest. Pontif. lib. 2. f. 141.) qui in Wulfini Scireburnensis rebus gestis narandis eadem, quae Radulphus, de Abbatiâ Westmonasteriensi illi à Dunstano, cum esset Episcopus Londoniae, commissâ refert; anno duntaxat praetermisso. Sane Radulphum in anno hallucinatum esse libenter crederem. Dunstanum enim à Sede Londoniensi ad Cantuariensem sub exitum anni 959. translatum esse in superiori Dissertatione probavimus. Factus est idem Episcopus Londoniensis anno praecedente, ex Florentii fide: ita ut anno 959. [Page 132] vel 958. Wulfinus Abbas Westmonasterio praepositus fuerit. Et anno quidem 958. praepositum fuisse Florilegus disertè affirmat & Johannes Flete in Histo­riâ Westmonasteriensi. De Wulfini obitu disquirendum restat. Ante annum 978. is contigit, si Florentio simul & Malmsburiensi fides. Isto enim anno Alfwoldus ex illius sententiâ decessit; qui Wulfino in Sede Scireburnensi jux­ta Malmsburiensem aliosque successit. Wulsinum quendam Episcopum Wiltoniensem Evidentiae Ecclesiae Christi Cant. (col. 2223.) memorant subscripsisse donationi Etherici & Leofwennae unà cum Elfego Episcopo Wintoniensi. Factum id igitur post annum 984. quo Elfegus Episcopatum iniit. Pronum tamen est arbitrari Wulsini pro Wulgari nomine male irrepsis­se. Wulgarum enim post annum 981. Sedem Wiltoniensem tulisse supra probavimus. utcunque autem conjoctura [...]se habeat: Evidentiarum ista­rum authoritati quàm minimum deferendum censeo. Nescio an Florentil authoritatem superet Charta Ethelredi Regis data Wlfsino Episcopo Scire­burnensi & Coenobio suo anno 998. quae in Bibliothecâ Cottonianâ manu valde vetustâ & semisaxonicû reperitur, quaeque exinde descripta in hoc Volumine paulò inferiùs locum habet. In tantâ testium discordiâ quid po­tissimum statuendum esset mihi prorsus incerto foeliciter ad manus devenit Johannis Flete Historia Westmonasteriensis MS. Iste ex Sulcardo Monacho Westmonasteriensi, qui 50▪ circiter post Wulfsinum annis floruit, refert cap. 17. Wulfsinum Episcopum Schireburnensem ab Ethelredo Rege paulò post annum 980. factum esse, & anno circiter 998. obiisse. In eam igitur ad­ducor sententiam Alfwoldum illum à Florentio memoratum ante Wulfsi­num sedi Scirburnensi praefuisse; lapsumque esse▪ Malmsburiensem atque il­lius sequaces in Catalogo Episcoporum Scireburnensium texendo. Eo quo Wulfsinum Malmsburiensis loco Alfsium reponit Florentius, Ulsium Flo­rilegus, qui eundem Elfredo anno 940. successisse ponit. Noster autem Wulfsinus inferius quaerendus est, illo circiter loco, quem Ethelricus & Ethelsius in vulgatis Praesulum Scireburnensium Catalogis obtinent. Jo­hanni Flete fidem astruunt Chartae perantiquae Saxonicae in Historicâ Coeno­bii Abendoniensis MS. in Bibliothecâ Cottonianâ Claudius B. 6. Quarum plurimis Wlfsinus isto circiter tempore subscripsit. Verbi gratiâ Chartae datae anno 995. subscribunt Aelfricus Wiltoniensis Episcopus & Wlfsige Sci­reburnensis fol. 96. Chartae anno 995. Indictione 8. datae Aelfricus electus Cant. Arehiepiscopus & Wlfsige Scireburnensis Episcopus fol. 95. Chartae anno 996. Indictione 9. Aelfricus Cant. Archiepiscopus, & Wlfsige Scireburnensis Episcopus, f. 99. Multae quinetiam post annum 998. Chartae editae inibi singulis fere annis reperiuntur; in nullis autem harum Wlfsini nomen comparet.

Post annum 987. Elfricus missus est ab Episcopo Wintoniensi Elfego ad Monasterium Cerneliense in agro Dorsatensi; ut disciplinam Monasticam inibi institueret, rogatu Aethelmari Comitis, qui Monasterium recens fundaverat. Ista scribit Elfricus in Praefatione ad Sermones Catholicos & Canones supra memo­ratâ. Charta autem fundationis dicti Monasterii extat (in Monastico Angl. Tom. 1. p. 254.) data anno 987. In hoc Monasterio degens, plurimos Sermo­nes, quos Catholicos vocat, è Latina in Saxonicam linguam transtulit: quod ipse loco citato prodit. Post annum itaque 987. Grammaticam suam concinna­vit. In secunda enim Grammatices Praefatione dicit se octoginta libros Sermonum vulgari sermone reddidisse. Et totidem quidem, neque plures, annumeratis etiam Codicis Cerneliensis Sermonibus ab illo versos hodie habemus. Simplex autem Monachus adhuc fuit; utpote qui in Praefatione dicti Codicis se Monachum & Missalem Presbyterum duntaxat indigitat. Nec mirum videri debet simplici Monacho Monasterii recens fundati instituendi curam commis­sam esse: cùm praeter eximiam eruditionis famam Elfrici meritis accesserit, quòd Ethelwoldi discipulus fuerit. Illo enim tempore nulli ferè digni ha­bebantur, [Page 133] qui Monasteria & Ecclesias seu regerent seu instituerent; nisi qui è Dunstani, Ethelwoldi aut Oswaldi scholis prodiissent. Hinc & ad alia Monasteria Elfricum legatum esse legimus. In Codice enim MS. Versionis Saxonicae Evangeliorum (in Collegio Corporis Christi Cantab.) sub fine Evangelii S. Matthaei, ista reperiuntur charactere Saxonico scripta: Ego El­fricus scripsi hunc librum in Monasterio Bathonio (missus puto ab Elphego Episcopo, qui primus fuerat ipse Abbas Bathoniae) & dedi Brithwoldo praeposito: teste Mareschallo in Observat. ad Versionem Anglo-Saxon. p. 490.

Post annum 1002. Elfricus scripsit Epistolam insignem (quae extat) de Sacramento Altaris ad Wolstanum Archiepiscopum Eboracensem. Duo fue­runt isto saeculo Wolstani Archiepiscopi Eboracenses. Alter obiit anno 956. die 7. Cal. Januar. juxta Florentium & Chronicon Mailrosense. Alter Aldulfo successit anno 1002. juxta Florentium & Westmonasteriensem: obiit anno 1023. 5. Cal. Junii feriâ tertiâ, juxta Florentium & Thomam Stubbs. Abbatem fuisse, quando Epistolam scripsit, ipse assumpto in fronte Episto­lae Abbatis titulo demonstrant. Wolstano igitur seniori Epistola inscribi non potuit; cum Elfricus anno 987. triginta plusquam post illius obitum annis, nondum Abbatis dignitate cohonestaretur. Sunt tamen, qui Wol­stano seniori scriptam volunt; quibus opposuisse sat erit Elfricum fuisse Ethel­woldi discipulum; ipsum autem Ethelwoldum non longè ante Wolstani obitum Abbatem factum discipulos sibi adscivisse: ne dicam iterum Elfri­cum post annum 787. simplicem Monachum fuisse; & si de aetate ejus re­ctè conjecerimus, in cunis adhuc, quando Wolstanus obiit, vagiisse.

Anno 1005. Elfricus, Abbas jam factus, Vitam Ethelwoldi praeceptoris conscripsit; & Kenulfo Episcopo Wintoniensi scriptam nuncupavit. Ke­nulfus enim successit Elphego; quem anno 1005. ad Sedem Cantuariensem translatum in superiori Dissertatione ostendimus; & ante mensem Julium anni sequentis obiit, teste Florentio Wigorniensi. Anno autem 1005. poti­us quam 1006. Ethelwoldi Vitam scriptam statui; ut veritati magis ac­cedat calculus Elfrici, qui in Praefatione dicit annos viginti ab Ethelwoldi obitu transactos fuisse. Obiit Ethelwoldus medio anno 984. Sin aliis annus 1006. magis placeat; non refragabor. Cujusnam Monasterii Abbas fuerit Elfricus, minus constat. Wintoniensis tamen fuisse videtur; tum quòd Opus Kenul­pho Episcopo Wintoniensi inscripserit; tum quòd Monachus Wintoniensis antea fuerit; quod supra ostendimus. In Epistola etiam nuncupatoria cùm & Abbatem & Wintoniensem alumnum se vocans, institutionis locum doceat, Abbatiae sedem taceat; unum eundemque & Abbati & Monacho fuisse locum subindicat. Rem extra dubium ponent Florentius Wigornien­sis, Radulfus de Diceto, & Thomas Stubbs: qui Alfricum Puttam Archie­piscopum Eboracensem, priùs Wintoniensem Praepositum fuisse produnt. Nostrum autem Elfricum fuisse illum Archiepiscopum Eboracensem unico eodemque certissimo argumento ostendemus.

Elfricum demum Episcopali dignitate auctum esse constat ex Epistola ejus MS. in Collegio Corporis Christi Cantab. quae inscribitur: Elfrici Episcopi ad jam nunc ordinatos. Archiepiscopum apud Anglos fuisse patet ex ve­tusto Carmine Glossario ejus praemisso:

Praesulis hic redolent Elfrici lypsana summi:
Qui rector patriae perstitit Angligenae.
Inter Pontifices rutilans seu mystica lampas:
Defensor regni, necne salus populi.

[Page 134]Denique Archiepiscopum Eboracensem fuisse liquet ex Epistolâ antiquâ, quae in vetusto Codice Elfrici Glossario subjiciebatur, & unà cum Glossario à Somnero evulgata est. I [...]ibi Religiosus vir quidam Elfricum orans, ut illi Regium favorem in negotio quodam tenui conciliaret, eum his verbis compellat: Ita tu Sacerdos egregie Aelfrice, nostri Regis C. obtutibus semper assistis; & secreta ejusdem consilia à te non sunt abscondita; sed per tuae industri­am sapientiae discernendo rimantur. Apud eundem vero multorum subvenis di­vitum & in [...]pum miseriis. Unde totis imploro nisibus tuae serenitatem benevo­lentiae, &c. Rex autem C. isto saeculo alius non fuit praeter Canutum; & Canuti Regis tempore Elfri [...]s Archiepiscopus alius non fuit praeter Ebo­racensem.

Rei non leve pondus accedit ex cognomento Elfrici Archiepiscopi Ebo­racensis: qui ab aliis Putta, à Florentio Wigorniensi Puttoc appellatur. Vo­cem corruptam esse jamdiu suspicabar; & pro Saxonicâ literâ [...] literam p. malè esse repositam; quod ob literarum similitudinem perfacile fuit. Tan­dem subsidium foelicissimè tulit Codex MS. vetustus Florentii Lambethanus; qui pro Puttoc legit [...]. Ista autem vox à voce Saxonicâ [...], quae in­genium seu doctrinam significat, derivatur. Unde & [...] & [...], Doctus seu Sapiens. Adeò ut Elfricus [...] nil aliud sit quàm Elfricus Doctus seu El­fricus Sapiens. Quod quidem cognomen jure illi datum fuit; quum ipse so­lus plus omnibus simul suae aetatis Anglis in rem literariam contulerit.

Alfricus itaque Wolstano juniori in Archiepiscopatu Eboracensi successit. Wolstanus obiit anno 1023. die 5. Calend. Junii feriâ 3. ex fide Florentii Wigorniensis & Thomae Stubbs. Ipse verò Elfricus obiit apud Suthwellam anno 1051. & apud Medeshamstede seu Monasterium Petroburgense se­pultus est. Id iidem Authores & Radulphus de Diceto produnt: diem obitûs praetermittunt. Carmen quidem supra memoratum Glossario praefix­um die 16. Calend. Decembr. illum obiisse praefert. Istum autem diem obitualem ad Elfricum Cantuariensem Archiepiscopum certiùs spectare antea adnotavimus. Praestat, ut Elfrici Eboracensis obitum inter Monachos Petro­burgenses quaeramus. Siquidem is apud eos sepultus fuerit; diem ejus obi­tualem, quem Anniversarium vocant, illi quotannis celebrarunt. Habetur itaque MS. in Bibliothecâ Lambethanâ Consuetudinarium Monasterii Petro­burgensis; cui praemittitur Calendarium. Calendario in totidem columnis seorsim positis interseruntur dies Anniversarii cujusvis mensis in illo Coe­nobio celebrandi. Et in his obitus Elfrici hisce verbis notatur. Die IX. Calend. Februarii. Depositio Dompui Elfrici Archiepiscopi. Sic etiam Obi­tuarium Coenobii Ramesiensis (cujus Excerpta extant in Monastico Angl. Tom. 1. p. 239.) Nono Calend. Februarii, obiit Ailfricus Archiepiscopus.

Historia Decanorum & Priorum Ecclesiae Christi CANTUARIENSIS.

Decani Ecclesiae Christi Cant. ante Normannorum tempora.

CEolnothus, ad thronum Archiepiscopalem promotus an. DCCCXXX. Decanum antea fuisse Gervasius cum aliis fidem facit.

Aegelwinus obiit VI. Cal. Augusti juxta Obituarium Cant. MS. Floruit autem tempore Ceolnothi Archiepiscopi ex fide vetusti monumenti à Somnero citati in Antiquitatibus Cant. linguâ vernaculâ scri­ptis, p. 275.

Egelnothus, ad Archiepiscopatum evectus anno MXX. Decanus antea fu­erat, teste Gervasio atque aliis.

Godricus obiit VIII. Id. Julii, referente Obituario Cant. Elphegi is discipulus fuit; cujus Translationi à Londoniâ ad Cantuariam anno MXXIII. factae interfuit. Decanus postea factus, rem gestam Osberno narravit: teste Osberno in Hist. de Translatione Elphegi p. 145.

Henricus, Decanorum ultimus; qui jubente Lanfranco, Ecclesiam Christi Cant. jam reformante, Decani titulum in Prioris nomen commutavit. Pri­orem demum fuisse infra docebimus. Decanum verò antea fuisse constat ex Anonymo Authore Vitae Lanfranci operibus ejus in editione Dache­rianâ praefixae, cap. 7. quae eundem in Coenobio Beccensi institutum fuisse prodit.

Alfricus obiit V. Idus Julii.

Kynsinus obiit IX. Cal. Decembris.

Mauricius obiit II. Non. Decembr.

Alsinus obiit II. Id. Decembr. Horum aetas atque ordo me penitus fugit. Nomina & obitus suppeditavit Obituarium Cantuariense MS. Plures adhuc Decani Ecclesiae Cant. praefuisse videntur; quorum nec nomina supersunt. Quòd si singulos enim hosce Decanos post Ceolnothi tempora reponamus; vix tamen octo Decani annos circiter CCL. exhaurient. Constat enim Decanos Ecclesiae praefecturam tenuisse usque restaurationem ejus à Lanfran­co post annum MLXXIV. factam. Nisi quis forsitan tempus excipiat in­termedium institutioni Monachorum anno MIII. & devastationi Ecclesiae anno MXII. Monachos enim Ecclesiae Cantuariensi, ejectis Canonicis Saecu­laribus, Elfricus Archiepiscopus primus induxit anno circiter MIII. impe­trato eâ de re Diplomate Ethelredi Regis, quod extat apud Spelmannum, Concil. Angl. Tom. 1. p. 504. Clericis ejectis Decani titulum atque potesta­tem remansisse vix credibile videtur; tum quòd Diploma Regium Ecclesiam Monachis omnino subjiciat; cùm quòd Elfricus discipulus fuerit Ethelwoldi, qui in omnibus à se instauratis Coenobiis seu Abbates seu Priores constituit. Anno MXII. spoliatâ à Danis Ecclesiâ Monachisque omnibus, si quatuor demas, in­teremptis, Clerici Ecclesiam subierunt, & antiquis legibus sub Decani regimine usque ad Lanfranci tempora tenuerunt. Id, ut alios taceam, confirmat Gerva­sius in Actis Pontif. Cant. p. 1650. qui refert Canonicos Cathedrales, regulae Monasticae impatientes, Ecclesiam post Elphegi martyrium insedisse. Hi Praepo­situm suum Decanum vocabant, quem nos post ad ventum Lanfranci Priorem ap­pellamus. Monachi tamen nonnulli, quamvis minore numero & nullâ planè authoritate freti, Clericis permixti degebant; si Eadmero fides (in Epistola ad Glastonienses de Reliquiis S. Dunstani) quod aliunde etiam comprobari [Page 136] posset. Demum anno MLXXIV. (juxta Gervasium in initio Chronici) con­flagrante Ecclesiâ Cantuariensi, Canonici sedibus destituti sunt. Ecclesiam Lan­francus▪ Archiepiscopus summâ industriâ magnificentiùs restituit; & restitu­tam Monachis CL. replevit, ac Prioris regimini subjecit. Ista Gervasius in Vitâ Lanfranci refert. Paria ferè Eadmerus in Hist. Nov. lib. 1. scribit. Quòd Clerici pristinas domos post restauratam Ecclesiam non obtinuerint; tum Lanfranci potentia & Monasticae religionis zelus effecit, tum authori­tas Synodalis inhibuit. In Concilio enim Wintoniensi anno MLXXVI. ha­bito decretum fuerat inter alia, Ut nullus Canonicus uxorem habeat. Canonici autem Cathedrales ferè omnes eo tempore uxorati fuerunt. Vi hujusce Cano­nis plurimis in Ecclesiis Canonici religionem Monasticam admittere com­pulfi sunt; & si qui Praebendas uxoribus cariores habuerint, cucullum indu­ere inducti. Sic in Ecclesia Roffensi post pauculos annos Gundulpho Epis­copo, consilio, auxilio, assensu & ordinatione Lanfranci vitam Monasticam instituente; Clerici consenserunt & habitum religionis devotè susceperunt: pro­ut legitur in Chartâ eâ de re factâ apud Monasticon Angl. Tom. III. p. 1.

Priores Ecclesiae Christi Cantuariensis.

HENRICUS, Prior à Lanfranco Archiepiscopo post restauratam Ecclesiam institutus, praefecturam tenuit usque ad Anselmi tempora, à quo successor illi datus est, teste Eadmero Hist. Nov. lib. 5. p. 108. Abbatem prius Cadomensem fuisse vult Somnerus. Errore manifesto. Nil magis enim Coenobio Cadomensi Henricus commune habuit, quàm quòd discipulus fuerit Lanfranci Prioris Beccensis, qui postea factus est Abbas Ca­domensis. Nullum autem in Catalogo Abbatum Cadomensium, quem Da­cherius exhibuit (Not. ad Vitam Lanfranci p. 31.) locum tenet. In illo enim Lanfranco successit Gulielmus, Gulielmo Gislebertus, huic Robertus, qui obiit anno MCVII. quo sc. Ernulfus Prior Henrici successor magistra­tu cessit. Addit Somnerus ex Raynerio Henricum Abbatem Belli circa an­num MCIV. factum esse. Ex cujus fide id retulerit Raynerius, mihi in­compertum est. Res tamen veri non est absimilis. Henricus enim in Obitu­ario Cantuariensi locum non habet; quod quidem, si in Prioratu decesserit, vix fieri potuisse credendum est.

Ernulphus, Henrico Priori subrogatus ab Anselmo juxta Eadmerum (loc. cit.) ab eodem ad Abbatiam Burgi promotus anno MCVII. juxta Wigor­niensem. Suffragatur Catalogus MS. Abbatum Burgensium (in Bibliothe­câ Cottonianâ, Faustina, B. 3.) qui Ernulfum Abbatem septem annis prae­sedisse perhibet. Anno autem MCXIV. Ernulphus Episcopatu Roffensi à Radulpho Archiepiscopo donatus est IV. Cal. Octobr. ex Eadmeri fide p. 111. Refert idem p. 96. Ernulpho ad Abbatiam Burgi translato nullum in Prio­ratu successisse usque ad inthronizationem Radulphi Episcopi Roffensis, quae contigit anno MCVIII. prid. Cal. Julii, Antonio interim Subpriore res Ec­clesiae curante.

Conradus, Prior ab Anselmo creatus, referente Eadmero (p. 108.) adeoque inter prid. Cal. Julii MCVIII. quo vacâsse Prioratum supra dixit, & XI. Calend. Maii MCIX. quo Anselmus obiit. Interfuit ille consecrationi Thomae Eboracensis Archiepiscopi anno MCIX. V. Cal. Julii; & instrumen­tum de professione obedientiae Sedi Cant. factâ in manus sibi consignatum re­por [...]avit. Postea Abbas S. Benedicti de Hulmo in agro Norfolciensi constitu­tus est. Quo anno, non liquet. Beneficia Ecclesiae Cant. praestita Obituarium Cantuariense sic recenset.

[Page 137] ‘Hic electione beati patris Anselmi per consensum totius Conventûs Do­mino Ernulfo Priore ad Abbatiam de Burgh translato in Prioratu successit. Vir tam divinarum quàm saecularium literarum peritiâ sublimiter institutus, & monastici ordinis executione, magno tamen amore assiduus; qui curam tam exteriorem quàm interiorem sibi commissam quàm prudenter admi­nistraverit, ipsa sua operatione cunctis manifestari poterit. Cancellum quippe Ecclesiae, quem venerabilis Ernulphus antecessor ejus imperfectum reli­querat, ipse suâ industriâ magnificè consummavit, consummatumque egre­gia pictura decoravit, decoratum verò preciosis ornamentis locupletavit. Inter alia siquidem ista Ecclesiae suae dedit, schillas duo ex melioribus, ta­petum peroptimum, Pallia quatuor ex majoribus & melioribus totius Ec­olesiae, Pallium quoque unum bonum de mediocribus tamen; Candela­brum mirae magnitudinis de aurichalco fabricatum, habens tres hinc & tres inde ramos ex medio proprio prodeuntes stipite, unde septem recipit cer [...]os; quinque signa permaxima, quorum primum X. similiter secundum X. ter­tium XI. quartum VIII. quintum verò XXIV. homines ad sonandum tra­hunt. Veruntamen quintum signum venerabilis Prior Ernulfus primitus fecerat, sed postmodum fractum magnus Conradus refundendo magno sumptu expenso renovari fecit. In his autem ferè omnibus multùm fretus est auxilio strenuissimorum Secretariorum Adewyni videlicet & postea Edmundi. Post excessum autem beati patris Anselmi Thomas Eboracensis Archiepiscopus Conrado agente cum Episcopis Angliae professionem fecit; quam se patri Anselmo non fecisse doluerat. Postremum verò licet inter magnas adversitates quorundam malevolentia exortas, cappam pretiosissimam undique exterius auro pu [...]issimo intextam, inferius & per circuitum CXL. nolas argenteas sed deauratas habentem, nonnullis lapidibus pretiosissimis interpositis, fieri fecit; pro cujus expensione centum libras distribuit. Hic autem postea factus est Abbas Monasterii S. Benedicti de Holm, ibique XII. Kalendas Martii quievit in pace.’

Gosfridus, [rectius Gaufridus ex fide Codicis vetusti MS. Florentii] De eo nil aliud occurrit praeter quod habet Continuator Florentii Wigorniensis ad annum MCXXVIII. Vir, inquit, religionis eximiae Cantuariae Prior Gos­fridus nomine, Rege Scotorum David petente & Archiepiscopo Gulielmo annuente, Abbas eligitur ad locum in Scotiâ qui Dunfermelin dicitur. Ordinatus est au­tem à Roberto Episcopo Ecclesiae S. Andreae. De exitu igitur constat. Initia magistratûs Gosfridi incomperta sunt. Videtur tamen Conrado post annum MCXXII. successisse. Eadmerus enim Historiâ Novorum eousque perductâ, de Conradi translatione silet.

Elmerus successit, atque obiit anno MCXXXVII. teste Gervasio (in Chronico, p. 1343.) die V. Idus Maii juxta Obituarium Cant. Lapsus igi­tur Balaeus (de Scriptor. Cent. 2. cap. 72.) qui illum annis XVIII. Priora­tum obtinuisse scribit.

Jeremias Elmero successit anno MCXXXVII. à Theobaldo Archiepiscopo Cant. depositus circa annum MCXLIII. restitutus ab Innocentio II. Papâ (qui obiit anno MCXLIII.) sed ab Archiepiscopo statim resignare coactus. Ista refert Gervasius, p. 1343. 1312, 1359.

Walterus Durdens, Jeremiae deposito Theobaldi authoritate suffectus, ei­dem à Papâ restituto locum dedit, Dovoriam interim secedens. Jeremia autem paulò pòst fasces abrenunciante, Prioratum iterum obtinuit. Anno de­mum MCXLIX. Episcopus Coventriensis electus est. Ista Gervasius p. 1359. 1367. obiit VII. Idus Decembr. ex fide Obituarii Cantuariensis.

Walterus Parvus, Theobaldi Archiepiscopi Capellanus, Durdenti ab eo substitutus est; ab eodem depositus anno MCLIII. Ita Gervasius p. 1367. 1313. 1369. Dies obitûs incertus est. Duo enim Walteri Priores, praeter [Page 138] Durdentem, in Obituario Cantuariensi reponuntur; alter VII. Id. Januar. alter VIII. Id. Februar. defunctus. Tertii Walteri mentio alibi apud Som­nerum non occurrit: illum tamen suo loco infra reposuimus, quamvis dies utriusvis obituales secernere nequeamus.

Wibertus, antea Subprior, Prioratum Theobaldi dono post deturbatum Walterum accepit. Obiit anno MCLXVII. V. Cal. Octobr. Ista Gerva­sius habet p. 1369. 1403. Annum obitûs confirmat Chronicon Ecclesiae Chri­sti Cant. MS. diem Obituarium Cant. quod de Wiberto ista exhibet: ‘Hic inter multa bona opera, quae fecit, isti Ecclesiae contulit ornamenta, Sil­lam unam, manellum unum. Signum quoque magnum in clocario po­suit, quod triginta duo homines ad sonandum trahunt. Duo magna tapeta, &c. Silvam magnam de Chartham XL. acras habentem, quam rustici longo tempore tenuerunt, diratiocinavit & Ecclesiae restituit. LXXI. solidatas redditûs Ecclesiae adquisivit; quos in die Anniversarii sic instituit expendi. Quadraginta solidos in Refectorio ad refectionem Fratrum, Viginti solidos verò ad usus Pauperum; de reliquo autem eleemosynam emendari praece­pit. Aquaeductum cum stagnis & lavatoriis & piscinis suis; quam aquam ferè milliario ab urbe intra Curiam & sic per omnes ipsius Curiae officinas mirabiliter transduxit, &c.’

Odo, in electione Richardi Archiepiscopi anno MCLXXIII. primas par­tes tulit. Abbas demum Monasterii de Bello anno MCLXXV. factus est; authore Gervasio, p. 1422. 1432. obiit XIII. Cal. Februar. juxta Obituari­um Cant. Registrum quidem MS. Ecclesiae Christi Cant. Bullam Alexan­dri III. Benedicto Priori inscriptam praefert anno MCLXXVII. Indictione X. die XII. Cal. Decembr. Annum autem ab alienâ manu additum constar, nondum enim Pontifices annum Domini scriptis suis adhibuerunt; & falsò additum liquet ex Indictionis numero; qui anno MCLXXVI. potius convenit.

Benedictus, Richardi Archiepiscopi Cancellarius, Odorem excepit anno MCLXXV. Abbas Monasterii dè Burgo factus ante Ascensionem Domini anno MCLXXVII. Ista Gervasius p. 1432. 1436. Obiit III. Cal. Octobr. ex fide Obituarii Cant.

Herlewinus, Richardi Archiepiscopi Capellanus, Benedicto subrogatus est anno MCLXXVII. Demum anno MCLXXIX. caecutientibus oculis of­ficio exequendo minùs idoneus factus, Prioratum resignavit die VIII. Id. Au­gusti. Sic Gervasius, p. 1436. 1456. Obiit VII. Id. Maii, prout habet Obi­tuarium Cant.

Alanus, loco Herlewini à Ricardo Archiepiscopo eodem die promotus est; anno MCLXXXVI. Abbas Theokesbiriae electus, & die XVII. Cal. Julii ejusdem anni benedictus: juxta Gervasium, p. 1456. 1480. Obitum die II. Non. Maii refert Obituarium Cant.

Honorius, quondam Baldwini Archiepiscopi Capellanus, tunc verò Coeno­bii Celerarius, successor à Baldwino anno MCLXXXVI. XVII. Cal. Julii datus est. Peste extinctus Romae obiit anno MCLXXXVIII. die XII. Cal. Novembr. Ista Gervasius, p. 1480. 1533. Merita illius Obituarium Cant. sic depraedicat. ‘XII. Cal. Novembr. obiit venerandae memoriae venerabilis Prior Honorius, honos & exemplum tam praecedentium quàm futurorum Pri­orum. Hic spretis parentibus, Prioratu & patria, pro tuendâ libertate Ec­cl [...]siae adiit Sedem Apostolicam. Ibi in prosecutione appellationis, quam in Ecclesiâ istâ fecerat, penè per biennium commoratus est. Quem cùm nec laboris immensitas, nec tribulationis acerbitas aliquando possent evincere, vel animum ejus ab amore & fide Conventûs sui revocare; tandem in ur­be Romanâ corrupti aeris correptus pestilentiâ, unà cum quinque fratribus, qui se similiter pro Ecclesiâ suâ periculo proposuerunt, debitum solven [...] [Page 139] mortalium, in Ecclesiâ Lateranensi diem clausit extremum; ibidem honori­ficè sepultus est in ostio Capituli. Et fiet servitium pro eo per omnia, sicut pro Wyberto Priore.’

Rogerus Norreis, Prior à Baldwino Archiepiscopo anno MCLXXXIX. II. Non. Octobr. invito Conventu factus; anno MCXC. Abbas Evesha­mensis ab eodem creatus. Sic Gervasius, p. 1551. 1564. qui quidem Abba­tem Eveshamensem anno MCXCI. Rogerum à Baldwino benedictum fu­isse refert; quamvis Balwinum sub exitu anni MCXC. obiisse constet. Vi­de quae supra annotavimus de Gervasii erroribus Chronologicis in his circi­ter annis in Dissertatione de verâ successione Archiep. Cant.

De Rogero ista habet Giraldus Cambrensis in Speculo Ecclesiae MS. Dist. 2. cap. 23. ‘Sicut autem S. Augustini Coenobium à Cant. Metropolis subje­ctione se per superbiam ex opulentiâ natam nostris diebus exemit; sic per Monachum quendam de supercilioso similiter & opulento S. Trinitatis Can­tuariae Coenobio apud Evesham translatum, ibique in Abbatem promotum, Monasterium loci ejusdem à potestate Wigorniensis Ecclesiae modernis si­militer temporibus exemptum fuit. De divitiis enim ad divitias assumptus, & desidiosè pariter ac deliciosè nutritus, à divitum vitiis, & individuis serè comitibus superbiâ sc. & luxuriâ non fuit exutus. Per superbiam enim matrem suam filia deseruit; & se ab ejusdem eximere gremio, debitaeque subjectionis absolvere vinculo & emancipare curavit. Ingruente verò lasci­viae vitio & nimis enormiter invalescente, & vicos & villas Monasteriique maneria cuncta, tanquam equus emissa [...]ius ad omne jumentum hinniens, adeò in omnem libidinosae voluptatis illecebram, sensuales motus in nullo refraenans, perniciosas laxavit habenas; ut duodevigesimum aut ampliorem, juxta vicinam & veridicam assertionem, prolis suae sexûs utriusque nume­rum cum scandalo gravi, nec Deum quippe nec hominem verens aut ve­recundiam habens, plectiliter adimpleverit. Veruntamen quoniam sicut nullum bonum irremuneratum, ita nullum malum in terris impunitum; processu temporis Nicolaus Tusculanensis Episcopus & S. R. E. Cardina­lis vice Legationis in Anglia fungens, his auditis & propensiùs animadver­sis, belluam hanc ejecit; & à dignitate male quaesita, quia minùs canonicè per superiores atque potentes adepta, & longe pejus administrata cum de­decore, ut decuit, debitaque confusione deposuit.’ Depositus est Rogerus anno MCCXIII. die festo S. Edmundi, authore Matthaeo Westmonasteriensi.

Osbernus de Bisto, à Baldwino Archiepiscopo promotus mense intermedio inter Octavas Epiphaniae & diem XIX. Februarii anno MCXC. ineunte. Post Baldwini obitum depositus à Monachis suis anno MCXCI. VI. Idus Maii. Ista ex Gervasio constant, p. 1564. 1570.

Galfridus, Supprior Ecclesiae Christi Cant. in Osberni locum à Monachis eodem die suffectus est; tradente Gervasio p. 1570. Anno MCXCIII. Huber­tum Archiepiscopum elegit. Anno MCXCIX. Ecclesiae suae causam adversùs Hubertum Archiepiscopum in Curia Romana procuravit: ejusdemque decisi­oni anno MCCII. factae superfuit; quòd ex Epistolis MSS. de causa Collegii Hak­intonensis liquet. Ex Somneri calculo Prioratum ad annum usque MCCVI. obtinuit. Certe anno MCCV. in vivis erat; quo Huberti Archiepiscopi compositionem cum Monachis S. Augustini factam confirmavit; teste Wil­lelmo Thorn p. 1863.

Johannes Sittingborn, à Somnero anno MCCVI. successisse dicitur, & tem­pore litis gravissimae inter Johannem Regem & conventum Cantuariensem de electione Archiepiscopi Ecclesiae praesedisse. Fervebat illa contentio ab anno MCCV. ad annum MCCXIV. Viderat forsan Somnerus, in Archi­vis Ecclesiae Christi Cant. versatissimus, monumenta quaedam, è quibus ista eliceret. Vulgati quidem Historici litem narrantes, Prioris nomen tacent. [Page 140] Anno MCCXXXII. Johannes quidam Prior à Monachis electus in Archie­piscopum & à Rege confirmatus, electioni abrenunciare à Papa persuasus est; quòd nimis esset senex & simplex, & ad tantam insufficiens dignitatem. Ista referunt Matthaeus Paris & alter Westmonasteriensis. An Johannes is Electus non alius [...] Johanne Sittingborn fuerit, non habeo quod affirmem; affirmat tamen Somnerus; vereor ne invitâ veritate. Sanè illum in pluri­bus errasse constat. Ut mittam enim ordinem & Chronologiam Priorum à Conrado ad Galfridum; quem ex Gervasio Dorobernensi vir eruditus in margine libri cujusdam sui in Archivis Ecclesiae Christi Cant. hodienum as­servati postea emendatum dedit; de plurimis ille silet Prioribus, quorum extat memoria in Obituario Cantuariensi MS. Id de Waltero tertio supra observavimus. Binos pariter Johannes, illi penitus incognitos, Obituarium recenset, sc. Johannem de Chetham, qui obiit VIII. Idus Julii; & Johan­nem alterum, qui obiit XV. Cal. Augusti; nisi quòd horum non alius ab illo, quem Johannem Sittingborn Somnerus indigitat, fuisse rectè censeri pos­se videatur. Willelmum itidem Priorem, qui obiit VIII. Idus Februar. Somnero ignotum, Obituarium exhibet. De Johanne autem Sittingborn vide certiora paulò infra in Johanne II.

Walterus III. Praesedit Ecclesiae Christi Cant. anno MCCXVII. quo Bullam Honorii III. Papae ipsi directam II. Id. Decembr. Indictione VI. Re­gistrum MS. Ecclesiae Christi Cantuariensis exhibet. Bullae apponitur annus MCCXVII. Verum Indictionis numerus MCCXVII. reponendum suadet. De die obituali istius Prioris vide supra in Waltero II.

Johannes II. is nempe quem Archiepiscopum anno MCCXXXII. electum esse supra diximus. Atque hinc constat Johannem Sittingborn Galfridi suc­cessorem alium fuisse à Johanne Electo Archiepiscopo. Medius enim inter­cessit Walterus III. Johannem istum de Chetham cognomen traxisse arbitror, & VIII. Idus Julii obiisse, prout Obituarium Cant. habet.

Rogerus de la Lee, successit anno MCCXXXIV. obiit anno MCCXLIV. juxta Somherum; qui Compositionem inter ipsum Rogerum & Abbatem S. Augustini anno MCCXLII. initam in Appendice suâ p. 448. evulgavit. Extat eadem apud Willelmum Thorn in Chronico suo p. 1888. Obiisse dicitur in Obituario IX. Cal. Septembr. Rogerus Prior; quem ab isto diver­sum non fuisse opinor.

Nicholaus de Sandwico, Prioratum iniit anno MCCXLIV. decessit anno MCCLVIII. ex Somneri calculo. Mihi nil aliud de eo constat praeter id qùod habet Obituarium Cant. illum III. Id. Februar. defunctum esse.

Rogerus de S. Elphego, Prioratum ab anno MCCLVIII. ad MCCLXIII. tenuit, authore Somnero. Sanè isto anno Prioratum vacasse liquet ex Char­ta Johannis Westgate Subprioris & Monachorum Ecclesiae Christi Cant. Prio­ratu vacante datâ Bonifacio Archiepiscopo, quae superiùs extat p. 58. Obiit Rogerus die III. Cal. Octobr. juxta Obituarium Cant. Annum obitûs con­firmat Chronicon Ecclesiae Christi Cant. MS. cujus haec sunt verba. ‘Anno MCCLXIII. obiit Prior Ecclesiae Christi Cant. Rogerus de S. Elphego; qui Capellam inter Dormitorium & Infirmariam honorifice perfecit. Et sequeba­tur in officio Prioris Adam de Chilindene Monachus ejusdem Ecclesiae.’

Adam de Chillenden, Willelmum male vocant Author Antiquitatum Bri­tann. & Godvinus; hic ab illo deceptus, ille forsitan à Petro Yckham, in [...]ujus Chronico MS. iste W. Prior appellatur. Post mortem Bonifacii electus à Monachis Archiepiscopus per viam compromissi anno MCCLXX. anno MCCLXXII. in Curia Romana resignavit Electionem de se factam in manus Domini Papae manu propria & cum consilio suorum. Ista Chronicon Ecclesiae Christi Cant. MS. Factum id anno MCCLXXIII. die XVI. Cal. Octobr. Petrus Yckham refert, in anno designando manifeste lapsus. Obiit anno MCCLXXIV. [Page 141] ex fide dicti Chronici MS. Idibus Septembris, juxta Obituarium Cant. Falsus igitur Somnerus, qui illum anno MCCLXX. decessisse scribit.

Thomas de Ryngmere, Prior electus anno MCCLXXIV. XIII. Cal. Octobr. resignavit Prioratum anno MCCLXXXV. in Vigilia Palmarum, viz. XVI. Cal. Aprilis, habitum nigrum exuens. Induit habitum album Cisterciensis Ordinis apud Belk locum Regis in Dioecesi Wintoniensi. Haec Chronicon Ecclesiae Christi Cant. MS. refert. Depo [...]itum eo die Prioratum confirmat Registrum MS. Ecclesiae Cant. Obiit Thomas quidam Prior Cant. V. Idus Maii juxta Obi­tuarium Cant. quod de isto dictum puto. Auditâ Thomae cessione; sic pergit Chronicon Ecclesiae Cant. M. Henricus de Bray Regis Escheatar coepit Prioratum vacantem in manus Domini Regis. Id Ecclesiae suae privilegiis & Regni legibus adversari Monachi contendebant. Res in Parliamento proximo ventilata est; & custodiam Prioratûs vacantis ad Regem minime pertinere defi­nitum est. Sententiam Rex datâ cartâ ratam habuit. Rei gestae & sententiae latae Historia reperitur in Chronico dicto: integer autem (quem vocant) Pro­cessus atque ejus instrumenta in Registro dicto MS.

Henricus de Estria, ejusdem Ecclesiae Monachus Thomae loco electus est anno MCCLXXXV. XI. Id April. & eodem die installatus ab Archiepis­copo Cant. Johanne, juxta Chronicon Ecclesiae Christi Cant. MS. Legendum arbitror XI. Cal. April. vel VI. Id. April. Henricum istum laudat Author An­tiquitatum Britann. quòd diu intermissam jurisdictionis Metroplitica vacan­te Sede Archiepiscopali executionem ad Ecclesiam suam revocarit. Suffra­gatur Chronicon dictum; quod ad annum MCCXCIII. haec habet. Post mortem Johannis Archiepiscopi Prior & Capitulum Cant. jurisdictionem Dioece­sani in omnibus pacificè exercuerunt in Dioecesi Bathoniensi, Sancti David, & Sancti Asaph. Et in eisdem Dioecesibus vacantibus dicti Prior & Conventus per Officiales suos visitarunt tam Capitula Cathedralia quàm Regularia, tam clerum quàm populum, tam in capite quàm in membris, sine contradictione cu­juscunque. Praesedit Ecclesiae Christi Cant. annos XLVII. ex fide Obituarii Cant. Hos si cavos ponamus; oberit Henricus anno MCCCXXXI. Et sub exi­tum quidem istius anni Richardum Prioratum gessisse Willelmus Thorn fi [...]em facit. Isto itaque anno Henrici obitum contigisse tantum non constat. An­nos quidem duntaxat XXXVII. Somnerus regimini illius concedit, atque adeò obitum anno MCCCXXII. ponit. Verùm Simonem Mepham Ar­chiepiscopum ab Henrico Priore anno MCCCXXIX. mense Januario intro­nizatum esse in Registro MS. Ecclesiae Christi Cant. legitur. Quin & ad Walteri Archiepiscopi obitum anno MCCCXXVII. ipsius Hen [...]ici Regi­strum MS. (in Bibliothecâ Cotton. Galba, E. 4.) deducitur. Beneficia Ecclesiae Christi Cant. ab illo collata Obituarium Cant. his verbis depraedicat: ‘Juvenis habitum Monasticum suscipiens, coepit virtutum moribus florescere, & per studium Claustralis residentiae fluenta Scripturarum sitibundo corde haurire. Prior autem postea factus, utilis & prudens dispositor in tempo­ralibus efficitur. Conventum namque aere alieno ad tria millia marcarum oneratum suâ industriâ exoneravit; Chorum verò Ecclesiae pulcherrimo opere lapideo subtiliter inciso decenter adornavit. Ornamentis quoque Ec­clesiasticis, videlicet cappis, casulis, tunicis, dalmaticis diversi coloris, & Albis, ac annulis Pontificalibus pretiosis Ecclesiam decoravit & nobiliter ditavit. Aedes etiam novas infra Monasterium & extra sumptuosas fun­davit; & plurimas dirutas reparavit. Terras insuper multas, redditus & silvas in diversis Maneriis; ac libros diversarum facultatum magni pretii, plures quam aliquis praedecessorum suorum perquisivit & Ecclesiae reliquit. Qui cum XLVII. annis Prioratum laboriosè ac strenuè gubernâsset; tandem anno aetatis suae XCII. inter Missarum celebrationem post Dominici Corporis elevationem, VI. Idus Aprilis ex hac luce subtractus est, & beato fine qui­evit in pace.’

[Page 142] Ricardus de Oxynden, anno MCCCXXXI. VIII. Cal. Januar. Bullam Johannis XXII. Papae sibi directam accepit; [...]amque anno MCCCXXXII. X. Cal. Martii executioni demandavit. Haec Willelmus Thorn p. 2060. 2062. refert; neque ullam de eo antea mentionem factam apud vulgatos Hi­storicos reperio. Certiora exhibet Registrum MS. Ecclesiae Christi Cant. Henrico, inquit, mortuo suffectus est Ricardus Oxynden crastinâ die post VII. Cal. Maii anno MCCCXXXI. Obiit anno MCCCXXXVIII. die IV. Augusti. Id ex Epitaphio Sepulchrali constat. Diem obitûs confirmat Obituari­um Cant.

Robertus Hathbrande, Ricardo successit, & obiit anno MCCCLXX. XVII. Cal. Augusti, teste Obituario Cant. Error itaque in Epitaphio Sepulchrali, quod apud Somnerum extat, latere videtur. Id enim die XVII. Augusti Robertum obiisse praefert. Merita illius Obituarium Cant. sic enumerat. ‘Recolendae memoriae Dominus Robertus Hathbrande, pridem hujus Eccle­siae Prior, XVII. Cal. Augusti anno Domini MCCCLXX. diem suum clau­sit extremum. Qui mox post habitum susceptum, virtutibus & bonis mo­ribus florere coepit, & continuavit in eisdem. Prior autem effectus, mo­destum, benignum & affabilem cunctis se exhibuit. In divinis quoque officiis multum simplex erat & devotus. In ministerio altaris à fletibus & lacrimis perrarò se continuit. In temporalibus etiam adeò prudens ex­titit & circumspectus; quòd ornamentis ecclesiasticis, libris, annulis, & variis jocalibus pretiosis Ecclesiam ditavit. Aulam quoque lapideam, quae dicitur Mensa Magistri, cum septem cameris adjacentibus pro infirmis: Cameram aliam plumbo coopertam juxta la Gloriet: Novam coquinam Conventûs: Duas magnas campanas in clocario, viz. Jesu & Dunstan; Or­gana magna; Subtabulam altaris S. Thomae: quamplures etiam domos infra Prioratum & extra de novo construi fecit & reparari. Maneria de Stystede, Bonyngton & Suthcherche, ac terras arabiles, boscos, prata, & pasturas, in aliis Maneriis Ecclesiae ad numerum CCC. acrarum per suam industriam perquisivit. Mariscum de Apuldoure continentem CCCLXIII. acras, & Mariscum de Elwerton includi fecit. Et praeter haec graves & intolerabiles expensas circa Dominum Regem & Reginam & suos, ac ho­mines ad arma multiplicatis vicibus versus partes exteras suo tempore dis­currentes, sustinuit & fecit. Sicque per XXXII. fermè annos Prioratum dictae Ecclesiae in temporalibus & spiritualibus exinde rexit & gubernavit; in quorum fine obdormivit in Domino.’

Ricardus Gillyngham Robertum excepit; & anno MCCCLXXVI. deces­sit, juxta Somnerum. Die ultimo Augusti obitum contigisse Obituarium Cantuariense prodit.

Stephanus Mongeham successit anno MCCCLXXVI. obiit anno sequenti, ex Somneri calculo. Diem obitûs dedit Obituarium Cant. XVIII. Cal. Julii is fuit.

Johannes Finch, Johannem Wynch de Wynchelse Obituarium Cant. & Registra fere omnia appellant. Prior creatus est anno MCCCLXXVII. mense Julio. Siquidem annos XIII. menses VI. & septimanas II. Priora­tum gessit; atque obiit VIII. Cal. Februarii; juxta Obituarium Cant. Diem IX. Januarii Epitaphium ejus Sepulchrale apud Somnerum & Weaverum illi fatalem fuisse perhibet. Annus autem obitûs MCCCXCI. ineuns reperie­tur; si tempora Prioratûs sequentis conferantur.

Thomas Chillinden, promotus anno MCCCXC. exeunte, die XVI. Febru­arii, obiit anno MCCCCXI. die XV. Augusti circa horam nonam vesper­tinam. Ista prodit Registrum MS. Ecclesiae Christi Cant. Tempus obitûs confirmat Epitaphium Sepulchrale apud Somnerum & Weaverum; additque illum praefuisse annis XX. septimanis XXV. diebus V. Res gestas pluribus [Page 143] persequitur Obituarium Cant. hisce verbis: ‘Obiit recolendae memoriae Do­minus Thomas Chyllynden, quondam Prior hujus Ecclesiae, Decretorum Doctor egregius. Qui ope & auxilio Reverendissimi in Christo Patris ac Domini Thomae Arundell Del grati [...] Cantuariensis Archiepiscopi, totius Angliae Primatis & Apostolicae Sedis Legati, navem istius Ecclesiae, cum Capellâ B. Mariae Virginis in eâdem sitâ opereque decenti fabricatâ, totali­ter renovavit. Claustrum quoque, Domum Capitularem, magnum Dor­mitorium cum novâ viâ versùs Ecclesiam, & subtus domum rasturae, de novo fieri fecit. Majus verò altare cum duobus altaribus Sanctorum Dun­stani & Elphegi opere argenteo, aureo ac ligneo subtiliter inciso decenter ornavit. Tria etiam altaria, duo ex parte boreali SS. Stephani & Mar­tini, & tertium ex parte australi S. Johannis Evangelistae, laudabili picturâ & opere ligneo strenuè decoravit. Vestiarium ornamentis ecclesiasticis, videlicet cappis, casulis, tunicis, dalmaticis diversi coloris, turibulis, can­delabris ac annulis Pontificalibus caeterisque jocalibus preciosis egregiè prae­ditavit. Preciosos insuper quampluresque libros diversarum facultatum huic Ecclesiae contulit. Privilegia quoque insignia, videlicet usum baculi pastoralis cum sandaliis & solemni benedictione post Horas praecipuas & processiones, Prioribus hujus Ecclesiae in suorum Archiepiscoporum absen­tiis, ac ultimam exemptionem Capituli generalis, à sanctissimo patre Do­mino Urbano Papâ suâ industriâ personaliter impertavit. Certa etiam aedificia intra ambitum Curiae consistentia, viz. sartrinum, granarium, stabulumque Prioris & muros cum turribus ejusdem Curiae, domosque quamplures necessarias longo tempore dirutas de novo fecit ac emendavit. Aedem quoque lapideam juxta aulam Prioris, quae vocatur Pavid chambir, cum duabus aliis cameris, lectumque Prioris in Dormitorio cum Studio & aliis domibus annexis laudabiliter reparavit. In eleemosynaria verò au­lam Presbyterorum & aulam puerorum cum aliis diversis aedificiis de novo construxit. In civitate quoque Cantuariae unum Hospitium famosum, vo­catum Le Cheker, cum aliis diversis mansionibus, nobiliter aedificavit. In eâdem etiam civitate Hospitium de la Crowne; Et in civitate Londoniensi redditus Roberti Lyttyll valoris XL. librarum, quos de novo reparavit, huic Ecclesiae adquisivit. In Collegio quoque Oxoniae Capellam pulcher­rimam & plures cameras honestas praeparavit; quae Scholaribus ibidem stu­dentibus delectationi sunt & honori. In manerio verò de Icham omnia aedificia, praeter columbarium & unam cameram, de novo erexit. In ma­neriis de Chartham & Godmersham, & in omnibus ferè aliis Maneriis ad Ecclesiam pertinentibus, multas & honestissimas domos de novo con­strui fecit & reparari. Hic quoque duodecimo Prioratûs sui anno ad Ecclesiam Roffensem per Priorem & Capitulum ejusdem Ecclesiae canonicè fuerat electus. Cui electioni non consensit; citius eligens in hac sanctâ Cantu­ariensi Ecclesiâ sub nobili Pontificis regimine deservire, quàm in aliâ Ecclesiâ Pontificali dignitate sublimari. Qui postquàm Prioratum hujus Ecclesiae XX. annis, XXV. septimanis, & V. diebus, largifluis sumptibus & expensis honorificè gubernasset; tandem in die Assumptionis B. Mariae Virginis anno Domini MCCCCXI. ab hac mundiali miseriâ subtractus, beato fine quie­vit in pace.’

Johannes Woodnesbergh, Prior creatus est anno MCCCCXI. in die Ordi­nationis S. Gregorii (viz. die III. Septembr.) Obiit anno MCCCCXXVII. [exeunte] anno bissextili, penultimo die mensis Februarii circa horam terti­am post mediam noctem. Sic Registrum MS. Ecclesiae Cant. Obitum illius non commemorat Obituarium Cant. nisi ista forsitan de eo intelligenda sint. V. Idus Augusti obiit Johannes Wodynysborow Supprior, Decretorum Doctor.

[Page 144] Willelmus Molash, in Priorem evectus anno MCCCCXXVIII. ultimo die Martii, quatuor dies ante Festum Paschae; obiit anno MCCCCXXXVII. [exeunte] die XIX. Februarii, horâ noctis quasi decimâ. Ex Registro MS. Ecclesiae Christi Cant. De illo Obituarium Cant. ista tantummodo habet. ‘Die XI. Cal. Martii obiit foelici memoriâ dignus Dominus Willelmus Mo­leche, hujus Ecclesiae Prior, vir magnae puritatis atque religionis, in divi­nis celebrandis honestus & devotus; qui hanc Ecclesiam cum grege sibi commisso X. ferme annis foeliciter gubernavit.’

Johannes Sarisbury, Sacrae paginae Professor, Prior factus est anno MCCCCXXXVII. [exeunte] die IX. Martii; tradente Registro MS. Ec­clesiae Christi Cant. Obiit XIV. Cal. Februar. juxta Obituarium Cant. cu [...] suffragatur Epitaphium Sepulchrale apud Somnerum & Weaverum. Conti­gisse mors videtur circa exitum anni MCCCCXLV. vel introitum sequentis: successor enim post anni MCCCCXLVI. initia Prioratum sortitus est.

Johannes Elham electus videtur anno MCCCCXLVI. ineunte, die XVI. Martii. Obiit enim anno MCCCCXLVIII. [exeunte] die XX. Februarii inter horas quintam & sextam matutinam; postquam praefuisset annos II. menses XI. dies IV. ex fide Registri MS. Ecclesiae Christi Cant. & Epitaphii sepulchralis apud Somnerum & Weaverum: quamvis istud annum MCCCCXL. pro MCCCCXLVIII. & Thomae nomen loco Johannis male reposuerit. Paulò aliter Obituarium Cant. ‘Die XI. Cal. Martii obiit piae recordatio­nis Dominus Johannes Elham Prior hujus Ecclesiae, vir bonae honestatis & religionis▪ qui hanc Ecclesiam rexit tribus fermè annis.’

Thomas Goldston, promotus anno MCCCCXLIX. die XVI. Aprilis, obiit anno MCCCCLXVIII. die VI. Augusti inter horas matutinas septimam & octavam. Ita quidem Registrum MS. Ecclesiae Christi Cant. Quinque diebus hunc calculum superat Obituarium Cant. quod Prioratum annis XIX. men­sibus III. diebus XXV. ab illo administratum refert. Beneficia Ecclesiae suae praestita idem his verbis commemorat: ‘Die VIII. Idus Augusti obiit re­colendae memoriae Dominus Thomas Goldston, Prior hujus Ecclesiae. Hic cùm esset vir omnibus honestissimis moribus praeditus, in fratres quidem suos pius & benignus; in omnes verò homines adeò erat humanus, affabilis atque benevolus; ut & fratribus carus & jocundus, amicis & omnibus denique hominibus amabilis, tam vulgo quàm nobilibus haberetur. In tempora­lium verò administratione quantae fuerit gravitatis & prudentiae, etsi aliqua ex parte magnifica quaedam ad honorem hujus Ecclesiae ab eo constructa aedificia testantur, tamen id multò & pluribus & magnificentioribus ejus operibus declaratum fuisset, nisi incidisset in ea tempora calamitosa, quae pro­ventus Ecclesiae in alios usus necessarios distraxerunt. In primis siquidem temporibus Prioratûs illius accidit famosa totius Cantiae populi insurrectio; quae huic Ecclesiae gravissima damna tam in domesticis expensis quàm in Maneriorum nostrorum redditibus intulit. Successerunt deinde post aliquot annos bella civilia; in quibus cum magnâ gravitate & prudentiâ ita hanc Ecclesiam foeliciter gubernabat; ut eam in tantâ discordiâ Principum, quod fieri sine gravi sumptu non potuit, non modò conservaret illaesam, verùm etiam omnibus Principibus gratam atque dilectam exhiberet. Ad haec acciderunt temporibus ejus immanes atque insolitae aquarum inundationes in Maneriis hujus Ecclesiae maritimis, & praecipue in Manerio de Apuldore; ubi ut ter­ras illius Manerii à maris irruptione defenderet, plusquam mille & ducentas libras sumptuum fudit. His igitur atque aliis temporis sui calamitatibus etsi facultas illi negata est explendi desiderii sui; tamen quanta esset illi voluntas, ut hanc Ecclesiam aedificiis & caeteris ornamentis decoraret, quan­ta prudentia in rebus Ecclesiae dispensandis, haec ab eo egregie constructa aedificia declarant. Aedificavit enim in Boreali parte hujus Ecclesiae Capellam [Page 145] in honorem beatae Virginis Mariae, in qua & sepultus est. Quam videlicet Capellam cum testudine lapideâ valde artificiosâ, cooperturâ & plumbo, fenestris vitreatis & aliis omnibus ad eum pertinentibus complevit. Atrii quoque ejusdem Capellae parietes cum coopertura de plumbo absque te­studine construxit. Turrem quoque sive campanile in australi parte navis Ecclesiae ad altitudinem porticûs Ecclesiae supra pulchro artificio consummari fecit. Aedificavit etiam in civitate Cantuariae prope portam coemeterii unum aedificium ligneum plures mansiones continens, vocatum Anglicè Le Bole. Praeter haec in Collegio Cantuariae Oxoniae ad usum Studentium, quos mira benevolentia nutrivit & fovit, Librariam quandam satis amplam priùs in­coeptam aedificari non sine magnis sumptibus ad perfectionem duxit. Dum his igitur multisque aliis praeclare ab eo rebus gestis polleret; decimo nono anno Prioratûs sui circiter VI. [...]em Idus Martii gravi infirmitate correptus est. Qua cùm V. mensibus lab [...]rasset, ea patientia & devotione quae viam illius pudicam & religiosam dece [...]t; tandem VIII. Idus Augusti cum mag­no moerore suorum debitum universae carnis absolvit; relicta Ecclesia, quam XIX. annos, menses III. dies XXV. foeliciter gubernaverat, ab omni onere aeris alieni libera.’

Johannes Oxne, Prior creatus est anno MCCCCLXVIII. die primo Sep­tembris; obiit anno MCCCCLXXI. die II. Julii circiter horam decimam noctis. Ex Registro MS. Ecclesiae Christi Cant. Diem obitûs confirmat Obituarium Cant.

Willelmus Petham, Prior factus est anno MCCCCLXXI. die XIII. Au­gusti; obiit anno MCCCCLXXII. die XIX. Augusti, inter horas septimam & octavam matutinas. Sic Registrum MS. Ecclesiae Christi Cant. Die XIII. Cal. Septembris obitum reponit Obituarium Cant.

Willelmus Sellyng, Prior electus anno MCCCCLXXII. die X. Septembris, obiit anno MCCCCXCIV. die XXIX. Decembr. inter horas sextam & sep­timam matutinas. Ista Registrum MS. Ecclesiae Christi Cant. exhibet. An­num atque diem obitûs confirmat Epitaphium Sepulchrale apud Somnerum & Weaverum; quamvis anni Prioratûs ibidem assignati calculo superiori mi­nùs conveniant. Willelmus enim annos XXII. menses V. dies XXIV. in­ibi praefuisse dicitur. Neque magis sibi convenit Obituarium Cant. quod obitum die II. Decembris anno MCCCCXCV. ponit; & regimini annos XXII. menses III. dies XXV. tribuit. Magis eligendus videtur Registri calculus. Certe Obituarium errasse constabit; si tempora Successoris ab eo­dem data conferantur. Merita Willelmi Obituarium Cant. sic enarrat. ‘Obiit recolendae memoriae Dominus Willelmus Sellyng, quondam Prior hujus Ec­clesiae, Sacrae Theologiae meritissimus Professor atque praeclarissimus. Vir siquidem tam divinarum quam saecularium literarum peritia, Latina quoque & Graeca lingua apprime institutus. Hic cum esset omni morum honestate singularique vitae sanctimonia praeditus; adeò sane in eo piae religionis re­splenduit probitas; ut tam vulgus quàm nobiles eum Monastici Ordinis & decus splendidum & dignissimum exemplar imitandum asseruisse pro­bati sunt. In temporalium verò administratione quantae fuerit diligentiae atque prudentiae, haec ab eo egregie acta experte declarant. Enim vero praeter plurimos sumptus, quos continuò circa Ecclesiae cooperturam ex plumbo fecerat; aedificavit turrim quandam camerae Prioris vocatae La Glo­riet contiguam. Quam quidem turrim modò Studium Prioris appellatam, opere lapideo à fundamentis erexit, erectamque interiùs decenter ornavit, ac cum cooperturâ de plumbo fenestrisque vitreatis plenè consummavit. Librariam etiam supra Capellam Prioris situatam perpulcrâ coelaturâ ador­navit; quam etiam nonnullis libris instaurari fecit, ad usum maxime li­terarum studiis deditorum; quos miro studio & benevolentiâ nutrivit & fovit. [Page 146] Australem verò partem Claustri ad usum studiosorum Confratrum vitreari fecit; ac ibidem novos Textus, quos Carolos ex novo vocamus, perdecentes fecit. Murum etiam, qui ab Ecclesiâ S. Michaelis usque ad veterem mu­rum hortum Conventûs claudentem se protendit, construxit. In nonnullis etiam Maneriis nostris tam ad Prioris quàm ad Conventûs singulare söla­tium plurima aedificia vel ex novo construxit, vel vetera renovari adornari­que fecit. Videlicet in Manerio de Ykham non solùm cameram Prioris ma­gis delectabilem fecit; sed & Confratribus illuc causâ solatii confluentibus novum Dormitorium construxit. Itidem quoque fecit in Rectoriis tam apud Estry quàm apud Monkton. In Maneriis verò de Godmersham, Holyngborne & Orpynton; quod etiam fecit in Hospitio Prioris apud Suth­werke, mansiones Prioris longè delectabil [...]ores reddidit. Praeterea tam in­fra Monasterium quàm in Maneriis extra▪ [...]des plurimas & novas construxit & dirutas reparavit. In quibusdam etia [...] dominiis nostris nonnullos red­ditus diu perditos suâ industriâ recupera [...]t. Manerium verò de Sesalter, ubi ex multo tempore tantummodo tenebatur ad firmam VI. librarum, XIII. solidorum, IV. denariorum, suâ summâ diligentiâ ad statum praesentem videlicet ultra valorem XX. librarum redegit. Apud Apul­dore etiam & Feyrfelde, cùm onus defensionis wallarum maritimarum antea soli Ecclesiae nostrae imponi solebat, quod continuò sustinere esset rever a Ecclesiae nostrae intolerabile▪ ipse suâ sagacitate non sine magnis sumptibus procuravit, ut singuli qui sub periculo maris terras ibidem haberent, ad ejusmodi wallarum defensionem contribuerent. In administratione verò spiritualis Ecclesiae nostrae jurisdictionis, Sede ipsa per mortem foelicis me­moriae Thomae Bourchier Cardinalis vacante, quàm prudenter quámque circumspecte se gerebat; declarant non tam ejus pietas in tuendâ Ecclesiae libertate, quàm ejus & benignitas in fovendo bene beateque viventes, & severitas in corripiendo perditos moribus. Ab eodem quoque Domino Car­dinali sua industria fecit relinqui Ecclesiae nostrae XXVII. cappas de rubio tessew, unâ cum casula & dalmaticis unius ejusque sectae. Praeterea cum ad Summum Pontificem per Regem Henricum hujus nominis Septimum gratia suae obedientiae praestandae una cum caeteris Oratoribus missus esset; munus orationis dicendae, quod summa cum laude peregit, ei delatum est. Alias item coram Rege Francorum ipse Ambassiator cum aliis destinatus elegantissimam egit orationem. Cum verò apud Curiam Romanam con­stitutus esset; ipse Ecclesiae suae adquisivit non solum diversa privilegia li­teris Apostolicis communiri; verum etiam perpetuas Indulgentias, tam pe­culiares Conventui, quas Stationarias vocamus, quàm caeteris fidelibus ge­nerales, in Festis anni diversis huc confluere volentibus, adeptus est. Dum his igitur multisque aliis praeclarè ab eo rebus gestis polleret; in die Regres­sionis ab exilio S. Thomae ea patientia & devotione, quae vitam illius pudi­cam & religiosam decebat, magno cum moerore suorum debitum universae car­nis absolvit, anno Incarnationis Dominicae MCCCCXCV. relicta Ecclesia, quam XXII. annos, III. menses, dies XXV. ab omni onere aeris alieni liberam foeliciter gubernavit.’

Thomas Goldston, promotus videtur primo circiter die anni MCCCCXCV. Siquidem obiit anno MDXVII. die XVI. Septembris juxta Obituarium Cant. & Epitaphium Sepulchrale (apud Somnerum & Weaverum) postquam praefuisset annos XXII. menses VIII. dies XVI. ex Obituarii fide. Epita­phium quidem annos XXIV. habet praeter menses VIII. dies XIV. Error autem facile patebit; si conferatur obitus Decessoris. Beneficia Ecclesiae Cant. ab isto Priore praestita Obituarium Cantuariense uberius commemorat. ‘Obiit percelebris memoriae venerandus in Christo Pater & Dominus Do­minus Thomas Goldston, hujus Ecclesiae Christi jam olim Prior dignissi­mus, [Page 147] ac Sacrae Theologiae Doctor insignis. Qui dum hic nobiscum hac luce mortalium potiretur in terris; & Deo & hominibus erat gratissimus▪ affabilis ac gratiosus. Deo quidem humilis & devotus; in omnes religio­sus, pius & benignus; ac praecipuè suum in gregem pastor extitit suavissi­mus. Ipsosque Christi gregis alumnos tanquam filios uterinos benigno ac paterno affectu indesinenter aluit, fovit, ipsosque divino amore sincere dilexit. Praeterea hujus regni Magnatibus, viz. Principibus ac Dominis caeterisque hujus regni Proceribus seipsum summè amabilem exhibuit atque jocundum. Qui etiam Ambassiatores sive Oratores ad Illustrissimum Re­gem nostrum Henricum VII. destinatos ex ipsius Domini Regis decreto ipsos Oratores honorifice ac humanissimè suscepit; ac etiam coram eis ora­tiones perpulchras ac satis elegantes diserte ac splendide peroravit. In no­stros verò cives Cantuarienses tanta benignitate ac ignis divini ardore ferve­bat; ut quosque quavis▪ occasione discordiae sive dissentionis sejunctos esse dinosceret, ipsos in pristinam concordiae ac pacis unitatem gratiosè revo­caret ac firmiter consolidaret. Pauperes quoque ac debiles quantâlibet egestate oppressos sive gravatos continuo relevavit, ipsorumque miseriis piè compatiendo misericorditer subvenit. Caeterùm rebus in agendis humanis disponendisque summâ prudentiâ ac divinâ sapientiâ mirificè praeditus, nunc cum Mariâ ad pedes Domini contemplando coelestia sive aeterna, nunc cum Marthâ sagaciter ac circumspectè administrando terrena sive temporalia, & Marthae & Mariae partes tanquam strenuus dispensator egregiè subiit ac mag­nificè supplevit. Qualiter igitur hic vir venerandus Prioratûs dignitatem adeptus, manus suas misit ad fortia; opera per ipsum egregie consummata satis declarant, ac manifestant. Primò igitur ad decorem domûs Dei, quam in vitâ suâ summe dilexerat, Turrim satis excelsam▪ Angyll Stepyll vulgariter nuncupatam, testudine pulcherrimâ concameratam ac opere de­centi arificiose undique sculptam ac deauratam, cum fenestris vitreatis satis amplis & ferramentis, ope & auxilio honorabilium virorum Reverendissimi in Christo Patris & Domini Johannis Morton Cardinalis, necnon & Domini Willelmi Sellyng Prioris, in medio Ecclesiae, videlicet inter chorum & navem Ecclesiae, egregie erexit ac magnifice consummavit. Duos etiam arcus sive fornices opere lapideo subtiliter incisos cum quatuor aliis minoribus ad su­stentationem dictae Turris columnis eandem Turrim supportantibus satis industrie ac prudenter annexit. In choro etiam libros nonnullos ad Dei honorem & Ecclesiae perpulcrâ literaturâ ac satis politâ exarari fecit. Mag­num videlicet Gradale; quod quidem aureis literis, floribus & armis de­centi picturâ inauratis pulcherrime ornavit. Missale quoque perpulchrum ad usum sacerdotum summae Missae inservientium, cum nonnullis aliis libris ad usum Fratrum Deo servientium, satis commode assignavit. Feretrum etiam sanctissimi Audoeni, in quo ejusdem Reliquiae reverenter sunt re­conditae, de opere ligneo decenter inciso ac deaurato fieri fecit. Nec illud silendum est; quòd ad omnem ambiguitatis scrupulum contra sanctissimi ac Divi patris nostri Dunstani reliquias penitus tollendum, autoritate Re­verendissimi Patris Domini Willelmi Warham tunc Archiepiscopi solenne scrutinium fieri fecit, praesente dicto Domino Archiepiscopo cum nonnullis aliis Venerabilibus viris Ecclesiasticis sibi in eodem Scrutinio honorabili­ter coassistentibus. In cujus rei argumentum portiunculam quandam calvae venerandi capitis sanctissimi patroni nostri Dunstani Dominus Archiepisco­pus dicto Priori manu propria contradidit; ut eam reverenter in quadam massa argentea & honorifice reconderet. Quam quidem massam argenteam in formam capitis dictus Prior decenter ac satis artificiose fabricari fecit; in quo eandem portiunculam capitis satis honorifice ac reverenter fecit col­locari; ipsumque inter Reliquias Ecclesiae, ut decuit, voluit conservari. [Page 148] Quod quidem ab omnibus caput S. Dunstani vulgariter nuncupatur. Ana­logium quoque sive Aquilam aeneam propriis expensis procurari fecit. Tres etiam pannos pulcherrimos opere de Arysse subtiliter intextos, ortum Virginis cum vita & obitu ejusdem clare & splendide configurantes, in parte chori australi certis temporibus anni fecit appendi. Vestiarium quoque variis ac diversis ornamentis Ecclesiasticis, videlicet casulis, dalmaticis, tunicis, & cappis, diversi coloris ornando egregie instauravit. Duas prae­cipue cappas, &c. Capellam quoque Prioris diversis ornamentis, viz. casu­lis, curtinis ac tapetis, diversi coloris honeste decoravit: ac Oratorium dictae Ca­pellae annexum cum clausura ex parte septemtrionali Ecclesiae contigua ad Missas in Ecclesia commode audiendas ad summam delectationem & com­moditatem suis successoribus reliquit. Ad decorem igitur domûs Dei ista à nobis recensita laudabiliter ac magnifice consummavit. Extra quoque Ecclesiam aquaeductum subterraneum satis onerosum ex parte australi prope Ecclesiam ex lateribus & caemento opere testudinario firmissime constructum ad pluviarum inundationes commode recipiendas satis prudenter ac provide construxit; quae quidem pluviarum exuberantia totam Virginis Criptam cum caeteris Capellis adjacentibus ex defectu aquaeductûs nonnunquam ope­ruerat; sicque aditum satis difficilem ad Virginem gloriosam causa devotionis visitandam omnibus illuc confluentibus omnino exhibuit. Qui quidem aquaedu­ctus distenditur in longum à via quae ducit ab hostio Ecclesiae meridionali versus civitatem per coemiterium Ecclesiae prope fundamenta ejusdem usque ad cameram Supprioris, & à camera Supprioris per mansionem Domini Prioris usque ad caput tertii Dormitorii finaliter protenditur atque traduci­tur. Novum quoque aedificium vulgariter vocatum New Lodgyng juxta antiquam Priorum mansionem vocatum Le Gloriet satis pulchrum atque famosum cum cameris, coenaculis, solariis ac caeteris appendiciis idem aedi­ficium concernentibus, cum porticu decenti versus curiam, ac cum omni apparatu ad ornatum dictae mansionis pertinente, magnificè ac laudabiliter consummavit. Vasa quoque argentea ac deaurata ad mensam Prioris non pauca non modò antiqua renovavit, verum etiam quamplura de novo satis providè comparavit. In vestiario quoque Prioris vocato Le Wardrop non modò vetera ac vetusta reparavit, sed & de novo quamplura instauravit. Et extra Monasterium Londoniis in suburbio civitatis apud Suthworke mansionem Prioris, nonnulla in eâ ac diversa in melius ac commodius transponendo, satis ingeniosè ac honorificè renovavit; quae quidem illuc adventantibus quàm summam confert delectationem. In Maneriis etiam ad Ecclesiam pertinentibus quamplura aedificia à fundamentis noviter erexit ac satis egregiè consummavit. Nam apud Chartham mansionem firmarii ac stabula Prioris cum clausurâ eorundem ex lateribus & caemen­to satis commodè constructa. Et apud Bekysborne in Manerio voca­to Levyngsborne mansionem Prioris satis pulchram cum Capellâ an­nexâ in honorem Annuntiationis Dominicae ac Patronorum Ecclesiae cele­briter dedicatâ, ac novam Aulam Dormitorio Fratrum adjacentem, cum mansione▪ firmarii ibidem cum omnibus aliis ad eandem mansionem perti­nentibus, aedificio super portam & duobus horreis solum exceptis. Et in Manerio etiam apud Mooncton in Taneto duo horrea satis ampla cum aliis aedificiis ad idem Manerium spectantibus, praeter mansionem Firmarii. Et apud Sesalter in Rectoriâ totum aedificium horreo excepto. Et in Ma­nerio apud Apuldoore hospitium Prioris cum duobus horreis, stabulis ac caeteris ad idem Manerium pertinentibus, negligentia Firmarii noviter ex­ustis. Et apud Feyrfylde prope Apuldoore, ubi antiquitus nulla habitatio erat, mansionem satis honestam de novo erexit; quam cum terris adjacen­tibus ad firmam dimisit. Et in Aghycourte novam aulam cum diversis [Page 149] cameris annexis ad usum Firmarii ibidem. Et in Manerio de Ebney ca­meras satis honestas cum caminis ad eosdem pertinentibus, ad usum Fir­marii ibidem. Et ut paucis concludam; in omnibus aliis ferè Maneriis tam infra Comitatum Kanciae quam extra ad Ecclesiam pertinentibus aut diruta honorifice renovavit, aut nova aedificia fundamentis erexit & egre­gie consummavit. Etiam praeter haec omnia ab ipso egregie consummata, in mariscis prope Apuldoore terras nonnullas salsuginosas, steriles ac satis amaras sua prudentia ac summa industria reddidit frugiferas ac satis ducles. Quae quidem terrae tendunt ad summam DC. acrarum juxta fidelem com­putationem easdem acras juste commensurantium. Ac denique portam Ecclesiae exteriorem versùs civitatem opere decenti ac plucherrime insculptam à fundamentis erexit. Sed necdum ad consummationem ejusdem Deo dis­ponente attingere valens, impensas tamen ad consummationem ejusdem sufficientes ejus successori prudenter ac satis provide reliquit. His igitur ac plurimis aliis ab eo egregie peractis ac foeliciter consummatis, tandem febre acerrima correptus, summa mansuetudine ac patientia inter horam septimam & octavam post auroram, die videlicet natalitii Virginis Eu­femiae, cum ingenti tristitia suorum, spiritum omnipotenti Deo, à quo ipsum acceperat, cum multimodis bonorum operum fructibus devotissime commendavit: anno scilicet Verbi incarnati MDXVII. Qui postquam hanc Ecclesiam per XXII. annos, VIII. menses, II. ebdomadas, & II. dies optime gubernâsset; ipsam ob omni onere aeris alieni liberam ac quietam summâ cum laude gloriose reliquit. Cujus animae precibus Sanctorum mediantibus propitietur Altissimus.’

Thomas Goldwell, in Prioratu successit; & annis circiter XXIII. dignitate potitus, extincto superfuit Coenobio; quod in manus Henrici VIII. Regis assentiente Conventu resignavit anno Domini MDXL. Ejectis itaque Mona­chis, Rex eodem anno Ecclesiam Cant. nova fundatione instauravit; & eisdem fere possessionibus dotatam, Decani & Canonicorum Saecularium diti­oni postliminio subjecit.

Fragmentum de Institutione Archidiaconatûs CANTUARIENSIS. [Ex Bibliothecâ Cottonianâ, Tiber. C. 9.]

A Tempore B. Augustini primi Archiepiscopi Cantuariensis usque ad tempus bonae memoriae Lanfranci Archiepiscopi per CCCCLXII. annos nullus fuit Archidiaconus in civitate vel Dioecesi Cantuari­ensi. Sed à tempore B. Theodori Archiepiscopi, qui sextus erat à B. Au­gustino, usque ad tempus praedicti Lanfranci fuit in Ecclesia S. Martini sub­urbio Cantuariae quidam Episcopus auctoritate Vitaliani Papae à S. Theodoro ordinatus: Qui in tota civitate & Dioecesi Cantuariensi vices Archie­piscopi gerebat in Ordinibus celebrandis, Ecclesiis consecrandis & pueris con­firmandis & aliis officiis Pontificalibus exequendis ipso absente. Idem etiam Episcopus omnimodam jurisdictionem in civitate & Dioecesi Cantuariensi sede plena auctoritate Archiepiscopi ipso absente, & Sede vacante in tota Pro­vincia auctoritate Capituli exercebat per CCCXCIX. annos usque ad tem­pus praedicti Lanfranci.

Postmodum tempore praedicti Lanfranci Archiepiscopi praedictus Episco­pus in fata decessit. Sed idem Archiepiscopus alium substituere non decre­vit. Sed postmodum concessit cuidam Clerico suo nomine Valerio totam jurisdictionem in civitate Cantuariensi tantum, exceptis Ecclesiis de patronatu Archiepiscopi & causis matrimonialibus, de quibus se nihil intromittebat. Et incoepit idem Clericus tunc primò vocari Archidiaconus Cantuariensis. Contulit etiam eidem Clerico domicilium in Cantuaria extra Northgate jux­ta Monasterium S. Gregorii, in quo commune residebat usque ad tempus bonae memoriae Stephani Archiepiscopi per CLIX. annos.

Postmodum verò vacante Sede Cantuariensi per mortem dicti Lanfranci, Capitulum Cantuariense exercuit omnimodam jurisdictionem tam provincia­lem quam Dioecesanam, salva praedicto Archidiacono jurisdictione priùs sibi concessa. Postea verò vacante eadem Sede per mortem B. Anselmi, Radul­phi, Willelmi, Theobaldi, B. Thomae Martyris, Richardi, Baldwini, Hu­berti Archiepiscoporum, Capitulum Cantuariense omnimodam hujusmodi ju­risdictionem exercebat. Durante verò vacatione post mortem praedicti Hu­berti Archiepiscopi, Dominus Papa Innocentius III. providit Ecclesiae Cant. in Archiepiscopum M. Stephanum de Langetone tunc Sedis Apostolicae Cardinalem; qui postea vacante Archidiaconatu Cant. per electionem M. Henrici de Sanford tunc Archidiaconi in Episcopum Roffensem, contulit Archidiaconatum Cant. M. Simoni de Langetoun fratri suo. Et quia dictus Archidiaconatus exilis erat in possessionibus; concessit eidem Simoni totam jurisdictionem Dioecesanam in Decanatibus ruralibus, exceptis causis matri­monialibus & Ecclesiis quae sunt in Maneriis Archiepiscopatûs & Monacho­rum, de quibus se nihil intromittebat.

Postmodum verò vacante Sede Cant. per mortem praedicti Archiepiscopi & Ricardi immediati successoris sui, Capitulum Cantuariense omnimodam jurisdictionem, ut supra, exercebat, per M. Willelmum Curteys Officialem suum, salvâ praedicto Magistro Archidiacono jurisdictione prius sibi concessâ. Subsequenter verò vacante Sede Cantuariensi per mortem B. Eadmundi Ar­chiepiscopi, viz. anno Domini MCCXL. Capitulum Cant. omnimodam juris­dictionem [Page 151] tam Provincialem quàm Dioecesanam, ut supra, exercuit per M. Petrum dictum Lumbard officialem suum. Quem praedictus Simon Archi­diaconus nitebatur postea impedire, vendicans omnimodam jurisdictionem tam Provincialem quàm Dioecesanam ad ipsum pertinere ratione Archidiaco­natûs sui praedicti. Tandem multis hinc inde altercationibus habitis, omnes contentiones & calumniae inter Capitulum & praedictum Simonem motae per personalem compositionem amicabiliter conquieverunt; sicut clariùs liquet per tenorem ejusdem Compositionis.

Postmodum verò vacante Sede per mortem bonae memoriae Bonifacii Archi­episcopi, Capitulum Cant. omnimodam jurisdictionem Provincialem & Dioe­cesanam, ut-supra, exercebat per Fr. Galfridum de Romenal Officialem suum. Postea verò M. Hugo de Mortuo mari tunc Archidiaconus Cant. ratione talis qualis possessionis Simonis praedecessoris sui vendicabat hujusmodi jurisdictio­nem ad ipsum & ad Archidiaconatum pertinere. Tandem inter Capitulum & praedictum Hugonem personalis compositio intervenit, ad vitam ipsius Hu­gonis tantummodo duratura; prout patet per tenorem ejusdem.

Postmodum vacante Sede Cant. per translationem Domini Roberti de Ky­lewardeby Archiepiscopi in Episcopum Portuensem, Capitulum Cant. om­nimodam hujusmodi jurisdictionem, ut supra, exercuit per M. Richardum de Stratford Officialem suum. Sed postea M. Robertus de Gernemutha Archidiaconus Cant. occasione talis qualis concessionis & commissionis factae ad tempus praedictis Simoni & Hugoni praedecessoribus suis vendicabat omni­modam hujusmodi jurisdictionem ad ipsum & ad Archidiaconatum suum pertinere, & super hoc Sedem Apostolicam appellavit; & praedictum Capi­tulum Cant. in curiâ Romana traxit in causam; ut patet per processum inde habitum. Sed pendente causâ in Curiâ, praedictus Robertus diem ibi clausit extremum.

Postmodum verò vacante Sede Cant. per mortem bonae memoriae Johannis Archiepiscopi, Capitulum omnimodam hujusmodi jurisdictionem, ut supra, exercuit per M. Johannem de Melveston Officialem suum. Sed M. Ricar­dus de Feringes tunc Archidiaconus Cant. litem sopitam per mortem prae­dicti Roberti praedecessoris sui in Curiâ Romanâ rèsuscitavit, & usque ad examinationem testium est prosecutus. Et dati sunt Judices de consensu partium ad examinandos testes, viz. M. R. de Rowelle Archidiaconus Bedefor­diae, M. Philippus de Bardtone, & M. Johannes de Excestre, qui Bullam l. commissi­onis. remissionis ... receperunt.

Bonifacius Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis M. Rogero de Rowelle Archidiacono Bedefordiae & Johanni dicto Derewyne Exonien­sis & Philippo de Barthona Lichefeldensis Canonicis Ecclesiarum salutem, &c. Orta dudum inter quondam Robertum Archidiaconum Ecclesiae Cant. ex parte unâ & Priorem & Capitulum ejusdem Ecclesiae ex alterâ super hoc quod utraque partium praedictarum jurisdictionem Archiepiscopalem Sede Cant. vacante ad se spectare dicebat, &c.

CHRONICON COENOBII Sanctae Crucis EDINBURGENSIS. [De quo insuperioribus Dissertationibus crebra fit mentio.]

AUthor ab ingressu Julii Caesaris in Britanniam exordium ducens, justam Bedae Epitomen usque ad annum DCCXXXIV. contexuit, appositis plerunque rerum gestarum temporibus, quae apud Bedam desiderantur. Quae Augustini adventum praecedunt, & minus ad rem nostram faciunt, & Be­dae nil adjiciunt. Illa itaque missa feci.

ANNO ab Incarnatione Domini DXCVI. Gregorius Papa, divino ammonitus instinctu, anno decimo quarto praefati Principis, adventûs verò Anglorum in Britanniam anno circiter centesimo quinquagesi­mo, misit servum Dei Augustinum & alios plures cum eo Monachos timentes Deum, praedicare verbum Dei genti Anglorum.

Anno DXCVII. venerunt Britanniam praefati Doctores, qui fuit annus CL. adventûs Anglorum in Britanniam.

Anno DCI. misit Papa Gregorius pallium Britanniam Augustino jam facto Episcopo, & plures verbi ministros, in quibus primi & praecipui erant Mellitus, Justus, Paulinus, Rufinianus.

Anno DCIII. Edan Rex Scottorum, qui Britanniam inhabitant, venit contra Aelfridum Northanhimbrorum [Regem] cum immenso ac forti exerci­tu; sed cum paucis victus aufugit. Siquidem in loco celeberrimo, qui di­citur Dexastan, id est, Dexa lapis, omnis penè ejus est caesus exercitus. Quod videlicet bellum Aelfridus anno XI. Regni sui perfecit, porrò anno Phocatis qui tunc Romani Regni apicem tenebat primo. Regnavit autem praefatus Aelfridus Rex XXIV. annis.

Anno DCIV. Orientales Saxones fidem Christi percipiunt, sub Rege Si­geberto, antistite Mellito. Ordinavit Sanctus Augustinus duos Episcopos Mellitum & Justum, Mellitum ad praedicandum Provinciae Orientalium Sax­onum, quorum Metropolis Lundonia civitas est; Justum verò in ipsâ Can­tia ordinavit in civitate quae Rovecestria cognominatur. Eodem tempore defunctus est Deo dilectus pater Augustinus septimo Kalendarum Junii, Ethelberto Rege regnante. Successit Augustino in Episcopatu Laurentius, quem ipse idcirco adhuc vivens ordinaverat, ne se defuncto status Ecclesiae tam rudis vel ad horam pastore destitutus vacillare inciperet.

Anno DCXVI. qui est annus XXI. ex quo Augustinus cum sociis ad prae­dicandum genti Anglorum missus est, Aethelbertus Rex Cantuariorum post Regnum temporale, quod quinquaginta & tribus annis gloriosissime tenuerat, aeterna coelestis Regni gaudia subiit. Qui tertius quidem in Regibus gentis Anglorum cunctis Australibus eorum Provinciis, quae Humbre fluvio & contiguis ei terminis sequestrantur à Borealibus, imperabat; sed primus om­nium Coeli Regna conscendit. Nam primus Imperium hujusmodi Aelle Rex Hubrensium Saxonum, Secundus Coelin Rex Occidentalium Saxonum qui lingua ipsorum Ceaulin vocabatur, Tertius ut diximus Aethelbertus Rex Cantuariorum, Tuartus Redwald Rex Orientalium Anglorum, qui etiam vivente Aethelberto eidem suae genti ducatum praebebat, obtinuit. Quintus [Page 153] Eadwinus Rex Norhanhimbrorum gentis, id est, ejus quae ad borealem Hum­brae fluminis plagam, majore potentia cunctis qui Britanniam incolunt An­glorum pariter ac Britonum populis praefuit, praeter Cantuarios tantum; necnon & Mevanias Britonum Insulas, quae inter Hyberniam & Britanniam sitae sunt, Anglorum subjecit imperio. Sextus Oswaldus & ipse Norhanhim­brorum Rex Christianissimus iisdem finibus Regnum tenuit. Septimus Os­winus frater ejus è quolibet pene termino Regnum nonnullo tempore coher­cens, Pictorum quoque ac Scottorum gentes, quae septentrionales Britanniae fines tenent, maximâ ex parte perdomuit ac tributarias fecit. Defunctus verò est Rex Aethelbertus die vicesimo quarto mensis Februarii, post viginti & unum annos acceptae fidei? atque in porticu Sancti Martini intra Ecclesiam Beatorum Apostolorum Petri & Pauli sepultus, ubi & Berte Regina condita est. Erat autem idem Aethelbertus filius Irminrici, cujus pater Oeric cog­nomento Oyse, cujus pate [...] Hengist, qui cum filio suo Oyse invitatus à Vor­tigerno, Britanniam primus intravit. At verò post mortem Aethelberti, filius ejus Edbald Regni gubernacula suscepit.

Anno DCXX. beatus Episcopus Laurentius Regnum coeleste conscendit, atque in Ecclesiâ Sancti Apostoli Petri juxta praedecessorem suum Augusti­num sepultus est die quarto Nonarum Februariarum: post quem Mellitus, qui erat Londoniae Episcopus, sedem Dorovernensis Ecclesiae tertius ab Augustino suscepit. Justus autem adhuc superstes Rofensem regebat Ec­clesiam.

Anno DCXXIV. Mellitus Archiepiscopus, postquam annis quinque rexit Ecclesiam, Eadbaldo regnante migravit ad coelos, sepultusque est cum pa­tribus suis in saepe dicto Monasterio & Ecclesia beatissimi Apostolorum Prin­cipis die VIII. Kalendarum Maiarum. Cui statim successit in Pontificatu Justus qui erat Rofensis Ecclesiae praesul. Illi autem Ecclesiae Romanum consecravit Episcopum datâ sibi auctoritate ordinandi Episcopos à Pontifice Bonifacio.

Anno DCXXV. Paulinus à Justo Archiepiscopo ordinatur genti Nor­thanhimbrorum antistes sub die XII. Kalendarum Augustarum.

Anno DCXXVI. Eanfled filia Eadwini Regis baptizata est cum duode­cim aliis de familia ejus in Sabbato Pentecostes.

Anno DCXXVII. accepit Rex Edwinus cum cunctis gentis suae Nobilibus ac plebe perplurima fidem & lavacrum sanctae regenerationis, anno Regni sui undecimo, ab adventu Anglorum in Britanniam annus circiter centesimus octogesimus. Baptizatus est autem Eboraci die sancto Paschae pridie Idus Aprilis, & in Ecclesia Sancti Petri Apostoli; & quam ibidem ipse de ligno ubi catechizaretur atque ad percipiendum baptisma imbueretur, citato opere con­struxit; in qua etiam civitate ipsi doctori atque antistiti suo Paulino sedem Episcopatûs donavit.

Anno DCXXXIII. Eadwinus cum XVII. annis genti Anglorum simul & Bri­tonum gloriosissime praeesset, è quibus sex etiam annis ipse Christi Regno mili­tavit: rebellavit adversus eum Cedwalla Rex Britonum, auxilium praebente illi Pendâ viro strenuissimo de Regio genere Merciorum, qui & ipse ex eo tem­pore gentis ejusdem Regno annis viginti duobus variâ sorte praefuit; & con­serto gravi praelio in campo, qui vocatur Hatfeld, occisus est Edwinus die IV. Iduum Octobrium, cum esset annorum XLVIII. ejusque totus vel in­teremptus est vel dispersus exercitus. In quo etiam bello ante illum unus filius ejus Osfridus juvenis bellicosus cecidit. Alter Eadfridus necessitate cogente ad Pendam Regem transfugit; & ab eo postmodum regnante Oswaldo contra fidem jurisjurandi peremptus est. Eadwino itaque Rege per­empto, Paulinus Cantiam rediit.

[Page 154]Anno DCXXXIV. Justus Archiepiscopus ad coelestia Regna sullatus est quarto Iduum Novembrium die; & Honorius pro illo est in Praesulatu ele­ctus. Qui ordinandus venit ad Paulinum; & occurrente sibi illo in Lindo­colino, quintus ab Augustino Dorvernensis Ecclesiae consecratus est Anti­stes. Cui etiam Papa Honorius misit pallium & litteras, in quibus decernit hoc ipsum quod in Epistola ad Eadwinum Regem missa decreverat; ut cùm Dovernensis Antistes de hac vitâ transierit, hic qui superest consors ejusdem gradûs, habeat potestatem alterum ordinandi in loco ejus qui tran­sierat Sacerdotem; nec sit necesse ad Romam usque civitatem per tam prolixa terrarum & maris spatia pro ordinando Archiepiscopo semper fatigari.

Anno DCXL. Eadbaldus Rex Cantuariorum transiens ex hac vità Er­conberto filio Regni gubernacula reliquit; quae ille suceptâ viginti quatuor annis & aliquot mensibus nobilissimè tenuit. Hic primus Regum Anglo­rum in toto Regno suo idola relinqùi ac destrui, simul & jejunium quadragin­ta dierum observari, principali auctoritate praecepit; quae ne facile à quopi­am possit contemni, in transgressores dignas & competentes punitiones pro­posuit. Cujus filia Eorcangote, ut condigna parenti soboles, magnarum fuit virgo virtutum, serviens Domino in Monasterio, quod in regione Fran­corum constructum est ab Abbatissâ nobilissimâ vocabulo Sarâ, in loco qui dicitur Inbrigge. Nam eo tempore nec dum multis in regione An­glorum Monasteriis constructis, multi de Britanniâ Monachicae conversatio­nis gratiâ Francorum vel Galliarum Monasteria adire solebant; sed & filias suas eisdem erudiendas ac sponso coelesti copulandas mittebant, maxime in Brige & in Cale & in Andilegum Monasterio.

Anno DCXLII. occisus est Oswaldus Christianissimus Rex Norham­brorum, commisso gravi praelio à Paganâ gente Paganoque Rege Merciorum Pendâ, à quo & praedecessor ejus Edwinus peremptus fuerat, in loco qui linguâ Anglorum nuncupatur Maserfeld, anno aetatis suae trigesimo quinto, in die quinto Mensis Augusti. Suscepit Regni terrestris sedem pro eo frater ejus Oswinus, juvenis triginta circiter Annorum; & per annos XXVIII. la­boriosissime tenuit.

Anno DCXLIV. Revérendissimus Pater Paulinus, quondam quidem Ebo­racensis, sed tunc Rofensis Episcopus civitatis, transivit ad Dominum sexto Iduum Octobrium die. Qui novendecim annis, mensibus duobus, diebus viginti & uno Episcopatum tenuit: sepultusque est in secretario Beati An­dreae Apostoli. In cujus locum Honorius Archiepiscopus ordinavit Yta­mar, oriundum quidem de gente Cantuariorum, sed vitâ & eruditione an­tecessoribus suis aequandum.

Anno DCLI. occisus est Oswinus Rex decimo tertio Kalendarum Septem­brium die, anno Regni ejus nono, in loco qui dicitur Ingetlingum. Sed & Antistes Aidanus non plus quàm duodecim post occisionem Regis, quem amabat, dies, id est, pridie Kalendarum Septembris de saeculo [...]ullatus, perpetua laborum suorum à Domino praemia recepit.

Anno DCLIII. Honorius Archiepiscopus, postquam metas sui cursûs imple­vit, ex hac luce migravit pridie Kalendarum Octobrium die. Et cessante Epis­copatu per annum & sex menses, electus est Archiepiscopus cathedrae Do­vernensis sextus Deusdedit de gente Occidentalium Saxonum. Quem or­dinaturus venit illuc Ytamar Antistes Ecclesiae Rofensis. Ordinatus est au­tem die septimo Kalendarum Aprilis; & rexit Ecclesiam annis novem & men­sibus qua [...]uor & duobus diebus. Et ipso defuncto Ytamar, consecravit pro eo Damianum; qui de genere Australium Saxonum erat oriundus. Midel­angli, id est, Mediterranei Angli, sub Principe Peadâ filio Pendan Regis fidem & sacramenta veritatis perceperunt.

[Page 155]Anno DCLV. Penda periit; & Mercii facti sunt Christiani.

Anno DCLIX. Wlfhere filius Pendae sullevatus est in Regnum Merciorum, regnavitque XVII. annis.

Anno DCLXIV. ab Incarnatione Domini facta est eclipsis solis die ter­tio Mensis Maii, horâ circiter decimâ dici. Quo etiam anno subita pesti­lentiae lues depopulans primo [in] australibus Britanniae plagis, Northan­himbrorum quoque Provinciam corripiens, atque acerbâ clade diutius longè lateque desaeviens, magnam hominum multitudinem stravit. Haec plaga Hiberniam quoque Insulam pari clade premebat. Deusdedit Sextus Dorver­nensis Ecclesiae Episcopus obiit pridie Iduum Juliarum: Sed & Erchonber­tus Rex Cantuariorum eodem mense ac die defunctus, Etberto filio ejus sedem Regni reliquit; quam ille susceptam per XIX. annos tenuit. Col­man cum Scottis ad suos reversus est; & Cedda & Wilfridus Northanhimbro­rum ordinantur Episcopi. Cessante Episcopatu Dorovernensis Ecclesiae non pauco tempore.

Anno DCLXVIII. Theodorus Monachus, natus Tarso Ciliciae, vir & saecularis & divinae literaturae, & Graecè & Latinè instructus, probis mori­bus & aetate venerandus, id est annos habens aetatis 1. LXVI. XLVI. ordinatus est Dorvernensis Episcopus à Vitaliano Papâ sub die septimo Calend. Apri­lium Dominicâ, & ita unà cum sociis sexto Idus Junii missus est. Perve­nit autem Theodorus ad Ecclesiam suam secundo postquam consecratus est anno, sub die sexto Kalendarum Juniarum Dominicâ, & sedit in eâ annos viginti & unum, menses tres, dies viginti & sex.

Anno DCLXX. qui est secundus annus ex quo Britanniam venit Theodo­rus, Oswinus Rex Northanhimbrorum pressus est infirmitate, qua & mortuus est anno aetatis suae quinquagesimo octavo. Qui in tantum eo tempore tene­batur amore Romanae & Apostolicae institutionis; ut si ab infirmitate salvaretur etiam Roman venire, ibique ad loca sancta vitam finire disponeret; Wilfri­dumque Episcopum ducem sibi itineris fieri promissâ non parvâ pecuniarum donatione rogaret. Qui defunctus die quinto Kalendarum Martiarum, Egfri­dum filium Regni haeredem reliquit.

Anno DCLXXIII. Egbertus Rex Cantuariorum obiit mense Julio: suc­cessit (que) in Regnum frater ejus Lothere; quod ipse annos undecim & menses septem tenuit. Et Synodus facta est ad Hereford die 24. mensis Septembris, praesente Egfrido Rege, praesidente Archiepiscopo Theodoro.

Anno DCLXXV. Wolfhere Merciorum Rex postquam XVII. annos reg­naverat, defunctus est, Ethilredo fratri suo relinquens Imperium.

Anno DCLXXVI. Ethelredus Rex Merciorum adducto maligno exerci­tu Cantiam vastavit; & Ecclesias & Monasteria sine respectu divini timoris foedavit. Eodem anno Insulam Farne vir Domini Cuthbertus [intravit] & per undecim annos mirâ animi alacritate Domino militabat.

Anno DCLXXVIII. Qui est annus Imperii Egfridi octavus, apparuit mense Augusto stella quae dicitur cometa; & tribus mensibus permanens, matutinis horis oriebatur, excelsam radiantis flammae quasi columnam prae­ferens. Quo etiam anno ortâ inter ipsum Regem Egfridum & reverentissi­mum Antistitem Wilfridum dissensione, pulsus est idem Antistes à sui sede Episcopatûs, & pro eo Bosa, Eatha & Eaded ordinati sunt Antistites à Theo­doro Archiepiscopo.

Anno DCLXXIX. Anno Regni Egfridi nono, conserto gravi praelio inter ipsum & Ethelredum Regem Merciorum juxta fluvium Trente, occisus est El­winus frater Regis Egfridi, juvenis circiter octodecim annorum, utrique Pro­vinciae multùm amabilis. Nam & sororem ejus, quae dicebatur Ostridh, Rex E [...]ilre [...]us habebat uxorem. Cùm materies belli acrioris & inimi [...]itiae inter Reges populosque feroces videretur exorta; Theodorus Deo dilectus Antistes [Page 156] divino functus auxilio salutifera exhortatione coeptum tanti periculi fundi­tus extinguit incendium: adeo ut placatis alterutrûm Regibus ac populis, nullius anima hominis pro interfecto Regis fratre, sed debita tantummodo multa pecuniae Regi ultori daretur. Cujus foedera pacis multo exinde tempore inter eosdem Reges eorumque Regna duraverunt.

Anno DCLXXX. Synodus facta est in campo Hetfeld de fide catholicâ, praesidente Archiepiscopo Theodoro; in qua affuit Johannes Abbas Roma­nus, [...]acta est Synodus sub die XV. Kalendarum Octobris, anno X. Egfridi Regis Humbronensium, Etilredi Regis Mercinensium VI. & Aldulfi Regis Est-Anglo­rum XVII. & Lotarii Regis Cantuariorum VII. anno Regni ejus. Quo etiam anno religiosa Christi famula Hilda Abbatissa Monasterii, quod dicitur Strenes­halch, post multa quae fecit in terris opera coelestia, ad percipienda praemia vitae coelestis de terris ablata transit die XV. Kalendarum Decembrium, cùm esset annorum LXVI. quibus aequâ partitione divisis, XXXIII. primos in saeculari habitu nobilissimè conver [...]ata complevit; & totidem sequentes no­bilius in Monachicâ vitâ Domino consecravit. Nobilis etiam natu erat, hoc est, filia Nepotis Edwini Regis vocabulo Hereric.

Anno DCLXXXIV. Egfridus Rex Northanhimbrorum misso Hiberniam exercitu cum Duce Berchto, vastavit miserè gentem innoxiam, & nationi Anglorum semper amicissimam; ita ut ne Ecclesiis quidem aut Monasteriis manus parceret hostilis.

Anno DCLXXXV. Egfridus Rex cum temere exercitum duxisset ad va­standam Pictorum Provinciam, multis prohibentibus amicis, & maxime beatae memoriae Cuthberto, qui nuper fuerat ordinatus Episcopus, introductus est simulantibus fugam hostibus in angustias inaccessorum montium; & cum magnâ parte copiarum, quas secum adduxerat, extinctus est, anno aetatis suae XL. Regni autem XV. die XIII. Kalendarum Juniarum. Successit autem Egfrido in Regnum Alfridus, vir in scripturis doctissimus; qui fra­ter ejus & filius Oswini Regis esse dicebatur; destructumque Regni 1. statum. sta­tutum, quamvis intra fines angustiores nobiliter recuperavit. Quo videlicet anno Loterius Cantuariorum Rex, cùm post Egbertum fratrem suum, qui novem annis regnaverat, ipse duodecim annis regnâsset, mortuus est octavo Iduum Februarii. Vulneratus namque est in pugnâ Australium Saxonum, quos contra eum Edricus filius Egberti aggregaverat; & inter medendum de­functus: ac post eum idem Edricus anno uno ac dimidio regnavit. Quo defuncto, Regnum aliquot temporis spatium Reges dubii vel externi disper­diderunt; donec legitimus Rex Wichtredus, id est, filius Egberti, confor­tatus in Regno, religione simul & industriâ gentem suam ab extraneâ inva­sione liberaret. Ipso etiam anno, quo finem vitae accepit Rex Egfridus, Episcopum fecerat ordinari Lindisfarnensium Ecclesiae, virum sanctum & venerabilem Cuthbertum. Ordinatus est autem Eboracae à Theodoro Do­robernensi Archiepiscopo VII. Kalendarum Aprilis, ipso die Paschae, con­venientibus ad consecrationem ejus septem Episcopis, praesente praefato Rege Egfrido, quinto decimo anno Regni ejus.

Anno DCLXXXVII. Wilfridus à sede repulsus ab Egfrido Rege, post longum exilium in Episcopatum Hagustaldensis Ecclesiae est receptus. Sanctus itaque Cuthbertus sciens in spiritu appropinquare diem sui transitûs, repe­tiit Insulam mansionemque suam. Primâ igitur Ebdomadâ Quadragesimae feria quarta coepit aegrotare; & rursus quarta feria post mediam Quadrage­simam tribus continuis Ebdomadibus in infirmitate decoctus, instante noctur­nae orationis tempore, perceptis sacramentis salutaribus, decimo tertio Ka­lendarum Aprilis migravit ad Dominum, luna prima anno Episcopatûs sui III. anachoreseos XII. Monachatûs sui XXXIV. ex quo autem Rex Oswal­dus & Aidanus Episcopus Pontificalem sedem in Lindisfarnea Insula institu­erunt [Page 157] LIV. corpus illius ad Beati Petri Apostoli Ecclesiam, quae in eadem insulâ est sita, delatum est; ibique ad dexteram Altaris petrino in sarcofago repositum.

Anno DCLXXXVIII. anno autem Regni Alfridi tertio, Cadwalla Rex Occidentalium Saxonum, cum genti suae duobus annis strenuissimè praeesset, relicto Imperio propter Dominum Regnumque perpetuum venit Romam; hoc sibi gloriae singularis desiderans adipsci, ut ad limina Beatorum Apo­stolorum fonte baptismatis ablueretur, in quo solo didicerat generi humano pa­tere vitae coelestis introitum; simul etiam sperans quia mox baptizatus carne solutus ad aeterna gaudia jam mundus transiret; quod utrumque ut mente disposuerat, Domino juvante completum est. Etenim illò perveniens, Pon­tificatum agente Sergio, baptizatus est die sancto sabbati Paschalis; & in al­bis adhuc positus, languore correptus, XII. Kalendarum Maiarum die so­lutus à carne, & beatorum est Regno sociatus in coelis: Qui vixit annos triginta imperante Domino Justiniano Augusto, anno consulatûs ejus quarto. Successit in Regnum Yna de stirpe Regiâ; tenuitque Imperium XXXVII. annis.

Anno DCXC. Theodorus beatae memoriae Archiepiscopus senex & plenus dierum, id est, annorum LXXXVIII. defunctus est; quem se numerum annorum fuisse habiturum jamdudum somni revelatione edoctus suis praedi­care solebat. Mansit autem in Episcopatu annis XXII. sepultusque in Eccle­siâ Sancti Petri in qua omnium Episcoporum Dorobernensium sunt corpora deposita. De quo una cum consortibus ejusdem sui gradûs recte ac veraciter dici potest; quod Eccl. XLIV. 13. corpora eorum in pace sepulta sunt; & nomen eorum vivet in generationes & generationes. Ut enim dicam; tantum profectûs spiritualis tem­pore praesulatûs illius Anglorum Ecclesiae, quantum nunquam antea potuere, ceperunt.

Anno DCXCII. successit Theodoro in Episcopatum Berchtwald; qui erat Abbas in Monasterio, quod juxta hostium aquilonale fluminis Genlade positum Racwlfus nuncupatur; vir & ipse scientiâ Scripturarum imbutus, sed & Ecclesiasticis simul ac Monasterialibus disciplinis summe instructus, tam­etsi praedecessori suo minime comparandus. Qui electus est quidem in Epis­copatum die primo mensis Julii, regnantibus in Cantia Wichtredo & Suef­hardo. Ordinatus est autem anno sequente tertio die Kalendarum Juliarum dominicâ à Godwino Metropolitano Episcopo Galliarum; & sedit in sede suâ secundo Kalendarum Septembrium die dominicâ. Qui inter multos, quos ordinavit Antistites, etiam Gefmundo Rofensis Ecclesiae Praesule defuncto, Tobiam pro illo consecravit, virum Latina lingua & Graeca & Saxonica at­que eruditione multipliciter instructum. Wilfridus ab Alfrido Rege iterum expulsus est, & tredecim annis exulabat; & primò Romam adiit, & inde re­diit, & in Mediterraneorum Anglorum regione morabatur; multaque diu loca pervagatus, Romam adiit, Britanniam rediit, divertens ad Australium Saxonum [partes qui] pagano adhuc 1. cultul. culturae dediti [sunt.] ibi in illa patria per quinque annos docebat evangelium.

Anno DCCIII. Aethelredus, postquam XXX. annis Merciorum genti prae­fuit, Monachus factus, Coenredo Regnum dedit.

Anno DCCV. Alfridus Rex Norhanhimbrorum defunctus est, anno Regni sui vigesimo necdum impleto, cui succedens in Imperium filius suus Osred, puer octo circiter annorum, regnavit annis XI. & Wilfridus Episcopus in suam receptus est sedem; & IV. annis, id est, usque ad diem obitûs sui vi­tam duxit in pace. Sicque eximius virtute venerabilis victor conscen­dit alti thronum anno XLV. accepti Episcopatus; corpusque ejus per­latum est in Monasterium ipsius, quod dicitur Ripun; & juxta honorem tanto Pontifici congruum in Ecclesia Beati Apostoli Petri sepultum.

[Page 158]Anno DCCVIII. Imperii autem Regis Osredi quarto, Coenred qui Reg­no Merciorum nobilissime tempore aliquanto praefuerat, nobilius multò Regni sceptra reliquit. Nam venit Romam, ibidem attonsus, Pontifica­tum habente Constantino; ac Monachus factus, ad limina Apostolorum in precibus, jejuniis & elemosynis usque ad diem permansit ultimum. Suc­cedente Coelredo filio Aethelredi in Regnum; qui ante ipsum Coenredum idem Regnum tenebat.

Anno DCCXI. Bertsrihtus praefectus cum Pictis pugnavit.

Anno DCCXVI. Osred Rex Norhanhimbrorum interfectus est & Coenred successit; & Rex Merciorum Ceolred defunctus est; & vir Domini Egbertus Hienenses Monachos ad catholicum Pasce & Ecclesiasticam cor­rexit tonsuram.

Anno DCCXXV. qui erat annus septimus Osrici Regis qui Coenredo successerat, Wihtredus filius Egberti Rex Cantuariorum defunctus est IX. die Kalendarum Maiarum; & Regni, quod per triginta quatuor semis annos tenebat, filios tres Aelbertum, Eadbertum & Alfricum reliquit haeredes. Anno quoque proximo Tobias Rofensis Ecclesiae Praesul defunctus est, vir, ut supra meminimus, doctissimus. Erat enim discipulus beatae memoriae magistrorum Theodori Archiepiscopi & Abbatis Adriani; unde, ut dictum est, cum eruditione literarum vel Ecclesiasticarum vel generalium ita Grae­cam quoque cum Latinâ didicit linguam; ut tam notas ac familiares sibi eas quàm nativitatis suae haberet loquelam. Sepultus verò est in porticu Sancti Pauli Apostoli, quam intra Ecclesiam Sancti Andreae sibi ipse in locum sepul­turae fecerat. Post quod Episcopatûs officium Aldulfus Berhtwaldo Archie­piscopo consecrante suscepit.

Anno DCCXXIX. apparuerunt Cometae duae circa solem, multum in­tuentibus terrorem incutientes. Una quippe solem praecedebat manè orientem; altera vespere sequebatur occidentem; quasi orienti simul & occidenti dirae cladis praesagae. Vel certe una diei, altera noctis praecurrebat exortum; ut utroque tempore mala mortalibus imminere signarent. Portabant autem faciem ignis contra Aquilonem; quasi ad accendendum Arcturum. Appare­bant mense Januario; & duobus fermè septimanis permanebant. Quo tem­pore gravissima Saracenorum lues Gallias miserâ caede vastabat; & ipsi non multò pòst in eâdem Provinciâ dignas suae perfidiae poenas luebant. Quo an­no vir Domini Egbertus ipso die Paschae, octavo Kalendarum Maii, migra­vit ad Dominum; & mox peracto Pascha, hoc est, septimo Idus Maii Osricus Rex Norhanhimbrorum vitâ decessit; cùm ipse Regni, quod XI. annis gubernabat, successorem pro eo▪ Ceonulfum decrevisset, fratrem illius qui ante se regnaverat Coenredi Regis. Cujus Regni & principia & processus tot ac tantis redundavere rerum adversantium motibus; ut quid de his scribi debeat, quemve habitura sunt singula finem, necdum scire valeat.

Anno DCCXXXI. Berhtwaldus Archiepiscopus longâ consumptus aetate, defunctus est die quinto Iduum Januariarum; qui sedem annis XXXVII. mensibus VI. diebus XIV. gubernabat. Pro quo anno eodem factus est Ar­chiepiscopus vocabulo Tatwinus, de Provincia Merciorum. Consecratus est autem in Dorvernensi civitate à viris venerabilibus Daniele Wentano & Ig­waldo Lundoniensi & Aldulfo Rofensi Antistitibus die X. Junii mensis Do­minica: vir religione & prudentiâ insignis, sacris quoque litteris nobiliter in­structus; anno adventûs Anglorum in Angliam circiter CCLXXXV.

Anno Repone DCCXXXIII. ex Chronolo­gia Saxonica p. 520. & Epitome Bedae p. 490. DCCXXX. eclipsis solis facta est XVIII. Kalendarum Septem­brium circa horam diei tertiam; ita ut pene totus orbis solis quasi nigerrimo & horrendo sicut videretur esse coopertus.

[Page 159]Anno DCCXXXIV. Luna sanguineo colore perfusa quasi horâ integrâ secundo Kalendarum Februarii circa gallicantum, dehinc nigredine subse­quente ad lucem primam reversa est. In eodem verò anno Tatwinus Archie­piscopus & Beda Doctor coeli conscenderunt palatia.

Anno MLXV. ab Incarnatione Domini Sanctus Edwardus Rex, filius Aethelredi Regis, & filius Emmae filiae Ricardi Ducis Normanniae, & frater Eadmundi Irneside ex parte patris, exactis in Regno XXIII. annis & men­sibus VI. & XXVII. diebus, in vigiliâ Epiphaniae foelici monte vitam lau­dabilem terminavit; & secundo die Haraldus consecratus est in Regem. In sequenti verò anno Willelmus Comes Normanniae venit in Angliam; & pug­navit contra eundem Haraldum Regem, & vicit eum cum exercitu suo apud Hastinge secundo Idus Octobris; & in proximâ nativitate Domini fullimatus est in Regem.

Anno Legen­dum videtur MLXVIII. MXLVIII. Bellum in Bledunâ.

Anno MLXIX. ex quo corpus Beati Cuthberti ab Alduno Episcopo in Du­nelmum est perlatum LXXXIII. tertio verò Regni Willelmi anno, idem Wil­lelmus Rex Anglorum quendam Robertum cognomine Cumin populis Nor­thanhimbrorum praefecit Comitem; qui cum mille ducentis hominibus Du­nelmum veniens, & ibi per domos hostiliter agens, occisus est ibi cum suis omnibus, praeter unum qui vulneratus evasit, V. Kalendarum Februarii. Unde Rex offensus ducem quendam, qui ejus mortem ulcisceretur, cum ex­ercitu direxit. Cùm autem ad Alvertuniam venissent, etiam mane facto Dunelmum profecturi essent; tantâ nebularum densitas est orta, ut vix astan­tes sese alterutrum videre, viam nec ullo modo valebant invenire. Stupentibus illis quid hoc esset, & conferentibus invicem quidnam facerent, affuit qui diceret homines illos quendam in urbe sua Sanctum habere nomine Cuthber­tum, qui eis in adversis semper protector adesset; quos nemo impune illo vin­dicante laedere valeret. Quibus auditis, ad propria sunt reversi.

Anno MLXXI. Eadwinus Dux occisus est.

Anno MLXXV. obiit Eaditha Regina. Rogerus & Radulphus Duces vo­luerunt tradere Regem.

Anno MLXXVI. Walthevus Comes decollatus est.

Anno MLXXVIII. obiit Hermannus Episcopus Seresberiae; & Osmundus successit.

Anno MLXXX. ventus validus in Natale Domini. Walcherus Episcopus Dunelmensis occisus est.

Anno MLXXXIII. obiit Matilda Regina.

Anno MLXXXIV. Wibertus Papa sedem accepit.

Anno MLXXXVII. obiit Willelmus Rex Anglorum; & Willelmus filius Regnum suscepit.

Anno MLXXXIX. Osmundus Episcopus constituit Canonicos triginta sex in Ecclesiâ Salesberiensi. Obiit Lanfrancus Archiepiscopus. Terraemotus factus est.

Anno MXCII. Osmundus dedicavit Ecclesiam Salesberiensem cum septem Episcopis.

Anno MXCIII. Anselmus ad Archiepiscopatum electus est.

Anno MXCIV. obierunt Malcolmus Rex Scottorum & Margarita Regina.

Anno MXCVI. Urbanus Papa iter Jerosolymis praedicavit.

Anno MXCVIII. Obiit Walchelinus Episcopus. Antiochia à Christia­nis capta est. Cometa apparuit.

Anno MXCIX. obierunt Osmundus Episcopus, & Urbanus Papa. Jeru­salem à Christianis capta est.

[Page 160]Anno MC. obierunt Willelmus Rex junior, & Thomas Archiepiscopus senior. Henricus Regnum accepit.

Anno MCI. die natalis Domini in Basilicâ Beatae Mariae apud Bethleem [Godefridus] à Daiberto Patriarchâ unà cum Episcopis Cleroque ac populo assistentibus in Regem honorificè sacrâ unctione sullimatus & coronatus est.

Anno MCII. Rogerus ad Episcopatum Seresberiae electus est.

Anno MCIV. facta est incorrupti corporis Sancti Cuthberti translatio sive manifestatio post annos depositionis ejus CCCCXVIII. & V. menses, & XII. dies; qui est quintus annus Regni Henrici Regis, Episcopatûs verò Ranulfi sextus.

Anno MCV. Henricus Rex Baiocas incendit.

Anno MCVI. Henricus Rex Normanniam adquisivit. Cometa apparuit in mense Februarii.

Anno MCVII. ordinatio Rogeri Episcopi Sarisberiae. Obiit Eadgarus Rex Scotiae.

Anno MCVIII. obiit Gundulfus Episcopus, & Radulfus successit.

Anno MCIX. obiit Anselmus Archiepiscopus; & Henricus Rex Angliae dedit Imperatori filiam suam.

Anno MCX. Cometa apparuit in mense Junio.

Anno MCXI. Boiamundus obiit & Eulalia Abbatissa. Papa Paschalis captus est Romae.

Anno MCXIV. obiit Thomas Archiepiscopus junior.

Anno MCXV. obiit Maria Comitissa de Bolonia secundo Kalendarum Junii.

Anno MCXVIII. obierunt Paschalis Papa & Matildis Regina Angliae & Arnulfus Patriarcha & Baldewinus Rex Jerusalem.

Anno MCXIX. obiit Gelasius Papa: & terra mota est quarto Kalenda­rum Octobris.

Anno MCXX. Willelmus filius Henrici Regis & Ricardus frater ejus & Ricardus Comes de Cestriâ cum multis Nobilibus naufragio perierunt.

Anno MCXXII. obiit Radulfus Archiepiscopus Cantuariae.

Anno MCXXIII. obierunt Johannes Episcopus Batoniae & Robertus Epis­copus Lincolniae.

Anno MCXXIV. obiit bonae memoriae Alexander Rex Scottorum septimo Kalendarum Maii.

Anno MCXXV. Magna fames, & magnum Concilium: obiit Vicecomes.

Anno MCXXVIII. coepit fundari Ecclesia sanctae Crucis de Edenes­burch.

Anno MCXXIX. obiit Willelmus Episcopus Wintoniae, & Henricus con­secratus est.

Anno MCXXX. Anegus Comes Muraviensis à Scottis interfectus est.

Anno MCXXXIII. eclipsis facta est Nonis Augusti.

Anno MCXXXV. obiit Henricus Rex Angliae quarto Nonarum Decem­bris; & Stephanus ei successit.

Anno MCXXXVI. Willelmus Cantuariensis Archiepiscopus obiit; & Ri­chardus filius Gilleberti. Dedicatio Glascuensis Ecclesiae nonis Julii.

Anno MCXXXVII. quinto decimo Kalendarum Decembris, fuit bellum inter Scotos & Anglos.

Anno MCXXXVIII. Episcopus Salisburiae & Episcopus Lincolniae & Cancellarius capti sunt à Rege Stephano.

Anno MCXL. Stephanus Rex capitur Lincolniae à Comite Glocestriae & à caeteris qui sustentabat partem Imperatricis.

Anno MCXLVII. obiit Johannes Episcopus de Glascu. Iter Jerosolymis secundo praedicatur.

[Page 161]Anno MCL. dedicata est Ecclesia de Dunfermelin. Alwinus Abbas à curâ pastorali se sponte deposuit; & Osbertus eandem suscepit. Obiit etiam ipse Osbertus Abbas eodem anno, XV. Kalendarum Decembris.

Anno MCLII. Willelmus Abbas electus est: obiit Matildis Regina An­gliae quinto Nonarum Maii. Obiit Henricus Comes Northanhumbrorum filius David Regis Scotiae secundo Idus Junii. Ascalon à Christianis cap­ta est.

Anno MCLIII. obiit piae memoriae David Rex Scottorum IX. Kalendarum Junii Dominicâ ante Ascensionem Domini. Cui successit in Regnum Mal­colm nepos ejus aetate XLII. annorum, filius Henrici praedicti Comitis Nor­thumbriae. Obiit Eugenius Papa; Cui successit Anastasius. Et Abbas Ber­nardus Claraevallensis, & Eustachius Comes filius Stephani Regis Anglo­rum. Rader quoque Comes Cestriae, & Simon Comes Northamtoniae. Henricus etiam Archiepiscopus Eboracensis. Stephanus Rex Angliae cum Henrico nobilissimo Comite Andegaviae pacem & fidem perpetuam in die festo Sancti Leonardi Abbatis iniit. Eo die apud Scotiam, Sumerled & ne­potes sui, filii scilicet Malcolmi▪ associatis sibi plurimis insurrexerunt in Regem Malcolm; & Scotiam in magna parte perturbantes inquietaverunt.

Anno MCLIV. Willelmus Archiepiscopus Eboracensis permittente piissi­mo Papâ Anastasio ad Archiepiscopalem Cathedram cum summo honore re­versus est; & intra septem septimanas defunctus est. Hugo etiam Romae consecratus Dunelmensem Episcopatum suscepit. Maxima fames & pesti­lentia animalium apud Scotiam facta est. Arturus Regem Malcolm prodi­turus duello periit. Obiit Gaufridus primus Abbas de Dunfermelin; Et nepos ejus Gaufridus in loco ejus successit. Rogerus de Ponte Episcopi in Archiepiscopatum Eboracensem consecratus est. Obiit Stephanus Rex An­gliae VIII. Kalendarum Novembris: Et Henricus Dux Normanniae XIV. Kalendarum Januarii Regni diademate insignitur. Obiit Dunecan Comes de Fif. Malcolm Rex dedit Ecclesiam de Travernent Canonicis de Castello Puellarum. Christianus in Episcopum Galwariae eodem die, quo & Rex Angliae Henricus, ab Archiepiscopo Rotomagensi apud Bermundeseiam con­secratus est.

Anno MCLV. obiit Anastasius Papa; cui successit Adrianus. Obiit Ailwinus Abbas primus Ecclesiae Sanctae Crucis.

Anno MCLVI. Dofnaldus filius Malcolm apud Witterne captus est, & à patre suo incarceratus.

Anno MCLVII. Malcolm Machel cum Rege Scottorum pacificatus est. Rex Angliae Henricus exercitum duxit in Walliam; & ibi Eustachius filius Johannis cum pluribus aliis cecidit. Tandem Walenses pacem cum Rege fecerunt. Rex Scotiae reddidit Regi Angliae Northanhimbriam & Cumber­landiam. Rex autem Angliae reddit ei Comitatum Untenduniae. Fratres plures Templi Jerosolymorum in praelio corruerunt.

Anno MCLVIII. Obiit bonae memoriae Robertus Episcopus Sancti An­dreae. Rex Scotiae Malcolm ivit cum Rege Angliae Henrico ad Tolosam; & ab eodem Rege Henrico gladio militiae accinctus est in Turonensi. Obiit Willelmus Comes Boloniae filius Stephani Regis. Obiit Adrianus Papa; cui successit Alexander, expulso Octaviano, qui in sedem Apostolicam profanè aspiravit. Willelmus Episcopus Muravensis missus Romam à Rege Mal­colmo, à praefato Papâ Alexandro cum summo honore susceptus, ad Scotiam cum gratia & electione sedis Apostolicae remissus est.

Anno MCLX. Rex Malcolmus duxit exercitum in Galwaiam ter; & ibidem inimicis suis devictis, foederatus est cum pace; & sine damno suo remeavit. Fergus princeps Galwaiae habitum Canonicum in Ecclesia Sanctae Crucis de Ednesburch suscepit; & eis villam, quae dicitur Dunroden, dedit. Ernaldus [Page 162] Abbas de Chelcou in Episcopum Sancti Andreae electus est; & à Willelmo Muraviensi Episcopo & Apostolicae sedis Legato in ipsâ Ecclesiâ Sancti An­dreae [consecratus est] & Walterus in ejus locum surrexit. Johannes in Ab­batem de Chelcau electus est, & ab Hereberto Glascuensis Episcopo bene­dictus.

Anno MCLXI. Obiit Teodbaldus Cantuariensis Archiepiscopus. Obiit Fergus Princeps Galwaiae quarto Idus Maii.

Anno MCLXII. Obiit Willelmus Muraviensis Episcopus & Apostolicae sedis Legatus nono Kalendarum Februarii. Thomas Cancellarius Regis An­gliae in Archiepiscopum Cantuariae consecratus est. Elda soror Malcolmi Regis Scotiae nupsit Florentio nobili Comiti Hothlandiae. Obiit Isaac Prior de Sconâ; & Robertus Canonicus de Jedeuadere primus Abbas in eadem Ecclesia constitutus est. Obiit Ernaldus Episcopus Sancti Andreae & Apo­stolicae Sedis Legatus Idus Septembris.

Anno MCLXIII. Henricus Rex Angliae pacatis transmarinis parti­bus ****

HISTORIA COENOBII ABENDONIENSIS A primâ ejus Fundatione ad annum Domini MCXXXI. ex Ad­ditamentis Chronici FLORENTII WIGORNIENSIS, authore Mona­cho ABENDONIENSI.

[De qua in superioribus Dissertationibus saepiùs facta est mentio.]

INclyti Regis Edredi tempore vir Domini Aethelwoldus, qui in Mona­sterio Aera Mariani Scoti DCCCCLXX Aera Dionysii Exigui DCCCCXLVIII Gleastoniensi in Monachico habitu sub Abbate Dunstano Domino Jesu Christo devotè serviebat, cupiens ampliori scripturarum scientiâ doceri, decrevit ultra marinas adire partes. Sed Regina Eadgifa ma­ter Regis memorati praevenit ejus conanima, dans consilium Regi, ne ta­lem virum sineret egredi de regno suo: insuper asserens tantam in eo fuisse Dei sapientiam, quae & sibi & aliis sufficere posset; quamvis ad alienae pa­triae fines ob hanc causam minime tenderet. Quibus auditis delectatus Rex, magnam circa Dei famulum coepit habere dilectionem; placuitque ei sua­dente matre sua Reperitur Charta hujus donativa in Monastico Angl. Tom. 1. p. 101. data anno 955. dare Sancto viro quendam locum vocabulo Abbandoniam; in quo modicum antiquitus Monasteriolum habebatur, sed erat tunc neg­lectum ac destitutum, vilibus aedificiis consistens, & XL. tantum mansas possidens; reliquam verò praefati loci terram, quae centum cassatorum lustris hinc inde giratur, Regali dominio subjectam Rex ipse possidebat. Quis au­tem antiquorum illius primum institutor fuerit, monimento veterum accepi­mus; quod Cissa Rex * Heano cuidam religiosae vitae viro ac Abbati simulque sorori ejusdem Cissae nomine locum ad omnipotentis cultum con­struendi coenobii dedit, quod Abbandun antiquitus appellatur, collatis ad hoc Regio munere plurimis beneficiis & possessionibus ob vitae necessarium inibi forte degentium. Verùm non multò pòst antequam insisteretur designato operi, Rex [...]pse obiit. Rex autem Ina primò donationes supradictas irritas fieri decrevit; demum facti poenitens, de suis etiam easdem longè uberius auxit; adeò Extat ea de re Charta Inae Regis, in Mo­nastico Tom. 1. pag. 99. quae quidem CCLXXIII. cassatos nume­rat. ut CCL. Cassatorum descriptionem sub anno Incarnationis Dominicae DCXCIX. regali edicto sanciret, praedicto Abbate Heano regi­men loci tenente. Horum posteriori tempore testamentum Principum Aethel­baldus Rex suae quoque authoritatis collatione ratum esse constituit sub Da­nielis antistitis & Cumani ejusdem loci Abbatis attestatione.

[Page 164]Succedentibus nonnullis postea annis, Kenulfo Rege jus regium obtinente, Rethunus quidam officio Episcopali functus Abbatis locum in Abbandoniâ est adeptus. Qua tempestate idem Coenobium tam gravibus implicabatur Re­gis officialiumque ejus exactionibus; ut maximum suarum rerum illic comman­entibus fieret taedium. Siquidem Rex ipse [plus] solito convivia sibi requirere, & homines, quos solidarios dicimus, sibi subdiurnandos consueverat com­mendare. Officialium autem venatorum & falconariorum Regis quisque pro posse possessiones Ecclesiae vexabant. Unde vir ille unum invenit remedi­um, pretio cum precibus obvius ire. Centum itaque & XX. libras necnon & C. manentes ad Regalem villam, quae Suthun dicitur, eo tenore Regi obtulit; quatinus omni post tempore in Abbandoniâ & in universis ejus pos­sessionibus libertas praedictarum inquietudinum fieret. Cujus voluntati Rex in omnibus assensum praebuit. Habetur privilegium istud in Mo­nastico Tom. 1. p. 100. Quod decretum anno Regni sui XXV. ab incarnatione vero Dominicâ DCCCXXI. sancitum est. His itaque peractis, Antistes ille Romam adiit; Sanctum Papam Leonem Petri Apostoli vicem tunc agentem repperit; qui ejus itineris causam audiens, benigne ut requi­rebat Abbendonensis loci libertatem Apostolicâ authoritate sancivit; Regique Kenulfo & caeteris in Anglia potentibus litteras dirigens, hortatus est eos ad reverentiam cultumque ejusdem loci. Quae postquam ille [...] impetra­ [...]it. patravit, in summâ quiete quoad vixit coenobium illud gubernavit. Post cujus discessum quid huic loci contigerit usque ad gloriosi Principis Aethelstani imperium, quia nusquam certi quicquam addiscere potui, suo meus stilus caruit officio. Rege Aethelstano regnante, & Abbendonensi coenobio praesidente Cinatho Abbate, villas quae ab incolis Swinford & Sanford vocantur & Dumeltun in Gloecestrae Comitatu sitam largitus est Anno ab Incarnatione Dominicâ DCCCCXXXI. Nec multò pòst Rex ipse obiit. Post obitum verò ejus ad tantam est solitudinem redactum; ut omnibus sibi adjacentibus possessi­onibus regio subactis dominio, à Monachis omnino destitueretur. Cujus in­fortunii malum quibus ex causis acciderit, nil veri ad meam pervenit noti­tiam. Veruntamen testamentorum libri possessiones Ecclesiae continentium reservati sunt Dei providentiâ; à tempore autem Inae Regis, sub quo Coenobi­um primò constructum est, ad hanc ejus desolationem CC. & XL. revolutio annorum fuisse reputatur.

Factumque est consentiente Dunstano Abbate secundùm Regis voluntatem, ut vir Dei Aethelwoldus praenotati loci susciperet curam; quatinus in eo Monachos ordinaret regulariter Deo servientes. Venit ergo servus Dei ad lo­cum sibi commissum; congregavitque sibi in brevi spatio gregem Monacho­rum, quibus ipse Abbas jubente Rege ordinatus est. Dedit * etiam Rex possessionem Regalem, quam in Abandonia possederat, hoc est, centum cas­satos cum optimis aedificiis, Abbati & fratribus ad augmentum cotidiani vi­ctûs; & de regio thesauro suo multùm eos in pecuniis juvit. Sed mater ejus largiùs solatia munerum eis direxit.

Venit ergo Rex quadam die ad Monasterium, ut aedificiorum structuram per seipsum ordinaret; mensusque est omnia fundamenta propriâ manu, quem­admodum muros erigere decreverat: rogavitque eum Abbas in hospitio cum suis prandere. Annuit Rex ilico; & contigit adesse sibi non paucos Opti­matum suorum venientes ex gente Northanhimbrorum, qui omnes cum Rege [Page 165] adierunt convivium. Laetatusque est Rex, & jussit abunde propinare hospi­tibus hydromellum. Quid multa? hauserunt ministri liquorem tota die ad omnem sufficientiam convivantibus; sed nequivit ipse liquor exhauriri de vase nisi ad mensuram palmi, gaudentibus Northanhimbris & vesperi cum laetitia recedentibus.

Operariorum providere alimenta Aelfstanus Monachus praecepto Abbatis curam acceperat. Accidit namque quadam die, dum Abbas more solito pe­ragraret Monasterium; ut aspiceret illum fratrem stantem juxta fervens cal­darium, in quo victualia praeparabat artificibus. Et intrans vidit omnia vasa mundissima ac pavimentum scopatum. Coxit enim carnes cotidie solus, & operariis ministrabat, focum accendens, & aquam apportans, & vasa denuo emundans. Dixitque ei Sanctus Aethelwoldus: ‘O mi frater, si talis miles Christi es, qualem te ostendis; mitte manum tuam in bullientem aquam, & unum frustum de imis mihi impiger attrahe.’ Quod sine mora fecit, non sentiens calorem ferventis aquae. Quo viso Abbas jussit deponi frustum, & nemini hoc indicare viventi. Qui cùm postea ob vitae meritum Pontificatus culmen apud Wiltonam adeptus fuisset; adveniente sui ab hac vita evocatione Abbandoniam deportatus atque sepultus est anno ab incarnati­one Christi DCCCCLXXX.

Erat & puer in eodem Monasterio purae innocentiae studii, nomine Aedme­rus, quem Abbas ac fratres nimium diligebant. In tali itaque aetate & gra­tiâ constitutus, infirmitate correptus pervenit ad vitae ultima. Cumque ex­itûs horam praestolaretur; subito in ecstasi factus, coelesti se interesse curiae at­que ibi matrem Dei Mariam residere conspicatur. Ante eam itaque hic ado­lescens adducitur, atque ab eadem an cum assistentibus sibi amodo remanere, an in vitâ adhuc mortali degere velit, affabili ut semper est vultu sciscitatur. Ille nil tristitiae, nil indigentiae his, quos intendebat, adesse considerans, malle se illic dixit quam aliàs, si mereretur, jam associari. Cujus delectioni cum effectus fore promitteretur; inter visionis illius gaudia ad se reversus, Abbati suo quae viderat quaeque audierat pandit. Et ut vera esse quae narrarat pro­barentur; spiritus ejus à corpore exiens mox illius, quam acceperat, promis­sionis in Sanctorum coetu compos efficitur.

l. Ad. Ut districtioris autem vitae tramitem cùm è diversis Angliae partibus viri Dei Aethelwoldi auditâ sanctitate plurimi differenti more legendi canen­dique instituti ad eum convenirent atque reciperentur: volens eos in Eccle­siâ consonâ Deo voce jubilare, ex Corbiensi Coenobio, quod in Francia situm est, Ecclesiasticâ eâ tempestate disciplina famosum, viros accersiit solertissi­mos; ut illos in legendo psallendoque sui imitarentur.

Ad beati quoque Benedicti coenobium Floriacum de suis Monachis unum Osgarum nomine transmisit, normam vivendi, prout illic mos erat, discere ac in domum reversum socios horum quae didicerat participes efficere: Quibus rebus factum est; ut qui novitii in Ecclesiastico instituebantur disci­pulatu, brevi aliis in Anglia perfectiores doctioresque praedicarentur. San­ctus etiam Aethelwoldus trium Regum sibi invicem in Regno succedentium, dum regimen Abbatiae gereret, simul & Archiepiscoporum, Antistitum, Ab­batum, Primatumque Regni confirmatione ac auctoritate tria privilegia de loci libertate acquisivit canonica ac regali descriptione roborata. Ea tem­pestate non habebantur Monachi in gente Anglorum, nisi tantum qui in Glastonia morabantur & Abbandonia. Quanta verò ipsa fratrum collectio profecerit, Regnum Angliae quamdiu constiterit testabitur; in cujus multis regionibus à patre Aethelwoldo Coenobia fundata celeberrima, ac de ejus Mo­nachorum numero Abbendoniae electi Abbates cum Monachis & illic sunt di­recti. Quorum ista sunt vocabula, Heli, Burch, Torni. In quibus hujus hominis quanta fuerit probitas, l. mirandum. miranda est; cùm [quod] solus tot Ec­clesias [Page 166] in Anglia construxerit, tum quòd tales discipulos habuerit, ut quidam Archiepiscopi, nonnulli Episcopi, plures verò Abbates ac Monasteriorum fundatores fierent. Ante verò quam ipse vir Sanctus ad Episcopatum eligeretur; ditatus est locus, quem regebat, scilicet Abbendonensis, sexcen­tis & eo ampliùs cassatis, insuper & aeternae libertatis suffultus privilegiis divina simul & Regia auctoritate conscriptis, quae laminis aureis sigillata inibi usque hodie conservantur.DCCCCLXXXV DCCCCLXIII

* Sanctissimus Aethelwoldus venerabilis Abbas Abbendonensis Ecclesiae, à Beato Dunstano educatus, mortuo Brihthelmo Episcopatum Wintoniensis Ecclesiae suscepit; & eodem anno jussu Regis expulsis Clericis, Monachis Abbendoniensibus vetus Monasterium instituit. Hic namque Regem exi­mium, cujus erat Consiliarius, ad hoc maximè provocavit; ut Clericos à Monasteriis expelleret, & Monachos Sanctimonialesque in eis collocari ju­beret. Vice verò S. Aethelwoldi Abbendoniae Abbas constituitur Osgarus ejusdem Monasterii Monachus. Sed quia Ecclesiam Abbendonensem ante susceptum Episcopatum dedicandam reliquerat; post sui consecrationem & ipsam unâ cum B. Dunstano & aliis nonnullis Coepiscopis suis in honore Dei Genitricis Mariae consecravit V. Kalend. Januarii.DCCCCXCIX DCCCCLXXVII

Domnaniae Praesul Sidemannus obiit; cujus corpus Abbandoniam defer­tur, & in porticu S. Pauli Apostoli illic decenter humatur.MVI DCCCCLXXXIV

Sanctus Aethelwoldus Wintoniensis Episcopus, Indictione secundâ, Kalendis Augusti è saeculo migravit. Domnus etiam Osgarus Abbas Abben­doniae per idem tempus diem clausit ultimum.MVII DCCCCLXXXV

Erat tunc Major domûs regiae Aelfricus quidam praepotens, fratrem habens * Edwinum institutione Monachum. Hic apud Regem pretio exegit; ut fra­ter ejus Abendoniae Abbas praeficeretur. Quod & factum est.MXII DCCCCXC

Edwinus Abbas Abbendonensis obiit; cui successit vir venerabilis Wulgarus.MXXVIII MVI

Alfricus Dorobernensis Archiepiscopus obiit; & sepultus est Abbandoniae, unde Monachus extiterat: sed regnante Kanuto Rege ad sedem suam tran­slatus [Page 167] est. Cui Wintoniensis Episcopus Alfegus successit; & pro illo Kenul­fus Episcopatum suscepit.MXXXIX MXVII

Pius Pastor Abbas Abbendoniae Wulgarus obiit anno XXVIII. ex quo illum divina pietas eidem Ecclesiae praefecit. Cujus Abbatis industriâ vigilante, nec­non & Dei misericordiâ protegente, inter tam dissidentes in Angliâ motus Coenobium Abbendonense à Danorum devastatione permansit immune; cùm dextrâ laevâque hostium incursio passim loca universa subrueret; aut si bene­volentior fieret, maximo sese pretio habitatores eorum redimere sineret. Cui in Pastoralitate Domnus Adelwinus successit. Quem Rex Kanutus pro lau­dabilis vitae merito secretorum suorum conscium efficiens, à noxiis sese re­trahere ac recta appetere ejus suasionibus studebat. Hinc & Coenobium Ab­bendonense à Rege diligitur, & muneribus ejus cumulatur. Nam inter alia sua donaria capsam de argento & auro parari fecit; in qua S. Vincentii Le­vitae & Martyris reliquiae collocarentur.MLII MXXX

Venerabilis Abbas Abbendoniae Adelwinus obiit. Cui ex hac vitâ dece­denti Siwardus ex Glestoniensi Coenobio Monachus successit, tam saecularium quàm ecclesiasticarum vigore admodum fultus.MLXVI MXLIV

Hoc anno Cantuariensis Metropoleos Archiepiscopus Edsius accitum Siwar­dum Abbatem Abbendoniae, quem prudentiâ plurimum vigere noverat, Re­gis consensu & regni Primorum Pontificatûs decoravit apice, ac Patriarchatûs sui vice ipsum fungi instituit. Nam ipse privatis uti volebat; quia aegritu­dine laborabat. Abbendoniensi autem Ecclesiae Aethelstanus ejusdem loci Sacrista Abbas constitutus est.MLXX MXLVIII

Vir Domini Aethelstanus Abbas Abbendoniae obiit; cui successit quidam de Monasterio S. Eadmundi Monachus, in auri argentique fabrificio operator mirificus, nomine Sperafoc.MLXXI MXLIX

Sed & Archiepiscopi vices * moderans Siwardus, aegritudine correptus, Abbandoniam à Cantiâ aeger defertur; & duobus illic mensibus lecto deten­tus, ab hac vitâ educitur; atque ibidem sepelitur.MLXXII ML

Sperafoc Abbas Abbendoniensis Londoniae Praesulatum suscepit; sed ante­quam esset consecratus, à Rege Edwardo est ejectus. Venerat per hós dies ad Regem quidam de Norwegiâ gente Episcopus vocabulo Rodulfus, regi propinquus. Hic Abbendonensibus Abbatis jure praeficitur.MLXXIV MLII

Rodulfus Episcopus & Abbas Abbendonensis Ecclesiae obiit; cui successit Ordricus ejusdem Monasterii Monachus.

[Page 168]Abbas Abbendoniae Ordricus postquam Domum sibi commissam honorificè MLXXXVII MLXV gubernasset, & à memoriâ Principum Apostolorum ad sua remeâsset; diu­tinâ coctus aegritudine, diem sortitur ultimum. Faldredus verò in eodem Monasterio Praepositurae officium exhibens, Abbatiae dominatum post illum adipiscitur.MXCIII MLXXI

Aldredus etiam Abbas Abbendoniae apud Castellum Walingafordense in captione ponitur. Sed aliquanto pòst tempore inde eductus, in manus Win­toniensis Episcopi Walchelini servandus committitur; apud quem mansit quoad vixit. Cui in Abbatiam successit Athelelmus de Monasterio Gemme­tico Monachus.MCVI MLXXXIV

Abbas Athelelmus Abbendonensis Ecclesiae obiit. Cui successit Rainoldus, & ipsè Monachus Gemmeticensis Ecclesiae.MCXIX MXCVII

Decessit etiam Domnus Rainaldus Abbas Abbendoniae [post cujus obitum Rex] Abbatiam Abbandoniae & alias plures in manu suâ [usque ad obi­tum] tenuit.MCXXII MC

Quarto itaque mense regni illius [Henrici I. Angliae Regis] die omnium Sanctorum per manum Episcopi Lincolniensis Rotberti Domnum Faricium ex Malmesburiensi Coenobio Monachum Abbendoniam direxit; & ut debitam illi subjectionem deferrent, Monachis mandavit: utiliorem eis fore nusquam ut rebatur posse se providere Patronum contestans. Hic itaque genere Italicus, saeculari prudentiâ cautissimus, literarum adprimè scientiâ optime eruditus; medicinae peritiâ adeò exercitatus, ut ejus solius l. antidoto­rum. antidotum confectioni­bus Rex ipse se crederet saepe medendum. Erat & Romanae Ecclesiae notus; cum & in eâ tum multis & in aliis Ecclesiis per Ausonias oras diu deguerit. Quare tantae opinionis personam Archiepiscopo Anselmo ab hac vita migrato parasset Rex substituere; nisi normâ aequitatis ejus inflexibilis quibusdam majoris ordinis Ecclesiastici suspectâ, ipsorum factione id tum pertur­baretur.MCXXXIX MCXVII

Vir etiam laudabilis Domnus Faricius Abbas Abbendonensis Ecclesia, cùm ejus industria opes illius Ecclesiae multiplicatae de die in diem augmentaren­tur, decidit in aegritudinem: qua ex hac luce subtractus à laboribus suis beato fine quievit, XVII. videlicet regiminis sui anno, VII. Calend. Martii.MCXLIII MCXXI

Rex etiam Optimatum suorum consilio Abbendonensi Ecclesiae praefecit in Pastorem quendam bonae famae virum nomine Vincentium ex Gemmetidensi Ecclesia Monachum, cunctis qui aderant id laudantibus. Erat enim valde benignus, ac pietatis gratia plenus. Omnibus compatiebatur, omnes pro af­fectu diligebat.

[Page 169] * Vir non modicae prudentiae, duorum Episcoporum Wigornienslum, Sam­sonis MCXLVII MCXXV videlicet & Teovulsi, Archidiaconus Hugo nomine XII. Calend. Apri­lis obiit.MCLII MCXXX

Venerabilis Abbas Abbendonia Domnus Vincentius decimo anno sui regi­minis IV. Calend. Aprilis ex hac vita decessit.— Prior etiam Winto­niensis Ecclesiae Ingulfus * nomine apud Wudestoke Abbas electus Abbendo­nensi Ecclesiae, à Rogero Selesberiensi Praesule VI. Idus Junii die Dominica consecratur Salesbiriae.

Additamenta ex Historiâ prolixâ Coenobii Abendonien­sis à Lucio Rege ad Richardum I. Regem. MS. in Bibliothecâ Cottoniana Claudus B. 6.

INgulfus Abbas obiit anno XXIX. regiminis sui, anno quarto regni Hen­rici II. die XIII. Cal. Octobr. cui à Rege in loco Pastoris substituitur Walkelinus, Ecclesiae Eveshamensis Monachus, vir circa possessiones Ecclesiae sibi commissae fidelis & prudens, in revocandis quoque priorum pa­storum negligentiâ perditis studiosus. Qua de causâ à Rege plurimum dilectus, ab eo in Abbatem promotus est. Walkelino Abbate mortuo

Godefridus Episcopus de S. Asaph, quem Henricus II. Rex istius domûs constituit Procuratorem, IX. annis & dimidio vicem gerens Abbatis in om­nibus tam in ordine intrinsecus quàm in procuratione forinsecus. Godefrido demum ab Abbatiâ amoto, * successit ei

Rogerus, qui IX. annis & dimidio praefuit huic domui. Isto defuncto

Thomas de Husselburnâ Clericus transmissus est à Rege Henrico II. ad custodiam Abbatiae.

Amoto tandem Thoma à procuratione domûs istius, Henricus II. Rex de­dit Abbatiam Abbendoniae Alfredo Priori Rovecestriae. Alfredus obiit eo­dem mense quo Ricardus Rex Angliae coronatus est. Successit ei

Hugo Abbas, vir bonae memoriae.

Charta AETHELREDI Regis data WLFSINO Epis­copo & Coenobio SCIREBURNENSI.

[De qua facta est in superioribus Dissertationibus mentio.]

ANNO Dominicae Incarnationis nongentesimo nonagesimo octavo ego Aethelredus totius Albionis Dei gubernante moderamine basileus, sua­dente Archiepiscopo Alfrico, de consilio meorum Principum seu nobilium inque ..... annui Episcopo Wlfsino ordinare Monachicae conversationis nor­mam castam ... & Deo amabilem secundùm institutionem sancti patris Bene­dicti in ..... Scireburnensis Ecclesiae; eâ ratione videlicet, ut quisquis successor ei advenerit sive Praesul, crudelis si fuerit, facultatem ... tra­ctare res Monachorum. Sit pastor non tyrannus ..... utilitatem se­cundùm pastoralem authoritatem ...... pascat suos & se servientes. Habeat ipse solus victum inter fratres. Scriptum est enim ..... esto in illis quasi unus ex illis. Regat ipse ...... substantiam Monasterii ...... ita duntaxat, ut Fratrum consilium sit ...... quicquid.... Et si quando quod absit evenerit, ut Pastor & grex discordent; semper judex ... Archiepiscopus se praebeat .... ut justa correctio sequatur. Et quia mos minimè ....... ut in Episcopali Sede Abbas constituatur; fiat ipse Episcopus eis Abbas & pater; & ipsi Fratres obedientes ei sint sicuti filii & Monachi cum castitate & humilitate & subjectione secundùm disciplinam almi patris nostri Benedicti; ut unà bravium aeternae coronae accipere merean­tur. Et quoniam sicut ait Apostolus: Nos sumus, in quos fines saeculo­rum devenerunt; & multiplicato jam genere humano; adeò ut perplures gratiâ inopiae ruris non habentes, ubi vel arando vel fodiendo agriculturam exercentes victum adipiscantur: Insuper & crescente philargyriâ nonnullo­rum, ut quisque rapiat sibi quod potuerit; optimum duxerunt Priores no­stri, ut omnis lis terminibus certis adnulletur; ideoque territoriae causae creberrime adsuescere nuper inter mundanos coepere, in portione quisque propriae telluris liberè excolet. Quorum ego exempla imitatus, rus praedi­cti .... hac cartulâ annotari censeo. Hoc est, in ipsâ Scireburnâ centum agellos & praedium Monasterii; sicut Wlfsinus Episcopus fossis sepibusque girare curavit. Deinde IX. Cassatos in agro qui ab incolis Holancumb nuncupatur. Item in Halganstoce XV. in Thornford VII. in Hradanford X. in Wonburna V. in Westum VIII. in Stawilbrycge XX. in Wulf......... euntum VIII. In Osa ..... juxta ripam maris quae dicitur Aetbun. Et quicquid Deus his auxerit ex donis ..... securitate & jugi libertate possi­deant Fratres inibi degentes; tribus exceptis, quae omnibus communia sunt, sc. expeditione, pontis arcisve restauratione ..... nulli ..... constructione; eò quòd Monasteriis hoc opus ind .... Si fortè, quod absit ..... dona­tionem quispiam adnullare temptaverit & ..... deflectere; sciat se ae­quissimo Judici rationem ....... tuba ... in extremo examine ..... aequitas & justitia ..... manifestabuntur.

Ego Aethelredus Rex Anglorum hanc libertatem concedo .... Monaste­rio .. quod elegerit .... doque signaculo Sanctae Crucis hanc munificen­tiam ..... his testibus.

Ego Aelfricus Archiepiscopus hoc denunciatâ benedictione firmavi.

Ego Ealdulf Archiepiscopus .... atque consensi.

Ego Wlfstanus Episcopus hoc adfirmavi.

Ego Aelfheagus Episcopus consului.

[Page 171]Ego Wlfsinus Episcopus hoc meum desiderium ...... usque ....... concessi.

Ego Aethelward Dux .... corroboravi.

Ego Aelfr ...... consentaneus fui.

Ego Aelfsige Abbas .....

Ego .......

Ego Godwine Abbas.

Ego Aethelmaer M. Osthulf. Wlfget ..... Beo ... Brih .... Wlfnad .....

Epistola ALEXANDRI III. Papae ad HENRICUM II. Regem, de THOMA BECKET Archiepiscopo Cantuariensi.

[Ex Bibliothecâ Cottonianâ. Vitellius E. 10.]

ALexander Episcopus, servus servorum Dei,
excellentissimo Principi Christianissimoque filio suo Domino Regi Collegii Cant. & omnibus Archiepiscopis & Episcopis in eodem Collegio existentibus salutem & Apostoli­cam benedictionem.

Sancta & catholica mater Ecclesia suo sponso, qui Chri­stus est, ineffabilis amoris dulcedine copulata, suscepit ab ipso dotes amplis­simas, gratiarum ubertate foecundas, & specialiter inter eas beneficium liber­tatis. Voluit enim peramabilem sponsam ejus libero fidelibus praeesse domi­nio; ut haberet potestatem in singulos velut in filios more matris, cunctique ipsam reverentia filiali tanquam universalem matrem & Dominam honorent. Haec est enim dilecta sua arca; in quam cor ejus tam die quàm nocte invigilat indefessé. Hic est hortus illius fertilis▪ in cujus suavitatis odore praecipuè delectatur. Quis itaque non verebitur illam offendere vel injuriis provo­care? Quis credere poterit sponsum in sponsae contumeliâ graviter non offendi? Quis violator Ecclesiae libertatis contra Deum & hominem qua­vis defensione protegitur; ut supernae virtutis malleo comminui in pulve­rem nequeat & favillam? Habet enim mater Ecclesia unde vehementer doleat, unde dolorem clamoribus exprimat, plena querelis; utpote gravi­bus injuriis lacessita & enormibus collisa sceleribus & jacturis. Dolet inquam, nec mirandum; inspicit quia qui forent ejus cari, facti sunt ejus inimici. Et qui suxerunt ipsius ubera, materni lactis refecti dulcedine, amaritudinis calicem illam compellunt proh dolor degustare. Qui foecundati per ipsam grandium ubertate bono [...]um, hostilibus eam provocare conatibus, & liber­tatem ejus, quantum in eis est, deprimere non verentur. O ingratitudinis dam­nabile vitium, res ingrata superis & terrenis, infesta res; quia omnis lex sacro­sanctae Ecclesiae confunditur, dum sic matrem filii vili pendent. Hanc pro­fectò querelam de quodam Thoma Cantuariensi Archiepiscopo per literas vestras ad Sedem Apostolicam destinatas inspeximus; & in illis reperimus, quòd sine consilio vestro renunciârit juri suo; & factus est fatuus in Aulâ Regis. Et quia renunciare non debuisset sine licentiâ nostrâ speciali; cùm in juribus cautum sit, quòd est unus casus specialis Summo Pontifici reservatus; quamvis per Simoniam, ut dicitur, fuerit electus; ideo consci­entiam de puritate commendamus, & scrupulosam reprehendimus curiosita­tem. Ne verò religionis puritas confusa fuccumberet, vel Symoniae pravi­tas effugeret impunita; ab omni ordine Ecclesiastico & Archiepiscopatu illum degradamus, & stultissimum declaramus; mandantes vobis sub poenâ excommunicationis majoris, quatenus poenam condignam eidem imponatis; [Page 172] scilicet ut in arcto Monasterio recludatur, ibidem perpetuam poenitentiam peracturus. Quapropter tibi, fili carissime; praecipimus ut illum de tuâ Curiâ expellas; quia indecens est, ut qui fuerat Metropolitanus in tali sa­cro Collegio & inter religiosos conversatus, esset joculator sive histrio in tuâ praesentiâ. Insuper, fili carissime, si Episcopi tui regni in nostro man­dato Apostolico & Archiepiscopatu nimis negligentes, quod absit, extite­rint; volumus, quòd manus adjutrices extendas ad sustentandam Romanae Ecclesiae libertatem; & sic obtinebis Apostolicam benedictionem; quia post sententiam latam si incorrigibiles perstiterint, sacrosancta Ecclesia non potest ultra facere nisi invocare brachium saeculare. Ulterius, fili dilectissime, ad aures nostras pervenit; quòd aliis loco praedicti Archiepiscopi successit; & plura enormia & sinistra in tuam personam illustrissimam lingua vul­gari publicè praedicabat; & similiter Apostolico consilio inconsulto & ante Pallii missionem sacros ordines ministrabat. Unde visum est nobis, quia non voluntate Papali, nec etiam potestate regali rite fuerat electus, sed contra omnium voluntates regentium similiter & habentium interesse. Un­de bene possumus per istum, quod est in titulo illo de Clerico per saltum promoto; quia non fuerat electus loco sacro sc. de Claustro, ut honestum erat, nec de Episcopo ad Archipraesulis dignitatem, sed quod dolendum est, de custode carceris in Archiepiscopum. Sed quamvis ordo in electione non servabatur, Electionem illam Apostolica authoritate cassamus, irritamus & adnihilamus; & pro sua inani electione illum excommunicamus, & ad prae­sentiam nostram personaliter jam citamus. Praeterea secundùm fratrum no­strorum consilium secum gratiosè volumus dispensare; scilicet ut cum com­mensalibus & sibi servientibus ad ministrationem & communicationem in­terim jam habeat usque quo poterit ad sedem Apostolicam viam commo­de arripere; mandantes, quatinus quamcitò poterit Apostolico conspectu [...] seipsum praesentet. Sciens pro certo, nisi specialis illa dilectio, quam ad per­sonam suam habuimus & habemus, justum motum animi nostri tempera­ret, poena docente cognosceret, quantum excesserit, qui spretis canonicis sanctionibus & consuetudine generali praesumserat Archiepiscopatûs officium usurpare. Scriptum Romae II. die mensis Decembris, & nostri Apostola­tûs anno primo.

Epistola Walteri Archiepiscopi Cant. ad Johannem XXII. Papam de Canonizando Roberto Winchelse Archiepiscopo Cantuariensi.

Litera Domini W. Archiepiscopi & Suffraganeorum suorum mis­sa Domino Johanni Papae XXII. pro Canonizatione bonae memoriae Roberti quondam Cant. Archiepiscopi, mense Mar­tii, anno Domini MCCCXXVI. finiente.

SAnctissimo Patri, &c. devotus suus, W. Archiepiscopus Cant. & Suf­fraganei ejusdem Provinciae, &c. Summi Regis ineffabilis providentiae celsitudo nullis valens ambiri limitibus aut terminis comprehendi; etsi cunctos in ipso Catholicè obdormientes coelestis beatitudinis commilitones efficiat, & praemiorum uberiorum retributione immarcessibilium aeternae gloriae prosequatur; illos tamen convenienti censurâ judicii altioribus deco­rat honoribus & potioribus attollit insigniis dignitatum, quos suae majesta­tis essentia digniores esse cognoscit, quosque commendat ingentior excellen­tia meritorum. Quo sacrosancta Sedes Apostolica exemplo ducta laudabili, ipsum venerando Sanctorum Cathalogo decrevit aeternaliter ascribendum, quem magnitudo factorum in terris sublimatum esse testatur in coelis; ut in ipso Christus in Ecclesiâ laudibus veneretur assiduis; qui in Sanctis suis semper est laudabilis ac etiam gloriosus. Idcirco, Pater Sanctissime, nos clamor cogit validus tam humilium quàm sublimium regni Angliae perso­narum, quinimo ipsa caritas nos compellit in notitiam vestrae Sanctitatis recolendae memoriae Domini Roberti de Winchelse nuper Cant. Archiepis­copi vitae insignia deducere; ad quod eo ferventiùs afficimur, quò celebris memoriae Thomas nuper Comes Lancastriae adhuc rebus degens in humanis vestrae Beatitudini super hoc scripsisse legitur; ipsius mores, vitam & conver­sationem vestrae Sanctitati studiosè recommendando. Animadvertere ita­que dignetur vestra sancta Paternitas; quòd Dominus Robertus totam juveni­lem aetatem in liberalium Artium facultatibus transcurrens, in his eminenter imbutum se reddidit; & exinde sacrae Theologiae adhaesit jugiter disciplinae. Et sic tandem innocentiae Scholaris & Magister, Cant. sedem ascendit Archi­episcopalem; totoque tempore suo ministerium sibi creditum fideliter ac stu­diosè complevit. Et circa morum honestatem diligenter intentus, & in divinis officiis jugiter devotus existens, sibi ipsi vitae sanctitate multipliciter profi­cere, aliosque praedicationibus, exemplis variis pariter & doctrinis indies in­struere salubriter satagebat. Quo exemplum illius imitatus, qui querelas populi tabernaculum ingressus ad Dominum referebat, staterem gestans in manibus, lances ejusque appendebat libramine, & solum Deum habendo prae oculis, sine delectu pariter justos & pauperes supportavit. Quo quot adversitates, quot tribulationes, quot anxietates & angustias pro juribus & libertatibus Ecclesiae conservandis idem perpessus fuerat; satis notum extitit ac divulgatum. Nam ut verum fateamur; tuendo statum Ecclesiae & li­bertatem, captis suis facultatibus, & Clericis suis & familiâ dispersis, pedes incedere compellebatur quasi solus miserabiliter mendicando; & consequen­ter extra regnum Angliae relegatus; ac praediis suis & possessionibus con [...]is­catis, [Page 174] omnia constanter sustinuit, & jura Ecclesiae suae illibata conservavit. Ita quòd nichil aliud arbitramur sibi de veritate Martyris defuisse; nisi quòd prudentia, fides & sapientia Illustrissimi Regis Edwardi, sub cujus alis Ec­clesiam erexit, hujusmodi atrocitati censuit esse cedendum. Ante aciem igitur oculorum vestrae Sanctitatis hiis vitae suae compendiosè expositis, quaedam miracula, quae inter alia innumerabilia pro ipso operatus est Altis­simus, vestri dignissimi Apstolatûs culmini humiliter duximus praesentari: Vestrae Sanctitati flexis genibus humiliter supplicantes, ut ex his, si libeat, aliquali informatione receptâ, vestrae Beatitudinis circumspecta discretio, actibus intenta salubribus & operibus exposita pietatis, aestimet, diffiniat, ordinet, & jubeat, quid ulterius in hoc casu fuerit faciendum, ad divini nominis honorem & gloriam, fideique Catholicae exaltationem optatam.

Testimonium Walteri de Suthfeld Episcopi Norwi­censis de potestate Archiepiscopi Cantuariensis in Pri­oratu Cantuariensi.

[Ex Registro Arundel fol. 15.]

OMnibus praesentes literas inspecturis, W. miseratione divinâ Norwi­censis Episcopus salutem in Domino. Quoniam humanae fragilitatis tam infirma est conditio; quòd ea quae in praesenti vitâ aguntur, à me­moriâ citò decidunt, & non rarò oblivionis tenebris obumbrantur; quae­dam quae per venerabilem patrem Bonifacium Dei gratiâ Cantuariensem Electum in Ecclesia Cantuariensi fieri vidimus, ad perpetuam ejus rei me­moriam in scriptis duximus annotanda. Inprimis vidimus ipsum in­gredi Capitulum; quo . . . . omnes Officiales sua deposuerunt officia; & qui claves habebant, eas eidem reddiderunt. Et vidimus praefatum Do­minum Electum deferre claves eorum usque ad cameram suam, & eas tra­dere cuidam Laico servienti suo saeculari. In creatione Prioris sic procedebat. Inprimis omnibus de Conventu in Capitulo praesentibus, inhibuit in virtute obedientiae & sub poenâ excommunicationis; ne quis eorum quenquam sibi nominaret gratia vel favore, nisi quem crederet idoneum ad regimen Pri­oratûs. Post haec omnibus exeuntibus Capitulum, omnes sigillatim requisivit interrogando unumquemque sic: Quis tibi videtur magis idoneus ad regimen Prioratus? Et ipse Electus propriâ manu in talibus scribebat dicta singu­lorum; ita quod nullus Monachus quid à quo diceretur praescire valeret. Verùm quidam Monachus sedens à remotis scribebat nomina examinato­rum & personas nominatas nunc per signa nunc per figuras; prout idem Ele­ctus in animo concipiebat. Quid tamen sibi volebant illa signa vel figurae, nullus sciebat nisi ipse Electus solus. Post haec omnibus sic examinatis, vi­dimus Electum recedere: & eâdem nocte praefatus Electus apud Wengham in camerâ suâ nobis & aliis quos volebat praesentibus, excluso Monacho Can­tuariensi, dicta sic examinatorum sibi & suo consilio legebat; & quem vel­let Priorem praeficere tractabat, non multum innitens examinationi sed potiùs suae propriae conscientiae & utilitati domûs. Et cum jam ordinasset cum suo consilio de Nicolao de Sandwich creando in Priorem; in crasti­no reversus est ad Capitulum; & eum eis nominavit & praefecit Priorem. [Page 175] Et statim surgens, & incipiens, Miserere me Deus, ingressus Ecclesiam, ipsum Priorem installavit. Post haec volens de creatione Officialium tractare, [...]ssit in camera sua ad se venire Priorem & alios Monachos pro sua vo­luntate; & ibidem de personis praeficiendorum tractavit cum eis. Et po­stea ingressus est Capitulum; & quem volebat ad hanc vel illam nomina­bat Obedientiam, & officium committebat eidem; quosdam etiam, prout volebat, ad priora officia restituebat, Suppriorum sc. & alios; & hac una vice omnes infrascriptos creavit & praefecit; Priorem, Suppriorem, Praecentorem, Cellarium, Camerarium, Sacristam, Poenitentiarios extra & intra. Haec siquidem acta fuerunt apud Cantuariam die Martis proxi­ma ante Festum Apostolorum. Simonis & Judae, & duobus diebus sequen­tibus anno Domini MCCXLIV. In hujus rei testimonium nos & Ar­c [...]idiaconus Cantuariensis, qui omnia praemissa vidimus & tractavimus, praesentibus signa nostra apponi fecimus. Scripta etiam, quae fecit Domi­nus Electus & Monachus cum examinarentur Monachi, similiter sig­navimus.

Beneficia pertinentia ad collationem sive praesentationem Archiepiscopi Cantuariensis anno MCCCC.

[Ex Registro Arundel fol. 258.]

IN Decanatu Cantuariensi III. viz. Ecclesiae S. Elphegi Cant. S. Mar­tini Cant. & Michaelis de S. Herbaldoun.

In Decanatu de Brugge VII. viz. Praepositura de Wyngham, Ecclesiae de Ikham, Adesham, Godmersham, Chartham, Byshopesborne, & Vicaria de Godmersham.

In Decanatu de Cherryng XII. viz. Ecclesiae de Cherryng, Westwell, Cranebrok, Newendon, Sandhurst, Bydinden, Hathewelden, Plukele, Chart magna, Chart parva, Smerdenne, & Vicaria de Hedecrone.

In Decanatu de Sandwych II. viz. Ecclesiae de Dale, & de Monyngham magna.

In Decanatu de Lymene XI. viz. Ecclesiae de Aldyngton, Newechirche, Ivychirche, Wodecherche, Wytrichesham, Rokyngg, Snergate, Romeneye, Orgareswyke, Meresham, & Vicaria de Lyde.

In Decanatu de Sutton II. viz. Ecclesiae de Maydistan & de Holyng­borne.

In Decanatu de Sydyngborne Ecclesia de Tunstal.

In Decanatu de Elham III. viz. Ecclesiae de Lymyng, & Saltwod, & Vi­caria de Elham.

In Decanatu de Shoreham Roffensis Dioeceseos, XVIII. viz. Ecclesiae de Shorham, Sevenock, Chevenyng, Gynesford, Wrotham, Mepham, Pen­shurst, Chydingston, Sundresh, Bradsted, Pekham, Hegham, Orpington, Huntyngton, Northflete, Clyve, Vicariae de Wrotham & Mepham.

In Decanatu de Croydon Wintoniensis Dioeceseos XV. viz. Ecclesiae de Croydon, Cheyham, Marstham, Cherlewode, Burstowe, Horslee, Wym­bledon, Bernes, Newingtoun, juxta Lambhith, Harewe, Hesee, Preston, Lambhith, Vicariae de Croydon & Harewe.

[Page 176]In Decanatu de Pagham Cicestrensis Dioeceseos XVIII. viz. Ecclesiae de Pagham, Lovente, Slynden, Tangmere, Bokstede, Omnium Sanctorum in civitate Cicestriae, Suthmallyng, Isefeld, Adburton, Vicariae de Pageham, & Maghefeld, Quatuor Praebendae apud Southmallyng in laico feodo, Prae­centoriata quae habet Ecclesiam de Stanmere, Cancellaria, & Officium Sa­cristae.

In Decanatu de Terryng VII. viz. Ecclesiae de Terryng, Pacching, Glynde, Vicariae de Terryng, Glynde, Ryngemere, Pacching.

In Decanatu de Arcubus in Civitate London VII. viz. Ecclesiae de Arcu­bus, Omnium Sanctorum in Bredstret, S. Dunstani juxta Turrim, S. Pan­cratii, & Pensio Prioris in singulis tribus postremis.

In Decanatu de Bokkyngg Dioeceseos London. VII. viz. Ecclesiae de Bokkyng, Stist [...]de, Southchirche, Lachyndon. [Norwicensis Dioec.] Ecclesiae de Ha­delegh, Illegh, Malton.

In Decanatu de Rysebergh Lincolniensis Dioeceseos IV. viz. Ecclesiae de Rysebergh, Newton, Halton, & Trenge.

THOMAE RUDBORNE Monachi WINTONIENSIS HISTORIA MAJOR De Fundatione & Successione Ecclesiae VVintoniensis.

ACCEDUNT
  • Annales Ecclesiae Wintoniensis ab anno DCXXXIII. ad MCCLXXVII.
  • Successio Episcoporum Wintoniensium ab anno MCCLXXVII. ad Reformationem.
  • Epistola Monachorum Wintoniensium ad ALEXANDRUM II. Papam.
  • Epistola ALEXANDRI II. Papae ad Monachos Wintonienses.
  • Epistola ejusdem ad LANFRANCUM Archiepiscopum Cantuarien­sem de Monachis Wintoniensibus.
  • LANTFREDI Prologus Historiae de miraculis S. SWITHUNI.
  • Successio Priorum Wintoniensis Ecclesiae.

THOMAE RUDBORNE HISTORIA MAJOR WINTONIENSIS.

Deest initium Operis, foliis plurimis in utroque Codice desideratis. Epi­tomen igitur partis desideratae ab ipso Authore, prout videtur, conscrip­tam ex Codice MS. Cottoniano Galba A. 15. apponere erit oppor­tunum. De hac Epitome vide plura in Praefatione.

PROLOGUS.

TEmpore quo humanae salutis benignissimus operator Jesus vera pax nostra atque perfecta proprii sub nominis titulo mundo sol nitens radioso lumine humano serenè illuxit generi plurimarum provin­ciarum; ut nebulosa perfidae idololatriae praeclarescerent umbracula solatio salutiferi fontis undae sordida mundi diluentis crimina, in spaciosa orbis climata fervidi caritatis igniferi sunt directi. Et cùm sic patriam il­luminantium dulcissimus in omnes terras sonus exivit; devenit in Britanno­rum confinia, quae Anglia nunc vocitatur, per religiosissimos firmissimosque aeternae salutis bajulos sonitus tubalis evangelicae veritatis. Et quamvis per Apostolos caeterosque Christi discipulos in cunctis mundi Partibus ab fidei Christianae exordio praedicata sit fides & doctrina Evangelii; pauci tamen de populo crediderunt; & de his adhuc multi postea apostataverunt. Sed ex quo Britannia Christi fidem suscepit, semper inter eos ipsa fides remansit integra & à toto deperdito illaesa; licèt per Pelagium Haereticum & Genti­les Saxones terra sit multùm contaminata. In Walliâ enim & in Cornubiâ semper fides grossos suos protulit praefulgidos. Unde inter caeteras nationes, quas invenimus in fide praeceptâ stabiles fuisse, primus fuit populus Britan­nicus. Nam Francia, quae per diversas ejus provincias à sanctis patribus fidei signaculo insignita fuisset, ut puta per B. Dionysium, B. Martialem, & cae­teros quamplurimos; fides tamen in illis provinciis per aliquanta temporum curricula est extincta usque ad tempora B. Remigii; qui beatus Pater Clo­doveum sextum Regem Francorum cum toto sibi subjecto populo circa an­num Gratiae DXX. ad Christi convertit fidem. Qui Clodoveus Rex primus fuit omnium Francorum Regum Christianus; ut scribit Henricus Huntin­dunesis Archidiaconus libro 2o. & Vincentius Belvacensis in quartâ parte Speculi▪ Historialis, & Ranulphus Cestrensis in suo Polycronico lib. 5. cap. 3. Unde B. Remigius & ejus successores in Sede Remensi Primates totius Fran­ciae dicuntur ac Apostolicae Sedis Legati nati. Etiam de Hispaniâ legimus, quòd fidem denuo suscepit Christi sub Papâ Cornelio circa annum Domini CCLX. ut scribit Martinus in Chronicâ suâ. Item de Africâ legitur in Chro­nica Martini, quòd fidem Christi iterum recepit sub Marcello Pontifice circa annum Dominicae Incarnationis CCC. Item de Italia invenimus in Ge­stis Romanorum Pontificum; quòd Christiana est effecta per beatum [Page 180] Papam Silvestrem circa annum Domini CCCXL. Idemque patet de caeteris Regnis ac Provinciis; quae omnia regnum Britanniae, quae Anglia nominatur, in stabilitate fidei praecessit, stetit & adhuc stat: sit benedictus conservator in altissimis. Suscepit igitur Britannia, quae & Anglia, salutifera veritatis sacramenta modo quo in sequentibus utriusque hominis conclarescet lu­minibus.

CAPITULUM I.

HOnore ac regio diademate gloriosus Princeps Britannorum Lucius infula­tus, Christianitatis odoriferamque famam audiens, supra humanae aesti­mationis modum & se & regnum suum cum toto sibi subjecto populo carita­tivo fervore Christianorum cupiebat erudiri doctrinâ salutiferâ. Primo igi­tur imperii sui anno Legatos ac nuncios praeclaros ad summum Romanum Pontificem destinabat, ea quae pacis ac salutis perpetuae sunt rogitans; ut sc. tanto Principi ad viam aeternae vitae adipiscendam anhelanti concesso coe­lestis lavacri rivulo Christi Solis aeterni serenet radiolum. Orbe in toto tunc praesidente beatissimo Papâ Eleutherio, qui B. Petro Apostolorum Principi duodecimus in Apostolatûs successit cathedram, serenissimus Princeps Lucius sui propositi desideratissimi est consecutus effectum. Nam supra-nominatus Pontifex almifluus Eleutherius,

Qui solet excelsos clave ligare polos.
Qui praestante Deo, solvitque ligamina mundo;
Et reserat cunctis coelica regna piis.

Circa annum Dominicae Incarnationis CLXIV. ut refert Venerabilis Beda de gestis Anglorum lib. 1. cap. 4. & Martinus in Chronicâ suâ, & Gildas Hi­storicus, antiquus ille Britannorum conscriptor lib. 1. cap. 7. duos Pontifices, doctores, religiososque viros ac Monachos Faganum & Duvianum, cum plu­rimis ejusdem voti sibi associatis Monachis, obtutibus praesentavit regiis. Qui memoratum Principem cum totâ sibi subjectâ Provinciâ baptizantes, munus­culo fidei ditaverunt insignissimo.

CAPITULUM II.

MInistratâ itaque fideliter & devotè fidelium novellae plantationi divi­ni verbi annonâ omne delectamentum in se habente, Templisque Deo­rum & paganosâ purificatis superstitione, uni Deo ejusque Sanctis Ecclesias dedicantes diversas, Monachorum aliorumque Ordinatorum coetibus prae­nominati Antistites repleverunt. Praecipuè, ut refert Girardus Cornubiensis [Page 181] de gestis Britonum lib. 1. cap. 8. in Cathedralibus Ecclesiis Monachos coele­sti conversatione praeditos introduxerunt. Fueruntque tunc in Britannia, quae modo Anglia dicitur, XXIV. Flamines, qui dicebantur Templorum summi Pontifices; & tres Archiflamines, qui tres sedes habuerunt in tribus nobilio­ribus Insulae civitatibus, viz. in Londonia, Eboraco, & in Urbe Legionum in Wallia, quae Kaerusk olim Britannico sermone dicebatur. Regio Britan­niae quondam erat civitatibus nobilissimis XXVIII. insignita, praeter castella innumera, quae & ipsa muris, turribus, portis ac seris erant instructa firmis­simis. Sic Alfredus. Civitatum nomina erant, Kaerleud i. e. London. Kaerbra [...]c i. e. Eboracum. Kaerkent i. e. Cantuaria Kaergorangon. i. e. Wigomia. Kaer­lirion i. e. Leicestria. Kaerclan i. e. Gloucestria. Kaercolden i. e. Colcestria. Kaerri i. e. Cicestria, quae olim apud Saxones vocabatur Cissancestre. Kaer [...]eri i. e. Cirencestre. Kaergwent i. e. Wintonia. Kaergrant i. e. Cantebrigia. Kaer­leil i. e. Lugubalia. Caerperis i. e. Porcestria. Caerdorm i. e. Dorcestria. Caerludecote i. e. Lyncolnia. Caermerthin i. e. Urbs Merlini. Caersegent i. e. Silcestria, quae super Thamesin non longè à Ridingo ponitur. Caerleon sive Caerlegion i. e. Urbs Legionum, quae postea Legecestria dicebatur, sed modò Cestria dicitur. Caerbadon i. e. Batonia, quae aliquando Urbs A­thamanni vocabatur. Caerpaladgin i. e. Septonia, quae hodie vocatur Schaf [...]is­bery. Caerpendragon, quae & civitas Cridiensis olim, modò transfentur ad Ex­oniam Sedes Episcopalis. Caerpengren i. e. Salopia. Caersnotynham i. e. No­tynham. Principalis sedes Flaminum erat in urbe Wentana, quae lingua Bri­tannica nominata est Kaergwent.

Hactenus Epitome. Dein rem prosequitur ab ultimis hisce verbis exorsa Hi­storia Major.

* * * * * Tana quae lingua Britannica Kaergwent . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . à Flamen dicitur & Filum, i. e. Sacerdotis insignium, quasi Filamen; quia reliquias à collo per filum pendentes portabant. Vel dicitur à filo, quia ubicunque erat Sacerdos, in signum Sacerdotii deferebat Almirium; sed ingruente calore, cum ex caloris nimietate non posset illud deferre, religabat sibi capillos quodam filo; vel flosculum lanae filo in ver­tice ligatum deferebat, in signum Sacerdotii. Loco Flaminum praedicti Pon­tifices Episcopos constituerunt, & loco Archiflaminum Archiepiscopos po­suerunt.

Aspiciens utroque lumine gloriosus ac Christianissimus Rex Lucius cultu verae fidei mirificè esse Regnum magnificatum, maximoque gaudio repletus, possessiones, & terraria, quae prius Templorum Flamines possederant, in meliorem usum vertens, ipsa Ecclesiis fidelium permanere concessit; augmen­tandoque eas, amplioribus aquis & mansis, omnique libertate sublimavit. Ecclesiam verò Wintoniensem, quam quadam speciali praerogativa dilexit, solummodò ex fundamentis renovavit, ut scribit Vigilancius in libro de Basilica Petri capit. 1. Monachis verò quousque perficeretur opus pro posse consum­mandum, mansiusculum cum Oratorio, Dormitorio, ac Refectorio construxit, ut scribit idem Vigilancius.

CAPITULUM III. De Dedicatione Wintoniensis Ecclesiae, & de Possessionibus eidem à Rege Lucio concessis.

COmpleto renovationis opere quinto anno Conversionis regiae, dedica­verunt eam praedicti Antistites & Monachi Faganus & Duvianus in honorem sancti Salvatoris IV. Kalend. Novembris Anno gratiae CLXIX. & Monachis ipsam repleverunt Deo devotè famulantibus, ac professis sanctam Regulam à Sancto Marco Evangelista traditam; de quâ Regulâ scribit Cas­sianus de Institutis Monachorum libro primo. Abbatemque loci constituerunt Monachum quendam vocabulo Devotum.

Statuit insuper inclytus Princeps Lucius Episcopo & Monachis Wintoni­ensis Ecclesiae dari Possessiones & Praedia, quae quondam erant ejusdem Civi­tatis Flaminum, cum Privilegio eorundem, quorum limites extendebant; ut scribit ille antiquus Britannorum conscriptor Moracius libro primo cap. 9. per duodecim millia passuum per gyrum Civitatis Wentae, sc. ab unaquaque plagâ Civitatis in duodecim millia passuum.

Insuper, ut scribit idem Moracius ibidem, dedit praedictus Christianissi­mus Rex Lucius praedictae Ecclesiae, quam de novo fundaverat, suburbana Civitatis ejusdem cum privilegio Dunwallonis Molmucii. Iste Dunwallo, ut scribit idem Moracius & Gildas Historiae suae 19. & Gaufridus Monu­metensis in Historia Britonum, cum sextus decimus esset Britonum Rex & Pa­ganitate nimis obvolutus, Leges sancivit, quae Molmucinae dicebantur, us­que ad tempora Willelmi Conquestoris satis celebres. Inter quae statuit, ut Civitates & Templa Deorum, viae ad illa ducentes, ac aratra Colonorum immunitate confugii congauderent: ut quicunque fugitivus sive reus ad ea confugerent, cum veniâ coram inimico suo abiret.

In diebus illis Latronum mucrones cessabant, nec erat qui violentiam alicui ingereret, erantque ab unaquaque parte Civitatis in quolibet duodenario numero passuum octo Viculi optimi. Requievit ex tunc Religio Monastica in Ecclesia Wyntoniensi quieta in pace, & pacificâ possessione, Domino jugiter conjubilans, a centum duobus annis, viz. à primo anno Regni Lucii Christianissimi Princips usque annum secundum Diocletiani Tyranni.

CAPITULUM IV. De Persecutione Diocletiani Imperatoris in Britannia.

ANNO Gratiae CCLXVI. interfecti sunt Monachi in Wentanâ Eccle­siâ omnes praeter paucos, qui fugam inierunt; & destructum est illud nobile Coenobium à Ministris Diocletiani in Christi fideles crudelissimi Persecutoris; quum iniquissima & à retrò seculis inaudita in Christianos ex­ercitata est Persecutio, ut refert Venerabilis Beda de Gestis Anglorum lib. 1. cap. 4. Quo Persecutionis tempore, illud exercente Maximiano Herculio Principe Militiae Exercitus praenominati Tyranni, cujus etiam Imperio plurimae destructae sunt Ecclesiae, sacrae Scripturae Volumina igni sunt tradita, multi religiosissimi Monachi & electi Sacerdotes gladio traditi sunt; qui autem superstites fuerunt cum fidelibus sibi subditis in sylvis abditisve speluncis se occuluerant. Inter quos Christi constantissimos Athletas passus est sanctus Albanus Verolamius in Urbe Verolamiâ, quae nunc Villa Sancti Albani nun­cupatur, in habitu monastico supposita veste peregrini. Nam ita scribit Vo­lensis in libro de laude Britonum cap. 15. Passus est, inquit, Sanctus Albanus Verolamius sub caracalla & cucullâ Magistri sui Amphibali Monachi & Doctoris egregii oriundi in Urbe Legionum in Walliâ Britannico sermone Kaerusk nominatâ. In cujus Urbis Ecclesia Cathedrali ac totius Walliae Metropolitana Monachus ad officium Clericatûs promotus est. Haec Vo­lensis.

Quòd Sanctus Albanus passus sit in habitu Monachali, habetur per Bedam de Gestis Anglorum lib. 1. cap. 7. Sed loquor de libro quem composuit in lin­guâ Saxonicâ de Gestis Anglorum, quem scripserat Ceolwlpho Regi Nor­thanhumbrorum, cujus copiam habui in Prioratu Canonicorum de Suthwyk, in quo libro Saxonicè sic habetur: * [...] haea I. cuma [...]. [...] hinae [...] munucan [...]-lanae Quod latinè taliter sonat: Tunc sanctus Albanus pro ipsis prius venit; & Magister suus informavit eum & stabilivit in Fide, & praestitit ei habitum suum Monachalem. Et Thomas Walsingham in Chronicis suis, ubi agit de tempore Regis Edwardi Secundi post Conquestum, dicit, quòd anno istius Regis Edwardi, viz. Anno Dominicae Incarnationis MCCCXIV. Idem Dominus Rex in Vigiliâ Ramis Palmarum venit ad Sanctum Alba­num, & obtulit beato Martyri quandam Crucem auream diversorum San­ctorum reliquiis insertam & lapidibus pretiosis, commendans se & suos Necessarios ejusdem Sancti tutelae & precibus Monachorum. Cum­que suggestum fuisset ei, quòd Pater suus Chorum Sancti Albani renovas­se proposuerat, desiderium Patris explere gestiens, contulit mox centum Mar­cas argenti & meremium apud Dynestegan quaerendum ad opus il­lud; jubens ut pecuniae nullo modo parcerent, quin opus illud ad hono­rem [Page 184] divi & beati Albani Anglorum Protomartyris irreprehensibiliter con­summarent. In crastino Diei Palmarum Rex iter versus Insulam Eliensem arripuit, ubi solempnitatem Paschalem tenuit nobiliter & festivé. Quo tempore Elienses errantes dicentes se Corpus habere Sancti Anglorum Proto­martyris manifestissime confutavit coram Regni Nobilibus & Monachis dicti loci. Jam cùm ad alleviandam moram suam in Monasterio oculis diversa subiret, variaque videre vellet ibidem; tandem incidit menti ejus, ut vi­deret, quid esset contentum in feretro quod beati Albani vocant in Ecclesia memorata, dixitque Episcopo, qui tunc aderat, Eliensi: Scis, inquit, quod fratres mei apud Sanctum Albanum Corpus ejusdem Martyris putant se ve­raciter habere, & in hoc loco dicunt Monachi se dicti Sancti corpus tenere: Per animam Dei (inquit) volo videre, in quo loco reliquias Sancti Corpo­ris debeo potissimum venerari. Cum Praesul verba Regis Priori & Fratribus retulisset; illi, viz. exsangues effecti, quid responderent, quidve facerent nesciebant; ex unâ parte timentes amittere tantum thesaurum, si verum esset, quod apud eos foret; ex alterâ convicti de mendacio metuentes, quia hoc praedicaverant se habere. Nesciebant enim pro tunc quid in dicto feretro contineretur. Episcopus videns suorum consternationem, animavit eos, ut confiderent; quia non ad auferendum tantum Thesaurum, sed venerandum Rex aspectum reliquiarum requisivit. Ventum est ergo in Ecclesiam, & Feretrum solutum & apertum est per quendam Monachum Alanum de Wal­singham dictum, qui postea proficientibus meritis Prior factus est illius Ec­clesiae, qui & ipse peritus erat in opere aurifabrili, & ideo ad solvendum fe­retrum tunc vocatus. Rex verò cùm vidisset cunctos clavos extractos, ad feretrum patefaciendum accessit, & levavit operculum manu sua. Et ecce vident locellum illud à summo usque deorsum quodam panno villoso ita occupatum, ut nihil possit aliud continere. In superiori vero parte vesti­menti conspiciunt cruoris coagula, densè respersa, ita nova, ita recentia quasi pridiè fuissent effusa. Cum quo panno inventa est Scriptura antiqua ita se habens: Haec est Cuculla Sancti Amphibali Monachi & Sancti Albani Praecep­toris, sub qua passus est Sanctus Albanus Angliae Protomartyr sub Persecutione Diocletiani Imperatoris in omnes Christianos saevissimâ. Et fas est credere, quòd ad honorem Sancti divino miraculo sanguis ejus sit in hâc veste servatus, sicut in pulvere sui sepulchri per multa saecula legitur conservatus. Cujus pulve­ris massam, in qua rubebat adhuc sanguis Martyris, Sanctus Germanus An­tissiodorensis Episcopus secum abstulit & detulit ad natale suum, Antissio­dorae capellam construens in honorem Martyris memorati. Rex igitur & omnes assistentes de tanto miraculo stupefacti proni corruerunt in terram; & facta est non parva haesitatio, quis accederet ad deponendum operculum & feretrum contegendum. Tandem Rex ipse caeteris animosior operculum detraxit ad locum suum; & tunc primò cognoverunt Elienses, quid de Sancto Albano haberent, quid non haberent, cum oculatâ fide cernerent in dicto fe­retro praeter caracallam sive cucullam nihil omnino contineri. Rex verò hila­rior effectus de rei compertâ veritate, dedit illis dona varia: Residuum tem­poris, quo mansit ibidem, ducens in summâ laetitiâ, frequenter conferens de merito Martyris Albani & gloriâ, & indicans non sine Dominicâ factum providentiâ, ut in duobus locis tam celebribus specialis veneratio Sancti Mar­tyris haberetur. Et ait Eliensibus: Gaudete de dicto munere, gaudete de tanti Martyris meritis & sanctitate: quia si, prout dicitis, hîc Deus per illum plura facit miracula ratione vestis, credatis quòd apud Sanctum Albanum ampliora facit miracula ratione corporis illius sanctissimi quiescentis.

CAPITULUM V. De Passione Sancti Amphibali Sociorumque ejus.

NON multò post passionem Sancti Protomartyris Anglorum beati Al­bani martyrizatus est Sanctus Amphibalus cum novem Sociis apud Villam de Redborne per tria milliaria à villâ Sancti Albani. Ipse verò san­ctus Amphibalus, ut ejus habet texta Passionis, primò patefactis visceribus, & intestinis ejectis, & post lanceis confossus, occubuit, tandem lapidibus conquassatus. De novem verò sociis suis quidam occubuerunt gladiis caesi, alii lanceis transverberati, alii decapitati. Quorum corpora inventa sunt anno ab incarnatione Verbi MCLXXVIII. tempore Regis Henrici secundi, ut scribit Matthaeus Parisiacensis in Chronicis suis, agens de temporibus ejus­dem Principis. Inter reliquias autem Athletae Christi Amphibali cultelli duo magni inventi fuerunt. Unus in testâ Capitis, & alter circa praecordia. Qui cultelli usque hodie apud Redborne in Capella Sancti Jacobi in magnâ habentur veneratione. In honorem istius Sancti Amphibali dedicata erat olim Ecclesia Wintoniensis; ut in sequenti capitulo declarabitur.

CAPITULUM VI. De secunda fundatione Ecclesiae Wyntoniensis, & secundo intro­itu Monachorum in ipsam Ecclesiam.

CUM enim multum valeant apud justum judicem Deum justorum pre­ces assiduae; ascenderunt Lachrymae suorum fidelium in conspectu Con­ditoris altissimi, & sedatum est gravissimae Persecutionis ac infidelissimae per­cussionis jaculum fulminosum, completo viz. spatio viginti duorum anno­rum. Unde Christiani, qui prius in sylvis opacissimisque locis se posuerant in absconso, in publicum se ostendentes renovant Ecclesias, quae usque ad solum undique erant destructae. Quo in tempore reaedificata est Ecclesia Wyntoniensis secundò ab Christi Fidelium oblationibus: non tamen tan­tum spatium continebat Ecclesia, neque situs Monasterii, nec ejusdem loca, sicut prius Monasterium à Lucio Rege fundatum continebat. Eratque men­sura Ecclesiae, quam primitus Rex Lucius fundaverat, secundùm Moracium Lib. 1. cap. 2. in longitudine ducentorum & novem passuum, in latitudine octoginta passuum, in altitudine nonaginta duorum passuum; ab uno cornu ex transverso Ecclesiae in alterum, erant passus centum octoginta. Situs Mo­nasterii ex parte Orientali Ecclesiae erat centum passuum in longitudine ver­sus, vetus Templum Concordiae, & quadraginta passuum in latitudine versus novum Templum Apollinis. Ex parte Aquilonari in longitudine erant pas­sus centum sexaginta, in latitudine nonaginta octo. Ab occidentali plagâ Ecclesiae erant passus centum nonaginta, in latitudine centum. Ex Australi plagâ, erant passus in longitudine quadringenti quinque, in latitudine quin­genti octaginta. In hâc plagâ situatum est Palatium Episcopale, domus ne­cessariae, ac officinae Monachorum.

[Page 186]Constructa sic denuò Ecclesiâ Wentanâ, Monachi secundo ipsam rein­trant, scilicet Anno Dominicae Incarnationis CCXCIII. Et tunc ad requisi­tionem Deodati Abbatis de novo vetus Coenobium in honorem Sancti Am­phibali Sociorumque ejus constructum est, ministerium Dedicationis solemp­niter perficiente Constante, tunc in eadem Ecclesia pontificante, Nonas Junii;CONSTANS. ut scribunt Girardus Cornubiensis, de Gestis Britonum libr. 3. cap. 8. & Vigilantius in libro de Basilica Petri capitulo 5. Dedicata sic ac renovata Ecclesia Wintoniensis in honorem Sancti Amphibali Martyris, quae extunc hoc nomen sumpsit, sc. Vetus Coenobium. Requieverunt in ea Monachi, in ympnis & spiritualibus Canticis Domino devotissimè vacantes, fermè ducen­tis decem annis, usque ad adventum Cerdici sive Cerdicii Saxonici viri, qui primus extitit Occidentalium Saxonum Rex, de quo plenius in se­quenti secundo libro aliqua dicentur.

Explicit Liber primus de fundatione Wentanae Ecclesiae in tempore Brito­num. Incipit Liber secundus de Regibus & Pontificibus Wyntoniensibus in eorum temporibus ante Monarchiam, & de tertiâ fundatione Wyntoniensis Ecclesiae per Kynegilsum Regem.

LIBER II.

CAPITULUM I. De Cerdico Rege.

CUM Provincia Britonum, quae modò Anglia nominatur, Saxonum temporibus in octo Regna divisa fuerit, viz. in Regnum Cantiae, Regnum Australium Saxonum, Regnum Orientalium Saxonum Regnum Orientalium Anglorum, Regnum West-Saxonum, Reg­num Merciorum, Regnum Northamhumbrorum, quod in duo dividebatur Regna, viz. in Regnum Deirorum, quod est pars Aquilonaris citra fluvium Humbrae, & in Regnum Berniciorum, quod est pars Aquilonaris ultra flumen Humbrae. Regnum Occidentalium Saxonum, ut scribit Willelmus Malms­buriensis de Regibus Libr. primo, erat magnificentius & diuturnius, quia per Reges hujus Provinciae incoepit Monarchia totius Angliae. Regnum istud Occidentalium Saxonum incoepit à quodam Saxonico, qui Cerdicus, sive Cerdicius dictus est. Hic genere Germanus à Wodeno quippe de­cimus, cum Kenrico filio suo in Britanniam venit Anno Dominicae In­carnationis CCCCXCV. post mortem Hengisti Anno octavo; & applicuit in loco, qui postea de nomine ejus Cerdikysore i. e. Portus Cerdici diceba­tur, ut scribit Auctor in Flores Historiarum sub Anno Gratiae CCCCXCV. Eo verò die quo applicuit Cerdicus, convenit universa multitudo Provinciae contra Cerdicum & suos, & pugnam viriliter commiserunt; sed tandem devictis Britonibus, Pagani non sine frequentibus bellis Incolarum, littora Maris ibi­dem magis ac magis occupare coeperunt. Ab isto Cerdico Reges Occiden­talium Saxonum originem duxerunt. Venit enim in Britanniam secun­dùm Auctorem in Flores Historiarum anno tricesimo Regni Regis Brito­num Aurelii Ambrosii, Cerdicus sive Cerdicius, super Britones plures exer­cens victorias. Post adventum suum Anno XXIV. Monarchiam Occiden­talium Saxonúmque adeptus Regni Diadema suscepit, coronatus more gentili apud Wyntoniam in loco quem de Christi Ecclesia, i. e. Wyntoniensi, Mona­chis interfectis, Pagani templum fecerant Dagon anno Dominicae Incarna­tionis DXVI. anno secundo Regni Arthuri Regis Britonum. Isto anno Cerdicus sive Cerdicius saepius cum Arthuro confligens, pertaesus Arthurus cum Cerdicio deinceps praelia inire, foedus cum illo pepigit, & datis sibi Hampshiriâ, Suthreiâ, Wyltshirâ, Somersetoniâ, has Provincias quondam Regni sui derelinquens, tradidit in manus hostiles; quas plagas, occisis Britonibus, novis replevit Saxonibus. Mordredus verò cognatus Arthuri, Cerdicium convocans in auxilium contra Arthurum, proponens dimicare, addidit Dominio Cerdicii praeter praedictas Provincias Dorsetensem, Devo­niensem & Cornubiam, quas Provincias, exceptâ Cornubiâ, Britonibus ex­pulsis & interfectis, replevit Saxonibus. Concessit enim Cerdicius Cornu­biensibus, ut sub annuo tributo ritum Christianae Religionis observarent.

Quod de Rege Arthuro quidam scribunt Chronicantes, quòd duodecies Saxones debellavit, hoc quidem ejus laudi congruit. Sed quod addunt, viz. quòd omnes Anglos sibi tributarios fecit, primum ad hoc si placeat Brito­nibus, minimè videtur laude dignus; quia excaecatus timore, taedio, & mu­nere, pro tributo datur patria alienigenis, trucidantur Britones, & de Terrâ Gewyseorum fit Occidentalium Saxonum Regnum & Dominium. Dicitur [Page 188] enim Terra Gewyseorum ut scribit Auctor de Concordantiis Chronicantium, à Gewysa siliâ Claudii Caesaris, quae desponsata erat Arvirago Regi Brito­num cui, Provincia, quae postmodum dicta est West-Saxonia, data est in for­tem Matrimonii. Quod dicunt Arthurum circumjacentes Terras Britan­niae in ditionem accepisse; quid commendabile aliena invadere, & sua ne­gligere, & permittere ad exterminium devenire, si ita se haberet? Quod Lucium Imperatorem cum Romano exercitu Parisiis devicit, ut volunt Gau­fridus Monumetensis, & Walterus Oxenfordensis Archidiaconus, quomodo stabit non sentio. Dicit enim praedictus Episcopus de Sancto Asaph Gaufridus cum praefato Archidiacono sub hiis verbis: Tunc multa millia Romanorum con­ciderunt, tunc & Lucius Imperator infra turmas occupatus, cujusdam lancea confossus interiit. Et tunc nullus Imperator erat in diebus Arthuri, qui Lucius vocabatur. Nam Arthurus, * ut scribunt Gaufridus, & Walterus co­ronatus est in Regem super Britones anno Dominicae Incarnationis DXV. cum quindecim esset annorum; & sic regnavit super Britones viginti septem annis, quia defunctus est anno Dominicae Incarnationis DXLII. Arthurus verò regnabat decem & novem annis tempore Justini Imperatoris, qui Ju­stinus coronatus est (per Beatum Ivonem Carnotensem libro suo de Impera­toribus cap. 53.) anno Dominicae Incarnationis DXI. sic quòd imperabat antequam Arthurus regnaret in Britanniâ quatuor annis. Et imperavit in toto Justinus viginti tribus annis. Et etiam Arthurus regnabat octo annis tempore Justiniani Imperatoris, qui immediatè successit Justino. Et ita nullus Imperator erat, qui Lucius vocabatur temporibus Arthuri. Quo­modo ergo conflictum haberet cum eo, qui non erat? Aetas Arthuri▪ non excedebat XLII. annos. Dicunt & praedicti Gaufridus & Walterus, quòd cuidam Frolloni Romae Tribuno Gallia Provincia commissa est sub Leone Imperatore, de quo Arthurus triumphavit, & Frollonem interfecit. Quod non videtur verum; cum nullus Leo imperavit diebus Arthuri. Nam ut tradit Beatus Ivo Carnotensis in Chronicis suis de Romanorum Imperatoribus cap. 59. Leo Magnus assecutus est Imperium anno Dominicae Incarnationis CCCCL. quo tempore non erat Arthurus natus in Mundo. Quomodo ergo pugnaret cum Frollone tempore primi Leonis Imperatoris, cum Leo se­cundus imperavit anno Dominicae Incarnationis CCCCLXVIII. & adhuc Arthurus non oritur in lucem. Leo III. imperavit anno ab incarnato Verbo DCCVIII. & antea multo tempore Arthurus moriebatur. Et ut praedixi­mus, praefati Gaufridus & Walterus dicunt ipsum fore mortuum Anno Do­mini DXLII.

Anno octavo adventus Cerdici sive Cerdicii in terram Gewyseorum, viz. anno Gratiae DI. quidem Saxonicus nomine Port, & duo Filii ejus Bleta & Magla, cum duabus navibus applicuerunt in Britanniam in loco qui de nomine Portemuthae nomen accepit. Porro Ducem Regionis illius expellentes, Ma­ris littora occupaverunt; ut scribit Auctor in Flores Historiarum sub anno Gratiae DI. Postmodum se Cerdicio subdiderunt, Provinciam illam ab ipso tenentes, anno quinto decimo Cerdici sive Cerdicii & anno Dominicae In­carnationis DVIII. secundùm Auctorem in Flores Historiarum. Sub eodem annorum numero ipse Cerdicus & filius ejus Kenricus, Britones ad prae­lium provocaverunt. Infirmabatur enim Utherpendragon Rex Britannicae [Page 189] Gentis, nec se potuit in latus declinare. Unde Ducem Nathanleoch Prin­cipem Militiae suae ordinavit. Convenientibus autem Saxonibus & Britoni­bus pugnam contra acriter commiserunt; sed Saxones aciebus perforatis Ducem Nathanleoch peremerunt. Corruerunt etiam cum eo ex Britonibus quinque millia Virorum, & Saxones cum victoriâ laetantes recesserunt, Anno XXXV. post adventum Cerdici in Britanniam, & Anno Regni ejus in Provinciâ Oc­dentalium Saxonum duodecimo ipse Cerdicus & Filius ejus Kenricus, con­gregatis ingentibus Armatorum copiis, apud Vectam Insulam stragem mag­nam ibidem hominum fecerunt apud Wythgaresbyri; & locus ille dicitur Wythgaresbri propter quod postea secutum est sc. quòd ibi Wythgarus, nepos Cerdici, cui ipse Cerdicus Insulam concessit, ibi sepultus est. Et sic Cerdicus cum Filio Kenrico totam Insulam subdiderunt. Et sic Cerdicus Regno Occidentalium Saxonum potitus, cum regnâsset quindecim annis, reg­num totum relinquens Kenrico filio suo praeter Insulam Vectam, quam de­dit Wythgaro Nepoti suo, obiit, & Wyntoniae in Templo Dagon more Pa­ganorum sepultus est, Anno Dominicae Incarnationis DXXX.

Haec Insula Vecta barbarice dicitur Wyth: à Wythgaro Principe illius Insulae nomen sortita est; sed Latino eloquio dicitur Insula Vecta; quia nul­lus ibi venit vel ad Insulam ipsam aggreditur nisi navi vehatur; ut scribit Auctor de Concordantiis Anglicarum Historiarum sub literâ U. Legi etiam in quadam Chronicâ vetustissimâ, quòd Insula Vecta dicebatur, quia tempore Britonum Vectigalia regia tributa Romanorum in Insulâ illâ numerabantur & solvebantur, & etiam in Insulâ illâ quasi Stapula totius Mercandiae Regni Britanniae.

Cerdico successerunt per ordinem in Regnum Occidentalium Saxonum Kenricus, Ceaulinus, Ceolricus, Kenulphus, deinde Kynegilsus Anno Do­minicae Incarnationis DCX. qui Regnum adeptus Occidentalium Saxonum vicesimo Regni sui anno ad Christi fidem conversus est cum totâ sibi subje­ctâ Provinciâ: & anno quarto suae Conversionis incoepit fundare Ecclesiam Cathedralem Wynton, destruens illud templum Dagon, quod Cerdicus con­struxerat; sed morte invalescente non potuit perficere, quod incoeperat. Pro­pterea assignatâ totâ Terrâ in circuitu Civitatis Wentae sc. ad spatium sep­tem milliariorum ad constructionem Sedis Episcopalis & ad sustentationem Monachorum in Ecclesiâ Wyntoniensi, opus incoeptum Filio suo Kynewaldo reliquit complendum. Sicque ritè dispositis per omnia Regni negotiis, cum regnâsset annis XXXI. diem clausit extremum, & in Wyntoniâ, quam fun­dare incoeperat, honorificè sepelitur; ut tradit Giraldus Cornubiensis, de Gestis Regum West-Saxonum libr. 3. cap. 6. Et idem scribit Vigilantius in libr. de Basilica Petri cap. 1.

CAPITULUM II. De Sancto Birino Episcopo, & qualiter Kynegilsum Regem ad Christi fidem convertit.

ANNO ab incarnato Verbo DCXXXV, beatus Birinus * Pontifex,BIRINUS. Doctor egregius, & Monachus Ordinis Sancti Benedicti, qui habitum Monasticum suscepit in Monasterio Sancti Andreae Romae, quod Beatus Gregorius construxerat, missus ab Honorio venit in Terram Gewyseo­rum; & Regem illius Provinciae Kynegilsum nomine, cum omni populo illius Regionis ad Christi fidem convertit. Suscepit enim Kynegilsum Regem de fonte Sanctus Oswaldus Rex Northamhumbrorum, qui nu­tu Dei tunc contigit affuisse, cujus Filiam erat accepturus in conjugem. Et donaverunt ei ambo Reges Villam de Darkestre, ad faciendum inibi sedem Episcopalem; Kynegilsus Rex donavit, & Oswaldus confirmavit donum, testimonium Donationis perhibendo: & propter hoc dicit, donaverunt ei am­bo Reges, ut scribit Auctor de Concordantis Historiarum Angliae sub litera U. Monachos Ordinis Sancti Benedicti, quos secum ad praedicandum Verbum Dei adduxerat, posuit in veteri Coenobio Wyntoniae. Et anno sexto Kyne­waldi Regis, * perfectâ fabricâ Wentanae Ecclesiae, coetuque Monachorum convenienti decoratâ, dedicavit ipsam Basilicam Christi Symmysta beatus Birinus in honorem summae ac individuae Trinitatis anno duodecimo sui Apostolatûs. Venit enim almifluus Christi Confessor Birinus in Angliam XLI. anno post adventum Sancti Augustini; qui cum quatuordecim annis Pontificatum strenuè rexisset, spiritum Coelis reddidit III. Nonas Decembris: & in Dorkecestensi Ecclesiâ corpus ejus super aurum & topazium preciosius honorificè primitus erat reconditum.

Quaestionem dignissimam piè legentibus proponimus cum supportatione eorum qui audiunt, ut non invidia mentes intellectusque objurget moventis, sed pia motio indulgentiam postulat interrogantis. Numquid cum Primas alicujus Provinciae dicatur per Florentium in Florario historiali lib. 2. cap. 18. eo quod primitus Provinciam illam vel Regnum illud vel Provinciam ali­quam in Regno ad fidem convertit Christianam; sedes Wyntoniensis Ecclesiae sedes sit Angliae primaria? Augustinus primus Anglorum Apostolus imme­diatè à beato Gregorio in Angliam missus pro tunc adhuc Britanniam dictam nec immeritò Primas totius Angliae dicitur, quia partem aliquotam Gentis illius in propriâ personâ salutaris undae lavacro perfudit, & primus, anno Domini DXCIV. Ad Eboracensem verò Provinciam ipse Augustinus Mona­chus Paulinum, unum ex suis commonachis, destinavit; qui Gentem illam [Page 191] convertit ad Fidem; & ille Paulinus, quamvis non immediatè à Papâ, sed mediatè summi Pontificis Legato, fuerit directus, ipse tamen propter causam praetactam & successores sui in sede Eboracensi nomine & dignitate Primatis, ac Apostolicae Sedis Legati funguntur. Cur ergo Wyntoniensis Episcopus eodem non gaudet Privilegio? Nam beatus Birinus primus Gewyseorum Episcopus non mediante Papae Legato, sed immediatè XLI. anno post ad­ventum beati Augustini missus est à beato Papâ Honorio, ut residuam An­gliae partem permaximam quidem, quam Augustinus inconversam reliquerat, Fidei signaculo insigniret. Mirum ergo videtur hanc moventi quaestiuncu­lam, cur non Primatis nomine & dignitate cum privilegio Wentani Pontifi­ces sicut & caeteri Anglorum Primates quàm gloriosè praepolleant.

CAPITULUM III. De Kynewaldo Rege & Agilberto, Wino & Eleutherio Episcopis Wyntoniae.

ANNO * Dominicae Incarnationis DCXLVIII. & anno Regni Regis Kynewaldi VIII. beatus Birinus primus Occidentalium Saxonum Pontifex, migravit ad Dominum. Sibi Successorem providit Kynewaldus Rex de Agilberto Natione Gallo, hic Kynewaldus succedens Patri in RegnumAGILBER­TUS. Patris non erat immemor praecepti, sed opus à Patre incaeptum quàm studio­sius adimplevit, & multipliciter Wyntoniensem Ecclesiam nobilitavit. Hic tria Maneria veteri Coenobio Wintoniae contulit, viz.—[Vide Annales sequentes.] Qui cum regnasset XXXI. annis, quievit in Domino, & Wyntoniae in Ecclesiâ Cathedrali sepelitur sub summo Altari. Hic Kyne­waldus, ut scribit Willielmus Meldunensis de Regibus lib. 1. medio tempore & ultimo optimis Principibus erat comparandus.

Iste Kynewaldus Rex, defuncto sanctissimo Patre Birino, ut diximus, ordinavit in Episcopum Wyntoniensem Agilbertum, natione Gallum, ac Monachum; qui XV. annos curam exercuit pastoralem. * Sed demum per [Page 192] Kynewaldum Regem expulsus factus est Episcopus Parisiacensis; hic Agil­bertus rogatu Oswii Regis Northamhumbrorum in partes illas deveniens causa praedicandi Verbum Dei, sicut erat Praedicator egregius, & Doctor, & Mo­nachus, ut potest elici ex Vita sancti Eleutherii Episcopi, Wilfridum mag­num puerum acris ingenii, qui XIV. aetatis suae anno Monasterium Lyndis­farnense expetiit, ad ordinem promovit Sacerdotii; ut scribit Beda de Gestis Anglorum lib. 5. cap. 19.

Expulso sic Agilberto, Wynus Natione Anglus, ac Monachus Wyntoni­ensisWINE. Ecclesiae, successit in Episcopatu, Anno Dominicae Incarnationis DCLXII. & Anno Regni Regis Kynewaldi XIV. ut habetur per Vigilantium in libro de Basilica Petri. Qui Wynus post biennium per Regem Kynewaldum similiter expulsus emit à Rege Merciorum Wilfero Sedem London Civita­tis; ubi longo tempore Cathedram tenuit Pontificialem. Sed triennio * ante mortem suam poenitentiâ ductus pro Symoniâ, Episcopatum deserens, re­liquam partem vitae suae in Wyntoniensi Ecclesiâ, ubi & primò infulatus est, sub monasticâ conversatione peregit, in qua corpus ejus decentissimè tradi­tur sepulturae; ut scribit Florentius in Florario Historiali lib. 3. cap. 6. Semper apud semetipsum haec verba ruminabat. Erravimus Juvenes, emendemus Senes.

Post expulsionem Wyni, vacavit Sedes Wyntoniensis quatuor annis, & tunc ad rogatum Agilberti Episcopi Parisiacensis Eleutherius nepos ejusdemELEUTHE­RIUS. Agilberti, vir demirandae Sanctitatis & Doctrinae, ac monasticae Religionis, in Pontificatum Wentanae Civitatis assumitur; & sedit annis septem, & in Dorkcestensi Ecclesia sepultus est. Hic cum sancto Adelmo Doctore & Mo­nacho fundavit Coenobium Meldunense, ut scribit Willelmus Malmesburiensis de Pontificibus lib. 1. Istius Pontificis anno sexto, obiit Kynewaldus Rex. Hic à Theodoro Archiepiscopo Cantuariae consecratus est.

Defuncto * Eleutherio Antistite, Anno, viz. Gratiae DCLXXIV. suc­cessit Hedda, qui prius fuit Monachus & Abbas in Monasterio, quod tuncHEDDA. Streneshalce sed nunc Whyteby nuncupatur; qui Miraculorum gloria nobi­liter insignitus primum hujus Provinciae Patronum & Apostolum sanctissi­mum Birinum à Dorkecestra simul cum sede transtulit in Wyntoniam in Ec­clesiam quae modò dicitur Apostolorum Petri & Pauli & Sancti Swythuni Confessoris, tunc dedicata erat, ut superius diximus, in honorem summae Trinitatis. Cum ista translatione concordant Beda de Gestis Anglorum, Wil­lelmus Meldunensis, Auctor in Flores Historiarum, & Ranulphus Cestren­sis in suo Polycronico. Et metricè sic scribit Lantfredus in Libro de Funda­tione Wentanae Ecclesiae, qui intitulatur Liber Fundamenti.

Quisquis
[...]. ad.
ut hoc templum beneficia poscere quaerit,
Impetret à Domino gaudia plena pio.
Qua Vir Apostolicus jacet almus & ille Birinus,
Has lavacro Gentes qui lavit occiduas.

Et in Decretis Theodori Dorobernensis Archiepiscopi, nunc Cantuarien­sis, Decreto secundo, sic habetur: Nolumus, inquit summus Anglorum Pontifex Theodorus, imo nobis non congruit, ipso Fratre nostro sanctissimo Hedda superstite, qui Ecclesiam Wentanam tam insigniter nobilitavit, authori­tate summi Pontificis Agathonis tranferendo corpus beatissimi Birini Occidenta­lium Saxonum Apostoli, à Villa Dorkecestrensi, ubi reconditum erat, unà cum Sede in Wentanam civitatem, c [...]jus etiam labore ac studio, Apostolicoque man­dato ex tunc primo confirmata est in ipsa civitate Sedes Episcopalis Dignita­tis: Parochiam suam in aliquo laedere diminuend [...]. Celebrataque est ista Tran­slatio anno tertio sui Pontificatus, secundo anno Escuini Regis Occiden­talium Saxonum, Anno Gratiae DCLXXVII. ut scribit Florentius in Florario Historiali libr. 3. cap. 8. Et Giraldus in Libro de Gestis Regum West-Saxonum cap. 13. Iste sanctissimus Pater * consecratus est in Pontificem ultimo an­no Kynewaldi Regis; & cum pontificasset annis XXX. Spiritum coelo reddens, corpus in propria Ecclesia honorificè humatum est.

CAPITULUM IV. De Escuino, Kenwino, Cedwalla, Ina, Athelardo, Cuthredo, Sigiberto Regibus & de Daniele Wyntoniensi Episcopo, &c.

ANNO ab incarnato Verbo DCLXXV Escuinus Kynegilsi ex Fra­tre Cuthgisto abnepos, successit Sexburgae in Regnum Occidentalium Saxonum. Ista Sexburga Regina erat & uxor Kynewaldi Regis: Quae post ejus obitum, Regni gubernacula suscepit. Nec deerat, inquit Willel­mus Meldunensis de Regibus libr. 1. mulieri spiritus ad obeunda Regni munia. [Page 194] Ipsa novos exercitus moliri, veteres tenere in officio, ipsa subjectos clementer moderare, Hostibus minaciter infremere; prorsus omnia facere, ut nihil praeter Sexum discerneres: haec Willelmus. Addit autem Auctor in Flores Histori­arum dictis Willelmi, hoc modo scribens. Sed indignantibus Regni Mag­natibus, expulsa est à Regno, cum regnâsset non plenè anno uno, nolentes sub Sexu foemineo militare; propter quam quidem expulsionem in Cathalogo Re­gum West-Saxonum non est ponenda, & quia foemina; quamvis aliqui chro­nicantes eam ponant in Regum cathalogo. Expulsa sic Sexburga, regnavit Es­cuinus duobus annis & mortuus est. Hic Escuinus Merciis semper infestus aderat. Post mortem Escuini successit in Regnum a Kentwynus, filius Kynegilsi Re­gis, Anno Gratiae DCLXXVII. qui multipliciter Britannos infestabat, ut seri­bit Willelmus Meldunensis de Regibus libro primo. Et cum regnasset novem annis, humanae naturae morti obediens debitum solvit. Kentwyno successit in Regnum Occidentalium Saxonum Anno Gratiae DCLXXXVI. b Cedwalla re­giae indolis nobile germen, Ceaulini ex fratre Cuda pronepos. Iste in tan­tum ante Baptismum inferviebat Pietati; ut omnes manubias quas Jure praedatorio in suos transcripserat, Deo decimaret. Igitur cum regnasset duobus annis, Romam expetiit, ubi à Sergio baptizatus est, Petrusque vocatus: Et in Albis adhuc positus languore correptus XII. Kalend. Maii die, carne solutus & Beatorum in coelis est Regno sociatus Anno Gratiae DCLXXXVIII.

Anno ab Incarnatione Salvatoris DCLXXXVIII. Ina Kynegilsi ex Fratre Cuthbaldo Pronepos, post Cedwallam successit in Regnum; & regnavit triginta octo annis. In XVII. anno Regni istius Regis Inae, sanctus Hedda Wyntoniensis Episcopus migravit ad Dominum. Hic nobilis Ina Mo­nasterii, quod Glastonia dicitur, primus extitit Fundator; qui postea Regnum sponte deserens, amore supernae patriae anhelans, Romae inter Plebeios cum sua Regina Ethelburga vita sanctissima consenuit; ut scri­bit Willelmus Malmesbiriensis de Regibus lib. 1. Athelardus Rex successit c Inae in Regnum Occidentalium Saxonum & regnavit XIV. annis. Hic Athelardus frater erat Frydewyth Reginae, quae mater erat sanctae Frydes­wythae, quae Oxoniis miraculis coruscat. Frater enim & soror ambo jacent sepulti in Ecclesiâ Wyntoniensi. Scilicet Escuinus & Kentwynus, quorum ossa postmodum tempore Henrici Blesensis Wyntoniensis Episcopi translata sunt, & propter ignorantiam qui essent Reges, & qui essent Episcopi, eò quòd non erant tituli inscripti super monumenta eorum; praedictus Henricus Episcopus posuit in sarcophagis plumbeis, Reges cum Episcopis, & Episcopos cum Regibus, simul permixtos; ut habetur in quodam libello Roberti Prioris Wyntoniensis, & postmodum Glastoniensis Abbatis, de actibus Willelmi & Henrici, Episcoporum Wyntoniae.

Athelardo successit Cuthredus * Anno Gratiae DCCXL. & regnavit annis XIV. cujus ossa in praedictis Sarcophagis cum ossibus aliorum Regum & [Page 195] Pontificum. Huic Cuthredo successit Sigibertus d Anno Gratiae DCCLIV. in Regnum Occidentalium Saxonum, & anno uno regnavit, & post ejus decessum sepultus est in Ecclesiâ Wyntoniensi. Ossa vero ejus cum ossibus aliorum Regum in Sarcophagis praedictis recondita sunt. Hujus Regis tem­poreDANIEL. HUMPRE­DUS. KINEBAR­DUS. ATHELAR­DUS. ECBLADUS DUDDA. KINEBER­TUS. ALMUND. WIGTHEN HERE­FRITH. EDMUND. Daniel, e qui post beatissimum Patrem Heddam in Wyntoniensi Eccle­siâ annis XXXIV. strenuè pontificâsset, senio confectus, Meldunum rediit, cujus Monasterii per prius Monachus erat; ubi residuum vitae sub Monasticâ Religione consumpsit, & Sanctus reputatur. Ascendebat enim Cathedram Pontificalem Anno XVII. Inae Regis, Anno viz, Gratiae DCCIV. Cui per ordinem successerunt f Humfridus, g Kyneardus. Kyneardo successit h Athelardus, ex Abbate Melduni; deinde mox Archiepiscopus Doroberniae, quae modo dicitur Cantuaria, dignitatem Doroberniensis Ecclesiae paulò ante per potestatem regiam Offae, s [...]il. Regis Merciorum, ad Mercios redactam, magnis laboribus ad pristinum statum revocavit. Cui successerunt per ordi­nem in sede Wyntoniensi i Egbladus, k Und, l Kynebirthus, m Almun­dus, n Wyderginus o Herefridus, p Edmundus. Herefridus in bello con­tra Danos cum Sigelmo Shireburnensi Episcopo interfectus est à Danis.

CAPITULUM V. De Kenewlpho & Brictrico Regibus.

ANNO Gratiae DCCLV, post Sigeberthum regnavit Kynewlphus morum honestate, & militiae probitate merito collaudandus. Iste Kynewlphus, ut scribit Auctor in Flores Historiarum, sub Anno † Gratiae DCCLXXXVI. cum regnâsset XXVI. annis, & contra Britones, & alios multos praelia plurima laudabiliter commisisset; exulavit tandem Juvenem quendam nomine Kynechardum fratrem Sigeberti Regis Occidentalium Saxonum, quem Kenewlphus à Regno privaverat, habens illum suspectum ne respiraret ad Regnum, vel denique necem Fratris sui in ipsum vindicaret. Kynechardus verò tempori cedendum credens, dissimulans animo quasi volens aufugit. Sed mox cum furtivis Praedonum conventiculis nemorosa petens abdita, in insidiis multis expectabat diebus, propter proverbium, quo dicitur: Quod non long a mora dare solet, dat brevis hora. Interea cum Rex Kenulphus alienis à bonis moribus serviens in Villâ, quae Meritona dicitur, furtivae Veneri indulgeret, & à hoc Kynechardo supradicto compertum fuisset; cum suis Complicibus do­mum foris obsedit. Sed Rex qui cum parvo Comitatu, & quasi solus ad­venerat, ut se ab Hostibus undique vallatum comperisset, ostia domûs ob­clusit, sperans Latrones vel terrere Imperio vel mulcere eloquio. Sed fru­stra: Nam cum à multitudine Rex circumventus fuisset, dum cedere Ho­stibus dampnum gloriae suae arbitraretur, defensioni vacans ipsum Kyne­chardum crudeliter vulneravit. Hoc autem viso Kynechardus cum suis in Regem irruens ipsum interfecit. Pauci quoque ex clientelâ Regis, qui aderant, dum non manus dare, sed Dominum suum vindicare intendunt, omnes fuerunt pariter obtruncati. Continuè fama dilabitur ad Principes perempti Regis, qui non longè excubias agebant; inter quos Osricus major caeteris socios hortatur, ne tantam ignominiam inultam dimitterent. Strictis ensibus irruunt in Hostes. Kynechardus hoc videns cognationem praeten­dit, multa pollicetur; sed ubi nihil perfecit, suos ad resistendum accendit. Tandem regiis Ministris fortiter pugnantibus, Kynechardum cum suis om­nibus peremerunt. Corpus verò Regis Wyntaniae in Ecclesiâ Cathedrali sepultum est; Kynechardi verò corpus apud Rependune, quod tunc nobile Coenobium erat & famosum, sepelitur.

Kynewlpho successit Brictricus Filius ejus in Regnum. Hic ut amplio­rem gratiam apud propinquos inveniret, filiam Offae Regis Merciorum, eò quòd potentissimus Rex esset, in conjugium accepit; cujus affinitate ful­tus Egbertum solum regalis Prosapiae superstitem, quem metuebat, ne forte in Regnum succederet, eo expulso ut hostem fugavit in Franciam. Habuit Rex iste, ut diximus, Reginam nomine Ethelburgam Offae Regis Mercio­rum Filiam; quae multis suffulta honoribus miris se ambitionibus extolle­bat. Nam matrona tyrannide incitata omnes de Regno Nobiles ordinatos & viros Religiosos ad Regem accusare & execrari consuevit; unde & Prin­cipibus Ducibusque perosa extitit, cum Magistratibus, & Populis univer­sis. Siquidem malefica illa ita Regem instruxit blandiciis; ut illos quos ac­cusabat, aut vitâ aut Regno privaret. Et si hoc à Rege impetrare non potuit, veneno eos clam perdere consuevit. Erat autem eodem tempore adolescens quidam genere ac Regi valde familiaris, & amantissimus; quem* Id in annum 784. retulit Chronologia Saxonica, in an­num 783. Historia Minor Rud­burni. [Page 197] cum malefica Regina accusare non valeret, veneno illum extinxit. De quo veneno cum Rex ignoranter gustasset, animam subitò exhalavit. Nec tamen illa Regi dare proposuerat poculum nortis, sed adolescenti. Verumtamen ambo biberunt, & potu venenifero perierunt. Rege itaque in hunc modum perempto, mulier nequissimo timore perterrita. fugiens cum thesauris im­preciabilibus nare transiit, & Carolum Francorum Regem adiens, multa ei exenia praesentavit. Cui cum astaret inter Mulieres nequissima, licèt pulchri­tudine pulcherrima: sic eam Rex allocutus ait: Elige Ethelburga sive Ed­burga quem volueris vel me, vel filium meum, qui me astat in solario, in societatem accipere conjugalem. At illa sine deliberatione, & fraeno soluto pudicitiae, respondens ait, si mihi optio daretur vel libertas eligendi; filium tuum quàm te magis diligerem, qui junior esse videtur. Tunc Rex intel­ligens illam explendae libidinis cupiditate ductam, eleganter respondit: Si me, inquit, elegisses, Filium meum haberes; & quia illum elegisti, nec me nec illum habebis. Contulit tamen illi Rex propter improbitatem ejus & nimiam pulchritudinem, nobile Monasterium foeminarum, in quo illa habitu deposito saeculari sub specie hypocrisis, indumento Monialium as­sumpto, Abbatissae vices annis paucissimis fungebatur. Nam parvo post tem­pore, dum quae sancta erant, exerceret; à quodam propriae Gentis ignobili viro dicitur constuprata. Mulierem ergo in adulterio deprehensam Rex à Sancto Monasterio expelli praecepit; quae deinceps miserrimè in paupertate tempora Vitae suae vituperabiliter ad finem usque perduxit. Haec Auctor in Flores Historiarum sub anno Domini DCCC. Hic Brictricus cùm regnasset XVI. annis, veneno, ut diximus, interiit & apud Warram sepelitur.

Explicit Liber secundus, incipit tertius.

LIBER III.

CAPITULUM I. De Egbirto Rege & Primo Anglorum Monacha, & de Helinsta­no venerabili Wentanae Civitatis Episcopo.

EGBIRTUS Rex potentissimus, qui bellator egregius, qui primus totius Angliae Monarcha fuisse dignoscitur, Brictrico successit in Reg­num, Anno Domini DCCC. Propter quod imprimis notandum, quod Monarchas Anglorum sub triplici membro distinguunt Chro­nicantes: ut habetur in libro de Concordantiis Chronicantium sub literâ M. Uno modo dicitur Monarcha Anglorum, qui cum Regnum illud in septem parti [...]batur divisiones: unus armipotens singulas Provincias cum suis Princi­pibus suae ditioni subjugavit, & sub se regnare tributaque sibi persolvere coegit: sicut agebat Diocletianus Syriae cum Regibus, qui in suis proximis confinibus honorificè regnabant. Et talis Monarcha Anglorum etiam Eg­birtus & primus in armis strenuus. Secundo modo dicitur primus Monar­cha Anglorum, qui non solum alia regna conquisivit, verum etiam Reges sub se habere dominantes renuit, Regnaque sibi conquisita in Comitatus di­videns. Et hoc modo primus Monarcha Anglorum nominatus est Alfridus nepos Egbirti Regis. Tertio modo dicitur primus Monarcha, qui non so­lum terram, sed etiam mare circumjacens Provinciae ad suum dominium primitus adquisivit, ut pacem ex omni parte retineret. Et sic dictus est pri­mus Monarcha Edgarus Rex pacificus, nepos Edwardi senioris, & pronepos Alfredi inclyti Principis. Sed secundum sentire meum, cum benignâ sup­portatione tam egregii Historiographi, qui auctor extitit illius Libri in quo tractatur de Concordantiis Chronicantium, possum ponere quartum modum, quo dicitur primus Monarcha. Potest dici primus Monarcha ille, qui undique im­pugnatus à Barbaris sive alienigenis à propria Natione, ita quod Regnum suum ferè stat in puncto alienandi ad exteras Nationes per modum conquesti: tandem inter Principes utriusque partis talis conventio habita est, viz. ut fiat Duellum inter unum ex parte legitimi Haeredis, & alterum ex parte Usurpantis, & nemo utriusque Exercitus intromittat de pugnâ, praeter ip­sos duos viros robustissimos: & cui parti cedat Victoria, sit ipse Rex so­lus ut Conquestor super Anglicanam Gentem. Et hoc modo potest dici pri­mus Monarcha Anglorum Athelstanus Rex filius Edwardi senioris. Tale enim pactum habitum est inter ipsum & Regem Dacorum; & assignato Gwydone de Warwyk ut pugnet pro Patriâ ex parte Regis Anglorum; Et similiter assignato Colbrondo immani Gigante, pro parte Regis Dacorum: Et nutu Domini vicit Christianus Paganum: & sic cessit victoria Anglis, & Athelstanus Rex solus regnabat super Anglos. Tale enim Duellum nun­quam accidit ab adventu Dacorum, in Angliam, qui applicuerunt in Angliam tempore Egbirti Regis, usque ad tempora hujus gloriosi Principis Athelstani: nec ut mihi videtur, quantum ad pacem Dacorum. Quia post istud Duellum regnabat solus in pace Athelstanus absque Danorum infestatione; & sic non regnabant nec Pater ejus Edwardus Senior dictus neque Avus ejus Alfredus, [Page 199] nec inclytus Princeps Egbirtus. Istis visis potest Athelstanus dici primus Monarcha, sicut quidam ipsum ita appellant. Et nescio propter quam cau­sam aliam ab ista. Vir iste insignis Egbirtus apud Wyntoniam coronatus est in Regem in veteri Monasterio. Hic de rectâ lineâ Regalis Prosapiae processit Occidentalium Saxonum. Fuit enim filius Edmundi subreguli Merci­orum, qui filius extitit Offae Regis Merciorum: qui quidem Offa erat filius Ingildis fratris Inae Regis West-saxonum. Et erant Ina & Ingildus filii Kenredi, qui fuit Celwaldi filius, & ille Cuthbaldi, qui frater erat Kynegilsi Regis, qui quidem Kynegilsus, ut dictum est, primo incoepit fundare vetus Monasterium in urbe Wyntoniâ. Hic dedit Veteri Coenobio Wyntonien­si quatuor Maneria: viz, Peckenesford, Wordiam, Aweltone, & Bedamp­tone. Et * tertio anno Regni morti obediens in Cathedrali Ecclesiâ Wyn­toniensi jacet humatus.

Istius Regis tempore defuncto Edmundo Wyntoniensi Antistite successitHELIN­STAN. Venerabilis Helinstanus ex Monacho Wyntoniensi. Cui Rex Egbertus Anglorum Monarcha primus Filium suum commendavit Athulphum nutri­endum. Qui Athulphus longo tempore cum Patre militans, tandem mi­litiâ relictâ, ad priorem magistrum suum se transferens. Commendavit Helinstanus Athulphum Sancto Swythuno tunc Praeposito Wyntoniensis Ec­clesiae, qui modo dicitur Prior Monachorum, à quo Athulphus accepit ha­bitum Monachorum: Ac demum ab Helinstano Pontifice in gradum Sub­diaconatûs promotus est: ut scribit Vigilancius libro de Basilica Petri Ca­pitulo XI. Helinstanus in matrem omnium reversus, sepultus est in propriâ Ecclesiâ.

CAPITULUM II. De Ethulpho Rege & Sancto Swythuno Wyntoniensi Episcopo.

ANNO Dominicae Incarnationis DCCCXXXVII. defuncto Egbirto Rege potentissimo, Athulphus filius ejus regnavit pro eo. Hic de Mona­chatu & de ordine Subdiaconatûs à Wyntoniensi Ecclesiâ assumptus, per­mittente Sancto Papâ Leone, in Regem est coronatus; eò quòd Pater ejus Egbirtus absque alio Haerede in fata decessit. Hic Athulphus habuit Alstanum Shireburnensem Episcopum, qui quinquaginta annis Ecclesiae praefuit Shire­burnensi, in rebus forinsecis, in rebus verò Ecclesiasticis sanctissimum Patrem Swythunum: Cujus providentiâ & consilio decimam partem omnium terra­rum in manibus suis existentium Ecclesiae donavit Anglicanae perpetuis tem­poribus liberè possidendam. Cujus Scriptum libertatis Ecclesiarum sequitur in hunc modum, quod toti concessit Angliae.

‘Regnante Domino nostro in perpetuum, dum in nostris temporibus bel­lorum incendia & direptiones opum nostrarum, necnon & vastantium crudelissimas depraedationes Hostium barbararum; Paganarumque Gentium multiplices tribulationes [ad] adfligendum usque ad internecionem tempora cernimus incumbere periculosa. Quam ob rem ego Ethelwlphus Rex Oc­cidentalium Saxonum cum consilio Episcoporum ac Principum meorum, consilium salubre, atque uniforme remedium adfirmavi; ut aliquam porti­onem terrarum haereditariam, antea possidentibus omnibus gradibus sive famulis & famulabus Dei Deo servientibus sive Laicis, decimam mansio­nem ubi minimum sit, tamen decimam partem in libertatem perpetuam perdonari dijudicavi, ut sit tuta atque munita ab omnibus saecularibus ser­vitutibus, nec non regalibus tributis majoribus & minoribus, sive taxatio­nibus quod nos [dicimus] Wytereden: Sitque libera omnium rerum pro remissione animarum & peccatorum nostrorum Deo soli ad serviendum sine expeditione, & Pontis instructione, & Arcis munitione; ut eo diligen­tius pro nobis ad Deum preces sine cessatione fundant, quo eorum servitu­tem in aliquâ parte levigamus. Placuit autem tunc postea Episcopis Al­stano Shireburnensis Ecclesiae, & Swythuno Wyntacestrensis Ecclesiae, cum suis Abbatibus & servis dictum consilium inire; ut omnes fratres & soro­res nostrae unamquamque Ecclesiam omni hebdomadâ Mercurii die, hoc est Wodnesdage: omnis congregatio cantet quinquaginta Psalmos, unus­quisque Prebiter duas Missas, unam pro Rege Ethelwlpho, & aliam pro Ducibus ejus huic dono consentientibus, pro mercede & refrigerio delicto­rum suorum. Pro Rege vivente; Deus qui justificas: pro Ducibus viven­tibus: Praetende Domine. Postquam autem defuncti fuerint, pro Rege De­functo singulariter: pro Principibus defunctis communiter: Et hoc sit tam firmiter constitutum omnibus Christianitatis diebus, sicut libertas illa constituta est, quam diu Fides crescit in Gente Anglorum. Scripta est autem haec Donationis chartula Anno Dominicae Incarnationis DCCCXLIV. In­dictione IV. die Quarto apud [...]lios legitur. quoque Nonas Novembris, in Civitate Wentanâ, in Ec­clesiâ Sancti Petri ante Altare capitale. Et hoc fecerunt pro honore Sancti Michaelis Archangeli, & Sanctae Mariae gloriosae Domini Genitricis, simul­que & beati Petri Apostolorum Principis, nec non & Sancti Patris nostris Gregorii Papae, atque omnium Sanctorum: & tunc ampliore firmitate Rex Ethelwlphus posuit Chartulam super Altare Sancti Petri. Et Episcopi pro fide Domini acceperunt,’ & postea per omnes Ecclesias transmiserunt in suis Parochiis.

Ecce quòd quàm plurimum tota Ecclesia Anglicana habet venerari Wynto­niensem Ecclesiam, in qua oblatum est istud Privilegium, ut ab eâ ad alias descenderet Ecclesias. Quod autem in istà chartulâ praeponitur Alstanus Shi­reburnensis Episcopus Sancto Swythuno Wyntoniensi Episcopo, non aliter est *, nisi quia Cancellarius erat Regis, & per eum, ut per Gubernatorem (sicut erat) omnia Regni negotia disponebantur: ut ait Auctor de Concordan­tiis Chronicantium, sub literâ W. Haec Charta habetur in Chronicis Wilhel­mi Malmesbiriensis, libro 2do.

Iste Athulphus sive Ethelwlphus in regem sublimatus, foeminam nobilis­simam ac satis religiosam, nomine Osburgam, duxit in uxorem; quae filia erat Aslaci famosi Pincernae ejusdem Regis Athulphi; ex quâ quatuor filios ac Principes inclytos generavit, & unicam filiam, viz. Ethelbaldum, Ethel­byrtum, Etheredum, & Alfredum. Qui omnes per ordinem post patrem regnabant. Filiam verè ejus, nomine Ethelsytham, accepit Rex Merciorum Burthredus in conjugium: Habuit etiam quintum filium, cognomento Ethel­stanum, non de matrimonio generatum; cui, ut scribit Auctor in Flores Hi­storiarum, pater Athulphus omnia regna, quae ejus Genitor potenter adquisi­verat, contulit, Occidentalium Saxonum solummodò ipse contentus Regno; propter quod factum filii sui legitimi omnes, praeter Alfredum, contra Pa­trem insurrexerunt; & primogenitus Ethelbaldus, ut Absalon contra David▪ qui

Aspirans regno per cunctas Israel Urbes,
Legatos misit Absalon ipse suos,
Ut veniant armis succincti, se (que) sequantur.
Nam parat insigni Regis honore frui.
Insignes ad eum Proceres glomerantur in Ebron▪
Post Regem sequitur infima turba novum.

Cestrensis verò in suâ Policronicâ, lib. 1. c. 3. scribit, quòd illa insurre­ctio facta erat; quia in redeundo de Româ Juditham filiam Caroli Calvi Re­gis Francorum, quam desponsavit vicesimo anno regni sui, in Angliam secum duxit; & quia contra morem Westsaxonici regni in throno juxta se colloca­vit, insurrexit in eum Primogenitus suus cum multis Proceribus; ita ut tra­ditâ Primogenito suo magnâ regni parte, vix tumultus sedaretur. Nam ob­servatum fuerat apud eos, ne Regina sic honoraretur in odium Ethelburgae filiae Regis Offae, quae virum suum Brictricum intoxicaverat, sedens in throno juxta Regem. Alii tamen aliter scribunt; quòd▪ Filii insurrexerunt contra Patrem propter invidiam, quòd Frater minimus, viz. Alfredus, ante omnes inunctus erat in Regem jussione paternâ. Primam tamen positionem appro­bant Girardus Cornubiensis de Gestis Regum Westsaxonum, lib. 2. c. 1. Et Auctor de Concordantiis Chronicorum, qui dicit, quòd antequam inunctus erat Alfredus frater eorum in totius Angliae Monarcham, rebellabant Ethelbaldus, Ethelbirtus. Ethelredus cum Athelstano Shireburnensi Episcopo, propter causam primitùs positam. Hic Athulphus misit Alfredum filium suum mi­norem Romam; ut primus omnium Regum Angliae inungeretur in Regem à sanctissimo Papâ Leone, legationis officio in hac parte sanctissimo Swythu­no Wyntoniensi Pontifice fungente anno regni nonodecimo; & quod devotè deprecabatur Rex, libenter annuebat summus Pontifex. Proximo sequenti [Page 202] anno post unctionem regiam filio Alfredo concessam pater Athulphus assum­pto secum filio Alfredo, Romam adiit, limina visurus Apostolorum; ibique per annum demoratus, scolam Saxonum egregiè reparavit, quae ab Inâ Rege West saxonum primitùs erat instituta; sed anno praecedente conflagraverat. Pro hoc quod dicitur hîc de scolâ Saxonum fundatâ Romae: Notandum, quòd Ina nobilis Occidentalium Saxonum Rex, cùm pro amore Domini cum con­juge suâ regnum reliquisset, & Romae inter Plebeios residuum vitae suae trans­egisset, & videns nationes caeteras scolas inibi habere exceptis Anglis sive Saxonibus olim ex suâ gente & regno, bono zelo ductus scolam in Româ fun­davit, & competentibus expensis dotavit pro victu Clericorum de propriâ patriâ vel Angliâ adventantium. Hanc scolam, ut diximus, combustam re­novavit Athulphus Rex. Hic quoque Athulphus dum modo Romae degeret, cum publicè poenitentes ac exules ferro vinctos videret, impetravit à Domi­no Papâ, ut Angli deinceps extra patriam suam nunquam vincti poeniterent. Iste mitissimus in populum Domini denarium Sancto Petro de singulis domi­bus regni sui annuatim concessit, qui Romescot appellatur. Sic & omni anno ex tunc trecentas marcas Romam misit, viz. centum ad luminare San­cti Petri; centum ad luminare Sancti Pauli; centum domino Papae. Insuper & Ecclesias regni sui ab omni tributo regali liberavit. Decimam rerum sua­rum Domino obtulit. Ecce alter extra orbis climata Magnus Constantinus hic.

Propterea in signum purae affectionis, quam erga Wentanam Ecclesiam te­nuit, villam de Chyltecomb cum appendiciis pro victu Monachorum ejus­dem liberaliter condonavit. Nec non plurima ornamenta Ecclesiastica prae­dicto Coenobio veteri benignissimè largitus est; in quo corpus ejus venerati­one dignum honestissimè humatum est , cùm regnâsset viginti duobus annis. Iste nobilis Anglorum Basileus Athulphus, defuncto Helinpstano Wyntoni­ensi Antistite, anno viz. XV. regni sui, & anno Dominicae Incarnationis DCCCLII. ordinavit sanctissimum Swythunum ex Praeposito Wyntonien­si,SWITHUN. qui modò dicitur Prior Monachorum, in Patrem & Pastorem ejusdem Ec­clesiae. Quod enim Sanctus Swythunus Monachus erat, & Prior Monacho­rum in Wyntoniensi Ecclesiâ, videamus quid scribat Bonagratia de Villâ Dei in Epistolâ suâ ad Nigros Monachos in Angliâ, quae sic incipit: O quàm praeclara, praefulgida, & omni morum compositione praelucens est Religio Conver­satioque vestra, sanctissimi Monachi! O, inquit, sanctissimi Monachi, cùm à propriâ exulans patriâ in Angliâ apud sanctissimos ac religiosos Monachos totius Regni vestri degerem in Wentanâ urbe Helinstanum venerabilem Abbatem Ca­thedralis [Page 203] Ecclesiae & venerabilem Swythunum ejusdem Ecclesiae Praepositum & in Professorem sacrae▪ Theologiae in studio * Cantebriggensi cathedratum, me inter aerumpnosa exilii discrimina speciali renumerandae recreationis gratiâ confovebant. Et Vigilancius in libro de Basilicâ Petri, capitulo 12. recitans Professionem Sancti Swythuni, quam fecit Archiepiscopo Doroberniae tunc, nunc Can­tuariae, cùm in Episcopum Wyntoniensem esset consecrandus. ‘Ego Swy­thunus Monachus, servulus servorum Dei, licet indignus ad Episcopalem sedem electus Wentanae Civitatis Ecclesiae, imprimis confiteor tibi, reve­rendissime Pater Celnode Archiepiscope, continentiam meam, quam priùs in professione Monachali expressi, & dilectionem meam ad te, quod abs­que ambiguitatis scrupulo & absque ullâ falsitatis commentione est. Cre­do in Deum Patrem, & Filium, & Spiritum sanctum, natum ac passum pro humani generis redemptione & salute, cujus potestas & imperium erat ante saeculum, & Regni ejus non erit finis; & illam rectam & orthodoxam fi­dem, quam priores Patres nostri servaverunt, cum omni humilitate & sin­cerâ devotione sicut Praedecessores mei ipsi sanctae sedi Dorovernensis Ec­clesiae subjecti, semper servare me velle humiliter per omnia fateor.’ Ut enim scribit Doctor Lantfredus in vitâ ipsius Sancti Patris Swythuni, quod semel apparuit Sanctus Swythunus beato Pontifici Athelwoldo successori suo, ut si fratres ejus Monachi Wyntoniensis Ecclesiae, & si qui de populo quocun­que aut cujuscunque conditionis fuerit, devotionem ad eum voluerit habere & ejus auxilium implorare, Deus velit pro eo tanta ostendere, & tot gratiosa munera bonitatis suae per ejus merita concedere, quanta pro aliquo Sancto in coelis propter virtutem humilitatis, quae est Mater omnium virtutum, quâ excellentius praepollebat, dum in hoc saeculo viveret.

Jam verò valefacturus cadaver suum extra Ecclesiam praecepit tumulari, ubi postea constructa est modica Capella, quae adhuc cernitur ad Boreale ostium navis Ecclesiae. Decessit autem anno Dominicae Incarnationis DCCCLXIII. Vixit Sanctus iste moribus praeclarissimis exemplum praebens omnibus, servie­batque Altissimo in timore & exultabat cum tremore. Propterea eum multis virtutibus Dominus mirificavit. Unde de ejus sanctis moribus sic scribit Doctor Lantfredus in libro de vitâ ipsius gloriosi Antistitis Swythuni metro primo.

Pauperibus victum, nudis largiris amictum,
Dividis & miseris munera larga pius.

—Et metro quarto sic scribit idem Doctor venerabilis Lantfredus.

Mente humili in tantum Praesul fuit inclytus idem;
Ut se post obitum sineret nullatenus intra
Ecclesiae propriae penetralia corpore poni.
[Page 204]Qui tactus virtute humili se sprevit, & extra
Est templum quasi vilis homo indignusque sepultus.
Innumeris signis virtutibus, atque coruscis;
In quo sermonem divini dogmatis esse,
Cemimu [...] impletum: Plebem qui dicit ad omnem:
[...] Luc. XIV. 11.
Ima subit praeceps sese exultando superbus.
Ima petens humilis contra exultabitur omnis.

Pontificavit enim sanctissimus Pater & Patronus Wyntoniensis Ecclesiae specialissimus Swythunus quatuor annis tempore regis Adulphi sive Ethelwl­phi, & toto tempore Ethelbaldi regis primogeniti Athulphi, & duobus annis tempore Regis Ethelbyrti, qui secundus erat filius Athulphi. Hoc est in toto pontificabat XI annis.

CAPITULUM III. De Ethelbaldo Rege, primogenito Athulphi Regis.

DEfuncto Athulpho Rege, successit in Regnum filius ejus primogenitus Ethelbaldus; sicut Pater ejus vivens disposuerat; hoc addito, ut E­thelbaldus primogenitus regnaret in Westsexiâ, & secundus Ethelbyrtus in Cantiâ & Estsexiâ dominatum teneret: Imperium tamen totius Monarchiae remaneret Ethelbaldo; ut referunt Girardus Cornubiensis de Gestis Regum Westsaxonum, libro 2do. & Auctor in Flores historiarum, cum Mariano Scoto. Hic Ethelbaldus contra divinum praeceptum & Christiani nominis dignitatem & contra omnium Paganorum morem Juditham novercam suam in matri­monio ducens, effraenis duobus ac dimidio post patrem annis Occidentalium Saxonum apicem crudeliter gubernavit. Sed tandem sacris exhortationibus beatissimi Patris nostri Swythuni ab errore supradicto resipiscens, dimissâ Judithâ novercâ suâ, cujus torum foedaverat, peractâ poenitentiâ, tempus quo supervixit, regnum pace & justitiâ temperavit. Scribit etiam Girardus Cornubiensis de Gestis Regum Westsaxonum lib. 2do. quód tanta humilitas erat in beatissimo Swythuno; quòd quicquid regibus, quicquid principibus suade­bat pro salute animarum suarum, sine murmuratione, sine contradictione dictis ipsius Sancti assensum ex toto corde praebuerint. Erat iste Ethelbaldus quantum ad crimen recitatum tanquam alter Ruben in facti commisso, non in poena: de quo Ruben scribitur in Aurorâ.

Tu Primogenitus virtus mea, tuque doloris
Principium, donis imperioque prior.
Sicut aquae liquor es effusus; crescere nunquam
Posses; laesisti nempe cubile Patris.

Iste Ethelbaldus instigante sanctissimo Swythuno Coenobium vetus muni­vit contra hostiles Danorum incursus; electus à Domino in Ducem super gen­tem Anglorum, quemadmodum Aoth defendit populum Israeliticum contra Eglon Regem; de quo metricè sic scribitur in Aurorâ.

Qui populum servet, qui dextram conterat hostis:
Illa Dei pietas pro pube mittit Aoth.

[Page 205]Qui Ethelvaldus post quinquennium defunctus, & Shyreburniae conditus▪ Regnum reliquit fratri suo Ethelbyrto.

CAPITULUM IV. De Regno Ethelbirti, fratris Ethelbaldi, & filii Athulphi Regis.

EThilbyrtus in Regem coronatus, strenuè dulciterque illud moderatus▪ amorem populi erga se plurimum adauxit: ut Jobab, qui & Job, Rex regnum tractabat Edom. Hic multoties Danos debellavit ac devicit; prout de ipso scribunt plurimi Chronicantes. Hujus principis anno Regni tertio obiit specialis Wyntoniensis Ecclesiae Patronus & Pontifex sanctus Swythunus. Iste Ethilbyrtus Wentanam Ecclesiam perplurimum adamavit. Nam tan­quam valens Imperator in sacrum templum veniens, obtulit Altari dona so­lempina; ut scribit Vigilancius in libro de Basilicâ Petri, cap. 56. Et post­quam regnabat * annis quinque; morti obediens, apud Shyreburnam sibi lo­cum elegit sepulturae.

CAPITULUM V. De Successione Etheredi in regnum Occidentalium Saxonum.

COncessum est Regnum totius Provinciae Occidentalium Saxonum post mortem Ethilbyrti Etheredo fratri suo. Qui novies uno anno contra hostes, Danos viz. conflixit variâ licet fortunâ, saepius tamen victor extite­rat; interfecti à parte Danorum Comites novem, Rex unus, praeterea popu­lus sine computo. Memorabilis prae caeteris pugna fuit, quam apud Escen­dune fecit; ubi congregato utroque exercitu Danorum & Anglorum, Rex Etheredus contra Reges Danicos, & Alfredus frater Regis contra Duces pug­naverunt utrorumque exercituum animis erectis. Vesper jam occiduus bel­lum in crastinum protelavit. Facto manè Alfredus frater Regis aderat; Rex verò Etheredus divino intentus officio remanserat in tentorio. Ammoni­tus à suis ut ad pugnam properatet, negavit se ulterius progredi, quoad esset fi­nis officii. Quae fides Regis multum fratrem adjuvit. Completo Dei servitio, cruce seipsum Rex consignans bellum adiit; cujus virtute & Dei miraculo Dani territi pedibus salutem committentes fugerunt▪ Caesus est ibi Rex Oseg, Duces quinque, vulgus innumerum. Reges Merciorum & Northanhybro­rum, qui sibi tributarii forent, sed rebellare incipientes, viriliter perdomuit. Ecce Christianus miles cum Trajano.

Attamen primo anno Regni istius nobilis Basilei Etheredi crudelissimi Dani Civitatem Wyntoniensem depopulantes, repentinè Monasterium intrantes, [Page 206] Monachos univerfos, non unus superfuit, trucidarunt; anno Domini DCCCLXVII. ut tradit Girardus Cornubiensis de Gestis Regum Westsaxo­num; & idem scribit Vigilancius in libro de Basilicâ Petri, cap. 13. Et hoc actum est anno secundo post obitum sanctissimi Patris nostri ac Antistitis Swy­thuni, postquam Monachi temporibus Anglorum praedictum Monasterium inhabitabant anno CCLXXXVII. Et Canonici Saeculares intraverunt Coeno­bium istud permittente Rege Etheredo, graviter tamen id ferente post anni revolutionem, anno gratiae DCCCLXVIII. anno tertio Pontificatûs Alfrithi Wyntoniensis Episcopi. Hâc conditione concessit Rex Etheredus AlfrithoALFRITH. Wyntoniensi Antistiti, ut Clerici Saeculares divinum officium in veteri Coe­nobio Wintoniae celebrarent, viz. quoadusque Monachi invenirentur, qui pristinâ haereditate in ipsâ Ecclesiâ gauderent Domino vota laudis persolven­tes. Sed Monachi in aliquâ multitudine non inveniebantur in Angliâ ab illo tempore usque ad tempora pacifici Regis Edgari & sanctorum Archipraesulum Dunstani Doroberniensis & Oswaldi Eboracensis, & Sancti Athelwoldi Wyn­toniensis Praesulis; ut plenius infra dicetur.

Etheredus Rex cùm humanissimè Monarchiam suam * quinque annis per­tractasset, apud Wymbornam sepelitur: de quo merito poterit dici illud Me­tristae cujusdam egregii:

Obsequiis, sensu, probitate meretur amorem.
Claruit insignis laude, beatus obit.

Alfritho successit in Praesulatum Wyntoniensis Ecclesiae ‖‖ Tumbertus,TUNBERT. qui Manerium de Stushelyng contulit ad fabricam ipsius Ecclesiae.

CAPITULUM VI. De Alfredo bono, qui primus omnium Britannorum & Anglo­rum Regum Rex erat inunctus.

COnstitutus est post decessum praeclari Principis Etheredi sive Ethelredi frater ipsius Alfredus miles invictissimus, qui natus est in Provinciâ Berkensi in villâ regia quae Wantynghe nuncupatur, qui in sacrâ Baptismatis regeneratione vocatus est Alfredus non Aluredus, sicut quidam indoctè & inhonestè pronunciant; quia hoc non erat nomen ejus, sed Alfredus ipsomet attestante qui condendo Testamentum sic scribit in linguâ Saxonicâ, quod testamentum sic incipit: [...] on [...], &c. Mater verò ejus Osburga dicebatur, foemina satis religiosa, nobilis genere & [Page 207] ingenio, quae filia erat Aslaci famosi pincernae Regis Athulphi. Qui Alfre­dus in infantilibus agens annis, Sancto Swythuno Wyntoniensi Episcopo tra­ditus erat erudiendus. Nam idem Praesul egregius quondam nutritius erat A­thulphi Patris sui. Hic Alfredus dicitur primus Monarcha secundo modo. Hic vir admirandae probitatis uxorem duxit de regali genere Merciorum, [...]ili­am scil. Athelredi Comitis Ganiorum, nomine Ethelswytham, ex quâ ge­nuit Filios & Filias, qui hoc ordine prodierunt in lucem. Primogenitus om­nium▪ vocabatur Edmundus, quem Pater adhuc ipsomet in humanis agente secit inungi, & in Regni Monarcham coronari; qui non multò post ante Pa­trem mortis nexibus deprimitur, & in veteri Monasterio Wyntoniensi sepe­litur; ut satis clarè patet intuentibus lapidem marmoreum tumbae ipsius, qui jacet adhuc in terrá ex boreali parte Altaris, ubi Missa matutinalis sive ca­pitularis celebratur. Et est Epitaphium in marmore scriptum istud; Hic ja­cet Edmundus Rex, filius Aldredi Regis. Sic verò uno modo Alfredus vulga­riter nominabatur: Erat enim secundum vulgarem opinionem quinomius, viz. A-lu-re-dus, Alnre-dus, E-lu-re-dus, Elnre-dus, Aldredus; & hoc ha­betur in libro de Concordantiis Chronicantium, sub literâ A. Ossa vero Ed­mundi Regis jam translata sunt in quoddam Sarcophagum locatum super lo­cum nuncupatum, The holy Hole; ut invenitur in quodam Libello [Roberti] quondam hujus Ecclesiae Praepositi postmodum Abbatis Westmonasterii de Ge­stis Wilhelmi & Henrici Pontificum. Iste Edmundus quia vivente Patre co­ronatus est, sed tamen ante Patrem mortuus, Patre post Filii mortem ite­rum regnante, in catalogo Regum qui Monarchae extiterant, non ponitur.

Post hunc Edmundum habuit Alfredus Rex Egelswytham filiam, & Ed­wardum, qui post se regnabat, Elfledam filiam, quae nupsit Comiti Mercio­rum Etheredo, quae postquam obierat, sepulta est Gloverniae in Ecclesiâ San­cti Petri, quam ipsam cum viro suo construxerat, super ossa Sancti Oswaldi Regis, quae à Bardeneyâ ibidem attulerant. Sed & illa Ecclesiâ per Danos de­structâ, Aluredus Eboracensis Archiepiscopus ex Monacho Cathedralis Ec­clesiae Wyntoniensis, aliud quod in urbe nunc praecipuum Monasterium est, reparavit; in quod Monasterium ipsa Elfleda, quae Merciorum Domina di­cebatur, cum viro suo translata est. In hujus Elfledae laudem Henricus Hun­tungdunensis Archidiaconus, libro 5to. hanc decantat Camoenam.

O Elfleda potens, ô terror Virgo virorum,
Victrix naturae, nomine digna viri.
Te quoque splendidior fecit natura puellam.
Te probitas fecit nomen habere Viri.
Te mutare docet, sed solam, nomina sexus:
Te Regina potens, Rexque trophaea parans.
Jam nec Caesarei tantum meruere triumphi.
Caesare splendidior Virgo, Virago vale.

Habuit etiam Alfredus Èthelwardum, virum literatissimum, & Philoso­phum in Universitate Oxenfordensi, qui sepultus est in Novo Monasterio Wyntoniae, quod modo Hyda nominatur; & Elfredam & Elgivam virgines. Ethelswytha primogenita nupsit Baldewyno Comiti Flandriae, ex qua ille genuit Arnulphum & Aldulphum. Aldulphus à Patre suscepit Comitatum Bo­noniae; ex Arnulpho Comites Flandriae descendêre. Elgiva verò postrema facta est Shaftoniae Abbatissa.

Nobilis iste Alfredus Regna, quae olim erant in Angliâ, in Comitatus di­videbat; & ut fides Christiana in Regno suo semper cresceret, florens in virtutum floribus, Universitatem Oxoniensem fundavit. Ab ipso etiam, ut diximus, descendit Inunctio Regum Angliae. Et ut vitam aequè libraret, viginti quatuor horas, quibus dies naturalis integratur, in tres partes divisi [...]. [Page 208] Equibus octo horas legendo, scribendo, orando; octo circa corporis curam; octo circa regni negotia transegit. Ad quae distinguenda pos [...]it in Capellâ suâ candelam viginti quatuor partium, quarum dispertitâ consumptione per aedituos suos de singulis praedictis moneretur. Hic etiam ded [...]t Leges, quibus tantam pacem infudit Provinciae, ut etiam ubi semitae in quadrivium findun­tur, aureas armillas homineo suspenderent, nec essent qui eas contigêre me­tu Legum. Construxit etiam tria Monasteria, viz. * Novum Monasterium Wyntoniae, & hoc sonat quia incoepit fundare, Athelneyam, & haec quidem Monachis, & Sheptoniam Sanctimonialibus, quibus praefecit filiam suam, ut diximus, Elfgivam. Mortuus verò cùm regnâsset annis viginti novem, pri­mi [...]us sepeliebatur in Veteri Coenobio Wyntoniae; sed propter deliramentum Cler [...]corum dicentium regios Manes resumpto cadavere noctibus per domos aberrare, Filius ejus Edwardùs genitoris ossa tulit, & in Novo Monasterio posuit. In [...]audem hujus inclyti Alfredi Henricus Huntyngdunensis ponit hoc versus:

Nobilitas innata tibi probitatis honorem
Armipotens Alfrede dedit, probitasque laborem;
Perpetuumque labor nomen; cui mixta dolori
Gaudia semper erant, spes semper mixta timori.
Si modò
l. victus.
tutus erat, ad crastina belia parabat.
Si modò victor erat, ad crastina belia pavebat.
Jam post transactos regni vitaeque labores,
Christus sit ei vera quies, sceptrumque perenne.

Hic Alfredus quendam Subulcum, nomine Denewlphum, inveniens, adDENEWLPH. scolas misit; qui postmodum Doctor in Theologiâ Oxoniis factus, per ipsum Alfredum Regem in Episcopum Wyntoniensem ordinatus est.

CAPITULUM VII. De Edwardo Seniore, filio Alfredi Regis.

LAetabunda, ut creditur, gaudia ac coelica intrante Alfredo milite inclyto circa annum Dominicae Incarnationis nongentesimum primum, suc­cessit filius eju [...] Edwardus, dictus Senior, qui,

Tunc juvenis nomen Regni clamatur in omen;
Ut fausto patrias titulo moderetur habenas.

Et inunctus ac coronatus est in Principem super gentem Anglicam apud Kyngeston, eodem anno quo Pater ejus decesserat; literarum cultu Patre in­ferior, sed potentiâ pariter & dignitate gloriosior. Nam multò latiùs fines imperii sui dilatavit. Totam revera Estsaxoniam, Estangliam, Northan­hymbriam, aliasque Provincias, quas diu Dani possederant vel dono Patris sui vel indulgentiâ, de manibus illorum extorsit; Scotos & Wallenses in de­ditionem accepit; fundavitque Castrum Herefordense. Unde de isto prae­claro [Page 209] Principe potest illud carmen resonare in ore omnium in ipsius laudem, quod de Judâ Machabaeo canit sic Aurora:

Post Patris occasum Judas Machabaeus, ut hostes
Extinguat, gentes conterat, arma parat.
Fratribus & sociis & cognatis & amicis
Fultus & adjutus, vulnus in hoste facit.

Iste Edwardus genuit ex Egwynnâ illustri foeminâ Athelstanum & Alfte­dum, quem in tantum dilexerat, ut ipsomet vivente fecit ipsum Juvenem coronari in Regem; ut habetur in Libro de Concordantiis Chronicorum sub lit. A. Et etiam invenitur in Libro de Secretis Novi Monasterii Wyntonien­sis: Quemadmodum Rex David fecit de filio suo Salomone, de quo metrice sic scribitur:

Ascendit Salomon, patre jubente, thronum.

Et iste Juvenis insignis ante Patrem naturae debitum solvens, sepultus est cum Patre in Novo Monasterio Wyntoniensi. Genuit etiam iste Edwardus ex Egwynnâ filiam nomine Edgytham; quae nupsit Sirichio Comiti Northan­humbrorum; quae & requiescit apud Tanwitham, & pro Sanctâ colitur. E­thelwardum genuit ex Elfledâ filiâ Elfelmi Comitis, qui instructus litera­turâ, non diu vixit. Ex eâdem uxore genuit Edwynum, & sex filias, scil. Elfledam, Edgyvam, Ethestildam, Ethildam, Edgytham, & Elgivam. Pri­ma & tertia coelibatum Domino voverunt, & apud Wyltoniam ambo requi­escunt juxta Matrem tumulatae. Edgivam dedit Pater Karolo Regi Franco­corum, filio Lodowici filii Caroli Calvi. Ethilda nupsit Hugoni Capet Re­gi Occidentalium Francorum. Edgytha & Edgyva missae sunt Henrico Ale­mannorum Imperatori maritandae. Quarum secundam ille locavit filio suo Othoni; alteram cuidam Duci juxta Alpes. Ex uxore, Edgyvâ nomine, genuit Edwardus duos filios Edmundum & Edredum, qui ambo post Athel­stanum regnaverunt; & duas filias, Sanctam Edburgam Domino dicatam, quae in Monasterio Monialium Wyntoniensium, quod Ethelswytha mater Ed­wardi fundaverat, requiescit; & Edgyvam, quae nupsit Aquitanorum Prin­cipi Lodovico.

Iste Rex insignis reparavit Universitatem Cantebriggiae, à Paganis, viz. Danis, combustam. Cujus filia Elfleda Merciorum Domina, de quâ superi­ùs memoriam fecimus, urbes multas condidit, & reparavit; quae sunt Bre­nimsbyrii, Burgum supra Sabrinam, Tunneworth juxta Lychefeld, Stafford, Warewycum, Chyrysbyry, Watesbyry, Edysbyry in Forestâ juxta Cestri­am, quae nunc omnino deleta est. Princeps iste incomparabilis Edwardus fe­cit commutationem cum Denewlpho Episcopo Wyntoniensi, pro Coemiterio Veteris Coenobii Wyntoniensis; ut fundaret in loco, ubi Coemeterium illud erat, Novum Monasterium. Et terra quam commutavit pro Coemiterio, se extendebat ad mensuram trium stadiorum & trium virgarum. Et obti­nebat totum spatium à medio Coemiterii, quod modò est, cum terrâ in quâ stat Versorium, cum gardino Sacristae, & cum terrâ in quâ aedificatum est Bracinum cum Gardino Infirmorum. Totum illud spatium vocabatur olim Antiquum Coemiterium. Iste Denewlphus rexit Episcopatum XXIV an­nis; & sic morti obediens, sepultus est in propriâ Ecclesiâ. Et ex tunc vaca­vit Sedes Wyntoniensis septem annis.

Anno Dominicae Incarnationis DCCCCIV. secundùm Wilhelmum Mal­mesbiriensem [Page 210] de Regibus lib. 2do. ex decreto Formosi Papae, cùm per septem annos plenos destituta fuerat Sede Episcopali omnis Regio Gewyseorum & Westsaxonum; Edwardus Rex congregavit Synodum Senatorum gentis An­glorum, cui praesidebat Pleimundus Archiepiscopus, interpretans distincta verba Apostolicae Legationis. Tunc Rex & Episcopi elegerunt sibi, fuitque consilium; & juxta vocem Dominicam; [...]Matth. IX. 37. Messis quidem multa, Operarii au­tem pauci; elegerunt & constituerunt singulos Episcopos Provinciis Gewyseo­rum. Frithestanum ad Ecclesiam Wyntoniensem, Athelstanum ad Cornu­biensemFRITHE­STAN. sive ad Sanctum Germanum, Werstanum ad Shyreburnensem, Aldel­mum ad Wellensem, Edulfum ad Cridiensem, Australibus Saxonibus virum idoneum Bernegum, & Merciis Ceowlphum, viz. ad civitatem Dorcestrae. Iste Frithestanus discipulus fuit Sancti Grimbaldi; & ab eo suscepit habitum Monachalem; fuit enim primitus unus ex Clericis Saecularibus, qui videns Monachorum sanctissimam conversationem, saeculum reliquit, & ad religio­nem convolavit; ut scribit Vigilancius in libro de Basilicâ Petri, cap. 9. Hic beatus Frithestanus ob eximiam sanctitatem factus est Episcopus; & vigin­ti duobus annis in omni sanctitate pontificavit; sed postea amore divinae con­templationis curam deserens pastoralem, ordinavit Sanctum Brynstanum lo­co sui Episcopum, ac ipse pauperem & Monasticam vitam usque in finem transegit; ut habetur in quodam Scripto Edwyni Monachi in Saxonicâ Lin­guâ, quòd sic incipit; [...]c Aead [...]n moncaen on ealden mini [...]ae, &c. in quo ScriptoBRINSTAN. fit mentio confirmationis cujusdam Compositionis per Sanctum Dunstanum Archiepiscopum, per Sanctum Athelwoldum Episcopum & Sanctum Fri­thestanum Episcopum, medium locum tenentem inter Sanctos Dunstanum & Athelwoldum, ob reverentiam eximiae sanctitatis in eo, inter Vetus Mo­nasterium & Novum.

Edwardus dictus Senior, cùm clementissimè Regnum Anglorum pertra­ctabat annis viginti quatuor, in Villâ Regiâ, Farundunâ nuncupatâ, diem [Page 211] clausit extremum; & Wyntoniae in Novo Monasterio, regio more, sepul­tus est.

CAPITULUM VIII. De Rege Athelstano, filio Regis Edwardi senioris, & de Episcopis Wyntoniensibus in ejus temporibus.

DE mundo ad coeleste Regnum translato nobili Principe Edwardo senio­re, filius ejus Athelstanus apud Kyngstone coronatur in Regem. Hic E [...]gyvam sororem suam misit Henrico Alemannorum principi maritandum; quam ut superius diximus, tradidit Othoni filio suo in conjugium; qui qui­dem Otho post patrem imperatoriae dignitatis diademate insignitus, gemmas & equos nec non quoddam vas ex onychino transparens & politum ita subtili caelatoris arte compositum, ut verè fluctuare segetes, gemmare vites, homi­num imagines movere videantur. Accidit quodam tempore, Rex Athelsta­nus contra Scotiam properabat, & in eundo beatum Joannem Beverlacensem visitabat, super cujus Altare cultellum suum pro vadio posuit, promittens, quod si victor rediret, cultellum digno pretio redimeret; quod & implevit. Post victoriam verò in redeundo rogavit Deum; ut prece Sancti Johannis Be­verlacensis evidens aliquod signum ostenderet, quo praesentes & futuri cog­noscere possent, quòd Scoti deberent de jure Anglis subjacere. Unde Rex cùm gladio suo percussisset scopulum quoddam lapideum juxta Castrum de Dunbar, qui usque hodie ad mensuram unius ulnae ex ictu ejus est cavatus; deinde in redeundo dignâ dotatione cultellum redemit. Recepit etiam Rex Athelstanus à praedicto Othone ensem Constantini Magni, in quo literis au­reis nomen possessoris legebatur, in cujus capulo super crassas auri laminas fi­gebatur clavus ferreus de quatuor quibus Christus in Cruce figebatur: Item & lanceam Caroli Magni, quâ vibratâ semper victor abibat, quam tradunt aperuisse latus Christi: Item & Vexillum Sancti Mauricii Martyris, quo Ca­rolus usus est contra Saracenos; item partem sanctae Crucis & partem Coronae spineae; quarum aliquas partes Rex Athelstanus Monasterio de Malmesbyry delegavit; ut scribit Wilhelmus Malmesbiriensis de Regibus lib. 2do.

Princeps iste insignis Athelstanus inter plurima bella intestina unum habuit cum Danis; ubi ceciderunt ex parte Danorum Rex Constantinus cum quin­que Regulis, duodecim Ducibus, & tota paenè congeries Barbarorum. A­thelstanus tertio Regni sui anno Monarchiam totius Angliae suscepit sub quar­tâ distinctione, solusque absque aliquâ contradictione alicujus super totam Angliam regnavit; quod Alfredus Avus suus & Edwardus Pater suus, prop­ter Danorum irruptiones & invasiones facere penitus non valebant. Nam ter­tio istius Athelstani Regni anno statutum fuit inter Regem Athelstanum & Regem Dacorum Anelafum, ut quilibet eorum eligeret virum fortissimum, ita quod inter eos fieret duellum pro jure Regni, ut eorum qui habuerit victoriam, Rex illius partis, quae obtinuerit victoriam, habeatur pro Rege ex jure totius Angliae. Pacto isto ex utroque parte firmato, eligitur ex parte Regis Danorum Gigas mirae longitudinis, invisus, inhumanus, ac non malae meditationis ignarus, vir inter mille ducentos quinquaginta Danos fortissimus, nomine Colbrondus. Ex parte verò Athelstani Regis Angliae eligitur Comes de Warewyke miles optimus, prudens, moderatus, sapiens, strenuus, justus, animosus & bellicosus. Unde & quasi inter sexaginta fortes ex for­tissimis▪ Israel, qui ambiunt lectulum Regis Salomonis omnes tenentes gladios & ad bella doctissimi. Et iste Miles cum fortitudine animosior, nomine GWYDO. Inter hos ponitur jus Angliae. Quid plura? Statuitur locus con­flictûs [Page 212] extra Borealem plagam Civitatis in quodam loco, qui modò The [...]yde Mede vocatur, olim Denemarch appellatus est, propè Monasterium de Hyda; conveniunt ambo Comes & Gigas. O viri praeveteris pugnaces; qui dum mutuos enses alter in alterum mitteret, prosiliebant ex ictibus ignes, ac si tonitrua coruscationes procrearent. Diu dubium fuit, cui praestantior vigor inesset. Quandoque enim praevalebat Comes Gwydo de Warewyk, & cede­bat Gigas; cedebat Comes, & praevalebat Colbrond. Tandem post diutur­nos conflictus gratiâ Dei opitulante Gwydoni conceditur victoria, & quae propria sica erat Colbrond ejusdem Gigantis amputavit caput & ambobus Re­gibus obtulit. Gloria & ingens laetitia Anglis; pavor & stupor maximus in­vasit Danos; sic vero deinceps sub pace Dani degebant, quasi homines Ligii Regis Angliae usque ad tempus Etheldredi Patris Sancti Edwardi. In signum verò victoriae reservatur eadem sica praedicti Colbrond Gigantis, cum quâ truncatum erat caput ejus à Gwydone comite de Warewyk, in Thesaurariâ Ecclesiae Cathedralis Apostolorum Petri & Pauli, & Sancti Swythuni Wynto­niae usque in hodiernum diem; & vocatur eadem sica ab Anglis Colbrond [...]s [...]x. Iste Athelstanus Constantinum Regem Scotiae & Dunwallum Regem omnium Wallensium regnis suis cedere compulit; quos postea sub se regnare permisit, gloriosius esse pronuncians Regem facere, quam Regem esse. Actum est enim Duellum inter Gwydonem de Warewyk & Gigantem Col­brandum anno Dominicae Incarnationis DCCCCXXVII. & anno ejusdem Regis Athelstani tertio.

Inclytus Princeps Athelstanus Veteri Coenobio Wyntoniensi, ut necessaria praeberentur Christo servientibus, tria maneria concessit, viz. Chylbolton, Eneford, Hamerysworde; insuper & inter caetera bona unum memoriâ dig­num gessit, viz. Decretum composuit de dandis decimis in Regno suo.

Sanctus Frithestanus Wyntoniensis Ecclesiae Praesul pontificabat XVII. an­nis tempore Edwardi senioris, & quinque annis tempore istius Regis Athel­stani: mortuus verò sepultus est in Ecclesiâ Cathedrali Wyntoniensi; cui suc­cessitBRINSTAN. Brynstanus, quatuor tantum annis regens Episcopatum. Hic sanctus vir ex discipulo & Monacho Sancti Grimbladi factus est Wyntoniensis Epis­copus. Primitus enim erat unus ex Clericis Saecularibus, scil. in Wyntoniensi Ecclesiâ; sed postmodum saeculo relicto factus est Monachus. Istum purissi­mae sanctitatis fuisse scribit Wilhelmus Malmesbyriensis de Pontificibus lib. 2do. Quotidiè missas pro defunctis cantabat. Singulis noctibus Coemiteria prope Civitatem Wyntoniensem circumibat dicens, Placebo et Dirige; cum commendatione pro animabus fidelium ibi requiescentium. Hoc cum qua­dam vice faceret in Coemiterio sanctae Anastasiae, expletisque omnibus subjun­geret; Requiescant in pace; voces quasi exercitus infiniti è sepulchris audivit respondentium, Amen. Idem Dominici exempli ardentissimus executor pe­des egenis omni die semotis arbitris lavabat, mensam & cibos apponens, nec pro disciplinâ famulantium reliquias abstergens. Obsequio consummato, pau­peribusque dimissis, ad caeteras horas in Dei servitio complendas ibidem re­manebat; orationibus, ut creditur, vacans. Quodam ergo die pro consue­tudine ingressus nullâ antea interpellatus aegritudinis molestiâ subitò clam omnibus spiritu vitali caruit. Clientes qui consuetudinem ejus nossent, tunc quoque orationibus occupatum crederent, totâ die jacere passi; at verò se­quenti diluculo irrumpentes inveniunt cadaver sine mente. Conclamatus est ergo, & sepulturae datus; sed cives, quia interceptum morte videbant, om­nes ejus memoriam obliteravere silentio, nescientes, quod scriptum est; Non [Page 213] potest male mori, qui bene vixerit: & justus quacunque morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio erit. Correxit id divina rectitudo longo post tempore succedente Sancto Athelwoldo Wyntoniensi pontifice hoc modo. Quadam enim nocte cum idem sanctissimus pontifex Athelwoldus solus in Oratorio sanctae Dei ge­nitricis Mariae intentissimè devotis incumberet precibus; repentè vidit coram se astantes tres sacerdotales viros pontificalibus infulis redimitos, & aspectu praeclaros. Apparuerunt isti tres viri non in ecstasi, sed in verâ vigiliâ; ut scribit Wilhelmus Malmesbyriensis ubi supra, & etiam habetur in Vitâ ejus­dem Sancti. Ostendebant enim se sanctissimo Athelwoldo hoc modo. Cum­que venerandus pontifex Athelwoldus pro claritate vultûs vix posset eos aspi­cere; unus eorum qui propior sibi assistebat, officiosissimè eum salutans ait: Pax tibi sit, frater carissime, noster Coepiscope. Tum ille: Quis es tu inquit Domine? & qui sunt isti? At ille, ego sum, inquit Brinstanus hujus sedis quondam Episcopus; hic qui prior assistit Sanctus est Birinus, natione Roma­nus; alter verò beatus est Swythunus, specialis hujus urbis Patronus. Nove­risque quia sicut me cum eis hîc vides in praesentiâ; ità cum eis in coelo non dispari fruor gloriâ. Cur ergo fraudor honorificentiâ mortalium, qui magni­ficor consortio coelestium spirituum? Finierat, & in aerem cum sociis elap­sus pretiosâ sui memoriâ provincialibus appositâ nihil non venerationis dein­ceps emeruit. Sanctus ergò Athelwoldus divinâ revelatione instructus, facto manè in unum collectis fratribus, cuncta quae viderat, per ordinem enarra­vit; & beati Brynstani festivitatem singulis annis perpetualiter celebrandam instituit. Defuncto autem beato Brynstano, sepultus est in Ecclesiâ primae se­dis in gente Gewyseorum.

Post decessum verò beati patris Brynstani, annuente Rege Athelstano, cum acclamatione totius Cleri & populi Elphegus, * ex Monacho Glastoniensi inELPHEGUS. Pastorem eligitur Wentanae Ecclesiae. Hic ad caeterarum virtutum cumu­lum, quibus laudabiliter quam abundè pollebat, etiam Prophetiâ clarus fuit. Hujusce dicti duo erunt causâ exempli. Dies erat Cinerum, & Pontifex pro more poenitentes Ecclesiae liminibus excludebat: caeteros adhortatus est; ut jejunio & castitati vacantes etiam uxorias delicias abjicerent illis diebus; fructum dignum poenitentiae esse, si qui multa illicita commiseris, & licitis abstineas. Doctrinam reverenter audientibus caeteris, unus jo [...]ulari voce emissâ aliis risum excussit: non posse se temperare à convivio simul & conju­gio, ut pariter abstineat à cibis & Vener [...]; quinimò uxorem, quam cubili aliquamdiu submovisset, in proximo ad usum noctis revocaturum; petulan­ti & vulgari verbo exaggerans fatuitatem suam. Tum vox Episcopi submur­murantis ab astantibus audita & intellecta est: Contristas me miser, nesciens quid ventura pariat dies. Duram Prophetiam vicina mors nebulonis excepit. Postero enim manè in cubiculo repertus est exanimis, à Diaboloque guttur ejus elisus. Alioque tempore ordinavit pariter ad Presbyteratûs gradum tres Monachos, viz Dunstanum, Athelwoldum, & quendam Athelstanum, qui postmodum monasticae vestis Apostata, caelibatu contempto in meretriciis am­plexibus vitam effudit. Completis solempniis, sanctae recordationis Praesul adhaerentes alloquitur: Hodiè coram Deo tribus viris manus imposui; quo­rum duo pontificalis ordinis gratiam nanciscentur; unus in civitate Wygor­niâ, deinde in Cantiâ; alter meam sedem quandoque implebit successione le­gitimâ; tertius voluptatum volutabro se ingurgitans miserabilem sortietur exitum. Hic Athelstanus qui pro familiaritate cognationis praesens esset, protervâ consultatione Sacerdotem invasit, Num ego ero unus ex duobus, qui [Page 214] Episcopali dignitate sullimandi sunt? Non, inquit, erit tibi pax, neque sors in eo, quem praefatus sum, ordine; neque permansurus es in eâ, quâ ho­minum oculis lenocinaris, veste. Quanta sanctissimae mentis dignitas, ut evidenter & sine fuco Coelorum efferret secreta? Neque enim in terram ceci­derunt verba ista, sed etiam in verum solidantur per consequentia. Dunsta­nus & Athelwoldus angustam viam, quae ducit ad vitam, terentes insignes in praedictis Episcopatibus emicuêre; tertius latas saeculi semitas cursitavit. Haec Wilhelmus Malmesbiriensis de Pontificibus lib. 2do.

Iste nobilissimus Basileus Athelstanus pro animâ fratris sui Edwyni, quem pravo usus consilio in mari fecerat submergi, duo Coenobia construxit, viz. Mydeltone & Mychelneye; & ea praediis multis & possessionibus ampliavit; ut tradit auctor in Flores historiarum sub anno gratiae 939. Et postquam Regnum Angliae strenuè gubernasset annis XVI. moriens apud Gloverni­am sine liberis, apud urbem Madulf, i.e. Meldunensem ultimum diem resur­rectionis expectat. In ejus laudem sic canit quidam Metrista & meritò.

Regia progenies produxit nobile stemma;
Cùm tenebris nostris illuxit splendida gemma.
Magnus Athelstanus patriae decus, orbitu recti,
Illustris probitas à vero nescia flecti.
CAPITULUM IX. De Edmundo Rege & fratre Athelstani, & de Praesulibus Wyn­toniensibus in ejus temporibus.

SUccessit Athelstano Edmundus germanus ejus, apud Kyngeston corona­tus, adolescens decem & octo circiter annorum, anno gratiae DCCCCXL. Edmundus genuit ex Elgyvâ Reginâ suâ filios Edwynum & Edgarum pacifi­cum. Iste in proprium dominium Northanhymbriam & terram Cumber­land, devictis Danis & expulsis, suscepit: in quâ expeditione Rex Edmundus accepit secum ossa Galfridi Abbatis & Hyldae Abbatissae, & detulit usque Glo­verniam. Rex Edmundus nobilissimas civitates in Angliâ, viz. Lyncolni­am, Snotingham, Derbeiam, Staffordiam, Legecestriam, quas eatenus Dani incoluerant, de manibus eorum extorsit, & luce fidei illustravit. Hic Ed­mundus Anelaf Danum & Paganum de sacro fonte levavit; & iste alter He­raclius, consilioque Sancti Dunstani tunc Glastonienfis Coenobii Abbatis sta­tuenda statuit, & corrigenda correxit; illud (que) Monasterium rebus & personis plurimum nobilitavit: qui, ut scribunt Marianus Scotus & Galfridus, in septi­mo Regni sui anno, dum Dapiferum suum de manibus aemulorum suorum erripere vellet, interfectus est ab illis apud Pukylchyrche, sed apud Glasto­niam sepelitur. Vetus Coenobium Wyntoniae in tantum confortatus est; ut quemadmodum de Salomone, sic de eo potuit dici in diebus suis:

In Templo Regis non est audita securis;
Malleus hic tuus est, quo te patientia tundit,
Ut sic ad coeli regna politus eas.

[Page 215]In hujus Regis tempore per totum tempus regni sui pontificabat in Wynto­niensi Ecclesiâ Sanctus Elphegus, de quo supra mentionem fecimus.

CAPITULUM X. De Edredo Rege, fratre Athelstani Regis.

INgresso universae carnis semitam Edmundo, post fratrem suum Edredus successit in regnum; qui apud Kyngeston coronatur. Huic & Scoti, sicut & praedecessoribus suis, colla subdiderunt. Princeps iste nobilis multum di­lexit Vetus Monasterium Wyntoniae; ita quòd crucem magnam ex auro & imaginibus aureis eidem Ecclesiae liberaliter contulerit; ut scribit Vigilancius in Libro de Basilicâ Petri. Insuper duo haec Maneria redonavit, viz. Dun­ton & Hussebourn. Qui dum graviter aegrotaret, Dunstanum Confessorem suum accersivit; cui festinè accedenti vox Angelorum obitum ejus clarè inso­nuit; Modò Rex Edredus requiescit in pace. Ad quam vocem equus, cui Dun­stanus insedit, absque sessoris laesione in terram corruens exspiravit. Dun­stanus autem sepelivit Regem Edredum in Veteri Monasterio Wyntoniensi. Hic etiam Edredus inter caetera pietatis insignia Coenobium Abandoniae fun­ditus dirutum, quod Cissa pater Inae priùs fundaverat, per Sanctum Athel­woldum sicut in praesenti cernitur exaltavit. Post novem verò annos cum dimidio regni sui spiritum coelo reddens, ut diximus, corpus ejus human­dum Wyntoniae in Veteri Coenobio dereliquit *, anno Dominicae Incarnatio­nis DCCCCLV. Exemplum forte posteris Principibus relinquens, quemad­modum

Sic Rex sit constans, sit fortis, mollia vitans.
Ipsum constantem flectere nemo queat.

Istius Regis Edredi anno sexto decessit Sanctus Elphegus Confessor & Wyntoniensis Pontifex, anno septimo decimo sui Episcopatûs, & in propriâ Ecclesiâ Cathedrali corpus ejus traditur sepulturae. Huic beato Elphego successit Alsinus in Episcopatum Wyntoniensem, vir regalis prosapiae & egre­giaeALFSINUS. literaturae; si non Simoniacâ labe pollueretur. Supra modum enim aspirabat ad honorem Archiepiscopatûs Dorobernensis Ecclesiae. Unde con­tigit ut mortuo Odone Dorobernensi Archipraesule, iste Alsinus para [...]s ad­vocatis, quorum manus palpaverat, subreptoque Regis Edgari edicto Can­tiam intrusus est. Primoque exceptionis die non abstinuit, quin furias men­te confotas evomeret, tumulum beati viri Odonis pede pulsans, animam voce lacessens; Tandem, ait, pessime senex, vivacem animam effudisti; serò me­liori locum faciens abiisti; itaque quod diu cupiveram te invito teneo. In­de tibi malas gratias ago & habeo. Sed illo exacto die, cùm rabiei efflator cubili se dedisset; vidit beati viri effigiem astantem, & improperare convici­um, & velox minari exitium. Ille qui volatico phantasmate se derideri cer­neret vel putaret; nihilominus ad recipiendum pallium Roman per Alpes contendebat. Ibi nivali frigore gelatus nihil aliud remedii comminisci potu­it, quàm ut exenteratorum equorum adhuc spirantibus extis immergeret pe­des, [Page 216] quibus Sancti sepulchrum violaverat. Sed nec sic algore tepente, in mortem animâ fugiente diriguit. Tandem à servis suis multo labore in An­gliam deportatus Wyntoniae sepelitur. Willelmus Malmesbyriensis de Ponti­ficibus libro primo. Alfsine successit Brithelmus; cui Sanctus AthelwoldusBRITHEL­MUS. Glastoniae Monachus, & Abbas Abandoniae, successit, & Praesulatum Wynto­niensem suscepit regendum: de quo plura inferiùs dicentur.

CAPITULUM XI. De Edwyo Rege, primogenito Edmundi Regis.

EDwyus, primogenitus Edmundi fratris Athelstani & Edredi, apud Kyngeston coronatur anno Domini DCCCCLV. Hic prae omnibus Ecclesiasticis exosos habuit Monasticae Religionis viros. Causam injustissi­mam talis odii recitat Willelmus Malmesbyriensis de Regibus libro 2do, Ce­strensis in suo Policronico, lib. 6. c. 9. Marianus Scotus cum Alfrido. Utinam Alexandri, Scipionis & Nospurnae exempla castimoniae animum istius Regis ab illecebris revocarent. De primo narrat Vegetius de re militari, quòd cùm capta esset Virgo quaedam nobilis eximiae pulchritudinis cuidam Principi de­sponsata, summâ temperantiâ ei pepercit, ita ut illam respueret, sed ad sponsum intactum remisit; quâ remissâ, universae gentis & Principis mentes sibi subjugavit. De secundo narrat Valerius Maximus de Gestis Principum Romanorum; Quòd Scipio Princeps Romanus missus in Hispaniam, eo mo­mento, quo castra intravit, edixit ut omnia, quae voluptatis causâ comparata erant, amoverentur: unde & duo millia scortorum leguntur abiisse ab exercitu. De tertio narrat idem Valerius, quòd cùm Nospurnas pulcher adolescens, cùm esset excellentis pulchritudinis & mirae speciei, & ex hoc plurium dominarum illustrium sollicitaretur aspectibus; faciei decorem confudit, & faciem suam obfuscavit, ne decor ejus esset incitamentum vel irritamentum alienae libidi­nis. Hic * duobus annis regnans, in tertio deponitur, in quarto moritur, sepultusque est in novo Monasterio Wyntoniae; quia Respublica non augetur nisi moribus virtuosis. Unde Augustinus secundo de Civitate Dei, recitans verbum Ennii Poetae, sic scribit:

Moribus antiquis stat res, Romanaque virtus.

Adeò enim erat petulans adolescens, & totus libidinibus deditus; ut bea­tum Dunstanum pro eo quòd eum pro suis excessibus saepiùs arguebat, multi­pliciter afflixerit, & exilio dampnaverit. Hic etiam in tantum Monastici Ordinis professores, & non solùm eos, verùm etiam homines & servientes eorum in totâ Angliâ priùs facultatibus suis nudatos jussit in exilium deporta­ri. Coenobium Malmesbyriense plusquàm ducentis quinquaginta septem an­nis à Monachis inhabitatum stabulum fecit Clericorum; ut vult Willelmus [Page 217] Malmesbyriensis. Hujus anima, ut quidam scribunt, creditur post mortem precibus Sancti Dunstani à poenis Inferni liberatam, & in sortem Poenitentium translatam esse.

CAPITULUM XII. De Edgaro Rege pacifico, fratre Edwyni sive Edwyi.

EDgarus filius Edmundi, & frater Edwyi sive Edwini, successit fratri in Regnum. Hic Edgarus pacis amator & veritatis, aequitatis, & ju­stitiae coelitùs à nativitate suâ in Regem designatus, apud Bathoniam coronatus est anno Domini DCCCCLX. Hic pacificus fuit, & plures leges bonas con­didit, easque per totum Regnum suum observari praecepit. Hic etiam Praesu­latum d Wyntoniensis Ecclesiae contulit S. Dunstano; qui adjuncto postea Londonensis Ecclesiae Praesulatu gemino claruit Pontificio. Tandem Odone Archiepiscopo Cantuariae defuncto, idem Sanctus Dunstanus Archiepiscopus Cantuariae est effectus. Hujus Regis Edgari pacifici tempore nunquam ex­ercitus advenarum Angliam infestabant; cujus dominio Reges Humbrorum, Scotorum & Wallensium colla dederunt. Hic tria millia sexcentas robustas naves congregaverat ad defensionem hujus Terrae. Nec ullus ferè annus regni sui fuit, quo non necessarium aliquod fecerit, quo non Monasterium novum fundaverit. Ob haec ergo opera nullas domesticorum insidias, nullum exterminium aliorum sensit.

Istius Christianissimi Regis Edgari anno regni sui tertio, viz. anno Domi­nicae Incarnationis DCCCLXIII. Sanctum Athelwoldum elegit Edgarus adETHELWOL­DUS. Episcopatum Wyntoniensis Ecclesiae; consecravit (que) illum beatus Dunstanus Do­robernensis Ecclesiae, i.e. Cantuariensis Archiepiscopus. Iste sanctissimus pater Athelwoldus primò sub Sancto Dunstano Abbate Glastoniensi factus est in eo­dem Coenobio Monachus; ac postmodùm Rex Edredus audiens sanctitatem Athelwoldi, instinctu matris suae Edgivae, tradidit ei quendam locum Aben­donia nominatum, quo modicum antiquitùs habebatur Monasterium, quod Cissus Regulus, pater Inae, construxit, sed tunc neglectum ac destitutum. Contulitque ei Rex ad reparationem domorum de thesauro suo, ac Mater e­jus largiùs munera ei direxit. Factus ibidem Abbas Athelwoldus Monachos congregavit, & in magnâ vitae sanctitate illos rexit; ut scribit Johannes in Historiâ Aureâ sub anno gratiae 960. Qui Athelwoldus postmodùm, ut dictum est, factus Wyntoniensis Episcopus, reclamavit Monachos in propriam haere­ditatem, viz. ad Wyntoniensem Ecclesiam inhabitandam, expulsis Clericis; qui non nisi pro tempore substituti fuerant, quousque Monachi invenirentur in aliquo numero, qui ipsam Ecclesiam habitarent. A primaevis enim tem­poribus Monachi erant in Wyntoniensi Ecclesiá; quod bene cernens almifluus Pontifex Athelwoldus, cum consensu Regis Edgari, & sanctissimi Dunstani Dorobernensis Archiepiscopi, & Sancti Oswaldi Eboracensis Archipraesulis, Clericos expulit à veteri Monasterio Wyntoniae, adducens illuc Monachos de Abendoniâ Sabbato in capite quadragesimae, Clericis incipientibus post com­munionem, viz. Servite Domino in timore, &c. quibus ipse Abbas & Epis­copus extitit. Sed postmodùm respirandi ad pristinam dignitatem proposi­tum arripientibus Clericis infra Refectorium veteris Monasterii Wyntoniae, & expectantibus cunctis cum Sancto Athelwoldo sententiam Regis praesiden­tis & Archiepiscopi Dorobernensis Sancti Dunstani, divinitùs vox de imagine Crucifixi in muro collocatâ regiis auribus pariterque Archipraesulis intonuit sub hac formâ, caeteris omnibus hoc ignorantibus; Absit hoc ut fiat, Absit hoc ut fiat; judicâstis bene, mutaretis non bene▪ Ad hanc vocem stabilimentum [Page 218] suscepit Ordo Monasticus, ut inhabitet in domo Domini in longitudinem di­erum, maligno consilio Clericorum dissipato. Qui videntes suam nihil prae­valere nequitiam, tamdiu per diversas gentis Anglorum provincias huc illuc­que dispersi sunt, quousque vitam finierint. Iste etiam sanctissimus pater Athelwoldus anno revoluto, annuente Rege Edgaro, Canonicos expulit de Novo Monasterio Wyntoniae, ab adventu Normanorum in Angliam Hyda dicto; & Monachos cum Abbate introduxit; ordinavit autem illis Abbatem Ethelgarum sive Algarum; qui postea Australium Saxonum Episcopus fa­ctus, demum post Sanctum Dunstanum Archiepiscopus Dorobernensis sive Cantuariensis est effectus.

Apud Wyntoniam quoque Monasterium Monialium in honorem beatae Mariae Virginis, ab Ethelswythâ, matre Edwardi senioris, primitùs funda­tum, de novo reparavit, & competentibus possessionibus ampliavit. Locum quendam Ely dictum, ubi erat Monasterium Sanctae Etheldridae Virginis, pro tunc à Danis destructum, & regio fisco redactum, non modico pretio Sanctus Athelwoldus emit; Monachos ibidem ordinavit, & Brythnothum Praepositum Veteris Monasterii Wyntoniae Abbatem ipsis instituit, & locum aedificiis reparavit. Emitque à Rege Edgaro locum Medamstede tunc, nunc Burgh nominatum, Basilicamque congruis aedificiis ornatam in honorem be­ati Petri consecravit, Monachos inibi ordinavit; Eadulphum eis Abbatem instituit, qui post Sanctum Oswaldum Archiepiscopus Eboracensis factus est. Tertium nihilominus locum pretio acquisivit, qui propter spineta circum­quaque subcrescentia Thorneia nuncupatur; & Monachos ibidem statuit, & Godmannum eis Abbatem praefecit, circa annum Gratiae DCCCCLXX. ut re­fert Johannes in Historiâ Aureâ.

Quod superiùs dictum est de expulsione Clericorum ab Ecclesiâ Cathedrali Wyntoniae, & introductione Monachorum, scribit Wilhelmus Malmesbyri­ensis, auctor in Flores historiarum, Florentius, Marianus Scotus, & plurimi alii Chronicantes: sed modò quid de illâ expulsione & introductione scribat Johannes in Historiâ aureâ videamus. ‘Sanctus, inquit, Athelwoldus juben­te Rege Edgaro, anno Domini DCCCCLXIII. à Sancto Dunstano Doro­bernensi Archiepiscopo Wyntoniensis Episcopus consecratus est; erant au­tem tunc in Veteri Monasterio Wyntoniensi Canonici nefandis moribus im­plicati, elatione, insolentiâ atque luxuriâ praeventi; adeò ut nonnulli eo­rum dedignarentur Missas suo ordine celebrare; repudiantes uxores, quas illicitè duxerant, & alias accipientes; gulae & ebrietati jugiter vacabant; quod minimè ferens Episcopus Sanctus Athelwoldus acceptâ à Rege Edgaro licentiâ expulit eos, & Monachos de Abendonâ introduxit; quibus ipse Ab­bas & Episcopus fuit. Misit autem Rex ministros suos, Clericis praecipiens, ut confestìm loco renunciarent, aut habitum Monasticum susciperent. Qui nimio pavore perterriti, & vitam execrantes Monasticam, intrantibus Mo­nachis illico exierunt; sed tamen postmodùm tres illorum habitum Monasti­cum susceperunt. Itaque usque tunc in gente Anglorum non erant Monachi nisi in Glastoniâ & Abendoniâ.’ Haec Johannes in Historiâ Aureâ. His visis considerandum est, qualiter pro Monachis veteris Coenobii Wyntoniensis, & quod Monachi erant in illâ Ecclesiâ ab antiquis temporibus; Pacificus Rex Edgarus. Sequitur Charta Regis Edgari.

‘Ad redemptionis suae augmentum omni conatu cuncti student Orthodoxi; ut fidei, spei, charitatisque alis veluti vestium fulgore amicti, pretiosarum­que splendore gemmarum adornati, sanctarum virtutum copiâ perspicui, criminum pondere semoti, terreni corporis ergastulo versantes, lachryma­rumque valle cum nimio degentes certamine, totius animi cultum coelesti habitatione theorico figant meditamine. [...]Phil. III. 20. Nostra, inquit Apostolus, con­versatio in Coelis est. Hinc ergò ego Edgar Domini largiente gratiâ totius Al­bionis [Page 219] Basileus, sedulâ procurans solicitudine, ne Catholicorum quispiam actuali degens conversatione aliquâ saecularium rerum vexatione à contempla­tivâ impeditus vitâ incongruè revocetur, quod olim à praedecessoribus nostris Ecclesiis Domini ad sui famulatûs obsequium egregiâ concessum libertate fu­erat, renovando libentissimè recupero. Hujus rei gratiâ jura omnia prae­dicta & superiùs distinctis locis ordinatim novis literarum apicibus designa­ta, Christi compunctus spiramine, justo utens judicio, ad usus Pontificum supradictae Ecclesiae vitâ religiosâ regentium, pro animae meae salute, reg­nique ac successorum meorum prosperitate, aeterná libertate cum optima­tum meorum consilio devotus admodum restitui, omnique saeculari glorios [...] soluta dicavi servitute; ne vexatione mundanae afflictionis mens Praesulum pro nostris facinoribus intercedentium à divinâ contemplatione remota defi­ciendo lascesseret. In nomine almae Trinitatis ac individuae unitatis praeci­pio; ut succedentium temporum Episcopi ita gregem Dyrocheo. i. duplici pastu nutriant Monachorum; ut nostris temporibus per sapientium ordina­tum est providentiam, & alimenta ex Chyltacombe Monachis copiose tribu­ant, & sine ullâ retractatione hilariter subministrent, & nullius nimietatis inquietudine perturbent; ne à vita theorica vel immoderata superfluitas, vel intolerabilis paupertas cum magno animi detrimento illos amoveat; omnia in victu & vestitu secundùm Regulae modificet praeceptum. Certè Canoni­ci omni vitiorum naevo deturpati, inani gloriâ tumidi, invidiae livore tabidi, Philargyriae maculis obcaecati, luxuriae facibus lividi, gulae omnimodo dedi­ti, Regi terreno non Episcopo subjecti, praefati ruris usu veterano moderno tempore pascebantur alimentis. Ebrietatem siquidem & homicidia sectan­tes, conjuges suas turpiter nimiâ & inusitatâ libidine amplectentes, Ecclesi­am Dei rari & perpauci frequentare volebant, nec horas celebrare Canonicas dignabantur. Quo reatu ejectis cum Praeposito Canonicis, & eliminatâ im­mundorum spurcitiâ, Monachi in sede constituti sunt Episcopali; qui sanctis adornati virtutibus, humilitate praecipui, vigiliis, hymnis, & orationibus assidui, abstinentiâ macti, castitate perspicui, legitimè viverent, & obse­quium Ecclesiae regulariter implerent. Rura absque dubio superiùs notata renovare benivolâ studui intentione; & quae injustè abstracta fuerant à Mo­nachis ab antiquo Ecclesiam illam occupantibus Duntoun, viz. Taunton, Alresford, Cleres, Tycheburn, Wordy, Funtell, Stoke, Fermesham, Ec­clesiae Dei devotus admodum ideò restit [...]; ut tali & tam necessario jocun­ditatis additamento Monachorum Christo humani generis Redemptori fide­liter castéque servientium gregem facilius libentiusque pascerent; dum praefatis ruribus sublatis Canonicis, [qui] turpiter contra fas inhonestéque degentes in tam augustâ rerum possessione usu pascebantur perpetuo. Alan­tur igitur solito Monachi ab hujus vitae curis remoti, unde alebantur Cano­nici ab iis quae à Monachis in ipsâ Ecclesiâ degentibus olim injustè abstracta erant cum aviditate nimiâ, curis vitae recidivae intenti. Rura omnia supe­riùs notata Episcoporum usui peculiariter ad votum deserviant: illa verò quae Canonici olim cum Praeposito sine peculiari Praesulis dominio usu posse­derant veterano, haec eadem Monachi communiter ad necessarios usus jure possideant perpetuo; & cum Antistitis consilio ac juvamine bene regant, & per Praepositum fratribus cunctis necessarium, Episcopoque, uti regula praeci­pit, cum omni humilitate subjectum sapienter disponant. Pastum▪ ex Mo­nachorum villis nequaquam Praesul Diocesim lustrando avidus exquirat: emp­tis necessariis fratrum indumentis, quicquid ex lucro villarum superfuerit, unito Episcopi fratrumque consilio hospitum necessitatibus & Ecclesiae usibus, omni scupulatione remotâ, fideliter expendatur, & non loculis▪ Episcopi peculiaribus ad animae detrimentum reclusum custodiatur. Post unius Epis­copi obitum alter ex eâdem Monachorum congregatione, qui dignus sit Pon­tificatûs [Page 220] ordine fungi, & non aliunde eligatur. Si autem impedientibus peccatis vel imperitiâ, in eodem Monasterio talis, qui dignus sit, inveniri nequiverit; ex alio noto Monasterio Monachus, non autem Canonicus, ad tanti gradûs dignitatem, qui dignus sit secundùm meritum atque doctri­nam, unanimi Regis & Monachorum ejusdem Monasterii consilio sapienter eligatur. Et non solum in hâc Pontificis electione, verùm etiam omnibus rebus regulae usus jugi teneatur custodiâ; ut in omnibus quae egerint, vel regulae normam hilariter custodiant, vel majorum cum omni devotione imi­tentur exempla. Electus vero nullâ superfluitate Monachos perturbet vel inquietet; nec Clericos sive Laicos in claustra vel refectorium introducat; sed Missam celebrans, Monachorum reverenter fungatur officio; ac in Re­fectorio quotiens voluerit comedens, eorum & non Canonicorum vel Laico­rum inibi utatur obsequio. Monachos si quoslibet secum suum lustrando Episcopatum habere voluerit; illos sumat, qui provectae aetatis sunt, quo­rum profectu & moribus ad Christi roboretur famulatum, & non pueros vel juvenes lascivos, quorum levitate laesus in aliquibus depravetur. Rura tam à regibus, quàm à diversis Catholicis ad usus fratrum Domino largifluè col­lata, hujus saeculi militibus sive propinquis carnalibus pro munere quolibet adulando tribuens ad animae suae detrimentum nequaquam disperdat. Qui praedicta statuta benivolâ servare volunt [...]ate studuerit, Domini nostri Jesu Christi benedictione in praesenti saeculo perf [...]uatur, & post ejus obitum ad aeternae beatitudinis vitam Christo opitulante securus perveniat. Si quis au­tem philargyriâ seductus aliquid ex his, quae cum consilio sapientium prae­cepta sunt, vel minuere praesumpserit; deleatur nomen ejus de libro vitae; & in Jesu Christi Salvatoris mundi, ejusque Genitricis Mariae, omniumque Sanctorum persecutione maneat; & post vitae suae terminum cum Judâ Christi proditore ejusque complicibus inferni miseriâ punitus intereat, si non cum satisfactione emendaverit, quod nequiter pejorando deliquit.’ Et ista Charta auctoritate Papae confirmata est.

Ex istâ Chartâ habemus, quòd Monachi erant in Wyntoniensi Ecclesiâ ab antiquis temporibus; immo, ut dictum in primo libro, infra ducentorum annorum numerum à Christi incarnatione Monachi inhabitabant Ecclesiam Wyntoniensem. Et sic Monachi erant multo tempore ante beatum Bene­dictum; quia in primitivâ Ecclesiâ. Quod quidam moderni negant, affir­mantes quòd qui dicebantur Monachi ante Sanctum Benedictum erant Sa­cerdotes & Clerici saeculares, & similiter Laici; quia omnes illi erant Custo­des unius, quod est interpretatio hujus nominis Monachus; & utinam sic. Contra horum assertiones Sanctorum Patrum introducemus auctoritates. Doctor Uthredus in libello suo de institutis Monachorum, ponit quatuor di­stinctiones fidelium in primitivâ Ecclesiâ, viz. Apostolos▪ in gradibus Ec­clesiasticis ab Apostolis constitutos, Coenobitas, & fideles Laicos. In gradi­bus ecclesiasticis constituti dicebantur Sacerdotes & Clerici, qui plebi Christi spiritualia ministrarent. Coenobitae dicebantur Monachi, qui in communi & sine proprio vivebant in congregatione sub Apostolis, tanquam modò sub Abbatibus degentes. Fideles Laici erant, quotquot per praedicationem A­postolorum fidem Domini suscipiebant; qui venditis suis omnibus, precium eorum ad pedes Apostolorum ponebant, & sic rebus saeculi funditùs expediti in socialem vitam [...]um Apostolis & Coenobitis transiebant, & omnem [...]uram Apostolicae diligentiae & sollicitudini committebant, & Act. XI. 45. dividebatur autem om­nibus ab Apostolis, prout unicuique opus erat. De quibus Apostolus Paulus ait ad Romanos XV. Rom. XV. 25. Nunc proficiscar Hierosolymam ministrare Sanctis. Glossa! Qui rerum suarum precia ad pedes Apostolorum posuerant. Ecce ge­neralem vitam & regularem duxerunt Apostoli & Coenobitae in primordio primitivae Ecclesiae; viz. in communi & sine proprio vivebant, & Act. IV. 32. Nullus [Page 221] eorum suum aliquid esse dicebat, sed erant illis omnia communia, nec quisquam egens erat inter illos; ut scribitur Actuum IV cap. Sed ista consuetudo vi­vendi in primitivâ Ecclesiâ, quoad Sacerdotes & Clericos saeculares cum fi­delibus Laicis, non diu perduravit. Post ascensionem Domini Apostolis per Martyrium de medio sublatis, multi retrocedentes coeperunt rursus saeculi res ambire, easque non in communi, sicut priùs cum Apostolis & Coenobitis, sed proprio jure possidere: Et ita coepit fervor communiter vivendi in unum tepescere. Propterea quàmplures sancti Patres & probatissimi Monachi, quibus adhuc inerat fervor Apostolicus, Sancti Spiritûs aspirante gratiâ, no­lentes apostatare ad saeculi curas non redibant; sed congregari in unum, si­cut priùs, communiter vivere satagentes sub uno eorum, qui adhuc electus fuerat, magisterio, ut eos Apostolorum vice regeret, pristinam religionem restaurare cupiebant. Et non solum illa magnifica retinebant, quae primitus Ecclesia vel turbae credentium in Actibus Apostolorum leguntur celebrâsse; verùm etiam multa his sublimiora cumulaverant. Eusebius enim narrat in Historiâ Ecclesiasticâ lib. 2do. beatum Marcum Evangelistam primùm ad Aegyptum perrexisse, & ibi Evangelium praedicâsse; & Ecclesiam apud Alexandriam p [...]imùm constituisse; cujus sobrietatis exemplo primo ingressu ejus maxima multitudo virorum & mulierum credidit, & ab eo normam vi­vendi suscepit; quorum exemplo per universum mundum adolevit sancta in­stitutio Monachorum. Philo etiam Judaeus vir disertissimus tempore Nero­nis▪ Imperatoris conversationes eorum qui per beatum Marcum crediderant, & abstinentiam & vitam eorum, qui vitae Monasticae inserviebant, librorum memoriae commendabat; in quibus evidentissimè abstinentium vitas, qui in Monasteriis degunt, describit ad liquidum; & specialiter in libello, quem de vitâ Theoreticâ attitulavit. Pergit author antiquitatem vitae Monasticae ex Dionysii Areopagitae aliorumque scriptis satis frigidè probare. Argumenta ejus & testimonia prolata nos luce parum digna judicavimus.

Ex praedictis ergo patet, quod Monachi erant in primitivâ Ecclesiâ di­stincti à Sacerdotibus, Clericis, & Plebeis sive fidelibus Laicis; & professi se­cundùm diversas regulas à diversis partibus ante beatum Benedictum multo tempore editas. Marcus enim Evangelista primus apud Alexandriam Mo­nachorum Congregationem ordinavit, & regulam ipsis imposuit; de quâ re­gulâ loquitur Cassianus de institutis Monachorum, lib. 1mo. cap. 5to. Pa­chomius etiam Abbas & Pater Monachorum Thebaydae Provinciae, quae Ta­bennesium dicitur, vir Deo plenus fuit, cui Angelus Domini apparuit di­cens; Scias te à Domino exauditum, ideo Monachos juniores collige, ac eos juxta regulam, quam à me accipies, institue. Acceptisque tabulis aereis in­scriptis regulâ Monachali Monasteria fundavit: scripsitque Epistolas diversas ad Tyrum Abbatem, unam ad Cornelium, aliam ad omnium Praepositos Monasteriorum, ad fratres operarios, ut devote laborent, quod eis injungi­tur adimplentes: Ut habetur secundum Gennadium, de viris illustribus, cap. 7mo. Item secundùm Johannem in Historiâ Aureâ sub anno gratiae 406. Sanctus Fructuosus etiam Monachus & Episcopus Traconensis scripsit regulam Mo­nacorum circa annum Domini CCXLV. ut habetur in vitâ ipsius; & de eo fit mentio in decretis dist. 9. q. Carnem. Hic sub Hemuliano Praeside apud Traconiam civitatem cum Augeria & Eulogio Diaconibus post carceris intru­sionem flammis injectis, ut urerentur, precibus obtinuerunt. Septimâ verò nocte post passionem ipsi Judici apparuerunt, eum increpantes & ejus tormen­tis insultantes. Passi sunt anno Christi CCLVI. Sanctus Basilius Mona­chus & Doctor, ut habetur in vitâ ipsius, ac Episcopus Cappadociae, inter multa, quae scripsit, regulum composuit de institutione Monachorum. Floruit anno Christi CCCLII. Legitur etiam beatus Hieronimus post tempora A­postolorum Ambrosium & Augustinum aetate praecessisse, peragratisque pri­ùs [Page 222] Coenobitarum & Heremitarum per deserta & Coenobiis, & Cellulis, ha­bitu priùs Monachorum assumpto per ministerium beati Gregorii Nazian­zeni, apud Bethleem Monasterium instituit▪ ibidem vitam Monasticam du­cens, regulam Monachorum composuit, omnia cum fratribus communia possidendo; primitivam Ecclesiam & patres antiquos imitatus est. Istud etiam scribit de beato Hieronimo Doctor Uthredus in libello suo de instituti [...] Monachorum. Et quamvis plures alii patres tempora beati Benedicti praece­dentes regulas Monachorum scripserint; ut Ferreolus, Egippius, Isidorus, Aurelianus, Johannes Cassianus; non tamen differens erat religio Monacho­rum illis temporibus à religione Monasticâ à tempore & post tempora beati Benedicti; sed una & eadem religio erat tunc & nunc. Pro quo ulterius no­tandum, secundùm enim Eusebium, lib. 2 do. Ecclesiasticae Historiae, cap. 2 do. Ante adventum Christi in carnem, immo ab ipsis parentibus nostris primis incoepit secta & religio Christiana; quod declarans beatus Augustinus libro primo Retractationum, cap. 13. ‘Res ipsa, quae nunc Christiana religio 'nuncupatur; erat & apud antiquos; non defuit initio generis humani, quo­usque ipse Christus veniret in carnem. Unde vera religio, quae jam est, potest appellari Christiana. Haec est nostris temporibus Christiana religio, non quia prioribus temporibus non fuit, sed quia à posterioribus hoc nomen accepit: Et sic patet, quòd res ipsa religionis Christianae fuit ab initio gene­ris humani, sed non nomen.’ Conformiter dicitur de religione ac ordine Monachorum; quod ab initio, quo vita monastica fuerat instituta, eadem quoad rem fuerat quae & modò; quamvis sit novitas & diversitas quoad no­men. Unde à primo Benedicere Christo, qui mundum ingrediendo, in mun­do progrediendo, de mundo ad patrem regrediendo semper in benedictioni­bus operatus est salutem nostram per servorum suorum hominum ministe­rio, religio Monastica instituta, & quantum ad rem eadem ab institutionis initio semper manens; licet in aliis & aliis observantiis propter diversita­tem personarum, causarum, temporum, & locorum sicut Christiana reli­gio nomen benedictionis de novo sumpsit à Patre sanctissimo re & nomine Be­nedicto, & specialiter ideò praeelecto tanquam ministro aptissimo ipsius primi Benedicere, qui est Christus; quatenus ab ipso summo activo Benedicere passi­ve immediatè descenderet Benedictus; ut regulam monasticam declararet, roboraret, & ei à suo nomine perpetuae benedictionis nomen imponeret spe­ciale. Ac ideò haec ipsa regula & religio jam nominata beati Benedicti fuerat realiter à primâ institutione Monachorum; quamvis nomen illud re­ceperat modò tardè; sicut religio Christiana fuerat ab initio generis humani, quamvis multò posterius receperat illud nomen. Et licet quàmplures san­ctissimi divinitùs inspirati varias Monachorum regulas ordinârunt; beatus ta­men Benedictus quasi primo Benedicere subordinatus, de Praedecessorum suo­rum regulis & statutis efficaciores tolerabilioresque observantias excerpens, in asperis super omnia mitigationis moderamine perusus, illas omnes regulas stabiliens & uniens, vitae monasticae nomen benedictionis attulit perpetuo duraturum; ut sempiternae benedictionis religio veraciter nominetur. Sta­bilitas & morum conversio propter causam expressae distinctionis & divisionis inter veros Monachos & alios falso Monachorum nomine appellatos, praecipuè in professione monasticâ exprimuntur. Obedientia quidem continens omnia religioni necessaria, tanquam religionis materia [...]ive genus; & haec particula superaddita secundùm regulam beati Benedicti, tanquam differentia seu for­ma ab omni alio vivendi modo est monasticae vitae divisiva & distinctiva, & in suo esse specifico positiva, non à genere religionis, sed a quibuscunque aliis religionis speciebus seu vivendi modis formaliter condistincta.

Rex pacificus Edgarus Monasterium Glastoniae, Abendoniae, & Coenobia, quae ipso annuente Sanctus Pater Athelwoldus fundaverat▪ multipliciter lo­cupletavit. [Page 223] Coenobiorum enim maximus & indefessus erat fundator; coope­rantibus sibi sanctis Archiepiscopis Dunstano Cantuariae, Oswaldo Eboraci, & Athelwoldo Episcopo Wyntoniae. Nam tot fuerant Monasteria per Angliam de novo tunc per eum fundata, tot etiam reparata, quae per Danos primitùs fuerant complanata; quod incredulitatem generaret audienti.

Hujus serenissimi principis▪ Edgari tempore sanctissimus pater Athelwoldus transtulit beatum Birinum primum Gewyseorum Apostolum; & in scrinio de argento & auro decentissimè compositum collocavit. Nam postquam Sanctus Hedda Wintoniensis Ecclesiae Praesul corpus sancti patris nostri Birini trans­tulit unà cum sede à Dorkecestrensi Ecclesiâ; humatum est illud venerabile corpus in Ecclesiâ Wyntoniensi ex parte boreali summi altaris, non more Sanctorum translatum usque ad tempora istius almi pontificis Athelwoldi; ut scribit Vigilancius de Basilicâ Petri, & etiam habetur in Legendâ, quae legi­tur in Ecclesiâ Wyntoniensi in octavis translationis Sancti Birini. Consen­tiente etiam rege Edgaro, Sanctus pater Athelwoldus, expulsis Clericis à Wyntoniensi Ecclesiâ, admonitus divinâ revelatione, Sanctum Swythunum hujus Wyntoniensis Ecclesiae specialem patronum de vili sepulchro transtulit; & in scrinio argento & auro à rege Edgaro cum summâ diligentiâ fabricato honorificè collocavit anno dormitationis suae CX. Ibique ad declarandam ejusdem sanctissimi Swythuni gloriam, tantus factus est concursus populorum, tam frequens operatio miraculorum; qualis in Angliâ rarò vel nunquam ostensa est temporibus anteactis. Quamdiu enim Clerici inhabitabant Ec­clesiam Wentanam, nulla per Sanctum Swythunum Deus miracula operatus est; sed ipsis ejectis statim miracula patrata sunt: ut scribit Lantfredus in ipsius gloriosi Antistitis Swythuni Vitâ, & Vigilancius in libro de Basilicâ Pe­tri. Per hunc etiam Sanctum Athelwoldum corpora Sanctorum Frithestani, Brynstani, & Elphegi Confessoris, cum sanctissimâ virgine Edburgâ regis Edwardi senioris filiâ, [translata sunt.] Ipse etiam Sanctus Athelwoldus de­dicari fecit Vetus Coenobium Wyntoniense, praesentibus Etheldredo rege & Sancto Dunstano Archiepiscopo, & octo aliis sibi cooperantibus Episcopis, anno Domini DCCCCLXXX. XIII Kalend. Novemb. Obiens verò iste sanctissimus Pater Athelwoldus sepultus est infra propriam Ecclesiam ex Australi parte magni Altaris. Post obitum vero suum Domino Sanctum su­um per miracula revelante, translatus est per Sanctum Elphegum suum Suc­cessoremELPHEGUS. ex Abbate Bathoniae; qui postea Archiepiscopus Cantuariae factus à Danis lapidatus est apud Grenewyche, & in Ecclesiâ Pauli Londonensi sepul­tus, sed per Cuntonem regem in Cantuariam est translatus.

Edgarus * rex cùm pacificè & legaliter regnâsset annis XVI. obiit, & se­pultus est Glastoniae. Iste Edgarus Edmundi filius genuit Edmundum, qui obiit ante patrem, & Etheldredum, qui post eum regnavit de Elfrida filiâ Or­gari ducis. De Elfledâ cognomento Candidâ filiâ [Ordmeri ducis] genuit Edwardum, qui regnavit ante Etheldredum. De Wlfridâ non Sanctimonia­li, ut fertur, sed puellâ Laicâ quae timore regis seipsam velaverat, genuit [Page 224] Sanctam Edytham. Haec Edytha apud Wyltoniam requiescit, petentibus praestans beneficia pietatis. Iste Edgarus pacificus rex dedit Veteri Monaste­rio Wyntoniensi Manerium de Abyngton.

CAPITULUM XIII. De Sancto Edwardo Martyre, filio Edgari regis.

SAnctus Edwardus Martyr, filius Edgari regis, successit patri in regnum. Hic Edwardus à Sancto Dunstano cum caeteris Episcopis consentaneis in regem coronatur contra voluntatem quorundam Optimatum & novercae suae Elfridae; ut scribit Wilhelmus Malmesbiriensis de Regibus lib. 2 do. quae El­frida filium suum vix septennem Etheldredum in Regem conabatur provehe­re; ut ipsa potius sub ejus nomine potuisset imperare. Et tunc malitiâ ho­minum pullulante foelicitas regni imminuta est. Tunc visus cometes, qui vel pestem provincialium, vel regni mutationem portendere pro vero assevera­tur. Nec mora; secuta sterilitas arvi, fames hominum, mors jumento­rum. Apud vicum regium qui vocatur Calna, casus accidit insolitus. Nam defuncto Edgaro Rege pacifico, Clerici quondam ab Ecclesiis expulsi redivi­va praelia suscitârunt; ingens esse & miserabile dedecus, ut novus advena ve­teres colonos migrare compelleret; hoc nec Deo gratum putari, qui veterem habitationem concessisset, nec alicui probo homini, qui sibi idem timere posset, quod aliis praejudicio accidisse cerneret. Eâ de re in [...]lamores & iras prorupit populus; tumultusque ad Sanctum pervenit Dunstanum. Praeci­puè proceribus, ut Laicorum est, succlamantibus, praejudicium quod Clerici passi fuerant injustè leniori consilio succidi debere. Haec Wilhelmus.

Auctor verò in Flores Historiarum hôc modo procedit: Flos & Decus An­glorum, gloria & honor Regum, cujus largitas & magnificentia totam jam Europam repleverat, anno aetatis suae XXXII. regni verò XVI. ex hâc vitâ transiens, pro regno terreno commutavit aeternum; cujus corpus Glastoniam delatum est, & ibidem more regio tumulatum. Quo defuncto, de Rege eli­gendo magna inter regni principes dissensio est exorta. Quidam enim filium Regis primogenitum Edwardum, quidam verò fratrem ejus Etheldredum de secundâ uxore generatum unanimiter elegerunt. Quam ob causam duo Ar­chipraesules, Dunstanus Cantuariensis & Oswaldus Eboracensis, cum Coe­piscopis, Abbatibus, Ducibusque in unum convenientes, Edwardum, ut pater ejus moriens dictaverat, elegerunt, electum consecraverunt, & in Re­gem quibusdam murmurantibus inunxerunt. Nam noverca ejus Alfritha filium suum Etheldredum vix septennem puerulum promovere conabatur; ut potiùs sub ejus nomine regnare videretur. Sicque post decessum ejus Re­gis pacifici regni status perturbatus est. Nam Principes plurimi & Optima­tes Monachos de Monasteriis, in quibus Rex Edgarus eos locaverat, expule­runt; & Clericos, ut priùs, loco eorum cum uxoribus induxerunt. Nam unus eorum Elferius nomine omnia pene Monasteria, quae reverendissimus Athelwoldus Wyntoniensis Praesul in provinciâ Merciorum construxerat, magnâ usus insolentiâ subvertit. Sed super his quaestionibus ad beatum Dunstanum delatis, Synodum apud Calne congregavit; ubi cum in coenaculo absente Rege propter imbecillem aetatem considentibus totius regni Senatori­bus, magno conflictu hinc inde allegantium res ageretur, & Dunstanum qua­si Ecclesiae murum multorum jacula convitiorum impeterent nec quaterent, suas partes cujusque ordinis viris summo studio tuentibus, solarium totum re­pente cum axibus & trabibus dissolvitur & concidit. Omnibus ad terram eli­sis, [Page 225] solus Dunstanus stans super uham trabem, quae superstes erat, probè eva­sit. Reliqui vel exanimati, vel perpetui languoris compede detenti. Hoc miraculum pacem contulit beato Dunstano & Monachis ab impetu Clerico­rum & aliorum, gratiâ divinâ operante. Prima enim Synodus pro expulsione Clericorum habita est Wyntoniae in refectorio Monachorum tempore Regis Edgari; ubi in medio partium conflictu disputationis imago dominica, quae altercantibus astabat, expresse locuta Clericos omnes & eorum fautores con­fusos reddidit & elingues. Haec Auctor in Flores Historiarum.

Alfrytha noverca Edwardi Regis filium suum Etheldredum omni nisu in Regem promovere studens, ut dictum est, Edwardum verbis adulatoriis cir­cumvenire laboravit. Ille verò paternae religionis & pietatis vestigia imita­tus, Regis solummodò sibi nomen retinens, Etheldredo fratri & matri ejus omnia regni negotia ordinare permisit. Cum igitur Edwardus die quodam in venatione lassus. Sequitur narratio de Edwardi nece & Alfrithae novercae poe­nitentiâ, ex Florilego verbatim desumpta.

CAPITULUM XIV. De Etheldredo Rege, filio Edgari Regis.

ETheldredus frater Edwardi Regis & Martyris fratre occiso successit in regnum. Hic filius Alfrythae novercae Sancti Edwardi Regis, juvenis egregius, decorus aspectu, pulcher in vultu, procerus statu corporis, à Sanctis Praesulibus Dunstano Cantuariensi, & Oswaldo Eboracensi, & decem Episcopis die dominicâ VIII. Calendas Maii in Kyngestone regni diadema suscepit. Multa contexuit Rudburnus de rebus forinsecis ad Ecclesiam Wynto­niensem nil spectantibus, ex Florilego verbatim descripta, quae idcirco omisi. Hîc loci descripsit, quae habet Florilegus ad annos 779, 780. Anno verò tertio regni sui viz. anno Dominicae Incarnationis DCCCCLXXXI. Rex Etheldredus dictus Unredi, quod Latinè sonat Inconsultus, citiùs enim consulere voluit cum suis perfidis proditoribus, qui eum blanditer decipiebant, quàm cum proceribus & fidelibus regni sui, ut erat luxuriosus valde, cujusdam Ducis fi­liam nomine Algyvam accepit in concubinam; ex quâ genuit filium nomine Edmundum Irynsyde. Quo utique anno Monasterium beati Petroci in Cor­nubiâ à Danicis devastatur piratis, qui & in Devoniâ tunc & Cornubiâ fre­quentes agebant rapinas, &c. Vide Westmonasteriensem ad annum 982, & 983.

Anno ab incarnato verbo DCCCCLXXXIV. & anno regni Regis Ethel­dredi sexto, Sanctus Athelwoldus Wyntoniensis Episcopus anno pontifi­catûs sui vicesimo secundo migravit ad Christum; cui Elphegus Abbas Bathoniensis, vir literatus & moribus ornatus, successit. Anno Domini DCCCCLXXXV. & regni Regis Etheldredi septimo, Alfricus filius Ducis Elferi, Comes Suthamptonensis, proditor Regis Etheldredi & totius Regni, justè à regno expellitur. Quicquid enim audiebat de Regis consilio & regni contra Dacos, ipsis Danis denudabat. Anno regni Regis Etheldredi octavo, & anno gratiae DCCCCLXXXVI. Rex Anglorum Etheldredus, &c. Se­quentia [Page 226] ex Florilego descripta sunt ad annos 986, 990, 991, 992, 993, 997, 999, 1000. ubi pro Monam insulam apud Florilegum, legitur Angliam apud Rudburnum, rectiùs puto, & 1001.

Anno Domini MII. & anno regni Regis Etheldredi vicesimo quarto, Rex Etheldredus, consilio primatum suorum, Danis pro bono pacis tributum vigin­ti quatuor [millium] librarum solvit. Auctor horum malorum praecipuus ex Anglis erat Edricus cognomento Streone, cui Rex Anglorum Etheldredus Ducatum Merciorum contulit. Hic proditor Regis & nationis suae extiterat in omnibus; cui non nobilitas, sed opes Regis gratiam promeruerunt. Erat autem iniquus ille fax hominum, dedecus Anglorum, bilinguis, versutus, secreti disseminator, dissimulare doctus, fingere paratus. Saepe ad hostes missus, ut pacis mediator, pugnam accendit; ut scribit auctor in Flores Historiarum; cum quo concordant Wilhelmus Malmesbyriensis, Henricus Huntingdonensis, & Cestrensis in suo Polichronico, cum pluribus aliis. De quo Edrico plura locis suis infra dicentur.

Anno Dominicae Incarnationis MIV. & anno regni Regis Etheldredi vi­cesimo sexto, Dani tantâ exarserunt crudelitate & inauditâ, quod Angliam totam sicut locustae cooperientes omnia spoliaverint, homines neci tradide­rint; nec fuerit inventus quispiam, qui hostibus obviaret. Et anno sequenti multa famis miseria Angliam invasit.

Anno gratiae MVI. & anno regni Regis Etheldredi vicesimo octavo, de­functo * Siricio Cantuariensi Archiepiscopo, Elphegus Wyntoniensis Episco­pusELPHEGUS. successit. Hic Elphegus primò Abbas Bathoniensis, deinde beato An­dreâ Apostolo apparente beato Dunstano Cantuariensi Archiepiscopo post mortem Sancti Athelwoldi Wyntoniensis Antistitis, ac insinuante, ut Elphe­gum in Pontificatum susciperet sub his verbis, Elphegum Abbatem Wyntoniae consecrabis Episcopum, ad honorem Praesulatûs assumptus est. Qui cum vigin­ti duobus annis Pontificatum Wyntoniensem strenuè rexisset, in Archiepisco­pum Cantuariensem electus est. Eodem anno dux perfidus Edricus, &c. Reliqua hujus anni habes apud Westmonasteriensem. In sequentibus annis usque ad 1012. de Danorum invasionibus & Elphegi Archiepiscopi passione agitur ex eodem auctore.

Haec de Sancto Elphego scribit Auctor in Flores Historiarum ad annum MXI. Wilhelmus verò Malmesbyriensis de Regibus lib. 2do. scribit; quòd Elphegus cùm cogeretur ad se redimendum, & abnueret; lapidibus & securi percussus animâ coelum glorificavit. Rex Etheldredus martyrizato Sancto Archipraesule Elphego, dedit Archiepiscopatum Cantuariae Livyngo Wellensi Episcopo, qui Livyngus aliter dicitur Ethelstanus. Cui Elphego in Episco­patum Wyntoniae eodem anno successit Kenulphus, ejusdem Ecclesiae Mona­chus;KENULPHUS. ut scribit Vigilancius in libro de Basilicâ Petri. Hic Kenulphus se­dit tribus annis non plenè; post ejus vero obitum sepultus est in Ecclesiâ Ca­thedrali [Page 227] Wyntoniensi. Cui successit Ethelwoldus eodem anno; & sedit sexETHELWOL­DUS. annis, ac in Ecclesiá propriâ sepultus est. Ethelwoldo successit Alsinus, * & sedit in cathedrâ Wyntoniae viginti uno annis, & in eâdem Ecclesiâ sepultus est.

Supra fecimus mentionem de quâdam discordiâ inter Regem Etheldredum & Ducem Normannorum Ricardum, & de causâ discordiae. Emma uxor E­theldredi fuerat filia Ricardi Comitis Normanniae filii Wilhelmi, qui post patrem quinquaginta duobus annis illi Ducatui praefuit, &c. Sequitur historia brevis discordiae, & epistola Johannis XV. Papae eâ de re; quae apud Malmsbu­riensem, lib. 2. de Gestis Regum, cap. 10. totidem verbis reperiuntur. Suc­cedit historia internecionis Danorum, & invasionis Swani Regis, & Canuti filii, ex Florilego in annis 1012, 1013, 1014, 1015. Paucis de Turkillo ex Malmsburiensi, fol. 38. b. lin. 23. additis; & post narratum incendium turris S. Frideswydae apud Oxoniam ad annum MXV. his de suo appositis—jubente Rege Ecclesia reconciliata & reaedificata est. Et tunc Clerici Saeculares intro­ducti sunt. Priùs enim Moniales omnes cum Danis combustae sunt: ut scri­bit Girardus Cornubiensis de Gestis Regum Westsaxonum.

Eodem anno [viz. MXV.] defuncto Ethelwoldo Wyntoniensi EpiscopoAISINUS. Alsinus successit. Anno gratiae MXVI. Rex Danorum Knuto & Dux ini­quus Edricus, &c. Dein res bellicas hoc anno gestas narrat, Florilegi verbis usus.

Circa hos denique dies Rex Anglorum Etheldredus ‖‖ post magnos labo­res, & multas hujus vitae tribulationes IX. Calendas Maii diem clausit ex­tremum, & in Ecclesiâ Sancti Pauli Londonensi sepultus est; cùm regnasset annis XXXVIII. secundùm Auctorem in Flores Historiarum sub anno gra­tiae 1016.

CAPITULUM XV. De Coronatione Edmundi Ironside, filii Etheldredi Regis.

POst mortem Regis Etheldredi maxima pars regni tam Clericorum, quàm Laicorum in unum congregata pari consensu Knutonem in Regem ele­git; & ad eum Suthamptoniam venientes, pacem cum eo pepigerunt, & fi­delitatem juraverunt. Soli cives Londonienses & pars Nobilium, qui tunc temporis ibidem consistebant, Edmundum filium Regis Etheldredi in Regem unanimiter acclamârunt. Qui in regali culmine sublimatus, Westsaxoni­am intrepidus adiit; & ob omni populo gratanter susceptus, provinciam illam suae ditioni subegit. Quibus auditis magna pars populi totius regni illi se voluntariè subdiderunt. Cnuto interim cum totâ classe suâ Londonias veni­ens, &c. Sequiter historia belli inter Edmundum & Cnutonem Reges gesti us­que ad pacem initam & regnum divisum, ex Westmonasteriensi pro more de­sumpta.

Pro hâc divisione regni Angliae inter hos duos Principes, quas provincias occupaverunt, pleniùs & apertiùs ut declaretur, notandum, quòd hae duae partes regni permaximae olim continebant octo regna, de quibus occupavit Edmundus Cantiam totam, in quâ provinciâ proprius Rex sceptrum fere­bat, ultra ipsam aliam non possidens: & in illâ provinciâ sunt Archiepiscopa­tus Cantuariae & Episcopatus Roffensis. Westsaxonia remanebat similiter Edmundo, quae has provincias continet, & erat ab antiquo regnum prae aliis virtutibus bellicis praecellens, viz. Wiltshiriam, quae olim dicebatur provin­cia Severnia, sive provincia Severorum, & provinciam Berkensem cum pago Dorsetensi: Quibus est Episcopus unus, cujus est módo sedes Saresbiriae, quondam erat vel Ramesburiae, vel Shyreburniae, ut vult Wilhelmus Ma­dulvensis libro primo de Regibus. Item dominio Westsaxonum subjacuit Suthsexia, quae olim aliquanto tempore habuit proprium Regem. Eratque sedes Episcopalis ejusdem Pagi antiquitus in Seleseyâ, quae est insula circum­flua ponto, ut narrat Beda de Gestis Anglorum, ubi etiam beatus Wilfridus Monasterium Monachorum ordinis Sancti Benedicti construxit. Nunc ha­bitat Episcopus Cicestriam. Similiter Westsaxoniae subjacuerunt Suthamp­toniensis provincia & Suthreyensis sive Surreyensis; quibus est Episcopus unus, qui habet sedem Wyntoniae. Pagus etiam Sumersetensis subjacuit etiam dominio Westsaxonum; qui habet Episcopum, cujus sedes olim erat in civitate Wellensi, & adhuc est, sed non principalis; ejus enim sedes prin­cipalis modo est Bathoniae. Comitatus etiam Dommoniae sive Devoniae per­tinuit Westsaxoniae provinciae & similiter Cornubia, quae nunc Cornugallia dicitur. In quibus Pagis quodam erant duo Episcopatus, unus in Crydyn­tone, alter apud Sanctum Germanum; nunc est unus, & est sedes ejus Exo­niae. Estanglia, quae paruit Edmundo, continebat infra se Pagos, viz. Can­tebryggensem; & est ibi Episcopus unus, cujus sedes est apud Ely; & Nor­folchiam & Suthfolchiam; & est ibi Episcopus, cujus sedes est apud civita­tem Northwycensem, quondam erat apud Helmham vel Tethford. Habuit etiam Edmundus sub dominio suo Estsexiam; quae continet dimidiam Harth­fordensis Pagi & Comitatum qui dicitur Estsexia; & habetur ibi Episcopus Londoniensis. Edmundus igitur in his provinciis dominabatur.