DE VITA ET REBUS GESTIS Nobilissimi Illustrissimique PRINCIPIS, GUILIELMI DUCIS NOVO-CASTRENSIS, COMMENTARII.

Ab Excellentissima PRINCIPE, MARGARETA Ipsius UXORE Sanctissima Conscripti. ET Ex Anglico in Latinum conversi.

LONDINI, Excudebat T. M. MDCLXVIII.

EPIGRAMMA.

Cui magis addubitas sit fas adscribere Laudem?
DUX magis est dignus Laude, DVCISSA magis.
ALIUD.
HEROUM, pro Commeritis, extendere Famam
Anglica non potuit, Lingua Latina potest.
Academiae Cantabrigiensis Liber

Augustissimo Regi, CAROLO II. Britanniarum Monarchae Inclyto, MARGARETA Novi-castelli Ducissa, Felicitatem, Victorias, Triumphos.

Place at Majestati vestrae,

SPerare me jussit insignis Clementia Tua & Subditorum nemini unquam diffi­cilis Gratia, Invictissime Rex, Me in Majestatem Tuam nullatenus pec­caturam, si Commentariolos hosce meos (in quibus sanctissime profiteor paene tot vera quot verba contineri) Augustissimo Nomini Tuo in­genua devotione consecrare auderem. In iis enim, ut potui fidelissime, breviter tamen recensui & quae cum [Page] admiratione Omnium gessit, & quae invicta fidelitate pertulit Dominus meus ac Maritus amantissimus, nunc Regio Tuo Favore Dux Novocastrensis: dum, nu­pero Bello plusquam Civili, Regis Patriaeque sanctis­simam Causam contra nefarios Perduelles strenuissime propugnans, AEmulorum invidiam vicit, & Amico­rum fidem. Virum dico Illum, Qui olim, dum adhuc Walliae Princeps esses, a Patre Tuo, Regum sui sae­culi Sapientissimo, Regendae Iuventuti Tuae praepositus fuit: Qui in tristissimis etiam Temporibus, cum extre­ma undique timerent innocentes, semper Tibi fidem suam servavit illibatam: Quem singularis Tua Be­nignitas jam tandem, post restitutam Britanniis Tuis Pacem, ad sublimem Dignitatem evexit.

Patere igitur, Rex Serenissime, ut de Hoc Viro tanto, tantumque Tuo, illud addam; Ex omnibus Subditis Tuis neminem Illo aut verius defuncto CAROLO I. ingemuisse, aut sincerius timuisse vi­venti CAROLO II. Eundemque in hanc vocem, ad immortale Pietatis Exemplum, erumpere hodie e­tiam solere; Se pro incolumitate Tua vitam suam, Fortunas, Posteros, Omnia lubentissime devoturum. Et haec quidem Mihi justa Ratio (ut alias taceam) nuncupandi Tuae Majestati hujus Donarii.

[Page]DEVM ter Opt. Max. ardentissimis votis obtestor, ut quaecunque ad Imperii gloriam & aeternitatem faci­ant, in Sacratissimum Tuum Caput perpetuo accumu­lare dignetur. Vale, Rex Potentissime, & Vive non Armis quam virtute securior.

D. GUILIELMO DUCI NOVO-CASTRENSI.

Mi Domine Nobilissime,

DUo mihi praecipue fuerunt in Votis, ex quo tempore Conjugio Tuo me beasti: Primum, ut Fidem me­am & Amorem Clementiae Tuae probarem: qua in re Tuam Hu­manitatem appello: Deinde, ut, Divina adspirante Gratia, Res gestas Tuas & Conatus egregios, in procurando Regis & Patriae Tuae bono, fideli & dilucida Narratione posteris traderem; imo & AE­ternitati consecrarem. Hunc in finem, palam pro­fiteor me usam esse optimis verissimisque Observatis [Page] Secretarii Tui, antiquae Fidei & Virtutis viri, Io­annis Rollestoni, Tuisque ipsius dictatis. His ad­juta, Historiam Vitae Tuae composui. Quam qui­dem, cum omnem dedi operam ut illustris fieret, obscuravit aliquatenus Clementiae Tuae mandatum. Nempe ut ea, quae ad Hominis cujusvis aut Fami­liae dedecus pertinent, quanquam tua summa cum laude conjuncta essent, tacita praeterirem. Volun­tati Tuae morem gessi, & studui satisfacere Cle­mentiae Tuae: coque libentius, quod sciam hanc Animi Tui Generositatem, tam in celandis Inimi­corum Vitiis, quam in Amicorum Virtutibus prae­dicandis, omni Honore dignissimam. Enimvero, mi Domine, aut multum fallor, aut Nemo homi­num Teipso plures unquam Amicos, plures Ini­micos habuit. Alteris fortunam, alteris meliorem mentem precor. Neque illud mirandum, Te Vi­rum in excelso loco positum Invidia peti, cum Haec Foemina non sit immunis. Scripta scilicet Mea vex­ant petulantes & improbae Linguae: Genuina esse, & mihi propria, negant. Quasi Ego alieni Ingenii Gloriam in me transferrem. Bene meminit Clemen­tia Tua, Libros a Me primum in lucem editos sub­iisse hanc plurimorum Censuram, non esse Illos a Me, sed a nescio quo alio Autore conscriptos, meo­que [Page] Nomine impressos. Hinc nata est illa tua Nobilis Epistola, uni praefixa Volumini, qua per Hon. tuum testaris, Scripta omnia, meo Nomine insignita, vere esse Mea. Ego vero non dissimulavi, Me omnia, quae didici, ex Te, Te, inquam, ipso didicisse. Tu Dominus, atque idem unicus Doctor meus. Tu mihi, quaecunque sagaci Ingenio & ex­perientia longa assecutus es, candide impertiisti. Ea eram aetate, cum primum Clementia Tua me Uxorem duxit, ut mihi Rerum natura parum in notuerit. Sed Deo visum est, a Natalibus mihi Ingenium indere Poeticum & Philosophicum. Nam ante annum duodecimum Libellos id genus aliquot confeci: quibus accurata Methodus (fateor) & li­ma defuit; ideoque nee lucem ferre potuerunt. Quum autem Cogitara ista, mihi scripta atque edita supra captum meum esse dictitarent Lectores; Ii & in iisdem scriptis eruditionem desiderabant, & simul aiebant me ornasse meipsam plumis Academicis. En absurda malevolorum judicia! Non diffiteor, Do­mine mi, meam in Artibus ac Scientiis imperitiam: unde minus apte Animi mei sententiam in Scriptis meis prioribus declaravi. At vero post exoptatissi­mum in solum natale Reditum, inter amoeni ruris otia, Animum ad Philosophorum Libros adjunxi, [Page] ut illos Terminos & Voces Artis in Scholis usur­patas (quas ante parum intellexeram, & ex con­jectura, contextus ope, descripseram) plenius edis­cerem. Itaque Lectoribus meis incredibile videba­tur, foeminam, in re Scholastica, tantum profecisse. * Quid multa? Hanc iniquorum Judicum morosi­tatem non moror: Nec adeo Mihi displicent mea Scripta, ut in Ignem conjiciam. Nimirum, non sum nescia, optime cogitata, dicta, scripta, facta etiam ipsa pulcherrima apud hoc saeculum vilescere. Scrip­ta autem, Meum praeferentia Nomen, mea esse, nec al [...]us cujusquam Autoris, Testis est Excellentia Tua, testes sunt Domestici mei. Qui ad manum mihi adstant plane sciunt, Me, nemine adjuvante, ex intimis Animi recessibus protulisse, quae chartis il­levi, & statim perferenda dedi ad Librarios, ut ni­tidius exscriberentur, atque ita mandarentur Typis. Inter Exscriptores istos, agnosco nonnullos Ortho­graphiae ignaros: inde multa irrepserunt errata in impressos Codices. Neque enim vacavit Mihi, istis Temporibus, nec potui, medicinam erratis adhi­bere: quae Lector aequus ac eruditus (uti spero) facile condonabit & corriget; Rerum potius, quam Verborum curiosus. Fui equidem, a teneris an­nis, Bonarum Literarum, ac Otii Liberalis amans: [Page] & ex quo me Consortis Tuae honore dignata est Clementia Tua, Publico ferme abstinui. Peregre quidem Vixi, ante & post Conjugium; & non­nunquam coetibus adsum Tuo jussu; paucis ta­men familiariter nota. Proinde caveant Censores mei, ne de Hac Foemina quidquam temere pro­nuntient. Me vero non multum movent aliorum censurae. Nolo vulgi encomia. Oculi aegri splen­dorem non patiuntur. Virtutis Invidia comes. Haec apud Me saepius revolvo: Tibi (Vir max­ime) satis cognita. Cujus egregie Gesta, aeque ac Mea qualiacunque Scripta, Lividorum vitio haud dubie deterentur. Tua Gesta fuerunt in Campo; Mea Scripta in Musaeo: Tua, ante ora Militum Tuorum; Mea, in conspectu Ancillarum. Sed finio. Deus ille Opt. Max. qui per tot Rerum discrimina Clementiam Tuam, & Me e­tiam, Salvam praestitit, Nos porro servabit inco­lumes; Famamque nostram illibatam (pro summa sua Misericordia) serae Posteritati propagabit.

Ita Vovet, Clementiae Vestrae Vxor Conjunctissima,

MARGARETA N. C:

PRAEFATIO.

QVum primum mihi institutum est Hi­storiam scribere, Imperitiae meae bene Conscia, petii, ut per Dominum meum liceret in auxilium assumere disertum aliquem Virum, reique Historicae ex­pertum. Sed frustra. Noluit enim Clementia ejus id mihi concedere, aiens, Me nullum unquam Adjutorem in caeteris meis scriptis, habuisse; nec in Historia de Vita Ipsius habituram, nisi Illum & Secretarium; e quibus discerem res ejus praecipuas, ad Tempus usque quo me Conjugem adscivit. At vero, inquam, Histo­ria sic deficiet: Respondet Ille; Veritatem deficere non posse. Rursum Ego; Rhetorica ornatur Veritas. Sed saepius, inquit, Falsitas. Ita manus dedi, & excitata maritali imperio, accinxi me ad condendam summi Viri [Page] Historiam; tenui quidem stylo meo, sine verborum slos­culis, nullo exquisito ordine, sed Fide plurima: sciens Actiones Domini mei tam illustres per se esse, ut non opus sit iis a cujusquam Eloquentia aut Arte splendorem mutuare.

Non me latet, Eruditos homines plurima tradidisse de Arte Historica; atque illos aegre laturos puto, prae­cepta sua negligi: Alios esse scio, quos elegantia Ser­monis, & accurata Methodus in Historiarum scripto­ribus vehementer delectant; nec non, Politicae quaedam Observationes, & Orationes perpolitae. Esse alios credo quorum palato maxime sapiant proeliorum & obsidio­num mirae descriptiones, consiliorum & stratagematum longae ambages. Non licet Nobis esse tam disertis & ingeniosis. Summa rerum fastigia sequimur: Sine fuco & fallaciis, quae gesta sunt exponimus: Lectori judi­cium suum relinquimus: Cuncta Veritati, nihil odio damus. Atque est illa, mea sententia, maxima Histo­riarum Virtus, Veritas.

Inter omnes autem Historias, particularis ista de a­liquo insigni Bello, aut illustri Viro, mihi videtur prae­ferenda. Quales sunt admirabiles illi Caesaris Com­mentarii. Eos ego longe sequor. Ille scripsit Res a se gestas: Ego Res Domini mei, partim mihi notas, partim ex Ipsius ore acceptas.

[Page]Sed quis ferat Foeminam Bella & Proelia narran­tem? Non dicam nunc memorabilia foeminarum faci­nora, quae literarum monumentis consignata sunt: id tantum affirmo, me optime paratam ad hanc Scriptio­nem accessisse, gnaram personarum, locorum, rerum; & ab Illo Heroe instructam, qui magna Belli pars fuit: ideoque spero me laudatam fore, aut certe excusatam.

Opus hoc in quatuor partes distributum est. Prima continet res praecipue bellicas: Secunda, quae in exilio contigere: Domini mei quasi characterem, habet Tertia: Dicta ejus, & Observata quaedam melioris Notae, Quarta. Haec omnia, & quae his accessere, posteritati grata fore non dubitamus.

Amplior multo fuisset Liber iste, si suis Locis inseru­issem amicas Regum literas ad Dominum meum: Si prudentes Ipsius Declarationes: si graves Inimicorum injurias: Si pellucida partis adversae mendacia memo­rassem. Sed nolui legentibus taedio esse; quorum bene­volentiam peto; quibus omnem opto felicitatem.

Nobilislimi Illustrissimi (que) Principis, GUILIELMI, DUCIS NOVOCASTRENSIS, VITA. LIBER PRIMUS.

QUandoquidem praecipuum mihi in hoc opere consilium est, Nobilissimi Domini mei ac Mariti, Guilielmi, Ducis Novocastrensis, Vitam, cum rebus ab ipso praeclare gestis, ad Po­steros transmittere: eo me munere defuncturam spon­deo tanta cum brevitate, perspicuitate, veritate, quam fas sit a fido nec partibus usquam favente Historico expectari. Nam nec affirmare sustineo, de quibus du­bito: nec subducere quae compertissma accepi.

[Page 2]Historiam Generis ejus, quod perantiquum sane ac inter nobiliores etiam familias illustre fuit, Faeci­alibus nostris (quorum id magis proprium munus est) retexendam enarrandam (que) relinquo: de eo nonnihil, sub finem hujus operis, dictura. Interea tamen de Majorum proximis hic paucula praelibabo, quae ad conciliandam infra dicendis lucem haud parum facere videantur.

Avi huic tanto viro fuere, ex paterna stirpe, Guilielmus Cavendicius, Eques auratus, idem (que) & Con­siliarius, Camerae (que) Thesaurarius duobus Regibus, Henrico scilicet VIII. & Edvardo VI. deinde (que) Mariae etiam Reginae: ex materna vero Cuthbertus, Dominus Ogle, Baro perantiquus, generis (que) ac virtu­tum auctoritate conspicuus.

Patrem habuit Carolum Cavendicium, ex dicti Gui­lielmi siliis natu minimum, & Equitis aurati dignitate pariter ornatum: cui liberorum summa suere tres silii, inter quos media nascendi sors Domino meo obtigit. Elato, dum adhuc infans esset, primogenito; secundus, Dominus nempe meus, ad demortui titu­lum caetera (que) primogeniturae privilegia jure haereditario successit. Supererant ita (que) duo tantum fratres; quorum senior, de nomine Avi, Guilielmus vocabatur; Carolus vero juniori nomen fuit paternum.

[Page 3]Educabantur autem hi duo Fratres, a prima us (que) pueritia, apud nobilissimum illud conjugum par, Gilbertum, Salopiae Comitem, & Mariam, eorum amitam. Diu enim intercesserat inter Comitem illum Carolum (que) Cavendicium, Domini mei Patrem, integra inviolata (que) amicitia. Quae originem duxit non solum ex duplici utrius (que) stemmatis affinitate (dicta quippe Maria, Caroli patris soror, Gilberto Salopiae Comiti, nupsit: & Georgius, Comes item Salopiae illius (que) Gilberti pater, uxorem duxit Caroli matrem) verum exinde etiam, quod Carolus & Gilbertus, dum essent adhuc pueri, iisdem in aedibus simul ad humanitatem instructi, postea (que) gemellorum instar adolescentes, in oras una transmarinas, ut mores hominum multorum viderent & urbes, peregrinati fuissent. Ex quo tam diuturno convictu consortio (que) tanta animorum utrin (que) accendebatur benevolentia, ut alterius anima in pectore alterius ad mortem us (que) haerere videretur. Imo & ultra mortem aliquandiu. Extincto quippe Gilberto, lan­guere mox coepit Carolus, veluti (que) tam charo capiti superesse non sustinens, intra unius anni curriculum ipse quo (que) fatis concessit.

Verum ad Domini mei Educationem ut revertar; ipsum tanto cum amore ac indulgentia prosequeban­tur tum Parentes, tum modo memorati Educatores; [Page 4] ut pueritiam necdum egresso gratificari studerent usu eorum, quae teneram ejus aetatem cum primis oblecta­rent: eo sane laudandi, quod nobile pectus ea servitute non opprimerent, qua pleri (que) aut odium rerum bo­narum contrahunt, aut nimis humilibus assuefiunt. Exacto jam aetatis suae anno decimo sexto, titulo & insignibus Equitis Balnei, antiqui juxta ac honoratis­simi ordinis apud nostrates, decoratus fuit, quo tem­pore Henricus Princeps, Regis Iacobi primogenitus, Walliae Princeps summa solennitate creabatur. Post paucos inde menses, peregre profectus est, comitatu nobilissimi eruditissimi (que) viri, Domini Henrici Wotton, quem serenissimus Rex Iacobus Oratorem Extraor­dinarium tunc temporis legavit ad Sabaudie Ducem: qui Dominum erga meum ita animatus fuit, ut ipsum quoties convivia celebrabat, in sibi proxima sede ad mensam, honoris caussa, collocare dignaretur; & in Angliam cum Oratore, jam tum rediturum in aula sua detinere conaretur, permagnis domi militiae (que) honorum promissis. Sed Orator, qui juvenis curam & tutelam susceperat, eum post se relinquere noluit, inconsultis super ea re Parentibus: qua ratione Dux permotus, discessui tandem annuit; & ne discederet indonatus, ipsum equo Hispanico, cum ephippio Phrygio, magni (que) pretii gemma, ex multis Ada­mantibus [Page 5] auro infixis, insigni artificio confecta, or­navit.

Paucos intra menses post reditum juvenis in An­gliam, Gilbertus, Salopiae Comes, ex humanis demi­gravit; condito sub vitae finem testamento, cujus Executorem Dominum meum constituit, annum aetatis suae vicesimum secundum eo tempore agen­tem. Et intra ejusdem anni spatium decessit quo (que) Pater, Carolus nempe Cavendicius, ut supra memo­ratum. Mater autem, suavissimo viri consortio jam destituta, nec ullius alterius solatii capax, nisi quod ex filiorum felicitate, ac spe nepotum, languenti moerore animo suboriretur; hortatibus seniorem ag­gressa est, ut thalami sociam sibi mature compararet. Cui tempestivo uti (que) consilio is prompte auscul­tans, delectum (que) haud minus materno ex suffragio, quam coeco amoris instinctu faciens; virginem sibi in uxorem accepit, Guilielmi Basset de Blore in agro Staffordiensi, Armigeri, ex nobili & perantiqua stirpe oriundi, unicam filiam ac haeredem, & cujus perampla dote (quemadmodum infra dicetur) facul­tates suas quamplurimum auxit. Peracto hujus ma­trimonii foedere, ruri ut plurimum degebat; nullas alias sibi quaerens voluptates, nisi quas exceptorum mensa & lare hospitum charismata, benevolentia vi­cinorum, [Page 6] asfinium consuetudo, ferarum venatio, alia (que) id genus honesta oblectamenta suppeditarent: nec Londinum invisebat, nisi rarenter; idque potis­simum, ut Regni obsequium praestaret.

Sub illud tempus, beatissimae memoriae Rex Ia­cobus, Dominum meum ad altiorem dignitatis gra­dum evehere certus, ipsum Mansfeldiae Vicecomitem & Baronem de Bolsover creavit: paulo (que) post mor­tem Jacobi, Carolus etiam I. (cujus nomen inter optimos Reges in aeternum celebrabitur) eundem & Custodem saltus de Sherewood constituit, & militiae in Comitatu Nottinghamiensi praefecit. Nec ea benig­nitate contentus, Matrem ejus quo (que) Catharinam (extincta jam Iana, altera e filiabus Domini Ogle, & Salopiae Comitissa) paterno titulo, Baroniae nimirum de Ogle, merito jure restituit. Qui honos, una cum amplissima haereditate fundorum in Northumbria, an­nuis proventibus ad tria millia librarum Sterlinga­rum assurgentium, postea in Dominum meum, ejus (que) haeredes generales, de jure rediit.

Eo etiam tempore, regiae Majestati insuper pla­cuit, Militiae in Provincia Darbiensi praefecturam Domino meo (Guilielmo, Devoniae Comite, ejusque consobrino, qui eum honorem diu gesserat, e vivis jam tum sublato) deferre. Quo munere quum per longam [Page 7] annorum seriem summa cum laude perfunctus fuisset, idem in manus Guilielmi, dicti Comitis filii & suc­cessoris, qui hodie vivit floretque, ultro transtulit: ea resignatione indicans, istam se provinciam primo suscepisse, tamque diu sustinuisse, nulla alia de causa, nisi ut alii omnes ab ea dignitate secluderentur, do­nec Guilielmus junior ad aetatem tanto muneri pa­rem pervenisset.

In his vero, ut & omnibus aliis muneribus ad Rempubl. spectantibus, illud potissimum sibi propo­suit, totoque pectore egit; ut Regia jura nusquam non sarta tecta conservaret; ut commissas suae curae provincias armis omnique alio apparatu militari in­strueret; utque justiciam unicuique ex aequo ac bono administraret. Nec ullum mihi vel ex infima plebe dabitis, cujus petitioni faciles non praebuit aures; quemve ad se seu relevationis, seu justitiae ergo ac­cedentem, voti non compotem dimisit.

Effluxerat haud multum temporis, ex quo prae­fectus militiae in Comitatu Nottinghamiae factus fu­isset, quum per intervalla celebratis jussu ejus armi­lustriis, illic reperiebatur tantus armorum telorum (que) defectus, ut, ad eum supplendum, Regi, de senten­tia Concilii sui secretioris, visum, pecunias incolis imperare. Quo edicto, ex aequo aestimatis singulo­rum [Page 8] facultatibus, in eum finem colligebantur num­morum quingentae plus minus librae Sterlingae: & ex Propraefectis tres seligebantur, qui pecuniam coemen­dis armis impenderent, atque tum receptorum, tum impensarum rationem denique redderent. Hoc rite facto, Dominus meus Clerico pacis in eo Comitatu imperavit, ut summam rationum membranis publica inter acta primum inscriberet, deindeque in proximo Irenarcharum conventu publico divulgaret: hocque, ut populo clare innotesceret, quam commode, quam juste erogatum fuisset istud leve vectigal. Quo facto & regii edicti aequitatem atque prudentiam palam de­monstrabat, sibique conciliabat summam populi be­nevolentiam. Intra paucos inde annos, clementissi­mus Rex, Carolus I. in Domini mei fidem erga se in omnibus praestitam, nec non Reipublicae causa bene navatam operam gratiose respiciens; eum & Novi­castri Comitem, & Baronem de Bothal & Heple creare dignitus est. Quas novas dignitates is ita vicissim ornabat virtutum suarum splendore, ut deinceps, anno scilicet 1638. ab eodem Rege in aulam voca­tus fuit: ibique non solum Principis Walliae juven­tutis Rector constitutus, sed in Consiliariorum praete­rea secretiorum numerum adscriptus. Quibus quidem muniis quo melius sinceriusque vacaret, omnem alio­rum [Page 9] negotiorum solicitudinem, imo & omnem sua­rum etiam fortunarum rei (que) familiaris curam (quod ei damno haud exiguo cessit) prorsus abjecit: nil sibi antiquius ducens, quam Domino suo summa cum diligentia ac integritate inservire, & se sua (que) devovere mandatis illius honeste exequendis.

Vix triennium permanserat in hac tranquilla vitae conditione, cum Scotorum pleri (que) in Principem fu­riis quibusdam incitati, discordiis (que) civilibus omnia perturbare ac permiscere gestientes, bellum nefarium moliuntur. Rex vero, ut mature tam funestos mo­tus reprimeret, & rebelles ad obsequium vi redige­ret, exercitum conscribere compulsus. Sed deerat argentum, regio aerario tunc temporis plane exhau­sto. Necessum itaque habuit, subsidii nonnihil pe­tere a fidelibus subditis, eis potissimum, qui nobili­tate ac divitiis eminebant. Inter quos Dominus meus haud minus decem millibus librarum Sterlin­garum monetae Anglicanae Regi mutuo dedit: nec eo contentus auxilio, Equitum insuper turmam, quae ex centum & viginti militibus ac generosis constabat, ad militiam contraxit; &, sic jubente Rege, Berwi­cum us (que) (ultimum Angliae, & munitissimum totius Britanniae oppidum) duxit. Ubi regiae Majestati placuit, istam Nobilium turmam sui favoris cha­ractere [Page 10] adeo prae caeteris insignire, ut eandem ex sui tantum ipsius imperio regi, nec ab ullo alio e duci­bus dependere, se velle palam declaraverit. Cujus rei ratio talis erat.

Comparatis jam, justa (que) armatura & commeatu instructis suorum legionibus, haud mora Rex edicit, ut omnis Equitatus propere in Scotiam contra per­duelles progrederetur: locum (que) simul designat, ubi copiae, in itinere uti (que) sparsim ducendae, in unum rursus coirent. Quo cum convenissent, Dominus meus unum e suis Guilielmum Carnaby, Equi­tem Auratum., virum Equestris ordinis, misit ad summum Equitatus Ducem, ut ab eo civiliter quaereret, quonam in loco, caeteras inter turmas, sibi cum suis reliquum itineris conficiendum vellet: & responsum excepit, proxime post turmas sub Ducum praecipuis militantes. Quod aegre ferens Dominus meus, sibi (que) id honoris jure deberi existimans, ut in fronte potius quam tergo exercitus collocaretur; Praefecto renunciabat, se sub Principis vexillo mili­tare, ideo (que) iniquum fore, si alicui nisi superioris census postponeretur. Nolebat autem Praefectus a sua sententia recedere; & Dominus meus, suspen­sa in aliud tempus injuriae hujus vindicta, signo (que) Principis lanceae sui Domini Gray, Baronis Gray fratris. vexilliferi mox detracto, illius voluntati parebat: rem sibi minoris fore dedecoris se­cum [Page 11] reputans, si cum complicato vexillo aliquantis­per maneret, quam si Principis, ac Domini sui dig­nitatem ab ullo violari diminuive pateretur.

Caeterum, absoluta utcun (que) isthac expeditione, omni (que) equitatu in regia castra recepto, Praefectus suam querelam super ea re detulit ad Regem: qui, probe intellecta dissidii causa, tantum aberat a denun­ciando aliquid grave in Domini mei caput, ut e con­tra ipsius prudentiam impense laudaverit, ulterioris (que) honoris gratia coram statuerit, ut inposterum isthaec turma a nemine regeretur, nisi a seipso. Ex eo ita (que) tempore in exercitu Dominus meus permansit, Re­gis tantum imperio obnoxius: & postquam Scoti re­belles ad debitam regiae Majestati obedientiam re­dacti fuissent, honorifice ad suum munus, Principis nempe regimen, reversus est.

Eo etiam tempore regius exauctorabatur exercitus. Dominus vero meus, memoriam renovans modo di­ctae injuriae sibi ab Equitatus Praefecto illatae, ratus (que) adesse nunc opportunum tempus vindictae; quo su­am existimationem vindicaret a contemptu, eum ad singulare certamen provocavit. Et ille se in arenam lacessiri indignatus, locum & tempus duelli, consen­tiente simul provocatore, haud gravatim praestituit. Quid plura? Prior in arenam descendit Dominus [Page 12] meus cum suo Secundo Domino Francisco Palmes. (sic vocant duellionum as­sessores) sed hostem ibi non invenit. At paulo post alter e secundis apparuit; sed solus. Unde Domi­no meo pronum erat conjicere, rem Regi interim detectam fuisse, id (que) ab aliquot ex amicis Antagoni­stae. Nec eum fefellit conjectura. Mox enim uter (que) jussu Regis in custodiam conditus est, nec inde di­missus, donec, ejusdem suasu, depositis utrin (que) ini­micitiis, in mutuam benevolentiam rediissent.

Quartus jam annus erat, ex quo Dominus meus se regendae Principis juventuti, aliis (que) aulicis mune­ribus (in quibus omnibus honeste exequendis ne minimam sui officii partem non implebat) primum addixerat; cum ab amicis secreto admonitus suit, infaustissimum illud, omni (que) scelerum genere nota­tissimum Parliamentum (quod Rex non ita pridem convocarat, cujus (que) immanitati ac dirae ambitioni no­stra Britannia debet, quicquid miseriarum & calami­tatum nupero bello civili passa est) clandestino qui­dem, fixo tamen consilio statuisse, ipsum regimine Principis contra fas & jus exuere. Huic igitur dis­crimini ut tempestive obviam iret, ac perniciosas ho­stium insidias matura prudentia eluderet; petiit si­mul (que) obtinuit a clementissimo Rege veniam se tan­tae dignitatis possessione ultro abdicandi, aula (que) re­licta [Page 13] redeundi ad minus invidiosam ruris solitudi­nem. Evitata hunc in modum, quae suo capiti im­penderat, procella; ineunte tum anno AErae Chri­stianae quadragesimo & secundo supra millesimum sexcentesimum, in villam haud minus centum mil­liaribus a regia distantem se pacate recepit: spem animo fovens, se illic, dum domesticis solummodo curis vacaret, omnemque tristitiam conaretur sua­vissimo conjugis ac liberorum consortio excutere, summo otio & tranquillitate perfruiturum. Sed ali­ter optimo maximoque Numini visum est. Nam in­tra paucos inde menses, nuncium a Rege (quem in­dignissimis injuriis ac contumeliis onerare jam tum occeperat memoratum modo Parliamentum) excipit, quo quam ocissime Kingstoniam ad Hullam, vulgo Hullam (oppidum scilicet ad ostium fluminis Hullae situm, ubi in munitissima arce regium tunc temporis erat armamentarium) contendere strictim jubebatur. Haud mora Principis voluntati obsequens, pro­fectionem adornat, datque se in viam concubia nocte, vestibus ignotis, servisque omnino duobus; reliqua familia quid moliretur Dominus, aut quo tenderet, prorsus inscia. Postera luce Hullam ingre­ditur, ab aedibus unde exierat haud minus quadra­ginta milliaribus distantem: Indeque litteras ad uxo­rem [Page 14] extemplo mittit, eam quo se receperat admo­nentes.

In Soppidum ita secreto admissus, ad strenue exequenda Regis mandata se protinus accinxit; ac paucos intra dies tantum in arcana ista profecit cum oppidanorum praecipuis negotiatione, ut ad ar­cem illam cum armis ac munitionibus in potestatem Regis pacate tradendam nihil jam deesse videretur, praeter nova ejus praecepta, amplioraque, quam quae primum acceperat, diplomata, in pacti sanctionem. In eum igitur finem, Regi apud Windesoram tunc temporis commoranti, per expeditum nunciumDn. Mazi­num, tribu­num., diserte aperuit, quam prospere hactenus demanda­tum sibi negotium transegisset, & quid ultra per­agendum restare videbatur, quo res tandem ad op­tatum finem perduceretur: minime utique dubi­tans, quin in re tanti momenti Rex aut ipse con­festim eo veniret (quod haud difficile factu erat, ni Rex sua consilia aliorsum divertisset) aut rescripto saltem sibi renunciaret, quid ulterius fieri vellet de oppidi deditione.

Sed ea spes ocyus evanuit. Rex enim, alieno forte consilio in diversum abductus, novum priori­que plane contrarium remisit mandatum; se nimi­rum velle, ut Novi-castri Comes (sic enim Domi­num [Page 15] meum deinceps nominabo) relicto quod inten­derat facinore, morigerum se praeberet praeceptis Parliamenti. Unde mox prodiit edictum, ut dicto die praesentem se sisteret in Superiori Ordinum con­sessu; ac nuperi sui ad Hullam furtive occupandam incoepti rationem redderet, coram aliquot e Proce­ribus, ad id delegatis. Quibus cum nihil se, nisi quod a Rege ipso imperatum fuerat, ea in re egisse re­spondisset; ipsumque simul protulisset Diploma Re­gium in sui vindicationem: accusatorum laqueis facile se expedivit, & ex judicio indemnis evasit.

Deinde, prius impetrata Regis venia, iterum in praedii solitudinem, tanquam in portum, alacriter se­cessit: sed ne illic quidem liberum a curarum jacta­tione respirandi spatium diu reperturus. Vix enim quatuor effluxerant menses ab ipsius recessu, cum Rex pientissimus, a Parliamento, clavum imperii cae­teraque sacri Diadematis jura scelerate sibi vendi­cante, indignissime exceptus; importunisque plebe­culae, ab eodem ad defectionem subornatae, tumul­tibus palatium suum Londini deserere coactus, se contulit Eboraeum: ablegata interim, quo procel­lam melius devitaret domesticam, in oras transmari­nas Regina.

Ubi Eboracum perventum est, frequens Optima­tibus [Page 15] oppidum fuit, de Regis salute adventuque gratantibus. Quibus nec sero, nec injussus tamen, interfuit quoque Novocastrius. Cui Rex, post tridua­nam cum praecipuis amicorum de rebus suis consul­tationem, Praefecturam Novi-castelli, cum huic con­terminis quatuor Provinciis, Northumbria scilicet, Cumberlandia, Westmorlandia, & Episcopatu Dunel­mensi, demandavit. Is vero ad capiendam Oppidi illius Praefecturam properavit: quanquam justa mili­tum manu, armisque & argento, tam arduo muneri sustinendo requisitis, omnino imparatus. Neque eti­am, cum eo pervenisset, aut necessariis ad belli appa­ratum munitionibus commode instructum oppidum; aut Populi animos suo incoepto valde propitios in­venit. Caeterum his difficultatibus minime exani­matus, in suscepto negotio progreditur. Maluit enim incertam fortunae aleam audenter subire, seque in media hostium tela devovere; quam quod cum fide sibi impositum erat ab optimo Rege, aut per ignaviam deponere, aut deserere propter persidiam. Oderat praeterea improbam eorum solertiam, qui civilis discordiae incendiis ardenti Patriae ferre prae­sidium non audent, ne eadem communi ruina ipsi quoque involvantur: & de sua tantum salute solli­citi in publicis malis, nec alterutri ex partibus pa­lam [Page 17] addicti, aut proprios intra parietes, altioris pru­dentiae specie, se abscondunt; aut (quod magis ad­huc detestandum) versatili ingenio scenae inservi­unt, ac soli adblandiuntur orienti. Sed eo unde digressa sum nunc redeundum est.

Novocastrius igitur, in Oppidum illud, unde ti­tulum suum desumserat, haud aegre receptus; eo convocatis mox omnibus, quos seu clientelari jure, seu arctiori meritorum vinculo sibi noverat de­vinctos, cum eis tam prudenter, qua auctoritate, qua hortatu, egit; ut, paucis diebus haud contem­nendam militum manum, Equites nempe supra cen­tum viginti, Peditumque cohortem prope millena­riam, collegerit, hisque Centuriones praefecerit, rei militaris haud imperitos. Horumque auspicio Op­pidi illius Praefecturae initiatus, & copias suas quo­tidie auxit, Oppidumque ipsum tormentis bellicis, aggeribus, omnisque generis munitionibus firmavit; loci PraetoreD. Iohanne Marlaeo, Mi­lite. (quem in eo munere per biennium de­inde auctoritate sua continuit; ut virum consilio maturum, regiisque partibus summopere addictum) una cum caeteris Senatoribus, eo in opere auxilia­res manus suppeditante. Tinmuthae quoque Castel­lum, ad ipsum Tinae fluminis ostium haud procul Novocastro situm, praesidio munivit: idque eo po­tissimum [Page 18] fine, ut hostibus praeriperetur Portus ille nobilis, quem Tina efficit, sua profunditate maximi etiam oneris navigia admittens, & ita defendens, ut nec tempestatibus facile jactari, nec vadis afflictari possint. Et hujusmodi haud magnis quidem, confi­teor, at nuperrime vix speratis, industriae suae suc­cessibus animatus; non solum stationi propugnan­dae continuo invigilavit, militesque curavit in officiis militaribus quotidie exercendos: sed vires etiam suas indies augere, regiamque causam ulterius ex­tollere, summis conatibus contendit. Interea ta­men nemini mortalium (quod sciam) vel minimum injuriae aut intulit ipse, aut ab ullo ex eis, in quos imperium habebat, impune inferri passus est: ve­rum contra & aequi servantissimum, & suavissimis moribus pergratum se praebuit omnibus; ut plero­rumque tam ex Oppidanis, quam e ruricolis, vo­luntates & studia in se promeritus sit, & asse­cutus.

Inter haec illi relatum est, concitatum esse a seditiosis quibusdam tumultum inter rusticos, qui militiae nomina dederant, in Episcopatu Dunelmensi. Is itaque, cum expedita suorum manu, ocyus eo ad-volat, ut mature fraenos injiceret multitudini in duces suos ferocienti. Id quod auctoritate sua & pru­dentia [Page 19] facile praestitit. Interim vero accidit (quod in transcursu & animi gratia hic commemorare vi­sum est) unum e rusticanis, Comitem tunc paulo fa­miliarius alloquentibus, hominem ingenii quidem haud infaceti, per jocum dixisse; Comitis ipsius prae­sentiam sibi perjucundam; Optare tamen, ut longius abesset illius Comitatus; milites nempe, quos Comes secum adduxerat, aegre se ferre subinnuentem.

Sedato eo tumultu, oculisque in primos istius­modi motuum fontes ac seminaria praecipua conver­sis; regimini Ecclesiastico, sicut in illo Episcopatu, ita & in omnibus aliis locis intra commissas curae suae Provincias, sedulo prospexit: ‘Haud ignarus scili­cet, nil aut regnantibus gravius esse, aut pernicio­sius Reip. quam plebem in Schismata & Factiones, per diversas de rebus sacris opiniones, novaque superstitiosorum dogmata, divisam; nilque solen­nius rerum novandarum studiosis, quam in titulum belli, quod impie moliuntur, Religionem & ne­scio quae arcana Conscientiae dictamina palam prae­texere.’ Huic itaque jam passim se diffundenti malo ut quamprimum occurreret; communicatis cum eru­ditissimo illo, juxta ac pientissimo viro, D. D. Cosens, Ecclesiae Petriburgensis Decano, hodie vero reveren­dissimo Episcopo Dunelmensi, super ea re consiliis; [Page 20] hanc ei spartam legavit, ut neminem ex subditis di­tioni suae Concionatoribus permitteret, aut e sug­gestu effundere, aut alias vulgi animis ingerere quid­quam, quod sacratam Regis personam, Ejusve Rei­publicae administrationem ullatenus diffamare vide­retur; & si qui e contumacioribus, in justissimam Regis & Ecclesiae causam, de qua tunc certabatur, concionando invehi auderent; in hos severe & pro merito criminis animadverteret. Nec muneri huic pro viribus exequendo defuit optimus iste Praesul, sed tanta & prudentia & vigilantia usus est linguis factiosorum fraenandis, ut postea Ecclesiae pax etiam inter arma viguerit.

Jactis in hunc modum Praefecturae suae fundamen­tis, temporis haud multum effluxit, cum exiguum quidem, ast opportune delatum pecuniae subsidium, doliolo scilicet inditam Ducatorum summulam (va­lore quingentis circiter libris monetae Anglicanae pa­rem) una cum armis nonnullis (quorum tamen maxima pars Regi consignabatur) a Regina, apud Belgas tunc commorante, accepit. Quam pecuniam mox, facta pro uniuscujusque dignitate ac meritis partitione, Copiarum suarum Tribunis & Centu­rionibus, ut in obsequio fideque melius confirma­rentur, erogavit. Arma vero, prout Regina jusse­rat, [Page 21] Regi transmisit; adjuncta in eorum custodiam, ne ab hostibus in itinere interciperentur, unica illa Equi­tum turma, quam non ita pridem contraxerat in sui satellitium; hoc tamen mandato, ut, peracta ea ex­peditione, ad se illico rediret. Sed Regi aliter vi­sum est. Is enim eam deinde turmam, ad vires suas augendas, apud se detinuit.

Eodem prope tempore, in vicinum Novo-castello portum tuto provehebatur quoque navigium, armis, idoneis praelio campestri tormentis bellicis, clavis Danicis, nitrato pulvere, aliisque id genus munitio­nibus onustum; & ad Regem nostrum auxilii ergo transmissum a serenissimo Danorum Rege, meliori­bus partibus favente. Haec igitur arma secum deti­nere, & in suos usus reponere consultum duxit Novo­castrius; ut ad manus haberet, quibus majores ad­huc suorum copias, de novo describendas, instrueret. Posteaquam scilicet rebellionis nefas, morbi instar Epidemici, omnem pervagari Britanniam, ac utrius­que Ordinum in Parlamento consessus discordias odiaque in Regem magis magisque in dies exarde­scere observasset; suumque de ferendis Regi suppe­tiis consilium cum amicorum affiniumque praecipuis communicasset: firmissime secum statuit, grandiora adhuc aggredi facinora, justumque Exercitum armare, [Page 22] in optimi Regis defensionem. Quod cum Majestati Ejus per expeditum nuncium impertivisset, Rex & consilium alacer suo suffragio comprobavit, & con­festim remisit Diploma, quo eum summo imperio in omnes seu jam tum ad militiam conscriptas, seu in­posterum conscribendas vires, non solum in parti­bus Angliae Septentrionalibus ultra Trentam fluvium sitis, verum & aliis etiam nonnullis e citerioribus, Lin­colniensi nimirum, Nottinghamiensi, Darbiensi, Lan­castrensi, Cestrensi, Leicestrensi, Rutlandiae, Cantabri­giensi, Huntingdonensi, Norfolciae, Suffolciae, & Es­sexiae Provinciis, ornare dignatus est. Sed & aucto­ritate sua eidem liberum fecit, ut & Equites Aura­tos ad arbitrium crearet, & monetam cuderet, typis­que item uteretur, quoties alterutrum ex his vide­retur emolumento Regis conducibile. Qua perampla profecto, & tantum non regia potestate is ita mo­deste ac caute utebatur; ut eam perraro, & nun­quam nisi quum Regis utilitati atque honori esset ex necessitate sic litandum, exercuerit: nec ingenti ex illo Nobilium numero, qui sub signis suis stre­nue militabant, plures duodecim ad Equestris Ordi­nis dignitatem, toto belli tempore, evexerit.

Ejusmodi auctoritate munitus, statim ad se prae­lio idoneos cum armis coire praecepit: paucisque [Page 23] septimanis, octo haud minus millia justae armaturae Peditum Equitumque nomina dedere. Quos recen­sitos haud procul Novocastro sub Tribunis & Cen­turionibus distribuit: tantumque rerum bello neces­sariarum apparatum fecit, ut nunc in turmas leges­que agminis severe dispositis militibus deesse nil aliud videbatur, nisi ut ad aliquam expeditionem jussu Im­peratoris educerentur. Nec multo dehinc, sub ini­tium nempe mensis Novembris Anno 1642. evenit, ut, tunc in deterius dietim ruente Regni statu, & nil nisi defectionem ac bellum caedesque spirantibus seditiosis, maxime in Comitatu Eboracensi; pleri­que ex Nobilibus ejus Provinciae, mature saluti suae prospicientes, deserta villarum solitudine, Ebora­cum (moenitam sane ac praegrandem, at necdum sa­tis munitam Urbem) veluti ad asylum, confugie­bant. Quo cum pervenissent, simulque audivissent, Novi-castri Comitem & Boreales Angliae regiones in pace & obsequio conservasse, & Exercitum porro expediisse, in ulteriorem contra Regem concitatae multitudinis repressionem: continuo ad ipsum mit­tunt Delegatos aliquot (nobili prosapia oriundos, & negotiis pares) qui ab eo auxilium peterent, ora­rentque, ut, relicto Novi-castri praesidio, Eboracum versus cum Exercitu promovere festinaret. Quorum [Page 24] votis ipse haud difficilem se praebuit; cum eisdem prius instituta, de aequissimis quibusdam, Regiaeque causae percommodis conditionibus, eorum ex parte observandis, stipulatione. Neque mora, cunctis quae ad hanc expeditionem necessaria erant praeparatis; relictisque tam in oppido Novi-castri, quam Tinmu­thae castello, & Hartlepoliae quoque (maritimo pari­ter Emporio, cui portus adjacet, omnis navigii ca­pax) aliisque quibusdam locis in ea regione, Praesi­diis: primo conscripsit, typisque mandavit Declara­tionem, qua tum rationes, quibus fuisset ad suscipi­endam Eboracensium defensionem adductus, strictim explicuit; tum intimum animi sui sensum (scili­cet, arma se suosque induisse, nulla alia de causa, nisi ut sacram Regis Personam ac dignitatem, Reipub­licae salutem, Ecclesiaeque Anglicanae pacem irent tuta­tum) in lucem oculosque omnium candide protulit; simulque causam aperuit, cur nonnullos in legiones suas admiserit Romanae fidei addictos: deindeque castra refixit, & ad praestitutam diem totius Exer­citus mole Eboracum contendit. At Hostes interea properanti viarum angustias intercludere haud uno in loco, sed ubique incassum, tentabant: maxime vero in ipso Episcopatus Dunelmensis Agrique Ebo­racensis confinio, ad pontem quendam (Pers-bridge [Page 25] vulgo dictum) Teisi flumini superstructum. Ubi Hothamus, a Parlamento tunc Hullae praepositus, cum mille & quingentis Rebellium, praelio fractus fuit, inque fugam conversus; idque virtute potissi­mum D. Thomae Howard & Guilielmi Lambton, Mili­tis, quos duabus suorum legionibus, Equitum uni, alteri Peditum, ad pontem illum occupandum prae­missis praefecerat Novocastrius. At victoriae hujus laetitia cito in luctum vertebatur, ob praematuram nobilissimi illius juvenis, Thomae Howard, Equitum Tribuni, mortem: qui in eo praelio cecidit, glo­bulo plumbeo transverberatus. Novocastrius autem, ita superato fluminis impedimento, copiarumque hostilium, quae pontem insederant, reliquiis Tadca­strum usque, in quo praesidium e suis habebant, fu­gere compulsis; residuum itineris sine ullo discri­mine confecit. Et Eboraco jam appropinquans, in planicie quadam ipsis moenibus commode vicina, paululum constitit; totumque Exercitum in ordi­nes jussit ire. Ubi & Cumberlandiae Comes, qui mi­litiae istius Provinciae tunc praeerat, honorifice ipsum excepit: & D. Thomas Glemham, Miles, vir bello inclytus, eoque tempore Praefectus Eboraci, ingenti Nobilium numero stipatus, Urbis portarum claves, in honoris & obsequii signum, illi in manus tra­didit.

[Page 26]Jamque in Urbem triumphanti similis, & insigni cum laetitia plausuque civium exceptus; confestim (sub finem scilicet mensis Decembris Anno Domini 1642.) consilium inire coepit, quid facto esset opus, ut publicam Regis & Patriae causam, cui omnes intenderat curas, porro promoveret; cum pri­mis vero unde pecuniam & commeatum compara­ret, ad suorum sustentationem: minime ignarus, quam difficile sit, Exercitum vel intra debitos ob­sequii ac reverentiae limites continere, vel a rapinis & populationibus refraenare, nisi stipendia Dux & alimenta militibus ex ordine suppeditaverit. Re ita­que diu ac pensiculate inter Primores versata, tan­dem in hoc conventum est; ut aliquot e Nobilium censu seligerentur, qui militibus solvenda vectigalia populo, facultatibus singulorum aestimatis, irroga­rent; simulque auctoritate munirentur, si damni quid cuivis vel infima ex plebe illatum esset a mili­tibus, id ex aequo aestimandi & resarciendi ex eorum, qui intulissent, stipendiis. Hoc enim longe videba­tur aequius, quam si milites aut alimenta ad arbi­trium exigere a rusticis, aut ex rapto vivere per­mitterentur. Et facile proinde ratio tam salubris consilii accepta est. Quo severe coercita militum licentia, factum est, ut deinceps Provinciarum Sep­tentrionalium, [Page 27] incolae ab injuriis prorsus immunes, mediis etiam in armis, degerent.

Postquam hoc consilio tam indemnitati Agre­stium, quam suorum victui Novocastrius providisset; quanquam & tempestas anni (quippe jam saeviebat hyems, erantque in procinctu Saturnalia) & Ebora­censium vota, ut in ea urbe hyemaret, hortabantur: noluit tamen diutius feriari, ne milites inertia mar­cescerent in stativis. Sed, nunciato, Hostium copias aliquot Tadcastrum (oppidum nec incelebre quidem, nec amplius octo milliaribus dissitum ab Eboraco) se recepisse, inibique insudare propugnaculis extruen­dis: extemplo castra movere, eoque Exercitum ad­ducere secum constituit. Oppidi hujus haud exigua pars, maxime qua Orientem spectat, fluvio quodam, Wherfus nomine, alluitur: aestate quidem nec prae­altis, nec rapide fluentibus aquis formidabili; hy­berno autem tempore, ubi multorum rivulorum tri­buta excipere solet, tantae profunditatis, ut nullum, nisi per constructum e saxis grandioribus pontem, aditum praebeat Eboraco Tadcastrum venientibus. Hostes praeterea, diruto pontis hujus medio, atque propugnaculo, unde maximae molis tormenta bellica in aggredientium ora commode dirigerent, ad Ori­entalem fluvii ripam extructo, ita se muniverant; [Page 28] ut nec subitanea incursione oppido expelli, nec arcta satis obsidione cingi posse viderentur.

Caeterum his difficultatibus nequicquam territus Novocastrius, ab incoepto noluit deflecti: sed Ebo­raco deductis commeatuque instructis copiis impera­vit, ut propere ad oppidum progrederentur, & profectionem in hunc maxime modum ordinarent. Jussit nimirum, ut Equitatus sui pars maxima, Hy­postratego Duce, per ipsum noctis silentium, Wether­baeum, oppidum mercatu satis insigne, quinis supra Tadcastrum lapidibus ad Occiduum situm, ponte­que lapideo trajiciendis militibus percommodo in­structum, recta tenderet: postera vero aurora, inde per Occidentalem fluminis ripam regressa, Tad­castrum cum toto agmine prospectaret, quasi Rebelles in campum provocatura. Promisitque, se omnem interea Peditatum, cum nonnullis Equitum turmis, tormentisque majoribus, Orientali lateri ejusdem Oppidi admoturum: ut castris suis sic inclusi ho­stes, hinc & illinc eodem quasi momento temporis premerentur. Id vero consilium ratione prudentius, quam executione felicius suit. Quanquam enim Novocastrius ipse, quod sua ex parte susceperat, im­pigre praestitit, & a primo lucis exortu ad vespe­ram usque tormenta in Rebellium aggeres displodere [Page 29] non intermisit: Hypostrategus tamen, utrum ex neg­ligentia an perfidia incertum est, muneri suo prorsus defuit; ut hostes ad sui deditionem (quod sperarat Comes) non potuerint compelli.

Attamen non prorsus huic obsidionis quasi prae­ludio utilitas abfuit. Perduelles enim impavido No­vocastrianorum accessu perterriti, reputantesque se diuturnae obsidioni ferendae impares sore; & pro­pugnaculo, ipsoque fluminis trajectu vecorditer deser­tis, proxima nocte clam aufugiunt, scelerataque condunt capita in Castello quodam, Cawood nomi­nato, quod ad nonum milliare a Tadcastro, parique propemodum intervallo ab urbe Eboracensi abest, & cui validum e suis praesidium antea induxerant. Fugientes vero insequi, & suis intutum duxit No­vocastrius, & sibi inconsultum. Quippe Exercitui ferme inaccessum erat illud Castellum: utpote foe­dis undique cinctum paludibus, & ad ipsum duo­rum amnium, Ousae scilicet & Wherfi, (qui tunc temporis quoque plus justo abundabant) conflu­vium situm. Et ille, loci istius longam obsidionem magno sibi ad caetera impedimento fore, praevidit. Postera igitur luce in deserta ab hostibus castra suc­cedebat, atque illic per aliquot dies, tum ut spatium militibus daret ad quietem, tum ut eam Provinciae [Page 30] partem in obsequio ac fide adversus Regem stabiliret, commorabatur.

Deinde, sub initium nempe mensis Ianuarii Anno 1642. Pontem fractum, vulgo Pontfreit, (oppidum scilicet in Occidentali Comitatus Eboracensis parte positum, ac rupi affixo crebrisque propugnaculis va­lidissimo Castro munitum) cum Exercitu ingressus; ibi aliquandiu haesit. Necesse enim habuit & vires suas, crebro supplendis praesidiis haud parum immi­nutas, reficere: & milites in stativa disponere in ea Provinciae parte, quae inter modo memoratum Ca­stellum, Cawood dictum, & Hallifax, Bradford, Leeds & Wakefield, in quibus omnibus Rebelles praesidia suorum collocarant, interjacet. Quippe hoc pacto fore arbitrabatur, ut nec copias suas nimio a se invi­cem intervallo dividere, nee in circumvicinis viculis degentes Regis amicos incursionibus hostium ob­noxios relinquere cogeretur. Sic itaque rebus ordi­natis, Tadcastrum & Pontem-fractum validis praesidiis militum, aggeribus, tormentis, aliisque id genus mu­nimentis, ad tuendas urbes excogitatis, tempestive confirmavit.

Inter hos dies etiam, cum Newarkam, (Oppidum satis amplum, ad Australem Trentae fluminis ripam, in agro Nottinghamiensi, situm) nondum ab hoste [Page 31] occupatam, excipiendo tamen praesidio percommo­dam esse cognovisset; eo cum delecta suorum manu profectus, tam Oppidum ipsum, quam huic immi­nens Castrum Stationariis, qui utrumque ad ex­trema usque pro Rege custodirent, opportune im­plevit. Hocque eo consilio fecit; ut in Regiorum commoda liberum, aliis vero clausum servaret nobi­lem, & in ea regione unicum illum rapidissimi flu­minis trajectum, qui Oppido subjacebat: simulque haud exiguam vicinorum Comitatuum, Nottingha­miensis videlicet & Lincolniensis, partem quoque sub imperio suo contineret. Nec multo post, ut modi­cum commeatus armorumque supplementum, quod Novi-castri ex arce sibi deferendum praeceperat, ac­ciperet; Eboracum reversus est. Unde confestim Ba­ronem Ethyn, Exercitus sui Hypostrategum, cum sa­tellitio Equitum eo misit, ut supplementi illius custo­diae invigilaret in itinere. Qui a valida Perduellium manu, ad pontem quendam, vulgo Yarum-bridge dictum, quem Hypostrategus in itinere destinato transmissurus erat, occupandum praemissa, ferocis­sime impetitus; eos praelio fudit, multis caesis, plu­ribus captis. Eaque victoria, armis signisque hostium potitus, peracto feliciter negotio, quod imperatum erat, Eboracum summa cum laude rediit.

[Page 32] Novocastrius vero, sic reparatis viribus, paucisque deinde ad quietem diebus datis militi; ut Reginam ex Hollandia jam tum redeuntem, & in alto jactatam, ad Orientales Provinciae Eboracensis oras prope­diem appulsuram, per datas a Rege litteras, cogno­vit: castra movit, viamque illorsum capessit; ut ad tutandam Majestatem ejus, ubi ad terram classe per­veniret, praesto esset cum Exercitu. Nec optato ex­peditionis hujus eventu frustrabatur. Nam paulo post, Regina, ingentis tempestatis, qua diu per me­dium freti agitabatur, periculo defuncta; in portum quendam (Burlington Bay vulgare nomen est) ad littus Orientale Comitatus Eboracensis situm, ex alto invecta est. Vixque arenam primo pede liba­verat, cum Sacrilegi Rebelles, qui ipsam per aequora etiam furibundi insequebantur, classe ad lit­tus admota, missilia e navibus Praetorianis in eam ingessere; nec citius tormentis in ipsas aedes, quas hospitii ergo subibat, collineatis fulminare cessabant, quam illa ad vicini tumuli, qui extra telorum jactum erat, asylum divertisset. Hic memoratu, imo & ad­miratione summa dignissimum est; inclytam hanc Reginam, tot tantisque periculis undique impetitam, adeo tamen infracto omnemque metum dedignante animo fuisse, ut eadem Majestatis constantia, quae [Page 33] in solio sedenti solebat adesse, tunc pene pereuntem comitabatur. Nec dubitare poterant, quotquot magnanimitatis ejus in illo discrimine testes fuere; quin Heroicus invictissimi Patris, Henrici nempe illius Magni (cujus gloria per posteritatis seriem in­offensos aget cursus) Spiritus transmigrasset in Fi­liam. At Novocastrius interea, ut tantam virtutem in Clementissima Domina sua periclitantem ex impio­rum manibus eriperet, quanta maxime celeritate po­tuit, copias suas haud procul a littore explicuit; eamque discrimini ita subductam, suorumque agmini­bus cinctam, ad aedes, ubi clementius tractaretur, pro officio suo comitatus est. Paucis deinde Reginae, non ad reparandum animum, sed circumactum pe­lagi erroribus caput somno ac quiete componen­dum, diebus datis; ipsam lentis itineribus Ebora­cum honorifice deduxit: urbem eam ingressus sub finem mensis Martii Anno 1643. Quo tempore etiam, ut Reginae aerarium diutinae peregrinationis impensis jam tum pene exhaustum rescivit; tria ad­modum millia librarum Sterlingarum Majestati Ejus dono obtulit: quae illa vultu hilari, & benigno animo accipere dignata est. Ad Regem praeterea ar­morum ac muniminum haud exiguum supplemen­tum, quod ex Hollandia secum adduxerat Regina, [Page 34] recta transmittendum curavit: additis ad eorum & nobilissimi pariter viri, D. Percy, Baronis (qui an­tea a Rege Oxonio missus, ut reduci in Angliam Re­ginae omnem operam & studium navaret, eam ipsam captabat redeundi opportunitatem) tutamen Equiti­bus mille & quingentis. Quos Rex postea, ad au­gendum suorum numerum, apud se detinuit.

Inter haec Novocastrius, utpote qui hostes ra­tione ac monitis revocare ad saniorem mentem, quam vi & armis frangere, nec minus gloriosum, & humanitati magis consentaneum esse semper duxerit; privato commercio cum Castri cujusdam, (Scarbo­rough Castle incolae vocant) navium stationibus com­modissimo portui imminentis, Custode adeo pruden­ter egit, ut eum nudis argumentorum momentis ejus, cui antea adhaeserat, erroris convictum, ad sui suorumque & Castri ipsius, cum omni apparatu bellico, deditionem incruentam compulerit. Quo quidem facinore egregie & sui ipsius gloriae litabat, & Regiarum partium emolumento. Castrum quippe illud, tum situs ratione, tum artis operibus adeo validum erat, ut muri neque tormentorum arieta­tione quassari, nec subter effossis cuniculis subrui posse viderentur. Ad hoc, longe lateque tam in circumjacentem Eboracensium Orientalium regionem, [Page 35] quam in subjacentem maenibus portum suum exten­debat imperium.

Nec multo post, ut per secretos nuncios explo­ratum habuit, hostium Equitatus summum Ducem, D. Thom. Fair­fax, tunc Mi­litem, hodie vero Baro­nem. cum selectis suorum copiis, Excursionem e Castro Cawood (ad quod paucos ante menses confugerant, Tadcastro, ut supra memoratum, exterriti) ut Par­lamenti praesidia quaedam in Occidentali Comitatus Eboracensis parte inviseret confirmaretque, destinasse: hoc inquam intellecto, confestim Nobilissimo viro, D. Georgio Goring, Baroni, quem suo Equitatui dudum praefecerat, imperavit; ut expedito Equitum agmine instructus, Eum medio in itinere, si opportunitas daretur, invaderet opprimeretque. Atque ille hos in planitie quadam, quam Seacroft Moor populares vocant, assequutus; quamquam militum numero longe inferior, in eos tamen tanto impetu invehitur, ut perruptis totius aciei hostilis ordinibus, omnes ad unum pene profligaret. In eo praelio multi Re­bellium caesi; Captivorum numerus 800. aequabat: victorque armis signisque ad decem potitus, Ebora­cum sine ulla suorum clade rediit.

Novocastrius vero, uberiores adhuc ex hac victo­ria fructus colligendi avidus; ratusque militum ani­mis, dum spe atque audacia calerent, sibi utendum: [Page 36] validum justaeque armaturae agmen e suis, ad novam in Occidentali ejusdem Provinciae parte moliendam expeditionem continuo emisit: Qui duobus hostium millibus, diversis e praesidiis Parlamenti jussu ex­tractis, & ad nescio quod aggrediendum, in quo­dam palustri loco, Tankerly Moor nominato, tunc forte in unum congregatis, in via auspicato obviam facti; conserto cum iis praelio, magnaque edita strage, secundam quoque, nec priori minus insignem victo­riam, cum multis captivis, ex acie retulere.

Hoc modo labefactatis Perduellium viribus, No­vocastrius reliquum Exercitus sui, quod in urbe Eboraco restabat, primo ad Oppidum Leeds, deinde ad Wakefield, utrumque ab hoste jam occupatum, deduxit: ea quidem mente, ut ad justam Regiae Ma­jestatis reverentiam ac venerationem aut lenitate & mitioribus consiliis revocaret, aut vi saltem redige­ret quotquot in ea regione defecerant ab officio. Et Wakefield sine pugna ingressus; cum oppidum illud & circuitu peramplum, & militum stativis percom­modum comperisset: centurias aliquot e suis in eo­dem signa defigere jussit. Deinde, ut primum cog­novit, hostes, qui alia quoque duo Oppida, haud multum inde Meridiem versus distantia, nec mer­catu ignobilia, Rotheram nempe & Sheffield, occu­pabant, [Page 37] totos in eo esse, ut novas contraherent co­pias, praecipuosque tum ex oppidanis, tum circum­vicinae regionis incolarum seditionis contagio infice­rent: in animum induxit, scelerata eorum moli­mina, antequam maturescerent, frustari. In eum igitur finem, sub medium mensis Aprilis Anno Salu­tis 1643. ipse delectam Exercitus sui partem, com­meatu Tormentisque nonnullis instructam, versus Oppida illa (quippe haud amplius quatuor lapidibus ab invicem distabant) deducit: relicto interim in stativis apud Wakefield residuo. Cui summum Equi­tatus Ducem, cum totius Exercitus Propraetore (Majorem Generalem hodie vocant) praefecit: ra­tus, id suorum ab hostium incursionibus defensioni abunde suffecturum. Quanquam paulo post res ali­ter quam sperarat, quemadmodum infra dicetur, cecidit: quod tamen Ductorum eorum, qui tutan­dis castris maxime invigilasse debuerant, incuriae ac socordiae merito imputandum.

Et primo Rotheram copiis, quas ipse ducebat, admotis; Oppidi ejus deditionem sibi postulavit. Quam cum munimentis suis confisi hostes contuma­citer denegassent, tantam in eos qua minoribus, qua majoribus Tormentis a summo mane ad vesperam usque incessanter fulminantibus impressionem fecit, [Page 38] ut armis sibi aditu patefacto, Oppidum subsequente nocte victor ingrederetur. Hic permagnus Captivo­rum numerus fuit: e quibus nobiliores in custo­diam conjecti, reliqui vero tam clementer tractati, ut ipsa lenitate quam virtute Victoris haud minus superati, omnes (paucis tantum exceptis) rebellioni renunciantes, inque fidem accepti, nomina regiae militiae dederunt, nec obsequium deinceps unquam deseruere; multis postea exemplo manentes experi­endi clementiam Ducis.

Vix quartum jam diem eodem loco quietem mi­liti dederat, cum accessione novorum copias refectas alterum quoque Oppidum, Sheffield nominatum, & satis valida quidem, licet vetustate haud parum corrupta arce munitum, circumsedere jubet. Hostes vero, qui utrumque tenebant, nupera sociorum suorum fortuna, famaque victoris territi, obsidio­nem ferre non audebant; sed raptim collectis sarcinis in Comitatum Darbiensem clam profugere: Oppido arceque arbitrio Novocastrii relictis. Qui Oppida­nos, tametsi & Regem erga & seipsum male ani­matos, tam benigne habuit, ut plerosque eorum brevi ad fidem & obsequium eximia humanitate re­duxerit; caeteris interim contra ne mussitare qui­dem audentibus. Hicque novis militibus rursum [Page 39] auctus, arcem hanc & delecto e fidissimis suorum praesidio, & de novo erectis propugnaculis commu­nivit; eique nobilem quendam & exploratae fidei virum praefecit, Provinciae ejus indigenam.Guiliel. Savil, Baronettum & Militem. Ad haec, ut primum ferri fodinas, cum officina & ma­chinis fusoriis, haud longe abesse ab eodem loco cognovit: ibi tam Tormenta bellica majora, quam alia ferramenta sive tuendis, sive expugnandis ur­bibus excogitata, in suorum usus conflari cura­vit.

Caeterum, Eccui unquam adfuit perpetua in du­biis rebus felicitas? Quemve e summis etiam & gloria florentissimis Ducibus, qui hactenus fuere, mihi dabitis, cujus destinata salubriter consilia omni ratione potentior Fortuna interdum non discussit? Vix quieverat ab ultima expeditione Novocastrius, cum triste nuncium affertur; e vicimis praesidiis in unum agmen congregatos hostes, captata illunis noctis opportunitate, iisque, qui excubias agebant, repente caesis, irrupisse in Oppidum Wakefield: omnesque, quos ipse paulo ante in eodem reliquerat (in quibus erat Equitum Praefectus, Baro nempe Goring, quem ille postea, cum hostibus mutuo facta praecipuorum e captivis commutatione, in libertatem asseruit) cum toto armamentario, omnique apparatu bellico, sub [Page 40] imperium suum redigisse. Quo accepto, ingens so­licitudo, & pene jam luctus in castris erat. At ille, nec quam sint ancipites rerum humanarum exitus ignarus, nec rudis tractandi militares animos; milites sperare meliora hortatus, ad nova consilia mentem suam convertit. Et, neu sub unum fortunae ictum totas vires sui Exercitus cadere pateretur; quos secum adhuc sub signis habebat, omnes Eboracum extemplo reduxit; urbem eam ingressus mense Majo Anni 1643. Dum illic & reparandis suorum ani­mis, & novorum delectui vacat; Regina, quae in eadem urbe etiamnum commorabatur, Regem, tunc in Meridionalibus regni partibus strenue obluctan­tem rebellibus, quam citissime adire constituit. Nec tutum videbatur, ut Majestas Ejus tam longum & tot periculis obnoxium iter ingrederetur sine Satel­litio. Ergo Novocastrius, praemisso ad Pontem­fractum, in quo Regina aliquantisper quiescere desti­narat, toto exercitu; ipse eam eo usque comitaba­tur. Nec eo contentus officio, inde discedentis la­teri quoque haud minus septem Equitum Peditum­que millia, cum justo Tormentorum majorum nu­mero, ad custodiam in reliquo itinere, adjunxit: sibi longe decentius esse existimans, ut ipse se maxi­ma virium suarum parte ultro denudaret, quam ut [Page 41] Domina in vitae discrimen veniret. Caeterum, ex magno illo militum numero, quos Reginae praesi­dio adhibuit in eo itinere, Rex ne unum quidem unquam remisit, sed omnes aggregavit suis, post­quam emensi viam fuissent.

Proxime post discessum Reginae, Eboracum cum reliquiis copiarum remigrat; totusque in eo erat, ut propemodum exhaustas vires redintegraret. Quo quidem in opere illi propitiam se atque secundam adeo praebuit fortuna, ut intra mensis unius (Iunii scilicet ejusdem Anni 1643.) spatium, se haud im­parem crederet, ad novum quid in hostes molien­dum. Itaque mox in occasum spectantes ejusdem Provinciae partes, ubi in stativis tunc maxime hae­rebant Perduelles, excursione facta; cum forte in AEdes quasdam (Howley House appellant) mole saxea extructas, valloque & validissimo eorundem praesidio munitas, in itinere incidisset: eas proti­nus constituit expugnare. Nec mora caduceatores, pro more belli, ad inclusum hostem misit, qui dedi­tionem sibi illico fieri postularent. Quibus cum loci Praefectus, homo quidem summe contumax, se ul­tima prius passurum respondisset; ipse, muris ag­mine admoto, tormentisque in aedes continuo fulmi­nantibus, eas ita subvertit, ut via sibi suisque im­petu [Page 42] patefacta, in medios propugnatores jam victor irruit, omnesque (qui pugnando caesi erant, tan­tum exceptis) sub jugum misit. Egre vero ferebat, ferocem illum rigidaeque cervicis hominem, aedium scilicet Praefectum, in vivis servatum fuisse a quo­dam Tribuno; qui importuna & Imperatoris man­dato repugnante misericordia permotus, ei vitam indulsit. Cumque idem Tribunus illum adducere ausus esset in ipsius conspectum; is tantopere of­fenso in utrumque animo fuit, ut sceleratae pervi­caciae alterum, alterum vero inobedientiae acriter ar­guere vix abstinuerit. Attamen Tribuno, a se modo exemptum caede hominem etiam tum ferro occidere volenti, imo & paranti, palam reclamabat; magis­que adhuc indignatione excandescens; summe inbu­manum est, inquit, quemvis e captivis interficere in frigido sanguine (sic enim Nostrates loqui amant) hoc est, postquam irae pugnaeque ardore incensus sanguis jam refrigescere incoepit. Quo exutus simul omni contumacia metuque misellus iste, portarum claves, quas in dextera tenebat, submisse exoscula­tus, eas Novocastrio summa cum veneratione obtulit. Is vero nimis sero oblatas repudians, his nil mihi opus est, inquit, qui ad aperiendas harum adium fo­res multo commodiora ferramenta (machinas nempe [Page 43] bellicas salse subinnuens) huc mecum attulerim; eis tamen haudquaquam usurus, ni tua insania fuissem ad id compulsus.

Castris inde post sex dierum quietem motis, ad aliud quoque Parlamentariorum praesidium, cui Brad­ford nomen est, cum omnibus copiis impigre con­tendit: Oppidum scilicet in eadem regione situm, haud magni quidem circuitus, sed tum situ locique natura, tum custodientium multitudine magis mu­nitum, quam ut primo impetu capi posse videretur. Ille vero, invictus adversus ea, quae caeteros terrere solent, illud corona circumdare properavit. At nondum itineris medium eo versus confecerat, cum obviam ei processit hostis. Qui, per secretos nun­cios comperto ejus adventu, furtimque collectis e finitimo Lancastriae Comitatu novis copiis, quinis nempe Sclopetariorum millibus; ne muris Oppidi includeretur, simul fretus excipi posse quem ventu­rum sciebat, in via consedit occultus. Et vires suas, quae octodecim Equitum turmis, triploque majore Peditum numero canstabant, in ordines explicitas jam appropinquanti Novocastrio ostendit; in loco quodam, Atherton Moor vocato, & ob sepimento­rum spinoforum frequentiam insidiis tegendis com­modissimo. Is vero & Peditatu longe inferior, nec [Page 44] Equites in justam aciei latitudinem, prae angustiis campi (totam namque planitiem ejus occuparat ho­stium Equitatus) disponere potis erat. Ad haec, ipsum ab hoste dirimebat praealta fossa, quam Equi­tes nisi transiliendo superare nequirent. His tamen difficultatibus haudquaquam territus, praelii discri­men utcunque adire statuit. Comperto igitur aditu, qui binis tantum equis simul transitum praeberet; Equitum promptissimos per eum concitatiori gradu procedere jubet. Hosque fossam transgressos, jamque hostium phalangi propius admotos ipse cum caeteris strenue insequutus, quicquid spatii in campo hosti­les copiae reliquerant inoccupatum, suis in ordines redactis implet. Collatis itaque signis, utraque acies congreditur: pedite utrinque ingentem vim globu­lorum plumbeorum e bombardis & sclopetis in con­tra venientium ora invicem effundente. Non aliud discrimen, pro dimicantium numero, vehementius fuisse, memoriae proditum est. Rebelles impunita­tem & opima spolia; Regii vero fidem ac legibus sibi imperatum erga Patrem Patriae obsequium in­tuebantur. Illi pro dominatione in pares; Hi pro sui libertate sub legitimo optimi Regis imperio acer­rime pugnabant. Perduellibus justa causa, jurisque patrocinium deerat; Regiis locus. Diei quoque [Page 45] unius tam multiplex casus, modo spem, modo me­tum utriusque partis augebat: velut de industria in­ter fortissimos viros certamen aliquandiu aequante fortuna. Caeterum angustiae loci, in quo haeserat pugna, Novocastrianos non patiebantur totis con­gredi viribus. Horum itaque Pedites in utroque cornu tandem languescere, pedemque referre coepe­runt. At Novocastrius, ut fugam suorum, & proxi­mos hostium conspexit; ut tanto infortunio ma­ture occurreret, validum Hastatorum agmen, quo­rum spectabant plures quam inierant praelium, in il­lorum auxilium admovit. Hique tantum in hostes impetum fecere, ut eos magna clade afflictos primum retrocedere, mox terga urgentibus dare, ac aperte fugere cogerent. Tormenta quoque eidem saluti fuerunt, quibus in confertos ac temere se offerentes hostium Equites haud frustra excussa sunt tela. Quo temporis momento Regii quoque Equites in non­dum concussam hostium phalangem pari cum fero­cia invecti, eam turbabant. Sicque penitus hoste devicto, & diei fortuna mirifice mutata, Novoca­strius memorabili victoria potitus est: tametsi & mi­litum & tormentorum numero longe inferior. Ejus ex parte haud amplius bis centum desiderati sunt: tantulo impendio insignis victoria stetit. Perduel­lium [Page 46] vero cecidere Septingenti: Tria millia nume­rus captivorum aequabat. Caeteri, in quibus Equi­tum Praefectus erat, fuga elapsi, Oppidum Brad­ford, in quo praesidium reliquerant, petivere.

Hos vero Novocastrius, ad signa mox revocatis agminibus, proxima nocte insequebatur: haud de­sperans, quin subitanea incursione, quam animo de­stinabat, eos cum oppido ipso, postera aurora, ca­peret. Sed illi, hesterna clade perculsi, sese per tene­bras sparserant in diversa; antequam is eo pervenire potuit. Inciderunt autem in manus Ejus e palanti­bus haud pauci: inter quos ipsa etiam Equitum Praefecti Uxor, dum equo una cum famulo vecta ignotis vestibus fugam adornabat, forte capta erat. Quam, ut agnovit, Novocastrius summa cum huma­nitate, pristinaeque fortunae ejus pari cultu excepit; & post pauculos dies, primo ad urbem Eboracensem, deinde Hullam, ubi vir illius tunc temporis milita­bat contra Regem, suo curru devehi curavit.

Ipse interea sic desertum ab hoste Oppidum Brad­ford, more triumphantis, cum exercitu ingreditur. Haec autem expeditio deficientem magna ex parte regionem illam fama tam opportunae victoriae adeo conterruit, ut omnes Perduellium Copiae, quae semet in circumjacentibus oppidis, Hallifax nimi­rum, [Page 47] Leeds & Wakefield, muniverant, raptim col­lectis vasis, castrisque metu relictis, in diversa spar­gerentur: Ducum praecipuis ad munitissimum Hullae praesidium furtim convolantibus. Quod eorum effu­gium cum ex secreto mentis suae augurio praevidis­set Novocastrius, per expeditum (ut credebatur) nuncium literas ad Eboraci Praefectum misit, ipsum strictim admonentes, ut extemplo Equitum aliquot manipulos, ad eosdem medio in itinere intercipien­dum, expediret. Sed eas nimis sero perferentis nuncii vitio factum est, ut ea spes in nihilum eva­nuerit.

Jamque in omni Eboracensium Provincia nihil, praeter Hullam, restabat hosti. Novocastrius igitur, cunctis in tuto visis, amandatoque in Orientalem ejusdem Provinciae partem, ut ibi stativa haberet, Equitatu; ipse cum Pedite in Urbem reversus est. Ubi vix paculos dies respirarat, cum ei nunciatum est, factam esse a Perduellibus in finitimum agrum Lin­colniensem, in quo ipse quoque aliquot Equitum turmas haud multo ante collocarat, incursionem. Hoc accepto, ut simul suorum disorimini obviam iret, & votis Lincolniensium, qui opem ejus obnixe implorabant, gratificaretur; Hypostrategum D. Ethyn, Ba­ronem. suum, modica Equitum manu, & turmis aliquot ex iis, [Page 48] quos Dragoons vulgo vocant, instructum con­tra incursantes praemisit: ipse cum tota exercitus mole subsecuturus. Interea autem Carolus Cavendi­cius, nobilissimi hodieque florentis Devoniae Comi­tis frater secundus, impiger juvenis & ingenio fe­rox, qui Novocastrianis in illo Comitatu collectis cohortibus praeerat, adventum eorum, qui sibi aux­iliatum missi erant, minime praestolatus; temere commissa cum praedabundis pugna, fusus est, & equo, quo ferebatur, in deprehendentem vestigia ejus paludem forte illapso, caesus. Quo quam ocys­sime nunciato, non alias fortius suas partes, quam tunc, in Novocastrio obiit dolor. Quippe Carolus ille tunc primum adultus erat, & quod facile appa­reret, indolis rarae. Is itaque, ne mortem tam di­lecti juvenis inultam diu manere pateretur, suum jussit exercitum citato cursu viam praecipitare: ho­stesque brevi assequutus, conserto cum eis praelio acer­rimo omnes dissipavit.

Nec minus utendi quam consequendi victoriam gnarus, Omnia Agri Lincolniensis Oppida, quibus Parlamentum praesidia imposuerat, in ditionem suam vi redigere in animo destinavit. Castris itaque proxima luce remotis, ad Oppidum quoddam, popu­laribus Gainesborrow dictum, ad ripam Trentae flu­minis [Page 49] situm, profectionem adornat. Constabat enim, furtiva Parlamentariorum incursione haud ita pridem captum fuisse oppidum illud, una cum nobilissimo Kingstoniae ad Hullam Comite; qui ejusdem, dum sub imperio Regis esset, fuerat Praefectus; quemque Novocastriani milites, dum ipsum e manibus hostium, qui versus Hullae arcem captivum abducebant, eri­pere aggrederentur, infelici quodam in lembum, quo vehebatur, destinatae glandis errore interfecere, cum famulo, qui Domino proxime astabat.

His in Oppidi conspectum jam venientibus, tur­mae aliquot ex hostium Equitatu, in Oppido immi­nentis collis jugo sub signis stantes, sese ostendunt; tanquam praelium conserere paratae. Sed, ut contra appropinquantes, qui a Novocastrio ad pugnam prae­missi erant, Equites conspexere; primo quidem sen­sim servatisque ordinibus semet recipiunt, deinde vero levi velitatione lacessitae, omnes, ceu panico consternatae, & ne hostium ora quidem intueri susti­nentes, effusis habenis capessunt fugam; nec lym­phatos terrore animos recolligunt, donec intra mu­ros urbis Lincolniensis receptae essent. Tum Novo­castrius, Oppido propius Exercitu admoto, ad Custodem ejus caduceatorem, qui denunciaret, ni se suosque dederet, ipsos ultima passuros, misit. Eo­que [Page 50] deditionem aversato; & Oppidum ipsum armatis copiis undique cinxit, & Tormenta majora in modo dicti montis cacumine, unde tela commodis­sime ingeri possent in muros, collocavit. Quid plura? Propugnatores, ut, crebris pilarum e flammivomis tormentis excussarum ictibus saxorum compage lax­ata, sua munimenta jam deficere videre; desperata Oppidi tutela, aliquot e praecipuis suorum emise­runt, qui de deditione agerent cum obsessore. Qui concessis, quae ab iis petebantur, conditionibus; suis­que a caedibus juxta atque rapina prorsus abstinere jussis, oppidum recepit in Regis potestatem. Caete­rum e Regiis aliquot, qui ibidem in carcere antea detenti fuissent, in libertatem tunc primum resti­tuti; ut hostes, contra pacti articulos, & sua arma sparsim in terram ceu indignanter projicientes, & oppidi portas incuriose recludentes notarunt: cap­tata ejus delicti (ne dicam perjurii) occasione, in eorum sarcinas, juxta ac bona Oppidanorum proti­nus invadebant. Quorum exemplo Novocastriani incitati, ipsi quoque, haud minus vindictae quam praedae litantes, rapinam strenue exercebant. Sic­que utraque quidem ex parte violatae erant mutuo sancitae stipulationis leges.

Capto in hunc modum Gainesborrow, eodemque [Page 51] tam suorum praesidio, quam novis munimentis con­firmato; castra inde movit ad Lincolniam, primam & praecipuam ejus Comitatus urbem, in quam ho­stium Equestre agmen, ut supra dictum est, paulo ante confugerat. Hancque nullo pene negotio in deditionem redactam, milite atque operibus pariter munivit. Permagna deinde Equitum Peditumque, qui eam regionem sub imperio Regis tenerent, vi de novo collecta; eisque in cohortes rite dispositis dato, pro Duce, nobilissimo viro D. Widdrington, Barone: ipse cum Veteranis inde in Meridionales Angliae partes, ubi Rebelles tunc maxime saevie­bant, transire in animo habuit. Quod si fecisset, proculdubio intra paucos menses tam funesto bello finem imposuisset. Sed importunis Nobilium, quos in urbe Eboracensi reliquerat, maxime vero ipsius­met Praefecti (cui hostes apud Hullam denuo con­gregati, indeque in circumvicina oppidula subinde incursantes, multo plures ac formidabiliores, quam revera essent, videbantur) precibus & quotidiana fere efflagitatione devictus, ab saluberrimo illo insti­tuto deflexit; eisque subvenire properavit, metu verius quam ullo discrimine laborantibus. Inter haec Regiae Majestati (cui nil magis volupe erat, quam debitos honores virtuti persolvere) ipsum adhuc dig­nitate [Page 52] & titulo Marchionis de Novo-castro illustrio­rem facere placuit.

Jamque Eboracum reversus, sub medium mensis Augusti Anno salutis 1643. ad eos, qui crebris Hulla excursionibus & populationibus ejus regionis incolas metu affecerant, penitus extirpandos, saltem intra cancellos latibuli coarctandos, protinus se ac­cinxit. Ex urbe igitur eductum exercitum Oppido cuidam, Beverly dicto, hostium copiis repleto pri­mum admovit: eosque castris suis exutos inde fuga­vit. Deinde, ut Eboracensium Primoribus (qui ip­sum ad id continuo urgebant, eoque nomine pro­lixe quidem sed frustra promiserant, se haud minus decem millia militum, in exercitus supplementum, collecturos armisque instructuros esse) rem faceret gratam: ipsum Hullae Oppidum, qua terram specta­bat (alterum enim latus praealtum mare alluit) co­rona cinxit; illic aliquandiu ad includendum ho­stem haesurus. Vix autem in castris consederat, cum praevalidum Equitum Peditumque agmen ex Op­pido erumpens, summo mane impetum facere ausum est in eam Castrorum partem, qua Equitum ipsius Legionem quandam sibi stationem obtinuisse cogno­verat: eo quidem consilio, ut semisomnes necdum pugnae paratos improvisa incursione opprimeret. Sed [Page 53] vere generosi, ac rei militaris scientia praeclari viri, D. Marmaduke Langdal, tunc Equestri dignitate, deinceps vero Baronis titulo ornati, qui illi Legioni praeerat, vigilantia pariter & fortitudine factum est, ut hostes in eas, quas in aliorum perniciem struxe­rant, insidias ipsi inciderent. Is enim eos temere in castra irruentes adeo excepit multavitque, ut multis caesis, captis pluribus, perpauci, iique ex Equitibus, in Oppidum fuga se receperint.

Sic sua spe hostes dejecti, ratique nil ultra ten­tandum sibi restare, quo obsidentibus damnum in­ferrent; ex altera Oppidi parte, qua flumen in mare decurrit, furtim erumpunt: & in facinoris so­cietatem ascitis permagnis foederatorum copiis, quae ad praestitutum diem cum eis in unum coibant; in Provinciam Lincolniensem evolant; quos Novocastrius in eadem paulo ante reliquerat ex improviso aggres­suri. Nec secus quam sperabant ea expeditio successit. Commisso enim cum illis, in campo quodam Ca­stello, Hornby vocato subjacente, praelio, victoriam adepti sunt. Quo suorum infortunio (qui poenas tamen sua temeritate dignas dederunt) haud secus quam par erat Novocastrius commotus, incoepto desi­stere, & laxata Hullae obsidione, Eboracum repetere cum exercitu compulsus est. Illic dies aliquot, ad [Page 54] quiete levanda fessorum militum corpora, commo­ranti, & quid proxime agendum esset secum delibe­ranti, superveniunt nuncii; ingentem hostium nu­merum in Comitatu Derbiensi novas res moliri, in­colarumque haud paucos ab ipsius imperio defecisse. Qua re motus, ut eorum molimina mature repri­meret, illorsum contendere statuit; eoque fine, maxima sui Exercitus parte ad occupanda apud Chesterfield (oppidum in dicto comitatu haud ince­lebre) stativa praemissa, ipse cum Praetorianis secu­tus est.

Vix autem eo in itinere ultra Pontem-fractum processerat, cum (ineunte nimirum mense Novembri Anni 1643.) Eboracensium Primores ad ipsum mi­serunt e concivibus nonnullos, qui nunciarent, se consilium de novo Urbis suae Praetore in proximum annum solenniter deligendo propediem inituros: si­mulque judicium ejus super ea re explorarent. Qui­bus is responsum dedit; sibi adeo perspectam esse jam prope exauctorati Praetoris fidem atque prudentiam, ut vel eo munere digniorem, vel sincerius Regem erga affectum neminem existimaret; ideoque civitatis pluri­mum interfore, si fasces & secures eidem, in alterum adhuc annum, communibus civium suffragiis, in ma­nus traderentur. Caeterum hanc Novicastrii senten­tiam [Page 55] parvifacientes Senatores, a sua recedere nolue­runt. Quorum contumaciae is mature admonitus, cum electioni destinata dies jam in procinctu esset, mandatum Urbis Praefecto dedit, ut ejus negotii causa a se missam selectorum cohortem intra moenia exciperet. Imperatum exequente Praefecto, popu­loque jam ad concionem convocato; milites, sicut Dux eis praeceperat, se circum atria aulae, in qua Comitiis de more celebrandis tum maxime vacabant Senatores, effudere: Novocastrii sensum de non ex­auctorando jam exeuntis anni Praetore palam enun­ciantes. Quo sive conterritis, sive temporum for­tunae cedentibus quotquot ipsius voluntati antea re­pugnarant; omnes, conjectis in urnam suffragiis, in eo consentiunt, ut vetus Praetor suo officio neuti­quam abdicetur. Qua quidem in re ea spes idque consilium extitit Novocastrio, ut hujusmodi seditio­sorum inhibitione ac terrore compressi Eboracenses, quietius, dum ipse abesset, & Magistratui obedirent, & agerent cum Nobilibus, quorum quamplurimi in ea urbe tum versabantur. Sed nunc ad Oppidum Chesterfield, unde oratio divertit, redeundum est.

Isthuc loci aliquantisper cum Exercitu considens Novocastrius, validam suorum manum ad expug­nandum munitissimum hostium in ea regione praesi­dium, [Page 56] Wingfield Manour vocatum, misit: qui imperatum strenue exequentes, id primo impetu ce­pere. Deinde de novo collectis armisque instructis Equitum Peditumque copiis, quot coercendis ejus Provinciae seditiosis suffecturas crederet; eisque, ut & Provinciae Leicestrensi praeposito Barone de Lough­borrough, viro non minus splendore natalium, quam suarum virtutum gloria illustri: relicto oppido Chesterfield, versus Bolsover viam capessit, hincque ad aedes suas, Welbeck dictas, Regiorum praesidio mu­nitas, lentis itineribus progressus est. Ibi per duas ferme septimanas haesit; tum ut milites reficeret tam longinqui & jam adulta hyeme confecti itineris las­situdine laborantes; tum ut rebus suis inter absen­tiam ipsius perturbatis ordinem restitueret. Quo­rum utrumque eo securius tunc praestare potuit, quoniam ex hostibus ne unum quidem (praeter pau­culos, eosque neutiquam formidolosos, nec ex­pugnandi labore dignos, qui in Oppidum Der­biense confugerant) in toto illo Comitatu relique­rat.

Inter haec fama percrebuit, Scotos, instructo pa­ratoque ingenti exercitu, expeditionem in Angliam moliri, seque jam dedisse in viam: eo consilio, ut Fratribus suis (ita enim Parlamento obnoxios Per­duelles, [Page 57] quibuscum sceleris societate conjuncti jure­jurando foedus perpetrarant, appellabant) auxilia­rentur contra Regem. Qua re haud parum con­territi Primores Eboracensium, extemplo legatos ad Novocastrium mittunt; orantes, quam-ocyssime cum suo Exercitu, ipsos totamque Provinciam a Scoto­rum surore tutandi causa, Eboracum rediret: sed & religiose spondentes, se decem millia novorum, in ipsius subsidium, propriis impensis instructuros. His comiter auditis, Novocastrius, quanquam tantis eo­rum promissis fidem minime adhiberet, utpote simi­libus paulo ante delusus; dissimulata tamen suspi­cione, annuit, & Eboracum, circa medium Ianuarii Anno 1643. remigrat: demandatam sibi a Rege Provinciam eam pro viribus defendere certus. Ur­bem ingressus, e tot millibus promissis ne unum quidem de novo militiae adscriptum, nec quicquam apparatus bellici comperit. Necessum itaque habuit, quo diutinis laboribus valde attenuatas copias redin­tegraret, vel e Rusticanis quoscunque allicere potuit suis aggregare. Deinde, postquam Urbem novo milite complevit, eique Nobilissimum atque in re­bus bellicis egregiae fortitudinis Virum, Baronem Bellasis (vetus enim Praefectus, D. Thomas Glemham, a munere illo recens decederat, Tribunusque Gene­ralis [Page 58] constitutus, in Regiis castris tum militabat) praefecit: ipse cum tota Exercitus mole, ineunte jam Februario, Novum-castrum contendit; Scotis, quanta maxime celeritate posset, occursurus.

Nec illuc perventum est intempestive. Novo­castrius enim, qui in primis Equitum ordinibus, a tergo aliquantulum relicto peditatu, equitabat, vix in Oppidum intrarat; cum ei nunciaretur, totum Scotorum Exercitum jam in propinquo esse. Emis­sis ergo speculatoribus, qui eminus lustrarent ap­propinquantes, quod vulgo jactatum audierat, ve­rum esse comperit; scilicet, Scotorum haud pau­ciores viginti & duobus millibus, qua Pedites, qua Equites, sub signis in eo exercitu stare. Jamque prima eorum agmina prope muros accesserant tanta cum fiducia, tanquam nemo intus existeret, qui eos auderet propugnare, velutique ad ipsos comiter ex­cipiendos apertae essent portae; imo ne ipse quidem Imperator, scire se Novocastrium inibi esse, agnoscere dignabatur; cujus tamen inurbanae superbiae ipsum sero poenituit, eandem (que) prolixa excusatione diluere postea conatus est. Caeterum, ut solet fieri, cum ultimi discriminis tempus adventat, mox in solicitudinem versa eorum fiducia est. Namque ut in propugna­culum quoddam, quod tamen nondum absolutum [Page 59] erat, summa cum ferocia impetum fecere, magna strage repulsi sunt.

Aditum itaque hic loci penitus sibi praeclusum sero sentientes, signo receptui dato, extra telorum jactum se recipiunt: & in Oppido vicinis viculis castrametantur. Novocastrius vero, in Oppidum jam receptis, distributisque in stationes ultimis suorum agminibus, quae prae lassitudine caeteris tardius ad­ventabant; mox in stativa hostilia noctu irrum­pendi consilium inivit. Atqui negligentia (ne di­cam perfidia) ejus, qui ipsius super ea re mandatum maturius tradidisse debuerat Tribuno ad id facinus designato, factum est, ut incoeptum optato even­tu destitueretur. Nec minus infeliciter deinde & alia tria in hostem stratagemata molitus est; quo­rum si vel unum ex votis successisset, proculdubio maximam Scotici exercitus partem in stativis pessum­dedisset. Sed inter suos etiam habebat (comperta refero) qui vel secretissima ex consiliis ipsius ad ho­stem deferre auderent: perfidiaeque ac fraudis tan­tum in pectoribus nonnullis, quibus maxime fide­bat, sub intimioris amicitiae larva occultatum erat; ut nil mirum videri debeat, si pleraque ex iis, quae ipse ad Scotos e castris deturbandos solerter machi­natus est, incassum ceciderint. Caeterum non adeo [Page 60] fata despexerant Novicastrium, ut nullos apud se haberet suo gradu & ipsius amicitia dignos. Equi­dem e Ducibus ejus haud paucos referre possem, quorum fidem in Regem nulla vis tempestatis liba­vit. In his tum eminebat D. Marmaduke Langdal, inclytus bello, nec deterior ingenio; cujus opera maxime Novocastrius usus est in isthac expeditione contra Scotos. Hic igitur, cum omni Equitatu, cui praeerat, ex Oppido improvise erumpens, tantam in remotiora Scotorum castra impressionem fecit, ut inde in aperta provocatos omnes disgregaret: mul­tis in eo conflictu caesis, quingentis supra mille cap­tis, reliquis in fugam conjectis.

Qui mox in unum redeuntes (neque enim Novo­strio, qui noctem & insidias verebatur, consilium fuit instare perculsis) redintegratisque ordinibus, ut pro fuga species esset militaris obsequii erga Impera­torem, qui palantibus suis receptui signum dederat, longius ab Oppido recedentes, loca aditu magis dif­ficilia petebant. Novocastrius vero, biduo militi­bus ad quietem dato, cunctisque in expeditionem novam instructis, eos impigre insecutus; castrame­tantes offendit in praeruptis prope Tinam fluvium montibus, unde inulti subeuntem hostem aut prohi­bere, aut opprimere possent. Ut summe temera­rium [Page 61] videretur, illos & numero longe plures, & loci etiam, quem insedebant, situ satis munitos provocare ad pugnam. Accessit & alia difficultas; quippe eo die imber violentius quam alias fusus, campos lubricos & inequitabiles fecerat: gravesque & propemodum immobiles Machinae bellicae illuvie & voraginibus haerebant. His itaque a conserendo tunc certamine impeditus, in pridiana castra suos se recipere jussit; magis opportunum invadendi hostem tempus prudenter opperiens.

Postera luce, Scoti, eo loci nec unde vitam diu­tius sustentarent habentes, & hinc rapidissimi flumi­nis alveo, illinc a tergo acrius insequente hoste coarctati, castra inde movent, & per continua montium juga ad Oppidum quoddam, Sunder­land nomen est, in Episcopatu Dunelmensi haud procul a mari situm, ocyus contendunt. Et Novocastrius, quo intercluderet eis commeatum, Dunelmum, istius Provinciae caput, & vulgo, sed corruptissime Durham vocatum, pari festina­tione petiit: haud incertus, se demum eosdem in tantas angustias conjecturum, ut aut pugnae discrimen adire, aut summam rerum inopiam pati, intra exiguum temporis cogerentur. Nec diu in castris consederat, cum, in aperta exercitu educto, [Page 62] illos plus semel ad certamen lacessivit; primo nem­pe sub collibus, Pensher-hills vocatis; deinde in pla­nicie quadam ad pedem montis, quem populares Bowden Hill nuncupant, per plurima stadia mare versus excurrente. At adeo cauti erant, ut de prae­ruptis fermeque inaccessis, quos occupabant, mon­tibus in campos, ad tentandam proelii fortunam, descendere noluerint. Nec tutum fuit Novocastrio, eos in tam munitis ab ipsamet natura locis conse­dentes temere, nullaque habita suorum salutis cura, adoriri. Is igitur, Dunelmum reducto exercitu, eos intra castrorum angustias concludere, & quampri­mum inde movere inciperent, in tergis haerere con­stituit.

Inter hos dies, Dunelmum advenit quoque in­victissimus ille Heros, tunc temporis quidem Comes, deinceps vero Marchio Montrosius, seu (ut quibus­dam placuit) Montisrosanus: a Rege in patriam suam, Scotiam scilicet, ad sustentandam ipsius in eo regno auctoritatem, missus; eumque in finem, Di­plomate Regio, quo Scotiae Prorex & summus co­piarum inibi colligendarum Dux renunciatus erat, ornatus. Cui cohortes aliquot, in sui auxilium, de­poscenti, Novocastrius, quanquam numero militum hosti, quem opperiebatur, longe inferior, proeliique [Page 63] discrimen brevi (sicut sperabat) initurus; duas Equitum centurias tamen, ad satellitium in itinere, dedit. Ipsi siquidem gratius nil unquam extitit, quam virtute eximios viros quibuscunque potuit beneficiis sibi devincire; nilque utilius, quam Re­gis commodo utcunque inservire.

Eodem autem tempore, illam ipsam fortunam, qua hactenus aspirante res suas contra Scotos tam prospere gesserat, nunc demum sibi iratam esse gravi infortunio experiebatur. Dum enim iis intra ca­strorum angustias, ut dictum est, inclusis, victuque propemodum destitutis immineret: infaustis sideri­bus accidit, ut Praefectus Eboracensis, quem ad tu­endam eam Provinciam reliquerat, quanquam ut se intra moenia urbis contineret saepius ab ipso admo­nitus fuisset; juvenili tamen ardore abreptus, & dignum aliquid nobilitate ac moribus suis edere ge­stiens, ad manus cum hoste, oppidulum quoddam, Selby vocatum, nec satis pro obsidentium viribus munitum, circumsedente, venire auderet. Quo im­pari conflictu magnam cladem accepit, ipseque cap­tus fuit; etiamsi omnia non Ducis magis, quam mi­litis munera exequeretur.

Novocastrius igitur, nuncio de hac clade Praefecti accepto, diuque animo in diversa versato; tandem [Page 64] castra movere, & celeritate quanta posset Eboracum redire statuit. Nec sine multiplici ratione id consi­lium inivit. Quippe jam tum penitus immutatam esse belli rationem videbat; seque ex insecutore nunc defensorem factum. Verebatur etiam, ne idem hostis, qui Oppidum Selby modo expugnarat, urbem quoque Eboracensem, totius Provinciae caput & propugnaculum, dum ipse abesset, obsidione cinge­ret. Ad haec, ipsi imminebant duo exercitus, unus Scotorum, ex Anglicis foederatis alter; & uterque viribus longe praestantior suo. His itaque rationum momentis inductus, ab incoepto destitit, suumque Exercitum versus Eboracum reduxit: Scotis interim a tergo ejus impigre insequentibus, ultimaque ag­mina, quoties iis flumen aliquod trajiciendum erat, sed ubique cum suorum strage & repulsione, inva­dentibus. Et post crebras ejusmodi dimicationes, urbem incolumis ingressus est, mense Aprili, Anno Dom. 1643.

Ibi autem vix triduum respirarat, cum ei nuncia­tum est, tres ingentes Exercitus per diversa itinera appropinquare ad Urbem; Scoticum scilicet, illum­que qui Praefecti copias paulo ante fregerat, & ter­tium in consociatis Provinciis, quae Parlamenti impe­rio obnoxiae erant, haud pridem collectum. Quo [Page 65] audito, compertoque quod neque muniminum, nec annonae tantum, quantum esset diutius ferendae obsidioni satis, in publicis promptuariis repositum fuisset: necesse habuit, omnem Equitatum inde di­mittere in Darbiensem, Nottinghamiensem & Leice­striensem Comitatus, ut victum & stativa in diversis locis sibi compararent; praeposito eis generosissimo viro, mihique charissimo Fratre, D. Carolo Lucas, ad Equestrem dignitatem dudum provecto. Ipse autem, cum Peditatu omni, bellicisque Tormentis, manebat in Urbe; ultima etiam pro defensione ejus discrimina aditurus.

Jamque hostes Urbem vallo ac multis firmisque praesidiis circumdare, ad muros usque castra promo­vere, cuniculos subter agere, grandiores ex ferro conflatos globos ex ignivomis tormentis in moenia & turres confertim ingerere, nitrato pulvere infarc­tos, flammasque continuo per aera tractu evomentes glomeres injicere:

Flammigerae hinc retro torquentur fulmine glandes,
Glandiferaeque fremunt horrendo murmure flammae;
Vt reboent campi, montesque & magnus Olympus.
AEs cavum evomuit foedo de gutture flammas,
Sulphura, sal nitrum, fulmina bella, globos.

[Page 66]Oppidani interim, crebro factis noctu & per se­cretiores portas excursionibus, ruere in obsidentium castra, indeque depulsos haud exigua strage affecere. Tandem copiarum e consociatis Provinciis adducta­rum Dux, qui suum Exercitum Boreali Urbis lateri admoverat, cuniculo subruit murum, per cujus rui­nas hostis intravit; contra irruentes animose quidem, sed incassum dimicantibus Oppidanis. Jamque ad Novicastrii aures praeliantium clamor, & strepitus ar­morum pervenerat; cum imminentis periculi magni­tudine commotus, ad prima signa ocyus properavit; eo secum adductis e Praetorianis circiter octogin­ta, quorum virtuti maxima fides habebatur. Hos­que in urbem catervatim irruentibus hostium copiis objectos, ipse tanto cum furore ducebat, ut omnes mox retrocedere coactos propulsavit: caesis captisque supra mille & quingentos; reliquis propere ad sua castra se recipientibus. Hinc animus crevit obsessis, egressique porta, recedentibus inferunt signa; con­fusionem hostium fore suam occasionem rati. Novo­castrius vero hostem expulisse contentus, suisque extra moenia effusis receptui signo dato; Oppidanos ad pristinum murorum fastigium novum extruere munimentum jussit. Unde tanta hostium animos formido incessit, ut, desperata urbis per impetum [Page 67] expugnatione, sese deinceps intra vallum quietos continuere: id ipsum, quod ipsimet aperta vi ac subitaneis assultibus non poterant, diuturnitate tem­poris famem denique effecturam sperantes. Nec in­juria quidem. Nam victus inopia jam gravis esse in­coeperat obsessis: nec alimenta tanto civium militum­que numero sufficere potuissent, nisi Novocastrius ea admodum parce ac quasi viritim curasset dispensari.

Tertius jam mensis erat, ex quo Urbs omnia arc­tissimae obsidionis mala perferre incoeperat; cum Novocastrius diu expectato Equitum Praefecti, quem ad expetendas ab ipso Rege suppetias dimiserat, re­ditu, cum hostibus de deditione agere exorditur: eo potissimum consilio, ut moras necteret, donec auxilia, quae brevi ventura sperabat, advenirent. Ideoque toto tractationis tempore, ne hostes, arrep­ta induciarum occasione, urbem ex insidiis ac dolose adorirentur, nocturna portarum praesidia singulis vi­giliis ingeminari jussit. Tandem, expleto jam tertio obsidionis mense, Regiae Majestati visum est, optime instructum ae perarmatum, sed & Novocastriano E­quite auctum, Exercitum, sub magnanimi illius, ve­reque heroici Ducis, suique Nepotis, Ruperti Prin­cipis imperio, ad hostes Eboraco arcendos, mittere. Quem ubi hostes praesto futurum cognovere, soluta [Page 68] festinanter obsidione, conjunctisque in unum viri­bus, castra inde moverunt; perque Occidentalem fluminis Ousae (quae ipsam urbem interfluente alveo dirimit) ripam itinere instituto, discessum matura­vere: conspectis interim ex adversa urbis parte Ex­ercitus Regii primoribus.

At Novocastrius, nuntiato Ruperti Principis ad­ventu, haud mora e Proceribus aliquot ipsi obviam emisit, qui Celsitudinem ejus & summa veneratione exciperent, simulque in urbem, si placeret, ad com­mune consilium de rebus in tam lubrico temporis ar­ticulo agendis, officiosissime invitarent. Hocque ve­hementer exoptabat, quo moram interponeret, dum urbis portam aperuisset, per quam eductos pedites suos, cum tormentis campestribus, Exercitui Principis associaret. Principe autem ingredi urbem recusante, ipse postera luce eum adiit; obnixe orans, ne quid in hostem per pauculos adhuc dies tentaret. Quip­pe, sibi per secretos nuntios certissime constare, aie­bat, hostium Duces, jurgio inter se de principatu nuper exorto, tanta animorum discordia ab invicem alienatos esse, ut copias brevi dividere, & in diversa abire statuerint. Adjecit, se tria militum millia, quos fortissimus vir, D. Cleavering, Tribunus, e Borealibus Provinciis Eboracum versus jam tum du­cebat; [Page 69] & alia duo millia, e variis suam intra ditio­nem praesidiis extracta, ad sui auxilium, in crasti­num expectare. Quibus Princeps retulit; nuperri­me sibi redditas fuisse a Rege literas, quibus strictim jubebatur, praelium cum hoste, quam primum afful­geret opportunitas, tentare: nec suum esse ullatenus detrectare imperatum. Tum Novocastrius; invenies, serenissime Princeps, inquit, me in omnibus haud mi­nus Tuae Celsitudini, quam ipsi Regiae Majestati, si adesset, obsequentem. Quicquid statueris, id ipsum Ego pro viribus meis exequi paratus sum. Deinde amicorum nonnullis, qui huic colloquio forte inter­fuerant, ipsum, ne mox destinati a Principe certami­nis periculo se objiceret, obnixe hortantibus; atque ab ipso in Principem modo translati imperii dede­cus (sicut credebatur) urgentibus, pacato animo re­spondit; sicut dubium esset, an vinceret; ita illud utique certum esse, se honeste & cum magna laude, pro salute Regis, cui vitam devoverat, moriturum.

Jamque Princeps, superato amne, strenueque jus­sis procedere agminibus, unius dieculae itinere, ad peramplam illam, nec explicandis militibus quidem incommodam, sed, proh dolor! Regiis fatalem pla­niciem, Hessom, sive (ut plerisque placet) Marston Moor nominatam, pervenerat: unde haud procul [Page 70] fulgentia hostium signa prospicerentur; & in qua maximum totius belli civilis praelium, intra paucas exinde horas, committendum erat. Tunc consiste­re exercitum jubet; aestimatoque locorum situ, Du­cum praecipuos ad consilium, tam de ordinanda acie, quam solis ventique incommodis vitandis, convocat. In his aderat quoque Novocastrius, quicquid sibi im­peratum esset impigre executurus. Cui Princeps, quid negotii sibi demandare suae Celsitudini placeret, officiose interroganti respondet; se nihil in hostes ea nocte tentaturum; nec aliud ullum mandatum ipsi inpraesentiarum habere, nisi ut corpus interim cu­ret. Is itaque discedens, fessos artus ad quietem in curru suo composuit.

Nondum vero illuxerat dies, cum ingenti tor­mentorum strepitu somno excitus, utramque aciem ad manus jam venisse cognovit. Raptim itaque as­sumpto corporis munimento, in equum exiliit; recta ad suam legionem processurus. Vix autem unius stadii dimidium emensus erat, cum oculis obversaba­tur spectaculum, omnium quae unquam conspexerat tristissimum: dextrum nempe Regii exercitus cor­nu, quod equestre erat, in fugam ab hoste conjec­tum. Illorsum igitur stimulat equum, & fugientes sistere tentat. Sed frustra. Plerique enim, prostra­tis [Page 71] etiam qui obviam se dabant, dissipantur metu, & quae cuique patebat ad fugam via erumpunt, ar­ma abjicientes, quae paulo ante ad tutelam corpo­rum sumpserant. Adeo pavor etiam auxilia formi­dabat. Interim vero hoc damnum plus quam com­pensatum videbatur in altero Equitum cornu, quod a Barone Goring, & Carolo Lucas, Milite, viris sem­per animis successuque egregiis, regebatur. Hi enim tanto impetu in dextram hostium alam invecti sunt, ut validissimae Scotorum legiones vim eorum non diu sustinentes, in fugam actae: ut Regii in ea aciei parte praeliantes, sibi jam partam esse victoriam conclamarent. Jamque, confusis utriusque aciei agminibus, ad tumultum perventum erat. Ergo Ducum Tribunorumque admonitu passim secerni coeperunt, quos e diversa acie unus terror miscuerat. Multos enim in adversa agmina tam alte sive sua, si­ve equorum fuga provexerat; ut redeuntibus peri­culum esset, ne deprehensi caederentur ab hosti­bus.

Inter hunc tumultum, Novocastrius, suorum ne­mine, praeter dilectissimum fratrem, Carolum Ca­vendisium, Equitem, Scotum, & Mazinum, Tribu­nos, unumque ex asseclis, stipatus; pedestrem suam legionem adequitans, forte incidit in palantem tur­mam [Page 72] Nobilium; qui olim ad militiam ultro venien­tes, ipsum, licet tunc temporis magni exercitus Im­peratorem, sibi selegerant in ducem. Hos igitur ad se vocatos, in hunc maxime modum alloquitur.

Quanto me honore dudum affeceritis, vos fortissimi viri & Commilitones, inquit, cum ad justissimam hanc militiam sub imperio meo ultronei accedere dignati esse­tis; probe & gratus reminiscor. Atque majore quam vellem documento, & virtutem vestram, & fidem expertus; magis etiam conniti debeo, ut dignus talibus amicis sim, quam dubitare an vestri similes adhuc sitis. Nondum vero ea mihi contigit felicitas, ut meritam debitamque vobis gratiam solvendo essem. Hodie au­tem, imo hoc ipso temporis momento, opportunum se offert tempus, quo vestrae virtuti invicem inservire possum. Ite igitur in hostem, alacres & spe pleni: ut quam gloriam accepistis a Majoribus vestris, posteris non solum illibatam, sed & auctam relinquatis. Per Ego vos sacra gentis nostrae jura, per optimi Regis salutem, per amicitiae sacra, oro & obtestor, ut nobilitate vestra, & sanc­tissima, quam defendimus, causa dignos spiritus capiatis; ut eadem constantia animorum, qua praeterita tolerastis, ex­periamini quid hodie fors tulerit. Ipse vos ducam. Nec recuso, quo minus imitemini me, sive fortitudinis exem­plum, sive ignaviae fuero. Atque illi, occursu ejus haud [Page 73] minus laeti, voceque ad spem & fiduciam erecti, omnes pariter conclamant, quocunque vellet, du­ceret; paratos ipsos sequi. Simul his in densissi­ma praeliantium agmina sese penetrantes, pe­destrem Scotorum legionem, quae integra adhuc sta­bat, fortissime invadunt, multisque caesis, reli­quos dispergunt. In hoc conflictu, Novocastrii ensiculo (quem, amisso inter pugnam suo, ex as­seclae manu eripuerat) tres continuis ictibus cecide­runt: & quartus quoque cecidisset (gregarius qui­dem miles, sed generoso animo nobilis, qui a so­ciis in media acie solus relictus, se toti turmae op­ponere ausus est) nisi lorica eum ferro impenetra­bilem reddidisset; quem tamen nonnulli e cir­cum pugnantibus, repetitis qua lorica desinebat vulneribus, confodere. Hinc in aliam aciei par­tem agmine ducto, omnia audebat. Nunc ho­stium turbabat ordines, nunc vulgaribus non con­tentus periculis, quacunque rem perplexam aspi­ceret, impavidus effundebatur. Sed non idcirco hostes cedebant. Rabies, & quid de Rege meri­ti essent nihil fallens conscientia, adeo ipsos accen­debant, ut Regiorum impetus undique reprime­rent, denuoque superarent: his in fugam denique conjectis. Jamque totis campis non certamen, sed [Page 74] strages videbatur. Nemo militum ferebat ora victo­ris, aut revocantem audiebat Principem. Qui­dam montes ad fugam petiere; alii, qua metus & fortuna ferebat, improvidi errabant; plerique e­quitum Eboracum advolarunt. Qua funestissima Regiorum clade probatum est, non plus corporum vires, aut fortitudinem Ducum in praeliis valere, quam affectus animorum: nec multitudinem magis ferro, quam timore esse domabilem.

Caeterum Novocastrius (quod satis mirari non possum) tot tantisque periculis eo die inter prae­liandum circumseptus, omnibus tamen sine ullo cor­poris vulnere defunctus est: idque etiamsi haud pauci e comitibus, a dextera laevaque propius pug­nantes, occisi fuissent; & pedestris suae legionis plerique stationes tanta fortitudine tenuissent, ut quo ordine vivi pugnaverant, eodem humi jace­rent jam extincti. Hicque stilum abstinere non possum, quin obiter commemorem, Novoca­strium omnia, quibus ipsemet aderat exequendis, secunda & ex votis felicia expertum esse; nec toto belli civilis cursu unquam damni quid accepisse, quod eorum, quibus maxime fidebat, vel persi­diae, vel incuriae ac oscitantiae imputari non me­retur.

[Page 75]Profligatis hoc modo Regiis, elapsisque inter tumultum quotquot ex suis circa ipsum pugna­verant; Novo-castrius tandem suae quoque saluti prospiciens, cum Fratre ac uno alterove ex famu­lis, qui Domino constanter adhaeserant, per tene­bras (jam enim multa nox erat) Eboracum versus re­cessit. Ad urbem appropinquanti occurrit sui mo­do exercitus Hypostrategus, Baro Ethyn, & mox ipse Rupertus Princeps: cui de statu rerum per­cunctanti, eas ad summam desperationem perve­nisse, respondet. Eodem etiam temporis mo­mento ei nunciatum est, multos ex summae a­micis notae admodum solicitos esse de ipsius salute; & in his nobilissimum Comitem de Craford (quo­cum longa annorum serie inviolatam amicitiam conservavit) aureum numisma dedisse militi cui­dam, qui Novocastrium in vivis adhuc esse & incolumem, se pro certo scire affirmabat. Quo luctus ipsi haud parum levatus erat.

Inter haec confecto itinere, Eboracum perven­tum est: noctisque reliquum non quiete, sed in­ter curas & solicitudinem de futuris malis anxie consumptum. Ut vero illuxit, Novocastrius, cum attentius secum considerasset, nil sibi nunc supe­resse, [Page 76] quo pridiana clade concussam, tantum­que non penitus eversam Regis causam diutius sustentare posset; hostemque tanta victoria ela­tum, ad obsidendam Urbem, tum ne munitio­nibus quidem tutam, continuo rediturum; & fore praeterea, ut, si id ipsum, aut a­liud quodvis e Regiis praesidiis, suo imperio ob­noxiis, hosti dedere compelleretur, calumniato­res inde ansam arriperent, de nomine ipsius fi­deque malitiose derogandi; his, inquam, diu ani­mo perpensis, tandem se imminenti ruinae, si­mul & invidiae subducere, regnoque excedere sta­tuit. In eum itaque finem, famulis sarcinas col­ligere jussis, Principem adiit; obnixe petens, ut sibi non solum ab Urbis ejus praefectura, sed a rebus etiam omnibus, quae ad bellum spectarent, procul secedere liceret; utque Celsitudini ejus pla­ceret, ipsum se in cunctis, sicut honestum ac in­concussae fidei virum decebat, gessisse, coram Re­gia Majestate attestari. Quibus haud gravatim an­nuente Serenissimo Principe, is, cum delectis ali­quot amicis, Eboraco relicto, Scarborougham con­tendit, duabus equitum turmis eo usque stipatus. Unde paulo post in altum solvens, in Germaniam [Page 77] trajecit: relicto in pectoribus amicorum, quot-quot saltem inter gravissimas patriae calamita­tes diutius versari oportebat, sui desiderio in­genti.

Nobilissimi Illustrissimi (que) Principis, GUILIELMI, DUCIS NOVI—CASTRI, VITA. LIBER SECUNDUS.

HActenus qua decuit fide enarratis, quae a Nobilissimo meo Domino, dilectissimoque Marito, in Regis & patriae commodum, gesta sunt, ab initio belli civilis usque ad funestissi­mum illud praelium, in planicie Marstoniana commis­sum: proxime sequitur, ut pari orationis simplici­tate [Page 80] ea quoque commemorem, quae idem tulit, dum sinu gremioque patriae, & a suorum complexu ab­stractus, in exteris regionibus degebat exul & ege­nus.

Novocastrius igitur, utpote sagaci & futura e­tiam prospiciente animo praeditus, cum maximas & propemodum unicas Regis vires supra memorato praelio confractas esse vidisset; occultoque mentis augurio divinasset, omnia non solum in Anglia, sed in Scotia etiam & Hibernia, propediem in pejus rui­tura; seque, intra paucos inde menses, eo angustia­rum conjectum iri, ut aut ignobili & Regi suisve nil profutura morte occumbere, aut (quod morte gravius esset) in hostium potestatem venire cogere­tur: veluti a summo Numine, ipsum in mitiora fata reservaturo, admonitus, firmissime statuit, ut modo dictum, in oras transmarinas peregrinari. Hanc itaque profectionem adornanti, & pecuniam pro viatico poscenti, qui ipsius familiae res dispensa­bat, respondet; argenti nil prorsus sibi in arca su­peresse, praeter nonaginta libras, quae ne unius qui­dem mensis impendio sufficerent. At ille, ea sum­mula inpraesentiarum utcunque cotentus, in sus­cepto peregre proficiscendi consilio pergit: amicis­que qui aderant valetudinem integram prosperaque [Page 81] omnia precatus; ad Scarborougham continuo pro­fectus est. Ibi duas naves onerarias, jam in ancho­ris stantes, & ex Anglia in Hamburgum mox solvere paratas commodo reperit.

Harum itaque alteram ipse, cum duobus filiis, Carolo, Mansfeldiae Comite, & Henrico, tunc Ba­rone Cavendicio, hodieque Comite de Ogle, conscen­dit: admissis in itineris simul & fortunarum com­munionem clarissimis viris, D. Carolo Cavendicio, Fratre, D. Doctore Bramhall, Episcopo Hibernico, Vicecomite Falconbergio, Barone Widdrington, Gui­lielmo Carnabaeo, Milite, ejusque fratre Francisco (qui patriam & penates paulo post revisens, ab ho­stibus in conflictu prope Sherborn in Comitatu Ebo­racensi trucidatus est) cum famulis aliquot, quo­rum fidem maxime expertus fuerat. Alteri se com­miserunt Comes de Ethyn, Novocastriani Exercitus modo Hypostrategus, & Comes de Carnwarth, gente quidem Scotus, sed Regi in primis addictus. Et felicissima navigatione usus, quarto exinde die, (qui octavus erat mensis Iulii Anno 1644) in Ham­burgi portum, salvis omnibus, pervenit. Inter na­vigandum vero contigit, ut ambo Filii gravissime decumberent, natu major variolis, morbillorum ma­lignitate alter afflicti. Sed pristina sanitate neuter caruit diu.

[Page 82]Vix autem integrum mensem in frequentissimo illo totius Germaniae Emporio hospes exegerat, cum aegrotare inciperet quoque crumena; nummorum summula, quam ex Anglia secum detulerat, qua tam longinquo itineri necessariis, qua satis opimo Navarchae naulo, jam ad fundum usque exhausta: nec suppetebat, unde tam numerosae familiae victum in alteram septimanam emeret. Huic igitur malo ut qualemcunque honeste poterat medelam adhibe­ret; primum, remissis in Angliam famulorum non­nullis, domesticorum numerum ad pauciores redi­gere compulsus est; & deinde an aliquid fidei apud alienigenos sibique antea ignotos Mercatores compa­rare posset, experiri. Qua quidem in re eorum ali­quot adeo humanos sensit, ut tantum nummorum per syngrapham sibi commodatum acciperet, quan­tum satis esset necessitatibus suis, pro tempore saltem, sublevandis. Hoc supplemento paululum erectus, Carpentum sibi (ante enim vulgari & conductitia rheda, quoties aliquo proficiscendum esset, uti per egestatem coactus fuerat) & novem Equos, forma utique spectabiles, & ex Holsatia illuc adductos, centum & sexaginta libris Sterlingis emit: quorum septem postea serenissimae Dominae suae, Angliae Reginae, apud Parisios tunc temporis versanti, dono [Page 83] obtulit; reliquis in proprios usus reservatis. Quippe Equorum pulcritudine ac docilitate semper delecta­batur.

Postquam in Germania per semestre spatium com­moratus fuit, ingens cupido animum stimulabat inde in Galliam transmigrandi; praecipue ut Angliae Re­ginam adiret, in ea regia diversantem. Hamburgo itaque circa medium Februarii Anno 1644/5 relicto, comitantibus ad undarum confinia civium Pri­moribus, in navem conscendit; placidique venti tutum in Hollandiam pelagus praestitere. Illic Am­stelodamum primo petit; & deinde, mutata nave, Roterodamum. Unde unum e comitibus ad Hagam Comitis misit, qui celsissimam Principem Auriacen­sem, serenissimam Bohemiae Reginam, cum reliquis ex regio Britanniae sanguine oriundis, debita vene­ratione inviseret; salutemque plurimam & officia unicuique Eorum ipsius nomine impertiret. Quod iis adeo gratum erat, ut perbenigne salutem & ac­cipere & reddere dignati sunt.

Roterodamo postera die discedens, flumineque su­perato, Antuerpiam venit; hinc cum duobus carpen­tis, totidemque rhedis, Mechliniam, & Bruxellas. Ubi Principes illi viri, Marchio de Castello Rode­rigo, Lotharingiae Dux, & Comes Piccolomini ipsum, [Page 84] honoris gratia, inviserunt, & humanissime tracta­runt. Inde Valencinam pertransiens, Cambraeum mi­gravit: cujus Praefectus eum tanto affectu ac obser­vantia prosequebatur, ut excubias ea nocte agita­turis militibus signum ab ipso dari voluerit; quod summi apud militares viros habetur indicium hono­ris. Hinc proximo mane Peroniam, ultimum Flan­driae Oppidum & in ipsis Galliae confiniis situm, concessit: a cujus Pro-praefecto (forte enim aberat ipse Praefectus) consimilibus summae observantiae cae­remoniis exceptus est. Inde discedens, expedito itinere Lutetiam Parisiorum denique pervenit, circi­ter mensis Aprilis medium, Anno 1645.

Jamque, ut votis simul & officio satisfaceret, pri­ma illi cura fuit, suam invisere Reginam. Ubi in­ter nobiliores Virgines Regineae Majestati, pro more patrio, in cubiculo ministrantes (ego enim tunc temporis ex eis una eram) astanti Mihi, Virum illum, de quo tanta saepius inaudieram, primum in­tueri ac contemplari contigit. Nec multum tem­poris ex eo congressu effluxerat, cum is tantum erga Me amorem in candidissimo pectore concepit aluitque, ut nil tale sperantem, imo ne cogitantem quidem, matrimonio sibi adjungere instituerit. Quippe ex priori Uxore (cui satis haud dixerim [Page 85] plus ornamenti pudor muliebris dederit, an pietas, an digna fortiori sexu prudentia) duos omnino filios susceperat; eratque masculinae adhuc prolis avidissimus. Ut aperte profiteri soleret, malle se plures filios, quamquam vel obscurissimae for­tunae destinatos, infraque natalium splendorem ca­suros, habere; quam pauciores, maximis divitiis ac honoribus circumfluentes. Ipsa vero eo tempore media juventute florebam: nec erat, cur tam il­lustrem tantoque affectus ardore oblatam dedignarer affinitatem. Elapsis igitur inter verecundissima utrin­que vota diebus aliquot, ipsamet etiam Regina sponsalibus annuente; conditionem accepi, arctissi­moque matrimonii foedere ad aram solenniter per­acto, sumus conjuncti. Caeterum Deo ter Opt. Max. visum est, Nobilissimum virum sua ex me augendae stirpis spe penitus frustrari: nulla enim prole ip­sum hactenus beavi. Quod tamen generosissimum ipsius erga me affectum neutiquam imminuit. Qui nos amor primum junxit, ad hodiernum usque diem inviolatus deduxit, deducetque (spero) ad senium. Non enim jurgia, non fastidia, non aegrarum suspi­cionum cura candidissimum illius animum unquam libavit.

Perpetratis nuptiarum sacris, auctoque familia­rium [Page 86] numero; in summam nummorum difficulta­tem (ex Anglia enim subsidio ipsius ne drachma quidem mittebatur) brevi relapsus, & ex mutuato vi­vere coactus est. Et quanquam e Parisiensibus quo­que nonnullos ea humanitate praeditos reperisset, ut exuli suisque fortunis iniquissima belli sorte exuto pecuniae nonnihil ad tempus traderent: hi tamen longioris morae impatientes, quod crediderant assi­dua importunitate reposcebant. Hinc in gravissi­mam rei familiaris egestatem oppido cogebatur; ut Dispensator ipsum mane quodam accedens, mae­stitiam prodente vultu, coram conquestus esset, sibi tum nil prorsus suppetere, quo cibos in unicum duntaxat prandium Domino compararet. Qua qui­dem querela is haud parum contristatus; dissimu­lata tamen aegritudine, vultuque ad hilaritatem composito (utpote qui suis affectibus imperitare pridem didicerat) protinus meum cubiculum ingres­sus; res nostrae, Vxor, inquit, eo infelicitatis jam ve­nere, ut unde vel unicum hodie prandiusculum emam reliquum nil est: Tibique proinde opus, aliquas e pre­tiosioribus vestibus pro modico argenti oppignerare. Tum Ego excipiens; non tanti sunt meae vestes, in­quam, ut pro competenti tuisque necessitatibus diu suf­fectura nummorum copia oppignerari possint. Simul­que [Page 87] que advocata mearum ancillarum praecipua, eam rogo, ne gemmulas aliquot, quibus ipsam paulo ante donaveram, cuilibet aurifici oppignerare gra­vetur. Atque illa id roganti promptissime annuit: eoque pacto praesentaneam nobis inopia laborantibus opem tulit. Eodem vero die conventos viritim creditores suos ipse alloquebatur Novocastrius; & qua ingenua fidemque sinceram prodente comitate, qua rationum momentis ab arte fallendi remotissi­mis, ita cum iis egit, ut durissimam ipsius sortem mi­serescentes, illi non solum se eorum, quos ante cre­didissent, nummorum solutionem diutius adhuc ex­pectaturos promiserint, verum multo plus etiam de novo commodaverint. Unde refecta paululum cru­mena, is modo pignori datas aurifici gemmulas re­demit, illicoque restituit fidissimae ancillae. Quam Ego protinus in Angliam remisi, ad dotem meam a charissimo Fratre, Barone Lucas, reposcendam. Et intra paucos inde dies, Novocastrius quoque illuc ablegavit honesti pectoris virum, filiorumque ipsius juvenilibus studiis praepositum, D. Benoist: eo sane consilio, ut ab amicorum praecipuis argenti tantum, quantum in praesentia sublevandis saltem suis neces­sitatibus esset satis, compararet, secumque in Galliam transmitteret. Sed uterque spe nostra decidimus. [Page 88] Tum enim Angliae Parliamentum tanta crudelitate in Regios passim desaeviebat, ut vel minimum subsidii ad aliquem Regis causa proscriptum transmittere, aut quovis alio modo eidem succurrere, cuique mortalium esset capitale: jamque diu erat, ex quo ejusdem Parliamenti auctoritate prodiit in Novo­castrium Programma, quo is summae perduellionis reus, capiteque proinde, si comprehenderetur, plec­tendus renunciabatur. Hincque factum, quod ex utriusque nostrum affinibus nemo nobis in terra pe­regrina exilium agentibus, omniumque egenis sub­venire auderet.

Nec multo post improspere successit spes quoque alia, quam amicorum nonnulli satis prolixe sugges­serant. Quippe a quibusdam in Anglia agitatum erat de duabus Virginibus, quarum utraeque amplis­sima dos a Parentibus destinabatur, Novocastrii Fi­liis in matrimonium collocandis. Quo nunciato, is Filios, cum summae probitatis, nec minoris pru­dentiae viro quodam, cui Loving nomen est, pro­pere misit in Angliam: spei plenus, si alterutrum ex oblatis connubii foederibus ex voto succederet, se simul sibi suisque egregie consulturum. Sed juvenes, conspectis semel quae pro Uxoribus sibi propositae fuerant puellis, eas nescio quibus de causis pariter [Page 89] aversati, conjugium aperte detrectarunt: exinde in patria, quamvis incommode cultuque natalibus suis indigno, ad finem usque belli remanentes.

Elapso jam a secundis nuptiis fere biennio, fide­que sua apud creditores aliquantum aucta; Novo­castrius, hospitii istius, in quo vix satis commode habitus diu fuerat, tandem pertaesus, sibi conducit ac supellectili instruit domum, quae non indecora aut impar suae dignitati esset. Et paulo post duos etiam specie insignes, & e Numidia non ita pridem devectos Equos (nobilissimo viro, Barone Crofts, venditore) quinquaginta supra bis centum libris Sterlingis emit; ut ex proprio haberet, quibus so­lerter domandis, & in usum belli regendis se animi gratia quotidie exerceret. In arte enim Equitandi, equosque quantumcunque feroces, circuire, variare gyros, accedere, relinquere hostem, omnesque pe­dum capitisque motus ad regentis imperium com­ponere docendi, nemo mortalium ipso magis aut delectatur, aut peritior existit.

In ejusmodi ingenuis exiliique taedium fallenti­bus remissionibus erat, ubi Serenissima Angliae Re­gina, Walliae Princeps (idem invictissimus He­ros, qui sceptrum imperii nostri Britannici hodie tenet) ejusque consobrinus, Rupertus Princeps, cum [Page 90] Magnatibus illis, Marchione Wigorniensi, Ormondiae tum quidem Marchione, nunc vero Duce; Sancti Albani Comite, aliisque nonnullis primae Nobilita­tis viris, ad regiam Sancti Germani villam, a Lute­tia Parisiorum duodenis circiter lapidibus distantem, ut de ferendis suo Regi suppetiis consilium inirent, convenientes: ipsum quoque illuc accersiverunt. In­ter hos Principes tunc quaeri coeptum, qua tutis­sime ratione Regi, Perduellium in Anglia jam tum triumphantium immani feritate oppresso, auxilia­rentur; cum ille, animi sui sensum libere aperiens, pronunciavit, sibi quidem Regis res eo desperatio­nis jam devenisse videri, ut praecipuum, & pene uni­cum esset remedium ad Scotos auxilii ergo confu­gere, eosque, si id obtinere posset, ad arma, pro Regis defensione, concitare. Quae sententia, ut ut Reginae tum minime placuit, postea tamen rationi ac prudentiae comperiebatur quam maxime consenta­nea.

Haud multo post mandatum accipit a Serenis­sima & indolis supra muliebrem erectae Regina, ut indulgentissimum Dominum ipsius, Principem, qui paucos ante dies in Hollandiam ad res suas ibi se­creto transigendas concesserat, maturius sequeretur. Et ne quid interim ipsius existimationi decederet, [Page 91] si Lutetiam, nondum persoluto quo astrictus erat aere alieno, relinqueret; eadem Regina ultro & pro consueta sua liberalitate promisit, se Seneschallo ac Thesaurario fuis imperaturam, ut pro debitis om­nibus, quae is in illa urbe sibi contraxisset, fidem interponerent suam. Quod ab iis intra pauculos inde dies juxta praestitum. Tanta in generosissimo hujus Heroinae pectore semper illuxit Novocastrium erga munificentia: quae tunc temporis eo magis eminere visa est, quod bis centum haud minus Ar­genti libras Sterlingas paulo ante in illum benignis­sime collocarat, quo tempore ipsamet summa pari­ter pecuniae penuria premebatur. Huic quippe multum erat ad gratiam & amorem, beneficium de­disse.

Is itaque, cunctis imperato huic itineri jam pa­ratis, mutuoque acceptis pro viatico monetae qua­dringentis circiter libris Sterlingis; Parisiis digre­ditur, paribus utique comitatu ac pompa, quibus eam urbem antea intraverat, honestatus: uno nimi­rum Carpento (quo Baro Widdrington, Carolusque Cavendicius, cum D. Loving & ancillarum mearum praecipua, vehebantur) unoque curriculo sibi tan­tum mihique vehendis accommodato; & tribus rhedis, quibus famulorum aliquot gestabantur; item­que [Page 92] haud ignobili Equitum cohorte. Pridie vero discessus, quotquot e Parisiensibus pecuniam ei un­quam crediderant, ipsum amicissime valedicendi causa convenere: discessuro omnia ex votis ut evenirent, coeleste Numen ardentissimis precibus ac lachrymis invocantes.

Relictis jam tandem a tergo Galliae limitibus, Hispaniarumque Regis obnoxias imperio terras attin­gens; ubicunque locorum, quae pertransiret, huma­nissime exceptus est. Inter caeteros vero nobilitate juxta ac muneribus publicis eximios viros, Cambraei Praefectus tanta comitate ipsum tractavit, ut, intel­lecto ejus adventu, suorum aliquot obviam emisit, qui facibus accensis (nox enim nobis supervenerat, iniquitate viarum impeditis) praeeuntes, p [...]regre ad­venientem deducerent ad urbem, paratumque hospi­tium monstrarent. Nec eo contentus officio, urbis etiam ipsius portarum claves ei offerebat (quo uti­que honore nil magnificentius, quodve viros magis utrinque deceat militares) invitabatque ad convi­vium, pro more nobilium ex ea gente, quae per­hospitalis est, ad luxum usque opulentum. Cui Novocastrius cum interesse, modeste tamen parique verborum comitate, detrectavit; utpote praelongo itinere fessus, minimeque assuetus epulis intempesta [Page 93] nocte celebrandis: Praefectus acquiescere noluit, do­nec ad hospitium, quo ea nocte diversabamur, con­quisitissimas regiaque mensa dignas ad coenam misis­set dapes, cum hujusmodi nuncio; Novocastrio iti­neris copiam se neutiquam facturum, priusquam exta Hospitali Jovi sacrata simul prosecuissent. Di­versitori praeterea in mandatis dedit, ut omnia, qui­bus advenae opus foret, gratuito suppeditaret. Qua singulari benignitate in peregrinum suisque fortunis exutum, palam fecit vir hospitalissimus, se ipsis Gra­tiis natum fuisse, Hispanicique Genii dulcedine per­fusum. Sed Domini sui, Principis, negotii moles, quod tunc in Hollandia maxime vertebatur, non est passa Novocastrium Praefecti hujus benevolentiam diutius experiri.

Proxima igitur aurora viam, quam decrevit, per­secutus; paucis diebus Antuerpiani pervenit: inde­que, conscensa nave, secundo flumine ad Roteroda­mum descendit; sedem inibi, quamdiu in Hollandia commorari per negotia cogeretur, fixurus. Et quamprimum terram pede libavit, honorifice de­ductus est in hospitium, quod fibi comparatum erat in aedibus honestissimae cujusdam Matronae, cui Beynham nomen est, quam Mercator Angligenus, vir antiquae probitatis, Regiisque partibus, dum vi­veret, [Page 94] sincere addictus, viduam non ita pridem reli­querat.

Illic autem vix biduum quieverat, cum nuncii ad ipsum crebri afferebantur, Serenissimum Domi­num suum, Walliae Principem, cujus adeundi causa in Hollandiam veniebat, illinc nuperrime divertisse, & ex portu Schevelingae solvisse in altum. Quo gravissime perculsus, & de statu mentis propemo­dum dimotus; Eum tamen sedulo exquirere, & quocunque navigasset insequi mox constituit: in eum finem precio sibi conducta, commeatuque in­structa triremi, quae velox & maris oras legentibus commodo erat. Caeterum cum nemo mortalium erat, unde pro certo expiscaretur, quo Princeps istam suam navigationem destinasset: partim incer­titudine moliminis suspensus, partimque precibus meis (quippe ipsa inconsultissimum esse rebar, Eum, qui consilium suum in occulto continuerat, per va­rios pelagi errores explorare) devictus, ab instituto deflexit, pedemque Roterodamum retulit. Nec ip­sum postea eam exuisse mentem poenituit. Namque Baro Widdrington, qui tunc primum ab ipsius la­tere discessit, & Guilielmus Throckmorton, Eques Auratus, posteaque Caroli secundi Mareschallus, in illo explorandi Principis proposito nimis constanter [Page 95] permanentes; frustra pererratis oceani Britannici oris, navigioque, quo veherentur, ad ultima usque Scotiae littora saevissima maris tempestate abrepto, tandem in Hollandiam irrita profectione rediere: ipso etiam Principe, intra paucos a discessu suo dies, ad Hagam Comitis se ex alto recipiente.

Quo nunciato, Novocastrius, alacritatis genio in­citatus, eo confestim advolavit; tum ut regiam Do­mini sui dexteram osculis officiose stringeret; tum ut a Celsitudine ejus coram edisceret, quid sibi tum facto opus esset, quo sub atrocissima perduellium crudelitate adhuc laborantibus Regi ac Patriae pro virili subveniret. Ea enim tempestate Principi haud una fulgebat spes, utrumque in pristinam felicitatem asserendi. Scilicet, primo creditum erat pro certo, Regiam Classem, quae sub initium belli desciverat ad obsequium Parliamenti, se Principis arbitrio brevi permissuram. Deinde fama percrebuit, Hamilto­nium Ducem jam tum paratum esse ingentem Exer­citum e Scotia deducere in Angliam, pro defensione Regis, quem, tanquam privatae sortis hominem, bel­loque captum hostem, indignissima custodia detine­bant mastigiae conjurati. Accesserat, haud exiguam Regiorum manum, sub strenuissimi Viri, Baronis Capelli imperio, apud Colcestriam, collectam, bellum [Page 96] contra sacrilegos perduelles renovare tunc moliri. Eo itaque rerum articulo, erat, cur Princeps spera­ret meliora, novaque consilia iniret. Caeterum ex hisce rebus, quibus tantopere tunc nitebamur, ne una quidem (sic opt. max. Numini visum est) spe & optato eventu non destituta. Quippe ex An­glica classe multo pauciores, quam speratum fuisset, a Parliamenti fide ad Principem naves defecere: sum­meque infelicem habuit successum Hamiltonii in An­gliam expeditio: & Regii omnes, quos in Colcestria jam tum tres ferme menses obsedisset Fairfaxius Im­perator, desperatis omnibus & ad extrema redacti (diu enim carnibus vescebantur equinis) victoris cle­mentiae, seu crudelitati potius, se dedidere. In his erant fortitudine ac vigore animi praestantes illi viri, Carolus Lucas, Frater mihi amantissimus, Eques Auratus, & Georgius Lisle, eadem illustri dignitate, propriisque insuper virtutibus ornatus: qui ambo ab implacabili hoste devoti, militari more plumbo tra­jecti sunt.

Adversa itaque expertus omnia Princeps, relicto mari, ad Hagam Comitis remigravit: Novocastrio in­terim se Retorodamum recipiente. Qui postquam in ea urbe semestre spatium cultu splendido, magnisque expensis (mensa enim sua quotidie excipiebat haud [Page 97] paucos tam e gentilibus, quam peregrinis, qui rei militaris peritia prae caeteris eminerent; quosque Re­gi, si necessitas postularet, usui futuros esse credi­disset) degisset; vidissetque sibi jam superesse perpa­rum spei, vel Domino suo, Principi, auxiliandi, vel redeundi in patriam: impendiorum, quae tam diu frustra sustinuerat, pertaesus, Hollandiam relin­quere statuit, aliasque, ubi magis obscure lareque secreto exilii taedium fallere liceret, secedere. De­lecta igitur in proxime futuri incolatus sui sedem Antuerpia, veniaque discedendi a Principe impetrata; solum mutavit, summa interim pressus nummorum difficultate. Nam e duobus nummorum millibus, quos Principes illi viri, Hertfordiae Marchio, dein­ceps vero Dux Somersetensis, & consobrinus suus, Devoniae Comes, ad ipsum, dum Roterodami degeret, ex Anglia misissent; & haud multo minori ex sum­ma, quam a Belgis mutuo accepit: vix supererat tantum, quantum impensis sufficeret in mutanda se­de faciundis. Utcunque quo destinaverat, cum tota familia, concessit: Antuerpiamque ingressus, in hos­pitio publico aliquandiu diversatus est. Deinde ve­ro divertit ad privatam civis cujusdam honesti do­mum: idque ne dignitatis suae immemor videre­tur, utque suavissimo uteretur consortio Endymionis [Page 98] Porter, unius ex iis cubiculariis, qui Carolo I. in cubiculo ministrare solebant, & excubare, servatis noctium vicibus, proximi foribus ejus aedis, in qua Rex aquiescebat; nec modicae apud eundem Regem autoritatis & gratiae. Tandem conducta sibi domo, quae ad clarissimi illius Pictoris, Pauli Rubeni, viduam pertinebat: ibi, cum exigua fami­lia (dimiserat enim plerosque servorum) modice ac sorte sua laetus habitavit.

At vero iterum deficiente crumena, ne suppete­bat quidem unde emeret quae ad usus vitae neces­saria essent, multoque minus supellectilem ad aedes novas decore instruendas. Confugiens igitur ad singularem, & a se plus semel expertam generosi cujusdam Angli, D. nimirum Alesbury, filii uni­geniti Thomae Alesbury, Equitis Aurati & Baro­netti, nec non Comitissae Clarendonii fratris, huma­nitatem; ab eo mutuatus est ducentas circiter num­morum libras (quas deinceps optima fide restitu­it) ex multo majori summa, quam ex Anglia per collybum acceptam ille, ad futuros nobilissimi Du­cis Buckinghamiae usus, tunc in arcula forte serva­bat. Hoc tempestivo nummorum subsidio haud parum refectus, suam sat commode instruxit do­mum, tantumque fidei obtinuit apud Antuerpienses, [Page 99] ut victum aliaque, sine quibus vita esse vitalis non potest, nobis ad tempus concederent lubentissime. Quod permagni beneficii loco haud injuria duxit Novocastrius: utpote quem omnes ut iis regioni­bus ignotum, ut exulem, ut exutum omnibus for­tunis suis, intuebantur. Hicque calamum refrae­nare non possum, quin gratitudinis ergo per tran­sennam observem; adeo insignem esse Antuerpien­sium in recipiendis & tractandis advenis civilita­tem, ut majorem nullibi gentium reperias, alibi vix parem. Certe ex eis civitatibus, quas Prin­cipes sui aut nunquam incolere solent, aut invisere perraro, saltem in quibus haud magna Nobilium (qui caeteros urbanitate per consuetudinem quasi inficiunt) versatur frequentia: vix ullam invenies sat commodis moribus imbutam. Rudes plerum­que sunt, & inhospitae; e contra vero Antuerpiae cives, quanquam ab aula Pro-regis Hispanici longe remoti, maximam partem optime morati sunt, & ad omnia humanitatis officia apprime compositi: ut mihi fas sit profiteri, nos, toto exilii tempore, alias nullibi aut magis quiete, aut commode magis degisse. Quod solatii haud parum nobis attulit, summa alioqui fortunae inclementia afflictis.

Ipse autem interea Novocastrius, tempus curis [Page 100] vacuum, liberumque negotiis nactus, recreandi ani­mi simul & tuendae sanitatis causa, se utpluri­mum exercuit in regendis & ad usus belli fingen­dis equis ferocibus, quos superiori anno secum de­duxerat Lutetia Parisiorum. Et iis nescio quo morbi genere pereuntibus, majore quam decebat dolore perculsus, haud mitius indoluit quam Alex­ander ille Magnus, capto abreptoque a Barbaris Bucephalo suo. Alter enim eorum Numida erat, tam corporis specie, quam ingenii docilitate atque ferocia eximius; credebaturque sentire quem vehe­ret: alter Hispanicus, robore pariter ac cursu prae­stantissimus, rigidisque praeterea edoctus servire lu­patis, ad arbitrium insidentis. Hinc utrumque Novocastrius non eodem, quo caeteros cornipedes, animo aestimabat. Hanc vero jacturam ut qua­dantenus resarciret, octo alios Equos, forma uti­que spectabiles, emit: eisque pariter Equitandi ex arte domandis horas suas subsecivas impendit. Huic enim exercitio ab ineunte usque juventa semper assuetus, istiusmodi ferocibus equis magnopere de­lectabatur; nec ullis unquam parcebat sumptibus, quo generosiores etiam ex Africa compararet. Quin & tanti aestimavit, ut nemini mortalium vel lar­gissimo precio divenderet aliquem ex iis, quorum [Page 101] ora fraenis ipse doctaque manu temperasset: aegreque solebat ferre, si quis rogasset, num sibi venalis esset ex eo genere equus. Sed relictis hujusmodi nugis, ad magis seria divertamus.

In his animi remissionibus erat Novocastrius, cum Augustissimus Carolus II. Rex noster (Patre du­dum jam a nefariis & plusquam Molossica feritate infamibus Regicidis atrocissime, contraque omnes leges divinas atque humanas, mactato) sese in avi­tum paternumque Britannici imperii solium, quibus­cunque liceret rationibus, asserturus; ejus rei causa ex Gallia, quo superiori anno concesserat, rediit in Hollandiam: eo potissimum consilio, ut ad Bredam de contrahendis sibi auxiliis ageret cum nonnullis e Scotica Nobilitate eo ad ipsum delegatis. Illuc loci igitur adproperavit quoque Novocastrius: utpote quem illi tractationi, cum caeteris ex Purpuratorum ordine, qui Regi a consiliis erant, interesse ex of­ficio oportebat. Ibi in consilium cum Serenissimo Principe Auriaco aliisque Magnatibus admissus; jus­susque suum de propositis Scotorum articulis judi­cium libere in medium proferre: aperte strictimque, pro more suo, pronunciavit; sibi quidem utilius Regi fore nil prorsus videri, quam ut, inita cum Scoticis Delegatis sub quibuscunque conditionibus [Page 102] pactione, eisque in fidem receptis, is in Scotiam ipse transmitter et, indeque Exercitum, quem Delegati promittebant, deduceret in Angliam contra Regi­cidas: nec ullum jam tum restare praesidium aliud, quo sperare liceret, se imperium & dignitatem atro­cissimo conjuratorum scelere sibi ereptam recupera­turum. Hancque suam sententiam mox firmavit tot rationum momentis, ut in eandem primo Au­riacensis Princeps, & deinde Rex ipse concesserint. Ratum itaque erat, ut, acceptis & utrinque solen­niter sancitis, quae a Delegatis oblatae essent, condi­tionibus (quarum tamen nonnullae duriores quam par erat, regioque fastigio indignae videbantur) Rex omni seposita mora in Scotiam iret: tum ad recipi­endum Regni illius sceptrum, tum militibus conscri­bendis, queis jus suum in sacrilegos imperii Anglici usurpatores vindicaret. Scoti vero neutiquam induci poterant, ut Novocastrius Dominum suum, Re­gem, in ista expeditione comitari permitteretur. Ille igitur Regi consilio saltem inservire cupidus, ipsum adhortari non verebatur, ut, quamprimum in Sco­tiam appulisset, dissidentes illas Factiones, quae in ea gente tum gliscebant, Argathelicam scilicet, & Hamiltonianam, si id fieri posset, revocaret ad con­cordiam (eo enim pacto utramque sibi adjungeret) sin [Page 103] minus, Priori saltem adhaereret, ut validiori, ideoque magis formidolosae; altera interim spe & gratiae pro­missis lactata. Hocque, ne Exercitum inde in Angliam deducturus, hostem interea haud minus potentem a tergo relinqueret, in exitium sui.

Post haec Rex in Scotiam secundis ventis naviga­vit, ibique res suas summa prudentia ordinavit. Adeo ut, intra paucos ab adventu suo menses, Sco­niae Coronam Scoticam (Argatheliae Marchione eam capiti ipsius imponente) splendidissima pompa & so­lennitate induit: universo interim populo laetitiam suam plausu, gratulatione, festivis ignibus, displo­sis tormentis, aliisque publici gaudii indiciis testante. Jamque indicto auctoritate Regia Parlamento, ipsis­que partium nominibus tandem abrogatis; tota Sco­tia fervet armorum apparatu, & unicuique (obni­tente quantumvis Argathelio) jure patet ad belli con­sortium, Regisque auxilium accessus. Nec diu, Abredonii erecto Regis vexillo, eo ex omni districtu volones & honorarii milites catervatim confluunt. Hinc ad Sterlingam pergit Regia Majestas: lustrato (que) exercitui Ducem Hamiltoniae praeponit; fremente in­terim, ingentesque irarum motus in exulcerato animo concipiente Argathelio. Qui, litteris paulo post ad Novocastrium missis, gravissime conquerebatur de [Page 104] nescio quibus injuriis sibi noviter illatis: quas litte­ras Novocastrius mox ad Regem transmisit, ut is mature provideret, ne quid periculi Majestati suae ex­inde eveniret. Hamiltoniae autem Dux (cui pudor, & justitiae soror, incorrupta fides, nudaque veritas, quando ullum invenient parem?) haud mora de­ducto in Angliam Exercitu Regio, initoque ad Wi­gorniam praelio cum Cromwellianis; praematura qui­dem, bonisque omnibus etiamnum lugenda, sed glo­riae plenissima morte occubuit: Rege interim ipso in eo certamine hostium impetus fortissime excipi­ente, & maxima cum laude virtutis omni Martis mortisque periculo objiciente Sacratissimum caput suum. Adeo ut, quanquam effuse a Cromwellio immissis aliis super alias copiis recentibus tandem oppressus, amisit victoriae palmam: fortitudinis ta­men eximiae, invictique & supra fortunae injurias elati animi gloriam exinde reportavit.

Dum haec, irato adversoque Summo Numine, in Anglia agerentur; forte contigit, ut Principes illi vir, & S. R. Imperii Dynastae, Duces Branden­burgicus, & Neoburgicus, in gratiam sibi invicem post mutuas simultates (quae ad arma prope devenerant) jam noviter restituti, Copias suas, quas alter in alterum haud ita pridem armaverant, Novocastrio [Page 105] amicissime offerrent, ab eo in Scotiam, aut (si id commodius foret) in Angliam, auxiliatum Regi, transmittendas. Hujus perhumani, tantisque Prin­cipibus dignissimi propositi Novocastrius illico Re­gem, per expeditum nuncium, commonefecit. Sed, utrum ob hoc, quod Regi tunc deerant naves ad tantas copias ex Hollandia in Scotiam transvehen­das; an ex eo, quod Scotis res minime placebat, in­certum: istud tam amice oblatum auxilium non ac­cipiebatur.

Quae egregia facinora a Scotis, domi militiaeve, suscepta fuerint; quae confecta, restituendi in sedem dignitatis atque imperii Regis gratia, dum is in eorum castris versaretur; quidve secretioris consilii Huic cum illis intercesserit: & Ego quidem plane nescia sum, nec praesentis mei est instituti, si resci­rem, enarrare. Tota quippe in eo sum, ut histo­riolam eorum, quae gessit, quae tulit Nobilissimus meus Maritus, chartis, pro ingenioli mei tenui­tate, committam. Praetermissis itaque ex industria rebus a proposito alienis, incoeptae narrationis filum resumo.

Haud multum temporis effluxerat, ex quo Rex funestissimam istam devicti a Cromwellio, in praelio Wigorniensi, Exercitus sui cladem accepit; cum ad [Page 106] aures Novocastrii tristissima pervenit fama, Clementis­simum Dominum suum, Regem, a Parricidis pug­nando fusum, aut exhalasfe sub acerbo vulnere vitam, aut usque eo miseriarum fuga redactum esse, ut ne­mini suorum notus, foedaque ignobilium larva vestium occultatus, inter ipsos hostes erraret, tanquam max­imi sceleris reus, & certissimae neci, si comprehen­deretur, tradendus. Accepto hoc luctuosissimo nuncio, tanta doloris acerbitate excruciabatur No­vocastrius, ut parum abfuit, quin exanimaretur moerore: Nec ullis amicorum solatiis iste levari po­tuit luctus, donec pro certo constaret, Regem om­nibus effugii sui periculis defunctum fuisse, velutique ex faucibus fati jam ereptum, terram Gallicam te­nuisse.

Haud multo post, ubi cura de Regis salute, jam tum certissime asserta, Novocastrium passa est ad alias solicitudines descendere; cogitare coepit de sub­levandis suis infortuniis, inter quae nil gravius erat egestate. Huic igitur magis magisque indies ingra­vescenti malo ut qua liceret mederetur, necessum videbatur, ut Ego & dilectissimus Frater suus, Ca­rolus Cavendicius, una in Angliam propere iremus. Ipsa quidem, ut peterem a Parlamento aliquam ex annuis Mariti mei fundorum reditibus portionem, [Page 107] ad emenda mihi alimenta. Ille vero, quia jam tum prope elapsum erat tempus, intra quod ei redimere licebat praedia sua, maneria ac fundos, quae ab eo­dem Parlamento, sequestri nomine, diu usurpata, tum per auctionem essent in alios transitura; & om­nia in publicum addicerentur, si redemptionem ipse diutius procrastinaret. Ab ejusmodi redemptione ille quidem diu abhorruerat, ceu fide sua erga Regem prorsus indigna: postea vero, qua suasu D. Ed­vardi, Comitis Clarendonii, & Magni Angliae Can­cellarii, qui Antuerpiae tum versabatur; qua precibus & penuria Fratris victus, aliquam saltem fortunarum suarum partem servare, quam jacturam facere om­nium consultius esse duxit. Eo itaque consilio mecum in novercantem Patriam rediit: utroque nostrum omnes egestatis miserias in eo itinere perfe­rente.

Ubi Londinum pervenissemus, salutato mox No­bilissimo Fratre, Barone Lucas, eum rogavi, a Par­lamenti Delegatis (his scilicet, qui publico praeerant fisco) meo nomine desposceret nonnihil ex annuis Mariti mei proventibus, pro vitae meae sustenta­tione: idque, quoniam Parlamenti decreto sancitum fuerat, ut quando fundi eorum, qui Regis causa exilio multabantur, venum essent exponendi, tum ho­rum [Page 108] uxoribus ac liberis liceret, tantum sibi de pretio vendicare, quantum suae alimoniae, dignitate & na­talibus singulorum aestimatis, satis foret. Is vero, oblata illis meo jure petitione, hujusmodi responsum tulit; Mihi alimoniae ne minimum quidem deberi; quandoquidem Maritus meus semper infensissimus ac pervicacissimus Parlamenti hostis fuisset. Tantum mihi profecit in Angliam, quaerendi subsidii causa, remigrasse.

Nec multo feliciorem exitum itineris sui habuit Carolus Cavendicius, vir utique innocentissimus, & nemini mortalium, exceptis unice Regicidis, un­quam infensus. Is enim, in sui locum substitutis amicorum aliquot, qui cum iisdem praedonibus age­rent de redimendis ipsius latifundiis; constitutoque post longam licitationem precio: quina haud minus millia nummorum in publicum fiscum solvere coactus est, pro criminum suorum in Parlamentum, hoc est, fidei erga optimum Regem praestitae, expia­tione. Caeterum tantum temporis licitando ab­sumptum fuerat, ut uterque nostrum interea ad magnas rei familiaris angustias redacti essemus: & proculdubio inedia periissemus, nisi pientissimus ille vir pecuniae nonnihil ab amicis mutuo accepisset, unde viveremus.

[Page 109]Neque etiam Novocastrium ipsum eodem tem­pore clementior fortuna excepit. Scilicet, is An­tuerpiae degens, & hinc egestate, illinc aere alieno gravissime pressus; quo se verteret, quidve sibi consilii capiendum, prorsus nesciebat. Quid mul­tis? Ad desperationis terminos pene redactus, litteras denique ad me scripsit, quibus significavit, ni Frater ipsi nummorum per collybum ad Mer­catores Antuerpienses transmittendorum auxilio ma­ture subveniret, se brevi aut in carcerem con­jectum iri a Creditoribus, aut fame periturum. Hoc intellecto, Frater (utpote qui molliore ingenio natus fuit) primum lachrymas non tenuit, nec abstinuit gemitu: deinde ad illum transmitti cura­vit bis centum libras Sterlingas ex eis nummis, quos aegre a trapezitis foenore acceperat in pro­prios usus.

Nec ea contentus pietate, praesenti nummo per­mutata insuper haud exigua fundorum, quos mo­do redemerat, parte; suo nomine emit nobilissi­mas illas aedes, Welbeck nimirum, & Bolsover, quae ad Novocastrium haereditario jure pertinebant: idque permagno pretio; quoniam, facta paulo an­te auctione, licitatori cuidam abalienatae fuissent a Parlamenti Publicanis. Hoc vero ea mente fecit, [Page 110] ne tam magnifica Cavendiciorum familiae ornamenta funditus diruerentur. Istiusmodi quippe lucrioni bus nil solennius erat, quam aedificia sumptuosa Dynastarum & Generosorum (eorum scilicet, qui scorsim ab iis sentientes, aut bello caesi fuissent, exiliove ac bonorum omnium publicatione multa­ti) vili etiam precio emere, & mox solo aequare; ut divenditis postea ruderibus ipsis, silvisque ex­cisis, avaritiae propriae uberiore lucro consule­rent.

Postea quam in Anglia jam sesquiannum prope mansissem, abjecta spe omni alimoniae ex proscriptis Mariti latisundiis obtinendae, nunciatoque eum ad­versa valetudine tunc temporis uti; Antuerpiam re­dire properavi; charissimo capite illo, vitaeque meae praesidio, Carolo Cavendicio, Londini interim relicto; & (quod pectus meum altius adhuc sau­ciabat) morbo difficili, Febre scilicet Tertiana in­termittente, jactato. Quae intra paucas inde sep­timanas optimum virum extinxit. Quod ubi No­vocastrius audivit, haud secus, quam si Parentis sui mors nunciata esset, crebros edidit gemitus, lacrymisque praeter voluntatem obortis, cum ani­mo disparem vultum diutius ferre non posset, in arcanam penitus cellam solus se penetravit. Ibi [Page 111] liberius dolori suo sine arbitris indulsit; diu a­missum deslens animae suae dimidium, & columen vitae. Ego pariter, quae sentiebam calamitatem maxima ex parte ad me redundantem, flendo do­lorem diffudi miseranda meum: solatia quam ad­hibere Marito mihimet quaerere pronior. Et diu par miserabile in hoc statu perseveravimus. Nec immerito. In illo quippe Carolo non solum fra­terna pietas, sed summus morum candor, sed recti reverentia, sed integritas, incorruptaque fides, & quaecunque alia virtus ad veram Nobilitatem spectet, eminebant. Fuit praeterea exquisita qua­dam ratione eruditus, & in omni litterarum gene­re, maxime vero in Mathesi ita versatus, ut cum primis certare potuisset. Certe, ipsum finxerat Titan ex optimo luto, & ea ingenii felicitate, quam [...] vocat Philosophus: ut quicquid ag­grederetur, ab eo cum laude discederet. Sed vela contrahere cogor, oramque legere; ne in tam va­sto laudum pelago deprehensa cum tenui cymbu­la, naufragii pericliter. Hoc igitur sufficiat dixisse, non alteri a multis retro saeculis solem illuxisse, qui abstrusiora Matheseos Theoremata sagaciori judicio perceperit, nec qui tam vastam rerum sci­entiam majori modestia celaverit.

[Page 112]Huic luctui (& perraro hominem videbis una tantum ex parte infelicem) mox supervenit mole­stissima & generoso animo gravissima importunitas Creditorum. Qui, cum diu solutionem debitorum, quibus Novocastrius ipsis obstrictus erat, expectas­sent; nec dubitarent, quin ipsa, ex Anglia tunc noviter redux, ingentem nummorum vim mecum inde detulissem: ulterioris morae impatientes, assi­duis precibus, immo & minarum fulminibus aures ejus pulsare non cessabant. Is igitur necessum ha­buit hos convocare, & blandissimo sermone expo­sita, quam a Parlamento Anglico accepissem, re­pulsa, obnixe orare, ne diutius adhuc pecuniam expectare graventur. Quo alloquio eos ita pla­cavit, ut comiter amiceque discedentes promitte­rent omnes, se non solum illi daturos longiorem solvendi diem, sed victum etiam aliaque quibus­cunque opus foret interea suppeditaturos. Hanc insignem & in istiusmodi hominibus admirandam humanitatem ea, qua decebat, gratitudine excepit: nec tam opportune oblatam ulterioris fidei condi­tionem repudiavit. Et hoc loco meritissime mihi commemorandus, & debita gratiarum professione agnoscendus venit singularis Divinae Providentiae favor; qui ignotorum & praesenti lucro plerum­que [Page 113] inhiantium etiam animos tenerrimo miseria­rum nostrarum sensu afficiendo, nos ab extrema rerum necessitate toties servavit: & citra cujus verticordiam influentiam in eorum affectus, fieri non potuit, ut tam diu apud exteros ex mutu­ato tantum vixissemus; idque cum omnium bene­volentia, & splendore Mariti mei nobilitate haud multum indigno. Non hoc mortalibus actum cre­dite consiliis.

Eidem Dei ter Opt. Max. clementiae acceptum refero & illud; quod Novocastrius numquam de­sponderet animum in rebus quantumcunque adver­sis: sed semper maximam aleret spem, se Clemen­tissimum Dominum suum, ac Regem, Carolum II. paterno avitoque solio in pace redditum quando­que visurum: minime inscius nempe, nullum malis artibus quaefitum imperium esse diuturnum; nec tot discordiis civilibus dudum fessam, & jam tum sub gravissimo non unius tyrannidis onere laban­tem diutius subsistere Britanniam posse, ni in ju­stissimum Haeredem brevi cederet illius imperium. Haec spe fretus, nulla non tela saevientis fortunae constanter excepit: & quoties ipsa de videndo Regis reditu desperassem, me leviter increpare so­lebat, inquiens: quod miseri volunt, hoc facile cre­dunt; [Page 114] Tu autem, e contrario, minime credis, quod maxime cupis. Adjecit, fieri haudquaquam posse, ut mihi in hoc vitae curriculo obtingeret quid­quam felicitatis, si, exclusa spe omni, nil prorsus in pectore foverem, praeter anxias dubitationes & metus.

In vitam hanc umbratilem exacti jam fuerant plures anni, cum Rex, destinato in Germaniam itinere, Antuerpiam in transitu veniens; Novocastri­um ad regia ipsius genua, gaudii simul & vene­rationis causa, officiose advolutum summa cum gratia excipere; & deinde domi, honoris ergo, invisere dignatus est. Idem fecere & alii Princi­pes viri, quotquot sive negotia, sive nova visendi desiderium ad peramoenam Antuerpiae urbem ad­duxerant. In his praecipua commemoratione digni sunt nobilissimum illud atque illustrissimum par Regiorum Fratrum, Eboraci & Glocestriae Duces, cum sorore, Serenissima Principe Auriaca: quos Novocastrius parco quidem, & Spartanae frugalitatis aemulo, sed decore instructo convivio excepit. Proxime adnumerandi sunt illustrissimus Princeps, Dom. Iohannes de Austria, & Marchio de Cara­cena, Flandriae successive Proreges. Item Dux Oldenburgicus, Frisiae Orientalis Princeps (qui ambo [Page 115] equos aliquot Novocastrio dedere, forma insignes & illarum ex optimo Provinciarum genere oriun­dos) & ex Britannica Nobilitate, Ormondiae Dux, & Comes Bristolliae, quos hospites saepius habuit. Caeteros, & quia numero pene infiniti sunt, & quia in minus sublimi honoris orbe versantur, brevitatis pariter atque decori amans, non at­tingam.

Atqui memorare juvat, Novocastrium Nobili­bus quibusdam Hispanis, ex Illustrissimi Principis, Dom. Iohannis Austriaci comitatu, ipsum, ad His­paniarum Regis aulam, tutelae & patrocinii quae­rendi causa, confugeret, hortantibus; spondenti­busque, eum haud mediocri gratia acceptum iri a Catholica illius Majestate, comiter respondisse: sibi quidem dudum perspectam fuisse Regis istius cle­mentiam; se tamen, tum ingruentis senii, tum ae­ris alieni, quo Antuerpiensium nonnullis adstrictus erat, ratione, imparem esse tam longinquo itineri; nihilominus oblatae conditionis benignitatem quam gratissimo animo semper agniturum. Quod inse­rui, ut qualis & quanta inter Hispanos esset erga advenam, fortunisque suis iniquissima belli sorte exutum humanitas, grato ore praedicem: utque omnibus simul innotescat, quam juste se gesserit [Page 116] Novocastrius erga Creditores suos; a quibus, non­dum liberata fide, recedere noluit, quanquam splendidioris vitae conditionis, novorumque hono­rum promissis invitatus.

Nec multum temporis inde effluxerat, cum no­men suum Creditorum Antuerpiensium tabulis magna ex parte exemit. Affulserat enim interea nonnihil mitioris fortunae. Et qua annuorum Fra­tris demortui proventuum residuo, quod ad Fi­lium suum natu maximum redundarat; qua aliis subsidiis, quae idem Filius de suo submittebat: bis mille & quingentas circiter nummorum libras quo­tannis accipiebat, unde haud pauca ex debitis, quae Antuerpiae contraxerat, solvendo erat.

In hoc tranquillitatis portu, & a curis publicis vacatione erat, cum saevissima illa vindictae Divinae tempestas, quae Britanniam tam diu afflixerat, de­fervescere incoepit. Jamque tandem rumoribus dispersum est, motus tumultusque novos in Anglia exardescere; Rebellium etiam ipsorum & Regi­cidarum animis inter se dissociatis, & suum sibi exitium struentibus, qui per tam longam anno­rum seriem conspirarant in Patriae Patrem. Quo nunciato, Novocastrius mox ad certissimam spem erigitur, brevi venturum felicissimum illud tempus, [Page 117] quo fata Regem Britanniae suae restituere decreve­rant: quia ubi partes labant, summa turbatur. Et fatorum arcana cecinisse visus est. Nam paucis ab eo tempore septimanis, status rerum in Anglia (divinam opem lapsis afferente Deo) tam mira­culose mutatus fuit, ut ab omnibus sanioris animi civibus Rex, ad compescendos civilis discordiae motus, sceptrumque imperii Britannici moderan­dum, magna cum solennitate invitaretur. Putasset hoc quisquam? Imo semper putabat Novocastrius. Qui tamen in tali fortunae ludo cunctabatur cre­dere se esse felicem. Tam propinquo exitio pene fidem superat eripi potuisse Britanniam. Sed saepe Divinitatis opera haec sunt, ut furias, in ipso jam successu securas, subita ultio excipiat: ne vel unquam improbis timor, vel spes absit calamitosae virtuti.

Ubi vero vulgatum est, Regiae Majestatis redi­tum in Angliam sola jam denuo in fidem & ob­sequium receptae Classis suae expectatione differri, haud mora omnium Ordinum primos ad Hagam Comitis, ubi ea tunc commorabatur, ambitio ade­git: partim ut tam diu desideratam, & nunc tan­dem ex improviso velutique miraculo quodam a Summo Numine concessam felicitatem Regi gratu­larentur; [Page 118] partim ut quid ab ipsis in re nova fieri vellet, officiose quaererent. Arma certatim, equos, pretiosissimas vestes, navigia ornabant. Nemo erat vel e Proceribus, vel in Patricia juventute, qui non offerret operam; sumptuque, & maturandae profectionis acri hortatu, antiquo quidem Principi, sed novo Regi se probaret. Inter Magnates haud postremus advolavit Novocastrius; quem Regi pla­cuit summa cum benignitate admittere in amplex­us; & cui Sereniss. Princeps, Dux Eboracensis, offerre dignatus est unam e Praetorianis navibus, quae transvehendo Regi destinabantur. Quam sin­gularem gratiam, ceu forte caeteris sui Ordinis Magnatibus invidiosam, ea qua par erat modestia detrectabat: Regiam Ipsius Celsitudinem prolixe ob­testans, ut sibi lembum, ad se suosque in Angliam transmittendos, propriis sumptibus conducere li­ceret.

Inter haec, Regi visum est Novocastrio inter secretum colloquium exponere, illustrissimum illum Virum, Britanniaeque post Deum Sospitatorem, D. Generalem Monk (qui hodie Dux de Albemarle meritissimo Regis favore audit) a se petiisse, ut Equorum Regiorum Magister (qui honos ad No­vocastrium ipsum tunc spectabat) constitueretur. [Page 119] Ibi excipiens Novocastrius; Magnus ille vir, O Rex, inquit, dignus est, cui quoscunque vel maxi­mos Honores indulgeas. Meipsum quod attinet; Ego nunquam committam, ut mei causa votorum non compos fiat. Si quid juris habeo ad occupandam eam ab isto quaesitam Dignitatem; En! id totum in ma­nus tuas, Regum Optime, libentissime resigno, ut in illum ex arbitrio tuo transferatur. Simul his os­culo Regis dextrae dato, nuncupatisque pro ipsi­us salute votis, recessit: conductum a suis lem­bum, qui in Roterodami portu in anchoris stabat, illico conscensurus, ut, in Angliam praecedens, proxime advenientem Regem in littore opperire­tur. Discedenti sese pro comitibus tum forte ad­junxerant Nobiles aliquot, & Generosi e Gentili­bus, qui Patriam pariter cogitabant. Hi autem, ubi Roterodamum pervenissent, oculisque curiose pererrantibus semiputrida, vermibusque & carie ex­esa latera lembi, in quo se pelago committere pau­lo ante statuerant, conspexissent: omnes (unice excepto Barone Widdrington, quem a latere & for­tunis Novocastrii nulla unquam pericula divelle­bant) eum nimis fragilem, ventorumque & fluctu­um insultibus, si qua ingrueret tempestas, prorsus imparem judicantes, a proposito declinarunt, cur­sumque [Page 120] alio convertere. Neque damnandus vide­tur eorum iste metus. Nam idem lembus vix ad oram Angliae Novocastrium exposuisset, cum, undarum pondere diductus, medio sub aequore mergeretur.

Nondum vero ab Novocastrii oculis Hollandiam venti removerant, cum naviculam illam, in qua ve­hebatur, horsum illorsumque, pro reciprocante flux­us refluxusque marini motu, in alto fluctuantem tanta & tam constans maris pax detinuit, ut in trajiciendum illud fretum, quod haud longe dis­sita Bataviae & Angliae littora interfluit, integra prope septimana impenderetur. Ea autem elapsa, plenissimis tandem velis in Thamesin flumen ex alto provehuntur. Ubi vero illuc fluminis perventum, unde Londini fumus, instar atrae caliginis, procul in aere suspensus conspici posset: gaudio exultans, oculisque suis vix credens Novocastrius, quendam e famulis, qui tum forte ad malum lembi specta­tum adstabat, in hunc modum alloquitur. Dic mihi, vir bone, inquit, quae videmus, vera sunt, an mera insomniorum ludibria? Cette, mihi vide­tur, me jam per sexdecim annos somniasse. Opus est, igitur, somnum mihi nunc denique excutias; ne diutius vanis phantasmatum ostentis deludar. Ibi al­tero [Page 121] vera esse omnia affirmante; subridens ille, & ad fidissimum Achatem suum, Baronem Widdring­ton, conversus; Veni, ait, sodalium charissime, felici­tatis meae compar, victorque de fortuna ac omni pror­sus dolore mecum triumpha. O beatum, pergit, hunc, diem! O meae senectuti propitium, quam inter gravis­sima exilii ac paupertatis mala prope consumpsi! Quis me mortalium fortunatior? aut cui preciosius debeat esse id pauxillum vitae, quod superest? Ergo per tot ambages, per tot calamitatum, belli (que) & minarum tormenta erum­pens fatorum industria haec nobis solatia, haec pacis & tranquillitatis futurae pignora parabant? Britanniam Carolo suo restitutam videmus, & nosmet ipsos Britan­niae: estque, cur ultra superesse cupiamus. His dictis, in portum Grenovici penetrant, & optata potiuntur Troes arena.

Accidit autem interea, ut Henricus, Novocastrii Filius natu secundus, tunc Mansfeldiae Baro, hodie vero Comes de Ogle, intellecto Regis patrio littori, haud procul Dorobernio, classem applicandi propo­sito, eo proficisceretur; quo Regem simul ac Patrem (quos in una eademque nave adventare credebat) in ipso undarum confinio summa veneratione exci­peret. Is igitur, postquam ex alto in Dorobernii portum jam in tuto delati Regis dexteram osculis [Page 122] strinxisset, & regio Ipsius ex ore intellexisset, Pa­trem ante septimanam ex Hollandia solvisse, in con­ductitio quodam lembo? anxia solicitudine percul­sus, conjectusque in suspicionem, ne mali quid illi inter navigandum contigisset; Londinum versus re­greditur. At vix dimidium viae permenso nuncius supervenit, Patrem omnibus pelagi periculis dudum defunctum fuisse, & in hospitio quodam publico apud Regiam Grenovici villam commorantem, ip­sius occursum avidissime praestolari. Hoc audito, mira festinatione Grenovicum venit. Ac ut Patrem conspicatus est, majoribus & alacritatis genio citatis vestigiis ad ipsum accedens, in genua venerabundus procubuit: Illo interim pari laetitia perfuso, nec dif­ferente coram populo, qui utriusque latera stipabat, blanditias, quae secreto debebantur, quasque verbis referre ipsa haudquaquam valeo. Certe, in hoc felicis­simo occursu, in hoc auspicatissimo temporis articulo, Horum commotos mutua charitate animos incessit gaudii tantum, quantum qui invicem gratulantium placidissimos vultus, mutuosque amplexus oculis non subjecere, animis concipere non possunt.

Dum haec in Anglia agerentur, dum in illa nunc denuo reflorescente natione desudatum, ingentique publici gaudii apparatu sonabant omnia; Ego apud [Page 123] exteros pone relicta, Antuerpia commorabar. Et­enim ex Hollandia jam tum discessurus Novocastrius litteras ad me scripserat, quibus strictim significavit, aequum sibi & commodum videri, ut ipsa, ceu altera sui pars, aliquandiu manerem in illa Urbe; tum ut pignoris loco essem Creditoribus suis, tum ut Ci­vium Primoribus apologiam facerem, eo quod ne­gotiorum multitudine impeditus, ipsis nec gratias quas debuit reddere, nec usitatum in discessu Vale­dicendi officium praestare potuerit. Hujus itaque volutati alacriter morem gerens, eidem loco adhaesi, donec (quod paulo post factum erat) tantum num­morum ad me transmissum esset; quantum ad Do­mini mei nomen Creditorum tabulis eximendum sufficiebat. Sic denique liberata Illius fide, mutuo­que insuper acceptis ab honesto quodam & amplis­simarum facultatum Mercatore (cui Ioh. Shaw no­men est, quemque Regia Majestas haud multo post Equitatus dignitate merito insignivit) qua­dringentis nummorum libris pro viatico; meum quoque reditum in Patriam maturabam. Cunctis­que jam in discessum ordinatis, officii eo in loco praestandi nil prorsus mihi reliquum videbatur, nisi ut solenniter ac viritim Primoribus Civium redhosti­rem; tam iis scilicet, qui Magistratus purpura & [Page 124] insignibus prae caeteris conspicuiserant; quam his, quos natalium fortunarumque suarum splendor illu­strabat. Quippe & horum illorumque plerique erga nos insigniter civiles ac humanos se gesse­rant. Huid ligitur gratitudinis officio nullatenus desui.

Jamque rumor totam pervaserat Urbem, me discessionem in posteram diem adornare; cum Ma­gistratuum Optimatumque chorus me convenit: ut discessurae simul nuperam Mariti mei fortunis ac dignitatibus suis restitutionem gratularetur, simul profectionem optaret felicem. Inter caetera quae tunc concipiebant vota, unus eorum, is nempe cui a sociis demandatum fuerat alloquendi munus; Vti­nam Tibi, Domina, inquit, tam prospera atque ju­cunda sit ista profectio, quam nobis erit interim mo­lestum Tui desiderium. Ibi Ego, per cordatum illum Virum, D. Duart (qui tunc mihi interpretis loco erat) retuli; me semper eximiam eorum huma­nitatem ac beneficia commemoratione grata praedi­caturam; sed & supra modum dolere, quod non esset in mea potestate debitam meritamque gratiam ipsis tam bene merentibus referre. Hic dictis, con­ticui: Illi vero ingeminantes vota domum repe­tebant: Vini lagenas aliquot, Xenii loco, per [Page 125] Apparitores publicos, de more antiquo, missuri.

Antuerpia hunc in modum relicta, Vlissingam veni. Illic vero, ubi nullam e navibus Regiis reperissem (pertimescebam scilicet, vitam meam infidi maris pe­riculis exponere, in ullo minoris oneris navigio) au­dissemque in illo portu anchoras dudum jecisse Prae­sidiariam quandam navem, ad potentissimos foedera­tarum provinciarum Ordines spectantem, quae in Angliam transmittendis Mercatoribus quibusdam de­stinabatur: haud mora, vocatum ad hospitium me­um illius Gubernatorem (cui Bankert nomen erat) comiteř interrogabam, an non Mihi quoque in sua nave, cum Mercatoribus illis, in Angliam transire liceret? At ille pari comitate annuit; sed ea con­ditione, ut famulorum meorum quis ad Ordines prius mitteretur, qui ab Ipsis licentiam sibi ad id fa­ciendum exoraret. Adjecit, illud sat commode fie­ri posse, quoniam vectores nondum parati erant ex portu solvere in altum. Quid plura? Misi, impe­travi, navem conscendi: plerisque servorum interea cum impedimentis in conductitiam quandam Celo­cem dispositis.

Sic Patriae simul & Marito tandem reddita, mo­leste tamen & indignante animo ferens, Hunc nec satis commode, pro famulorum multitudine; nec, [Page 126] pro sua dignitate splendide satis, habitare: obnixe orabam, ut, confestim relicto Londino, rus habita­tum iret. At ille primum quidem temeritatem me­am & praesentis nostrae conditionis impatientiam le­ni objurgatione perstrinxit: deinde vero, ubi sum­mam negotiorum, quae ipsum in Aula & Urbe deti­nuerant, utcunque absolvisset, Me (u [...]pote cui ru­ris amoenitas usque cordi fuit) compotem voti fe­cit.

Pridie autem discessus Regiam Majestatem (ita e­nim aliquo concessuris Magnatibus usu comparatum est) adiit; & quo sese ab omni aegritudinis occultae suspicione coram purgaret, in hunc maxime modum alacre alloquebatur. Haud ignarus sum, Rex sanctissi­me, esse qui dicant, me praesenti fortunarum mearum conditione non contentum: proindeque ab Aula Tua recedere, tacita aliorum apud Te gratiae invidentia discrutiatum. Atqui Deum immortalem testem im­ploro, me nulla prorsus ambitione vexari; nec majora expetere. Mihi profecto satis superque est, regnis Tuis Te in pace & gloria redditum vidisse. Quae publica felicitas animum meum tam ingenti gaudio sa­tiavit, ut aditus in eum omnis praeclusus sit solicitudi­ni privatae. Tu quidem, Rex, perpetua felicitate floreas; Ego, caeteris laetus, hoc uno torqueor, quod praecipiti [Page 127] senectute diu frui Tua bonitate non possum. Interim quicquid jusseris, pro viribus exequar. Ne vitae quidem meae parcam, ubi Tibi commodum fuerit, ut victima cadam. Arbitrium Tuum mihi est pro volun­tate. Nam pauxilli istius quod vitae superest praecipu­us mihi usus erit, gloriae Tuae inservire. Et post mor­tem quoque manibus meis solatio erit, in Regem meum ad ultimum fidei conservatae memoria. His simul Regis manum, de more, exosculatus, ad praedium suum, Welbeck vocatum, in Comitatu Nottingha­miensi, digressus est.

Illuc ubi pervenisset, convocatis accurataque in­dagandi ratione examinatis villicis suis, ut & aliis quoque, quorum quid de rebus ipsius scire, dum abesset, quoquo modo interfuisset; inquisitionem mox instituit de terris suis & latifundiis, quae sub­stituti a Parliamento praedones per tam longam anno­rum seriem usurpaverant. Comperitque tandem, alia ex iis ita de integro abalienata fuisse, ut redimi nunquam possent; alia vero eo pacto divendita, ut eorum possessionem ac usum-fructum sibi quidem pro vitae saltem suae termino redimere liceret, sed apud usurpatores perpetuo remaneret jus haeredita­tis: alia denique ab ipsis Regicidis diu occupata, eoque nomine Regi nunc per leges addicta; quae [Page 128] alio nullo modo recuperanda erant, nisi Illustrissimi Principis, Ducis Eboracensis favore ac indulgentia singulari. Huic enim Regis dono cessere omnes Regicidarum fortunae. Is igitur, Novicastrii super ea re querela audita, illi tantam ita proscriptorum fundorum partem restituit, quae septingentis plus minus nummorum libris annuatim locatur colonis. Opportune hoc loco memorandum venit, Novo­castrium per integros octodecim annos (scilicet ab ineunte Iunio Anno Domini 1642. ad finem Maii 1660.) ne drachmam quidem ex amplissimis lati­fundiorum suorum proventibus in alimoniam acce­pisse. Durum, forsitan inquies; ast unde interea viveret? Magnam profecto partem ex mutuato. Caeterum & Filius suus, qui Comes de Ogle hodie audit, & Filia, quam praenobilis vir, D. Cheiny, uxorem duxit, haud exigua submisere auxilia: ille partim ex ista paternorum fundorum portione, quae sibi cesserat supra memorato Parliamenti decreto; partim ex perampla dote, quam acceperat cum Ux­ore; Haec vero divenditis gemmis argenteisque vas­culis, quae olim in ipsam erogata fuerant jam tum moribundae Aviae suae testamento. Tanta fuit utri­usque pietas in Genitorem, ad magnas rei familiaris angustias ex fortunis amplissimis redactum. Sed [Page 129] paululum digressa, ad id quod institueram me re­cipio.

Intellecto jam rerum suarum statu infelici, No­vocastrius primum nonnullos homunculorum, eorum qui in praediorum ad ipsum rectius spectantium pos­sessionem iniquissima usurpatione irrepserant, ad ju­dices vocavit: spei plenus, eo se pacto jus suum postliminio recuperaturum. Sed nescio quo legum no­varum obtentu factum est, ut contra eum judicatum fuerit. Et inauspicatissimus ille, Regiisque omni­bus inaequalibus Amnestiae seu Oblivionis Actus, quo anteactorum omnium memoria deleta, nuperorum rebellium (exceptis unice Regicidis) delictis & ra­pinis quibuscunque venia concedebatur, quemque Regia Majestas assensu suo non ita pridem sancive­rat; in causa fuit, ut plurimum de suo jure vel ad­versariis permittere cogeretur. Inita deinde debito­rum suorum computatione, haud exiguam sibi re­lictorum fundorum partem (talem scilicet, quam si­bi fas erat abalienare; nam aliquas habet e terris patrimonialibus, quae Masculis Cavendiciorum hae­redibus ita per feudum talliatum, quod Jurisconsu­li vocant, affixae sunt, ut in alios transferri neuti­quam possint) venum exponi curavit; tam ut sa­tisfaceret Creditoribus, quam ut pervetustum illud [Page 130] Nottinghamiense Castrum ex alieno suum faceret. Quod antiquissimum Urbis Nottinghamiae ornamen­tum juxta ac praesidium, a Guilielmo Normanno, olim ad tum nuper devictos Anglos fraenandos, extruct­um, ut ut jam tunc funditus subversum soloque ae­quatum, Novocastrius tamen sibi inemptum relin­quere noluit; vel eo nomine, quia sedes illa, utpo­te loci ingenio peramaena, maxime in deliciis diu fuerat Patri.

Proxima illi cura fuit, magnificas AEdes illas, Welbeck & Bolsover vocatas, sitasque in eodem Co­mitatu Nottinghamiensi, pristinae integritati atque nitori restituere. Has enim non solum labantes & ad interitum ruentes, sed rapacibus praedonum ma­nibus etiam semidirutas repperit. In eisdem praete­rea supellectilis nil prorsus relictum, praeter pauca Peristromata blattis tineisque semicorrosa; & Tabu­las quasdam, a Clariss. viro illo, modernorumque Pictorum facile Principe, Antonio Van Dyke, singu­lari opere artificioque delineatas; easque a Filio suo, Comite de Ogle (ita jubente Patre) postquam sub hasta divenditae fuissent, haud exiguo pretio redemp­tas, curaque deinceps Filiae natu maximae, De. Chei­ny, secreto servatas.

Quin etiam eo insanae devastationis atque rapinae [Page 131] a praedatoribus illis, qui Parlamenti auctoritate freti, bona & fortunas Regiorum ad praedam rapuerant, deventum erat; ut ad ultimum ne Cervis quidem, Damisque & id genus Animantibus aliis, quae in vivariis Magnatum, qua venatus, qua magnificen­tiae causa, inclusa tenebantur, pepercerint. Inter caeteros vero Novocastrius ingentem in hoc genere calamitatem hauserat. Scilicet, ex octonis [...] sive vivariis spatiosissimis, quae sub initi­um belli civilis de proprio habuerat, quorumque singula numerosis Cervorum Damarumque gregi­bus repleta tunc temporis reliquit; nunc restabat vix unum, in quo ferae omnes a praedabundis mi­litibus Parlamenti, aliisque farinae ejus grassatoribus, occisae non fuerant. Neque ipsis etiam Vegetabili­bus parcitum. Namque robora omnia, fraxini, fagi, aliaeque consimili truncorum proceritate ac mole insignes arbores in singulis istis vivariis & saltibus (si unum omnino excipias, istud nempe quod AEdibus Welbeck vicinum est: hujus quippe nemo­ra, cum toto Manerio circumjacente, Carolus Caven­dicius mature redemerat, eoque pacto ab excisione servabat) radicitus caedebantur. Ingens sane, nec uno saeculo reparabile damnum. Quippe in vivario illo, cui Clipston Park nomen (ut de caeteris Har­pocratem [Page 132] agam) quod septem plus minus milliaria Anglica in circuitu continet, spatiosa erat sylva, tum densis inusitataeque proceritatis arboribus um­brosa, tum crebris perennantium aquarum fontibus & piscosis stagnis amoena: quae ingenti leporum, phasianorum, perdicum, attagenarum, aliarum id genus avium, quas venari solent Nobiles, numero & pabula & latebras suppeditabat. Muris nemora cingebantur, turresque habebant venantium recepta­cula. Haec tamen omnia, quo tempore publicae ra­pinae jus datum erat, non homines, sed furiae ex ne­fariis stupris, ex civili cruore, ex omnium scelerum impuritate concretae, ferro, caede, incendiis devasta­rant; aedificiis, muris, sylvis, piscinis, cunctis in luctuosam solitudinem conversis. Sed avaritiae nihil nefas est: cui cum homines se permisere, etiam na­turam dediscunt suam, & in feras degenerant. Cae­terum hanc olim deliciarum suarum desolationem ut primum Novocastrius conspexit, altiorem consueto dolorem pectore quidem hausit; sed dissimulata ta­men sollicitudine (didicerat enim esse infelix sine querelis: noveratque, saepe calamitatis solatium esse, nosse sortem suam) servorum nonnullis, qui tunc forte adstabant, in mandatis dedit, ut arboribus quibusdam, quae in vicinia loci istius adhuc cresce­bant, [Page 133] succisis, factisque ex iis palis, novum sepi­mentum devastato vivario circumduci curarent. Id quod paulo post factum; novaeque simul Cervo­rum atque Damarum greges intra conclusae.

Nec minori industria usus est in reparandis a­liorum quoque Praediorum suorum ruinis. Quan­quam enim lites forenses, quibus jus suum po­stulare & persequi coactus fuit, aliaque nonnulla permagni momenti negotia, quibus expediendis se de necessitate immiscuit, loculos assiduis impensis exhauserant: tanta tamen prudentia, simul & par­simonia res ordinavit, ut paucos intra menses & coluerit, & pecude armentisque instruxerit aliquot e praediis suis; ea scilicet, quae nec colonis pro annuis pensionibus, nec inquilinis ad aliquot an­nos elocare, sed in propria possessione, ad commo­diorem familiae victum, servare destinarat. Adhaec, AEdes illas, quibus Bolsover nomen, nova & magnifica fabrica adauxit; palisque de novo cinx­it haud quidem peramplum, sed amaenissimum il­lud vivarium, quod supra memorato Castro Not­tinghamiensi adjacet. Hocque eo maturius fecit, quia in animum dudum induxerat, veteres anti­quissimi illius Castri ruinas recreare.

Aliorum insuper quorundam consimilis magni­ficentiae [Page 134] operum fundamenta, nec infelicibus (ut spero) auspiciis, jam posuit: quae nondum absol­vere potuit, tam ob angustiam temporis, quam propter ingentia fortunarum damna, quae nupero bello civili ac tam diuturno exilio sustinuit, quae­que in memoriam revocare non possum absque gravissimo animi dolore.

Namque sub initium funestissimi illius belli, Novocastrius tanta floruit opulentia, ut nobilitate ac divitiis inter omnes Angliae Optimates emine­ret. Opes & a Majoribus traditas habebat, & ipse, qua longa earum possessione, qua adventitiis primae Vxoris facultatibus, cumulaverat.

Quanti census fuerint terrae, quas, Avo Patre­que defunctis, haereditario jure adiit; Equidem vix satis compertum habeo: neque etiam quam ampla ad ipsum descenderit haereditas post Aviae mortem. Illud tamen pro certo affirmare possum, praedia olim tenuisse eam perampla & opima; maximamque porro auri argentique vim conge­stam habuisse. Succederat enim in bona omnia & cultissimos agros tertii sui Mariti, D. Guilielmi Sanct-loo, Equestris Ordinis Viri, nec non max­imae cognationis & clientelae apud Anglos Occi­dentales. Quae opes deinde ad Novocastrium, ut [Page 135] Matris suae (quae unica & Filia & haeres fuit Nobilissimi Baronis de Ogle, cui ista dicti Guili­elmi Sanct-loo vidua nupserat) haeredem, una cum pervetusta Baronia de Ogle, integrae devenere. E­jusdem praeterea dono viginti millia librarum prae­senti pecunia accepit. Fundorum vero ita ei re­lictorum annui proventus tria ad modum millia nummorum aequare, accurata aestimatione, hodie censentur.

Quoad facultates Vxoris, quam primo matrimo­nio sibi adjunxit; certissimum est, ipsam viro at­tulisse dotem ingentem: tantam scilicet haeredita­tem latifundiorum, quae quadringentis supra duo millia nummorum libris annuatim locantur colo­nis; septem plus minus millia pecuniarum, ipsa nuptiarum die numeratarum; & juncturam (sic enim Iurisconsulti nostri vocant terras, quae con­nubii foedere sponsae a sponso donantur; quaeque Graecis [...] proprie appellantur) cujus annui reditus octingentas libras valore superabant. No­bilissima haec Matrona & filia atque haeres fuit generosi viri, D. Guilielmi Basset, de Blore in Co­mitatu Staffordiensi, Armigeri; & Henrici Howard, Thomae, Comitis Suffolciensis, Filii natu postremi, vidua. Ut nil mirum videri debeat, eam maxi­mis [Page 136] divitiis abundasse. Has tantas copias, simul & paternos reditus ipse Novocastrius (qui a Pa­tre didicerat, temere nihil profundere) prudentia sua in tantum auxerat; ut, antequam ad arma spectarent Angliae tumultus, Facultates ipsius Per­sonales (quemadmodum Iurisprudentes nostri lo­quuntur) jam tum ascendisse aestimatae fuerint ad centena millia librarum: auxissetque haud dubie ad multo majorem summam, nisi saevissima nuperi belli tempestate diu misereque jactatus, substantiae universae naufragium denique fecisset. Neque ta­men proinde existimandum est, eum, quo etiam tempore sua pacate possidebat, omni ex parte be­atum fuisse. Damna quaedam, confiteor, eaque magna quidem halcyoneis etiam diebus sustinuerat: sed quae consideratu vix digna videantur, si ad modo dictas clades bello acceptas conferantur. Unum ex iis, instantiae causa, memorare juvat.

Carolus Cavendicius, Novocastrii Pater, ingentem pecuniarum vim, sexdecim nempe librarum millia, Gilberto cuidam, Salopiae Comiti (qui Sororem ejus pro Uxore habuit) mutuo dedit. Quam summam Gilbertus cum rependere non potis esset, haereditatem quandam in terris & fundis, ad duo circiter millia librarum annuis reditibus assurgen­tem, [Page 137] in Carolum & haeredes ejus, compensationis nomine, collocavit, legitimaque venditione sanxit. Caeterum, quanquam principale debitum hoc pacto solutum censeretur; ingens tamen detrimentum ex­inde ad Carolum, adeoque ad ipsum quoque No­vocastrium redundabat. Quippe permulti anni ef­fluxerant, ex quo nummi sic primum commodati fuere, antequam terrae eorum loco translatae essent; & toto intermedio tempore, Carolus ne drachmam quidem pro foenore percepit. Quantopere autem tam magna nummorum vis interea multiplicari potuisset, maxime a Carolo, qui rarum parsimoniae & Oeconomicae prudentiae exemplum fuit; aliis ex magnitudine foenoris computandum relinquo. Prae­terea, etiamsi Novocastrius ejusdem Comitis Salo­piensis Testamenti Executor constitutus fuerit; eoque nomine vel legitimam obtinuerit potestatem in omnes defuncti fortunas: tantum tamen aberat ab inde repetendo priore damno, ut e contra septendecim millium librarum de propriis jacturam fecerit per eam curationem. Quam paulo post lubens volensque transtulit in Guilielmum & Tho­mam, hunc Arundeliae, illum Pembrokiae Comites, qui duas Testatoris filias in Uxores duxerant: & post eorum funera, eandem resignationem con­firmavit [Page 138] Henrico Howard, Arundeliani Comitis filio, qui id ab eo impense petierat. Tanto e­nim amore, fideque & pietate semper prosequutus est samiliae Salopiensis affines, ut sibi, quam eorum cuivis, damnum inferre maluerit.

Ut pauca e multis commodis, quae ex illo Ex­ecutoris munere suo sibi, vel ipsarum legum pa­trocinio, vendicare potuisset, leviter attingam; haec observanda veniunt. Primo, maxima pars praedi­olorum, quae ad Testatorem spectarant, inquilinis & beneficiariis, ad certum annorum terminum, locabatur: debuitque proinde, juxta leges Angliae Municipales, rediisse ad Executorem. Secundo, Latifundia pariter, quae solvendis defuncti debitis destinabantur, eo pacto ad annos aliquot alienata erant, ut in Executorem postliminio recideret jus haereditatis. Tertio, terrae quaedam, ad annuum valorem sexcentarum librarum, ultima Testatoris voluntate relinquebantur Fratri Executoris, Carolo nempe Cavendicio: ea tamen lege, ut eas haud­quaquam adiret, nisi per orbitatem Comitissae Cantianae, Testatoris filiae natu secundae; quae prolem peperit nullam. Caeterum haec tanta, tam­que aperto jure ad ipsum spectantia emolumenta Novocastrius generoso animo repudiavit: non suae, [Page 139] sed defuncti cognatorum utilitati studens. Ejus quippe fortuna sublimior erat, quam ut officia pi­etatis mercede divenderet: altiusque ingenium, quam ut quaestus solatio delectaretur.

Quae nunc retuli, in damnis fuisse fatendum est: sed nihili fere sunt ad illa graviora, quibus, bellorum civilium incendiis Patria conflagrante, affectus est. Horum igitur rationem, aliqua sal­tem ex parte, heic subjungam. Ex parte, dico; quia licet nec longum, nec arduum sit ad calcu­los revocare, quanti detrimenta essent, quae ex an­nuis proventibus praediorum, per integros octo­decim annos; quae abalienatis de integro latifun­diis; item quae vivariis sylvisque devastatis, su­stinuerit: recensitu tamen perdifficile est, quantum amiserit de mobilibus suis, sive personalibus (uti loqui amant Leguleii nostri) fortunis.

Primo itaque loco (ut ab ipso belli exordio computationem incipiam) memorandum est, de­cem millia librarum Carolo I. Regi mutuo dedisse Novocastrium; quo tempore Rex in Scotiam cum exercitu migrabat, ad jam tum ferventes seditio­sorum in eo regno tumultus supprimendos. Istam vero tam ingentem argenti vim ipse a nummula­riis foenore acceperat; eoque per multos exinde [Page 140] annos laboravit. Idque quoniam paulo ante illud tempus unam e natis suis in matrimonium Nobi­lissimo juveni, tum quidem Baroni de Brackly, hodie vero Comiti de Bridgewater, collocaverat, cum duodecim millibus, pro dote.

Deinde, ut primum in Angliam post exilium rediit, quinque librarum millia faenore mutuabatur, ut necessitatibus suis pro tempore satisfaceret; re­bus suis necdum in ordinem redactis. Heic vero per transennam mihi agnoscenda occurrit eximia Nobilissimi Comitis Devoniensis benevolentia; qui duo librarum millia diu ei credidit sine ulla usura. His raptim praemissis, ut de caeterorum ejusdem damnorum quantitate facilius divines, aequissime Lector, en, tibi proxime offertur

ELENCHVS RATIONARIVS, In quo Novo­castrii reditus annui, ex terris fundisque proveni­entes, singulatim & recensentur, & supputantur, juxta valorem, quo aestimabantur Anno Dom. 1641.

In agro Nottinghamiensi.
 l.s.d.
Manerium de Welbeck06000000
Manerium de Norton, & Carbarton cum praediis04541901
Manerium de Warksop00510608
Praedium de Soakholm03081003
Manerium de Clipston & Edwinstow03340908
Drayton00081606
Dunham00991708
Sutton01850005
Manerium de Kirby, &c.10750702
Manerium de Cotham08331808
Manerium de Sitthorp07040100
Carcholston04500300
Hawksworth, &c.01390402
Flawborough05121108
Prata Mearing & Holm vocata04710200
 62290711
In Comitatu Lincolniensi.
 l.s.d.
Wellinger & Ingham01000000

[Page 142]

In Comitatu Derbiensi.
 l.s.d.
Baronia de Bolsover & Woodthorp08460811
Manerium de Chesterfield03780000
Manerium de Barlow07961706
Tissington01591100
Dronfield04861510
Manerium de Brampton01420408
Longston parva00870200
Manerium de Stoke02120300
Praedium Birth-hall vocatum, & saltus de Pecco, vulgo Peak01310300
Manerium de Gringlow01560800
Manerium de Hucklow01621008
Manerium de Blackwall03060004
Buxton & Tids-Hall01530200
Vivarium oppido Mansfeldiae vicinum01000000
Mapleton & Thorp02070500
Manerium de monte Windly Hill vocato02381800
Manerium de Litchurch & Mackworth07131501
Manerium de Church & Meynel Langly08500100
 61281110
In Comitatu Staffordiensi.
 l.s.d.
Manerium de Blore, cum Caulton05731304
Manerium de Grindon, Cauldon, &c.08220300
Manerium de Cheadle, cum Kinsly02591800
Manerium de Barleston, &c.06940300
 23491704
In agro Glocestriensi.
 l.s.d.
Manerium de Tormorton, cum Littleton11931600
Manerium de Acton Turvil03880302
 15811902

[Page 143]

In Comitatu Somersetensi.
 l.s.d.
Manerium de Chewstoke08161506
Knighton Sutton03001404
Stroud & vivarium Kingsham vocat01860400
 13031310

In Provincia Eboracensi.
 l.s.d.
Maneria de Slingsby, Hoverngham   
Fritton, Northinges & Ponte-fracto   
 17000000
In Northumbriae Comitatu.
 l.s.d.
Baronia de Bothal, Ogle & Hepple, &c.30000000
Quorum summa generalis assurgit ad223931001

Hanc verissimam esse proventuum, qui ad Novo­castrium quotannis ante bellum veniebant, aestima­tionem, haud una ratione, praeter fidem meam, con­firmari potest. Scilicet ad hodiernum usque diem pub­lica etiam vectigalia, jam enumeratis terris imposita, secundum hunc censum solvuntur: ut ex tabulis ex­actorum liquet. Deinde quo tempore eaedem terrae divenderentur a Praedonibus Parliamentariis (Anno nimirum 1652.) idque pretio annuum valorem quin­quies cum dimidio repetitum non exceden­te; [Page 144] ad ipsos inde redundabant 111593. l. 10. s. 11. d. numeratis pecuniis. Unde subducta ratione luculen­ter patet, annuos earundem reditus ad octodecim millia librarum tunc aestimatos fuisse. Quibus si ad­jicias Caroli quoque Cavendicii terras patrimoniales, quae duobus ad minimum millibus quoquo anno lo­cantur; invenies omnium valorem non fuisse mul­tum infra superiorem censum. Porro, ad supplen­dum reliqua duo millia, considerandum est, justo minorem suisse modo dictam aestimationem, ad quam Novocastrii Maneria praediaque emptoribus trade­bantur: Quaestores enim, qui vendendis Regiorum fortunis ea tempestate praeerant, suo quam Domi­norum lucro magis studentes, donisque subornati, istiusmodi Emptoribus secreto favere solebant, vi­liora quam revera decebat pretia bonis terrisque pro­scriptis indicendo. Adhaec, pleraque latifundiorum, quae hodie Novocastrius in sua possessione tenet, mul­to pluris in singulos annos locari possunt, quam o­lim locabantur.

Jam vero, cum in propatulo sit, summam pro­ventuum Ejus adeo adamussim supra data censui quadrare, ut ne uno quidem calculo a recta eorum computatione videar errasse; nec minus perspicuum, eandem octodecies repetitam (totidem nempe [Page 145] annos Novocastrius manebat fortunis suis exutus) assurgere ad 403083 libras: pronum est cuivis colli­gere, tantundem de annuis unice reditibus ipsum bello perdidisse. Sin vero vel semissalem summae hujus usuram octodecies multiplicatam, pro more foenoratorum, adjeceris: tunc quidem omnium e­jusdem in hoc genere damnorum summa erit 733579 libr. Atque haec quidem de reditibus exilii Novo­castriani tempore amissis dicta sunto.

Quoad proportionem damnorum, quae Sylvis ex­cisis, devastatisque supra memoratis Vivariis & Sal­tibus, per idem temporis, eum quoque sustinuisse compertum est: ea haud obscure colligi potest ex hujusmodi summario.

Arbores succisae in

Lib.
Vivario, Clipston Park vocato, ad
20000
Vivario, Kirby vocato, ad
10000
Agro Derbiensi
8000
Nemoribus AEdibus Welbeck, in Comitatu Nottinghamiensi, vicinis
4000
Agro Staffordiensi, ad
1000
Comitatu Eboracensi, ad
1000
Northumbria, ad
1500
In toto 45000 l.

Quantum spectat ad Terrarum & Fundorum, quo­rum possessione praesenti ejectus fuit Novocastrius, aestimationem; earum ususfructus singulis annis cen­sentur 2015. l. Quae summa vigesies repetita (tanti [Page 146] enim apud nos Anglos venundari solent terrae per al­lodium sive liberam & ab omni clientela solutam pos­sessionem habitae) excrescit ad 40300 l. Perdidit prae­terea & alias terras, ad ipsum alioquin post mortem possessorum certissimo jure venturas: quae censentur 3214 l. per annum. Quae decem & sex vicibus multiplicatae (tanti nempe nostrates licentur terra­rum liberarum reversiones) faciunt 51424. l. Ter­rae denique, quas solvendis debitis exilii sui tempore contractis vendidit ipse, censentur 56000. l. quibus ex annuis proventibus addidit 10000. ut totum qua­dret 66000. l.

Ad haec, Carolus Cavendicius, Frater, Parlamento solvebat quinque librarum millia, pro terrarum su­arum redemptione. Cui summae adjectis bis mille li­bris (tanti scilicet locantur istae terrae, communibus annis) octies repetitis, inde excrescunt 21000. l.

Horum omnium aggregatum erit 946303. lib. sterling. Haecque de aestimandis Novocastrii damnis bello acceptis, iis scilicet, quae numero comprehen­di certo possunt, sufficiant.

Caeterum alia adhuc sustinuit, eaque permagna quidem; bonorum Personalium sive Mobilium ple­risque aut praedonum sub Parlamenti signis militan­tium latrocinio direptis; aut sceleratissima fraude ac [Page 147] perfidia eorum, quibus ea tradiderat custodienda, in­terversis: sed quae & specie tam varia fuere, & nu­mero tam multa, ut ad calculos vix redigi posse vi­deantur. De his tamen in genere illud pro certo af­firmare sustineo, nemini vel e praecipuis Magnatum, quotquot saltem sanctissimam Regis Patriaeque cau­sam propugnare audebant, incidisse graviora.

Scilicet belli tempore funditus diruta fuerat tam ingens ipsius AEdificiorum moles, ut duodecim cir­citer millia librarum iis de integro resarciendis jam impendantur. His accensenda veniunt Equorum do­mitorum greges; armenta & pecudes; currusque ar­gento & auro adornati; pretiosa supellex; nobiles gemmae; aurea argenteaque magni ponderis vasa (quae sola 3800. l. aestimabantur) & permagna Peri­stromatum copia, quorum alia murice tincta fuerant, alia multo colore variata, miroque artificio intextis imaginibus nitebant; alia textili auro argentoque fulgebant. Quibus omnibus aliisque quamplurimis, quae vel recensere molestum foret, Novocastrius ho­stilium militum furore ac rapina exturbatus fuit.

Coronidis loco & unicum illud memoratu dignis­simum addam; augustissimum nempe Regem, Caro­lum I. cum serenissima Regina, ingentique Purpura­torum corona, ab eodem tribus conviviis, totidem di­versis [Page 148] versis temporibus institutis, olim exceptum fuisse; quae adeo sumptuosa erant, ut in apparatum primi, quindecim haud minus millia librarum; in secundi, supra quatuor millia; & in ultimi mille & septingen­tae impenderentur. Semper enim & ab avaritia lon­ge remotus, & in accumulandis beneficiis largus effususque fuit. Praeterea, haud facile dictu est; praeter ingenitam huic viro erga Reges suos vene­rationem, quantum illius quoque Regis vel admira­tioni deditus fuerit, vel charitate flagraverit,

Nobilissimi Illustrissimi (que) Principis, GUILIELMI, DUCIS NOVI—CASTRI, VITA. LIBER TERTIUS.

HActenus bona fide narravimus res gestas Novocastrii, Domini mei, an­te bella civilia, in eis & postea, cum insigni rerum suarum damno. Res­tant nonnulla adhuc commemoranda, quae tam ad priores libros illustrandos, quam ad Hi­storiam perficiendam, pertinent: nempe, de Potesta­te [Page 150] Ei commissa, de Adversis & Impedimentis, de Fidelitate in Reges suos, de Prudentia ipsius & sa­pientia, de Felicitate itidem, aliisque indolem animi habitumque Corporis, & Prosapiam denique spectan­tibus. Ista omnia, cum bona Lectoris venia, dicto ordine sequentur.

I. De Potestate Ei commissa.

Postquam serenissimus Rex, Carolus I. Novoca­strio mandasset potestatem conscribendi Milites ad de­fensionem Causae regiae, effecit Ille (absit invidia) quod nemo alius subditorum potuit. Quamvis e­nim multi egregii ac nobiles viri pro Rege copias etiam colligerent; illae tamen Partes five (ut vulgo vocantur) Brigades erant potius quam justi Exer­citus, si cum Novocastrii copiis conferantur. Ra­tio erat, quia is per Matrem suam, filiam Cuthberti Baronis Ogle, propinquitate sanguinis cum pluri­mis antiquarum Familiarum in Northumbria caete­risque partibus Borealibus conjunctus, apud illos plus valere quam Alienus posset. Nam naturali erga Cognatum suum affectu ducti, facilius seque­rentur Illum, seque sub Illius quam cujusvis Alteri­us imperio libentius offerrent morti, in causa Regis; [Page 151] scientes, quod deserendo Novocastrium, seipsos simul de­sererent. Hoc modo Ille primum excitavit Equestrem turmam, constantem ex viginti supra centum viris strenuis; deinde Peditum Chiliadem; postea Exer­citum octo millium Equitum Peditumque, & quos appellant Dragoons, in illius locis: diversis denique temporibus, aliis aliisque locis, ad Regem popu­lumque tuendum, tot Turmas, tot Chiliades, tot Exercitus coegit, ut, a primo tempore ad ultimum procedendo, exsurgant ad numerum centum milli­um virorum; eosque proprio Marte, & ferme fine al­terius cujusquam ope aut auxilio. Quod fuit sane perquam difficile factu uni subdito, ac tali tempore. Cum enim exercitus, ut plurimum, coeant, aut propter pecuniam, aut prae timore, aut pro factio­ne; vix unquam, ubi stipendia desint, Causa dubia sit & periculosa, officii solius conscientia moveat; dubitandum non est, Novocastrium eximio quodam Regis optimi Amore victum, nulla habita sui com­modi ratione, Exercitum conscripsisse; ipsumque Exercitum, non stipendii sed Ducis sui amore al­lectum, militasse.

In exercitu suo Novocastrius suo sibi satellitio Chiliadem selegerat, imo ter mille fortissimos fidissi­mosque viros (partim e palustribus sub Arcto terris) [Page 152] mortique occumbere paratos, ad Ducis sui pedes. Hi dicti sunt Albati (White-coats) hac occasione. Institutum fuit Novocastrio, militibus hisce nova sa­ga (sive gestamina) donare. Cum vero deesset pannus ruber, tantum Albi emit, quantum suffice­ret; manerent modo ut colorari posset. Illi moram hanc non ferentes, uno ore clamant, ut vestian­tur Albis, statimque se facturos rubra hostium san­guine minantur. Novocastrius militari laetatus jactan­tia, respondit, Fiat. Atque hinc militibus istis na­tum Albatorum nomen. Hi sunt illi, qui nullo un­quam certamine terga vertere: aut vincendo semper clari, aut moriendo.

Non possum non meminisse hic quod ante nar­ratum est, ex horum numero fuisse viros illos acer­rimos, qui, cum vis magna hostium irrupisset in urbem Eboracensem, ipso ducente Novocastrio, ad volarunt, & ingressos vel repulerunt, vel occide­runt.

Memorabile est & illud invictae fortitudinis ex­emplum, cum in illo ultimo ac fatali praelio super Hessom Moor, iidem milites, caetero Exercitu pro­fligato, immoti stabant, donec numero oppressi, pars maxima locum quem pugnando tenuerant, a­missa anima, corporibus tegebant.

[Page 153]Eo erant amore mancipati Duci suo, qui dura­vit etiam cum, amissis omnibus, ab Illo nihil am­plius expectare poterant; ut ex hac apparebit nar­ratiuncula.

Generosus quidem ex Anglia invisebat Novoca­strium Antuerpiae commorantem, eique summas age­bat gratias, aiens se debere ipsi quod e mari salvus evasisset. Ille mirari, nec quid sibi vellet intelligere. Pergebat hospes, & a piratis illis, quos idiomate Gal­lico Pickarons vocant, inquit deprehensus, Nosti aiunt (per id examen subodorantes) Marchionem Novocastriensem? Imo, inquam, & ad manus ipsius Herois deosculandas Antuerpiam abire, si per vos liceat, percupio. Abi igitur, aiunt illi, cum recu­lis tuis, salvus & indemnis, & nostris verbis humil­lime saluta Ducem dilectissimum. Dic nos esse Rel­liquias Albatorum, qui vitam trahimus, quam ad Ipsius dictum, si quid nos velit, parati sumus pro­fundere.

Vos vero valete, viri fortissimi fidissimique: Nul­la dies unquam memori vos eximet aevo. Redeundum est ad Potestatem Novocastrio meo commissam in Bellis illis plusquam civilibus. Sicut erat summus Armorum Dux in Exercitu suo constitutus, quem ex suis & Amicorum opibus instruxerat, ad causam [Page 154] regiam propugnandam: ita nunquam a privato Re­giae Majestatis Concilio in ordinem redactus est (ni­si quod copiae ejus aliquae detentae fuerint a Rege, ad quem missae erant, cum armis & machinis ante dictis) donec maximus Principum, Rupertus, a Rege venerat ad liberandam Urbem Eboracensem, hosti­bus obsessam. Insuper habebat licentiam cudendi nummos, Typos imprimendi, Equites Auratos creandi, &c. Quibus Nemo unquam subditorum ante se gavisus est, Rege ipso intra Regnum exi­stente. Quinetiam imperium in tot Comitatus, quorum mentio facta est libro primo: nec non po­testatem praeficiendi & loco movendi quoscunque vellet Duces ac Rectores. Quorum praecipuos in seruimus Catalogo insequenti.

In Northumbria.

A Novocastrio praepositi erant Novocastro ad Tinam flumen D. Iohannes Marley, Eques Auratus: Tinmuthae Castro & Sheilds, D. Thom. Riddal, ejusdem Ordinis.

In Episcopatu Dunelmensi.

Praesidio Hartlepool, Henricus Lambton, Protribu­nus.

Castello Raby vocato Guilielmus Savil, Miles & Baronettus.

In Comitatu Eboracensi.

Urbi Eboracensi, D. Thom. Glenham, Eques pariter & Baronettus: & post ejus discessum, Dom. Iob. Bellasis, Baro.

Pontis-fracti Castello, D. Mynn, Chiliarchus: & post eum D. Ioh. Redman, Equestris Ordinis vir.

Castello Sheffield, D. Beaumont, Major Chiliadis.

Praesidio Wortly-hall vocato, Franciscus Wortly, vir vere generosus, & Equestri dignitate ornatus.

Castello Tickhill vocato, D. Mountney Major.

Doncastro, D. Franciscus Fane, Balnei Eques & de­inceps Urbis Lincolniensis Gubernator.

Castello Sandal vocato, D. Bonivant, Centurio.

Castello Skipton vocato, D. Ioh. Mallary Baro­nettus.

Castello de Bolton, D. Scroop, Armiger.

Castello de Hemsley, D. Iordanus Crosland, Miles.

[Page 156]Castello Scarborough, Hugo Cholmley, Eques Aura­tus.

Ponti Stamford, D. Galbreth, Tribunus.

Hallifax, Franciscus Mackworth, Eques Auratus.

Tad-castro, Gamaliel Dudley, Miles.

Eyrmuthae, D. Kaughton, Major.

In Cumbria sive Cumberlandia.

Carleolo, Philippus Musgrave, Eques & Baronettus

Cockermuthae D. Kirby, Chiliarchus.

In Agro Nottinghamiensi.

Newarkae ad Trentam flumen, primum Iohannes Hen­derson, Eques Auratus; & eo remoto, D. Ri­chardus Byron, tunc Equitis, hodie vero Baronis titulo dignissime ornatus.

Praesidio Wyrton-house vocato, Rowlandus Hacker, Tribunus.

AEdibus Welbeck D. Van Peire, natione Hollandus & Tribunus.

Praesidio Shelford-House nominato, Philippus Stan­hop, Chiliarchus.

In Comitatu Lincolniensi.

Urbi Lincolniensi, Franciscus Fane, Balnei Eques; eoque remoto, D. Peregrinus Bartu, Miles.

Gainsborough, D. St. Georgius, Tribunus.

Castro de Bullingbrook, D. Chester, Hypochiliarchus.

Castello Belvoire vocato, D. Gervasius Lucas, Eques Auratus.

In Comitatu Darbiensi:

Castello Bolsover vocato, D. Muschamp Colonel­lus.

Manerio de Wingfield, Rogerus Molyneux, Tribu­nus.

Praesidio Staly-house vocato, D. Fretchvile, tum Chiliarchus, nunc Baro:

Praecipui e Copiarum Praefectis in Exercitu Novo­castriano.

  • 1. DUX Generalis sive Imperator, Novocastrius, cujus egregia facinora in hoc opusculo ce­lebrantur.
  • [Page 158]2. Hypostrategus sive Pro-praetor Castrensis, pri­mum Neoporti Comes, & deinde Baro Ethin.
  • 3. Tormentorum sive Machinarum Praefectus, D. Carolus Cavendicius Novocastrii filius, & Mans­feldiae Comes.
  • 4. Equitum Praefectus, D. Georgius Goring, Baro.
  • 5. Chiliarchus Generalis D. Tho. Glemham, supra memoratus.
  • 6. Major Generalis, D. Franciscus Mackworth, Miles.
  • 7. Equitum Pro-praefectus, D. Carolus Cavendicius, cui postea successit D. Carolus Lucas, Eques Au­ratus, fraterque meus.
  • 8. Equitum Commissarius Generalis sive Armilustrii Praefectus, D. Windham; & post eum Guiliel­mus Throckmorton, Eques Auratus; & deinceps Georgius Porter, Armiger.
  • 9. Tormentorum Pro-praefectus, D. Guilielmus Da­venant, Eques Auratus, & Poeta insignis.
  • 10. Quaestor, D. Guilielmus Carnaby, Equestri dig­nitate ornatus.
  • 11. Advocatus Generalis Castrensis, D. Liddal, Juris civilis Doctor.
  • 12. Castrametator Generalis, qui ordinandis mili­tum stativis praeerat, Radulphus Errington, Gene­rosus.
  • [Page 159]13. Annonarius Generalis, sive Annonae Praefectus, D. Gervosius Nevil; eoque exauctorato, D. Smith, Generosus.
  • 14. Emissarius sive speculator Generalis, D. Hud­son, Artium Magister.
  • 15. Impedimentorum Praefectus, Baptista Iohnson.
  • 16. Concilii Bellici Praeses, Baro Widdrington; quem Novocastrius Lincolniensi, Rutlandiae & Nottingbamiensi Provinciis praefecit.

Quod Praefectos reliquos ac Ductores attinet, in singulis Centuriis & Ordinibus; cum tantus sit eo­rum numerus ut meminisse omnes nequeam, eos in rationes meas non placet referre.

II. De Adversis & Impedimentis.

QUamquam Natura beavit Dominum meum, Novocastrium, optimis praestantissimisque donis, quibus Eum ornare poterat; Fortuna tamen Ei sem­per adversatrix omne virus malignitatis suae effudit, & in coeptis Ejus quantocunque consilio designa­tis omnem vim suam objecit: adeo ut raro ad opta­ta sua pervenerit, ubi non Ipse, non solum praefuis­set [Page 160] rebus agendis, sed & adfuisset. Non me latet sae­culi hujus gravis iniquitas. Multi reperiuntur, quo­rum oculi non possunt ferre alienum splendorem; & qui suae demptum gloriae existiment, quicquid ac­cesserit alienae. In iis sunt, qui res egregie gestas famamque Novocastrii longe clarissimam obscurare satagunt, aut maculare: qui Fortunae peccata (uti­nam ex ignorantia potius quam invidia) integerri­mo prudentissimoque viro imputant. Quibus Ego ut satisfaciam, enarrabo ordine quantis difficultati­bus & obstructionibus Ille impeditus fuerit, quo mi­nus ad felicem exitum res suas perduceret: Unde omnia pessum ierunt, & Ipse tandem fato inelucta­bili eversus est.

1. Quum primum Populus omne obsequium ex­pectorasset, & coepisset Regem Serenissimum de statu suo dejicere; Fiscus erat exhaustus, nullae opes ad invitandos aut alendos milites idoneos ad reducen­dum Rebelles. Adeo ut Novocastrius nihil fere haberet ad fundamenta operis sui jacienda, nisi quod ex fundis suis exsculpere posset, aut Amicorum ope procurare.

2. Cum Rex ille beatae Memoriae, principio bel­lorum infelicium, Novocastrium miserat Hullam, pro­pugnaculum & Armamentarium Regni; atque ille [Page 161] prudenter se gerendo eam regiae Majestati concilia­rat: repente nescio quo pacto relictus est placito Parlamenti; nec manus eorum evaserat, munitus li­cet Mandato regio, nisi favissent illi aliqui Senatores, ob vanam spem lucrandi tantum Adjutorem.

3. Postquam Regia Majestas eum miserat ad No­vum-castrum super Tinam, ut in se susciperet illius loci regimen ac tutelam; cumque excitarat illic ex Amicis & Clientibus Turmam equitum, & Pedi­tum Chiliadem, quibus mandavit tuto deducere ad Regem Armorum copiam a Regina missam ex Hol­landia, Majestati Regiae visum est apud se tenere Deductores istos. Quibus aliquantulum auctae sunt ibi vires regiae: at Novocastrius, qui nuperrime cae­perat Milites conscribere, paene exarmatus est.

4. Quando Serenissima Regina (nunc Regina Mater) post appulsum suum ex Hollandia voluit Arma quaedam alia ad Regem mittere, Novocastri­us jussit Milites quingentos eadem perferre: quos etiam Regiae Majestati placuit asservare sibi in mili­tiam suam.

5. Postquam eadem Regina statuisset Eboraco proficisci Oxonium, ubi Rex tunc temporis age­bat; Novocastrius ad tutelam Ejus septingentos Mi­lites ablegavit ab exercitu suo (cum Machinis bel­licis) [Page 162] qui nunquam reversi sunt ad ipsum.

6. Quando Comes Montisrosanus abiturus erat in Scotiam, accessit ad Novocastrium Dunelmi agen­tem, & ab eo copias aliquas petiit in usum Regium. Cui is dedit ducentos Equites & Dragoons, eoque tempore cum Ipsi maxime opus fuit auxiliaribus, imminente Scotorum Exercitu.

7. Cum Novocastrius e partibus Borealibus in Comitatus Lincolniensem & Derbiensem cum Exerci­tu suo proficisceretur, ut redigeret eos in obsequium & fidem regiam, atque illinc procedere in Comita­tus associatos (ubi sperabat bello finem imponere) decreverat; eodem tempore tam vehementer & e­nixe sollicitatus est ab Eboracensibus, & praecipue a Praefecto primario, affirmantibus hostes ibi invales­cere, &, nisi veniret Ipse, omnia periclitari; ut offi­cii sui ac Honoris esse existimaverit maturare redi­tum. Reversus autem rem salvam & intactam ho­stibus invenit.

8. Ut in campo publicos hostes, ita in Curia pri­vatos habebat inimicos (quod supra notatum) om­nem moventes lapidem, ut Ipsum de Regis animo dejicerent & subverterent.

9. Imo in Ipsius Exercitu tanta erat Perfidia, & Praefectorum non nullorum collusio, ut ille non [Page 163] potuerit non falli in designatis suis & incoeptis.

10. Cum Exercitus Ejus maximus esset omnium Regiorum & potentissimus, Parlamento demum sta­tutum est suas Copias omnes cum Scotis conjungere (venerant enim e Scotia hominum plus viginti millia) ad eum oppugnandum, &, si Fata vellent, fundi­tus amoliendum. Sibi scilicet facile persuadebant, avulso Novocastrio, tria Regna corruitura in am­plexus suos. Itaque tres fuere Exercitus contra unum. Quanquam autem Novocastrius multa pas­sus est per negligentiam (addo & perfidiam) Prae­fectorum suorum, & infausto omine revocatus est Eboracum a profectione sua decreta in Comitatus as­sociatos, & necesse habuit a se dimittere bonam par­tem virium suarum & Machinarum, quod ante diximus: tamen vix, aut ne vix quidem, hosti ces­sisset, si, aut maturius venissent Auxilia obsessae urbi Eboracensi, aut consilium Ipsius de differendo praelio valuisset, donec aliae venissent copiae expecta­tae, nempe tria millia hominum e Northumbria, et de praesidiis duo millia. Pessime autem accidit, quod hostes invasere Regios antequam in aciem pro­ducerentur, eosque imparatos invenere. Inde ter­ror panicus (ut alibi jam dictum est) inter nostros, qui abstulit dextram Equitatus regii alam paene om­nem: [Page 164] adeo ut finistra, sub imperio Domini Goring & fratris mei, D. Caroli Lucas, quanquam omnia tentaret, ac ter hostem repelleret, vi majore tan­dem dissipata est. Novocastrii peculiares Pedites (tres illae Albatorum Chiliades) stetere, suisque or­dinibus fortiter pugnantes, pars maxima, quo stete­rant loco cecidere. Hoc infelici praelio decollata est spes Regiarum partium, & res Novocastrii ita in angustum redactae sunt, ut suam operam post hunc casum Regi suo inutilem fore judicans, abesse ma­luerit, quam ferre, quod praevidit, traditionem, tot praesidiorum & oppidorum adhuc in regia potesta­te remanentium; quod & postea contigit.

Atque haec sunt, quae viam obstruxerunt Novo­castrio, ne posset feliciter pervenire ad Incaeptorum suorum exitum: quibus aequa lance pensitatis, Il­le vir ab omnibus aut laudatus erit, aut certe excu­satus. Nam ut, veteri diverbio, Facile est cuivis natare, si manu sublevetur: ita nihil difficilius illi, cui pedes devincti & oppressum caput est.

3. De Fidelitate.

AUdacter & vere dicam, Solem hunc nun­quam vidisse subditum Domino meo fidelio­rem. Ut silentio praeteream Mandata Iacobi Regis; Caroli I. & Serenissimi Ejus Domini, Caroli II. nunc regnantis, quae singula summa fide ac diligentia ex­secutus est; tantum adnotabo, quod,

  • 1. Primus omnium fuit, qui ostendit se in Armis pro Majestate Regia; seque addixit, atque Cogna­tos suos, Affines, Amicos, Clientes, omnes quos potuit, Regi defendendo obligavit. Cumque duos omnino haberet Filios adolescentes, Fratrem uni­cum, illos tres militiae suae sibi socios adjunxit. Fi­lios ambos Ductores ordinum constituit; Fratrem suum, infirmiori valetudine, tenuit secum. Ille ve­ro nunquam discessit a latere Novocastrii, rebus a­gendis intenti, sed ad extremum in comitatu Ejus mansit, & postremus omnium adhaesit Ei in illo fa­tali ad Eboracum praelio. Ubi, cum Frater meus, D. Carolus Lucas Novocastrium amanter moneret, ut Filios in tutum remittere vellet; Nolo, inquit; il­los enim in hoc genui, ut mecum tenderent per omnia discrimina, & fidem suam, vel moriendo, Regi opti­mo probarent.
  • [Page 166]2. Videtur Novocastrius fuisse validissimum Causae regiae munimentum. Cum enim Ipsius Exercitus disperderetur, tum ruere & retro sublapsa referri Res regia Regnis tribus. Quippe fuit Exercitus iste robur Copiarum omnium ubique locorum pro Re­ge militantium, Exercitus maximus omnium & in­structissimus: qui, Deo aspirante, potuisset Regis clementissimi Dignitatem ac Personam, Populique universi Libertatem conservare.
  • 3. Novocastrius annos sexdecim in Exsilio vixit, & graviora passus est in bello & alias, quam Alius ullus, quisquis fuerit, subditorum: Exceptis qui vita sunt privati; quam quidem ipsam minime caram habuit, tot undique periculis expositam, ut salus Ejus inter Miracula Divina jure censenda sit.
  • 4. Commodum suum & Interesse semper post­posuit Fidelitati & Officio erga Majestatem regiam. Enimvero nunquam petiit a Rege, nunquam acce­pit quo ditesceret, magnas autem divitias inservien­do Regi impendit. Liceat Mihi, quod apud me cogitavi, Domino meo ex longo exilio domum re­deunte, obiter exprimere. Domini mei AEdes & Agri visa sunt mihi quasi Terrae-motu labefactari, & grandia Debita tanquam nubes fulminea ipsius capi­ti impendere. Ac plane periisset post naufragium [Page 167] redux, nisi prudentia illum et sapientia (Divina Gratia opitulante) praestitissent incolumem.
  • 5. Nunquam aegre tulit incommoda sua, nec poe­nituit eum damnorum quae fecit, aut malorum quae passus in causa Regis Reique publicae est. Imo tan­tum abfuit a querelis, ut (me audiente) dixerit; Si Bella eadem denuo (quod absit) recrudescerent, se libentissime, vel cum periculo omnium quae re­starent Ei bonorum, & vitae ipsius, Majestati re­giae inserviturum.
  • 6. Conniventiam et Collusionem cum hostibus odio habuit, quibus nec directe nec indirecte favebat. Quamvis enim quidam Vir nobilis a Rege Oxonii degente cum nuncio ad illum missus in Septentrio­nem, indicavit illi, esse aliquos e Nobilitate qui cum Rege erant, qui Ejus opem adversus Regem peterent; quasi Rex, si Victor absolutus foret, ju­ra omnia & privilegia Nobilitatis adimeret: Ille ta­men auscultare noluit, sed sententiam suam retulit his verbis; se quidem ex animo induisse arma, ut ob­sequium & fidelitatem suam Domino suo ac Regi testa­tam daret, atque jus regium ac Praerogativum Domi­ni sui defenderet: his vitam se suam, posteritatem, & sua omnia postponere: se certo scire, Rege stante Nobiles non posse cadere, Rege cadente Nobiles non posse stare.

[Page 168]Indicium illud ore factum, neque ullius nomen adjectum est: inde conjecturam facias, Nuncium il­lum ea dixisse tentandi gratia, aut ut majores turbae fierent. Quicquid erat, hoc constat, Non omnes apud Regem, aut fidelitatem prae se ferentes, Regi fuisse fidos. Ego enim bene memini, cum Oxonii adessem Reginae, quanquam per aetatem penetrare non possem eorum intima, facile intellexisse, magnas tum inter Aulicos & Milites fuisse Factiones. Do­mini autem mei ea fuit in Regem Fidelitas, ut ne­que ad rebelles nec ad perfidos adduci ullo modo; neque Interesse suum plusquam Regis sui commo­dum curare posset. Hinc illum Curiales non minus occultis insidiis, quam Hostes aperto Marte petive­runt.

Quid plura? Ut luce clarius pateat, quae obsequia & servitia Novocastrius Regi suo Carolo I. beatae memoriae, Serenissimoque Carolo II. Domino suo nunc regnanti, fidelissime praestiterit; subjungere placet Utriusque Regis Commendatitias, quibus eum dignati sunt, quo tempore visum illis est, propter eadem fidissima obsequia & servitia, Eundem ornare Titulis, primo Marchionis, deinde Ducis Novocastrensis.

DIPLOMATIS REGII, QUO NOVOCASTRIVS MARCHIO Constitutus fuit, Praefatio. CAROLUS Dei gratia Angliae, Scotiae, Franciae & Hiberniae REX, Fidei Defensor, &c.

Salutem.

CVm nobis constet, GUILIELMO, Comiti de Newcastle super Tinam, praeter Paternum Maternumque Genus clarissimum, splendidis­simas etiam Affinitates Cognationesque accessisse; Cumque idem Comes omnes quibus ornatus est Titulos tum [Page 170] meritis aequaverit, tum virtute, industria, prudentia, & inconcussa fide nuperrime etiam superaverit, dum periculis & sumptibus, armis, militibus; instrumento omni & apparatu bellico conquisitis, tum rebus nostris fortiter adhibitis, tum nobis copiosissime transmissis, dig­nitati & securitati nostris prospexerit. Quippe tum nobis in Agro Eboracensi agentibus idoneus visus, qui Oppido de Newcastle Arcique in ostio Tinae praefice­retur, in fatali illa populorum defectione, contracta & Amicorum manu Portum istum unicum invehendis armis nobis reliquum & opportune insedit, & praesi­dio firmavit; in quo munere tam strenue obeundo in­gens momentum rebus nostris Eum extitisse, grata me­moria recordamur. Postea numeroso conscripto Mi­lite, cum jam, alio nobis digressis, Agro Eboracensi prope universo Rebelles potirentur, nec jam caput ipsum Regionis satis praesidii adversus ingruentes Rebelles sibi habere videretur, summis Provincia­lium studiis votisque implorato Ejus adventu, ut mature laborantibus subveniret, Exercitum media etiam hyeme ducens, in ipso aditu Provinciae cum illis congressus, eos fudit fugavitque, variisque prae­sidiis exuens Subditis tandem sanitatem, Provinciae pacem & securitatem multis victoriis restituit: Te­stes Rebellium cladibus & fuga tot nobilitata loca, [Page 171] in Agro Lincolniensi, Gainsborough & Lincoln; in Derbiensi, Chesterfield; in Eboracensi vero, Piercebrigg, Seacraft, Tankersley, Tadcastre, Shef­field, Rotheram, Yarum, Beverley, Cawood, Selby, Hallifax, Leeds, & instar omnium campi Bradfordienses, ubi cum Rebellibus Eboracensibus & Lancastriensibus una conjunctis justo commisso proelio, cum Exercitus noster tum numero Rebellium, tum multo magis loci iniquitate adeo premeretur, ut Milites jam fugam meditari viderentur, Dux Ipse (dimisso equo, & duabus cohortibus sequi jussis) in primam aciem profiluit, tantoque impetu in dextrum Rebellium cornu invectus est, ut iis modo de victoria securis, jam vero terga vertentibus, Ipse consilio virtute, & manu pro­pria Rebellibus caedem & fugam, Sibi victoriam & gloriam, Militi spolia, Nobis viginti duo Tormenta, majora multaque Signa militaria adeptus sit. Nec vir­tuti tantae par felicitas antea defuerat. Quippe dilectissi­ma Conjuge nostra post foedas tempestates littori Bur­lingtoniensi ex Hollandia appulsa, graviusque periculum ex Rebellium displosionibus, quam jactatione maris sub­eunte, re per nuncios accepta, celeriter cum Exer­citu accurrens Eam & reverenter accepit, & tuto traduxit, & amplissimo praesidio instructam ad Nos Oxonium usque, incolumem transmisit. [Page 172] Cum igitur praefatus Comes tot virtutis & fidei erga Nos, Reginam, Liberos, Regnumque nostrum monu­menta ediderit; cum etiam nunc temporis Boreales Regni partes adversus Rebelles praesidiis firmet & Exercitibus teneat; cum denique nihil magis Hu­mani generis & Principum intersit, quam ut recte fa­ctis praemium accedat, nihil vero aequius sit, quam (quod vel ipsa Nominis ratio postulat) ut qui limi­tes defendat, Limitaneus Praefectus seu MARCHIO a nobis creetur: Sciatis igitur, &c.

Praefatio in Diploma Regium, quo tandem DVX NOVOCASTRENSIS Creatus est a potentissimo Rege, CAROLO II. CAROLUS II. Dei gratia Angliae, Scotiae, Franciae & Hiberniae REX, Fidei Defensor, &c.

Salutem.

QVandoquidem summe dilectus Noster, & fidelissimus Consanguineus & Consiliarius Noster, GUILIELMUS, Comes & Marchio de Novo-castro super Tinam, &c. tot & tantis erga Nos Patremque nostrum (beatissimae memo­riae) meritis, illustri suo Nomine; sanguine, officio [Page 174] longaque Honorum pagina dignis, quaquaversum con­spicuis eminuit, ut collatis jamdudum Dignitatibus, una cum accreseente Virtute par fit, ut novn etiam ac­cedat Corona, eandem libera manu imponere benevo­lentia Nostra & gratitudo Regia merito decrevit. Haec tam solennia Nobis, Patri, Regnoque nostro fi­deliter fortiterque gesta clare satis licet loquantur ip­sa: cum tamen strenua boni viri civisque officia sem­per bene audiant, eadem in exemplum stimulumque virtutis aliquatenus commemorare visum est. Egregia Illius prudentiae pietatisque specimina a teneris annis recognoscimus, gratumque semper servabimus odorem, quo recentem aetatem imbuit; tutelam quam juventutis Nostrae bono nostro fauste suscepit, fideliter & feliciter gessit: crescentibus annis inter mala tempora & duras necessitates bellorum, nova jam provincia fidelitatis, Regni Religionisque tutela diligentiam Illius & forti­tudinem avocavit; Rebellione passim grassante, fideles copias conduxit & opposuit, tot tantasque victorias a campo reportavit, tot Oppida, Arces, & Praesidia, tam in partibus nostris Borealibus quam alibi, expugnavit, tantoque animo & fortitudine tueri etiam parta novit, ut Vrbem Eboracensem contra innumeras trium Exer­cituum turmas diversis gentibus, Anglis Scotisque con­flatas, eamque simul aemulatione cingentes irruentesque, [Page 175] integro trium mensium spatio latas usque suppetias ad hostium miraculum & invidiam defenderit: ut si fi­deles & humanae vires quicquam potuissent, fidelitatem, pacem & Regem Regno (infelici fato in contrarium acto) protinus restituisset: potentiore tandem scelere, cum deesset campus, ubi fortiter pro Rege suo & Reg­no ageret, fidelitatem & fortitudinem in patiendo ex­ercuit, Exilii nostri individuus Comes, bonorum simul proscriptionem, Capitis periculum licitationemque (sa­lute omnibus fere aliis oblata) sustinuit. Accedit virtuti altera Nobilitas, ex utraque stirpe progenies divitiis, honoribus titulisque pariter insignita affluens­que. Haec propter, Marchionem hunc omnimodo fa­vore Nostro & gratia dignum novo honore illustrare constituimus: ut qui virtutem Nobilitati suae parem usque coluit, & patrimonia utrisque apta merito pos­sedit, dum fidelitas Regna nostra incoluit, his optime usus est, his exutus est pro Nobis, Patre nostro, & Regno, dum Nobiscum restitutus. Sciatis igitur, &c.

IV. De Prudentia Ipsius & Sapientia.

PRudentia Novocastrii & Sapientia satis appa­ruit in publicis privatisque Actionibus ac Nego­tiis. Est illi sane mira vis Ingenii Judiciique, quo & in rerum intima inspicit, & occulta observat, & even­tura praevidet, & agenda disponit. Huc pertinet me­morabile Guilielmi Laudi Cantuariensis Elogium. Intercessit inter Archiepiscopum & meum Dominum non vulgaris Amicitia: quam testatus est Laudus le­gato illi, ante Martyrium suum, Adamante ducentis libris aestimato. Donum vere magnum, si Datorem spectes. Fuit quidem is a Conciliis Regi, & apud eum gratiosus: sed ad rem suam minus attentus; nec divitias accumulavit sibi, sed in publicum effudit. Testis est Cathedralis Ecclesia Sti. Pauli Londinensis, quam, si Fata vivum servassent, haud dubie reddi­disset pulcherrimam, nullique in toto orbe Christi­ano inferiorem. Sed quo me abstulit admiratio illius Viri? Redeo in viam. Archiepiscopus, inquam, in quodam suo cum Rege colloquio, Novocastrium hoc ornavit Elogio: Illum esse ea sapientia ac pruden­tia, ut nulli eorum quos unquam noverat, his doti­bus concedat.

[Page 177]Praetermittendum non est, quod ipse Novocastri­us Clementissimo Regi Carolo I. & Serenissimae Re­ginae, aliquo ante Bella tempore, effatus est; Se di­dicisse ex affectibus & libidinibus populi motus im­minentes, quibus Regia Majestas imminuta foret, atque ipse Rex de solio deturbatus, nisi Furoribus istis maturius occurratur.

Et illud est memorabile: Cum Marchio Mon­tisrosanus rediturus erat in Scotiam, ad Novocastri­um Antuerpiae commorantem visebat, interrogans, An non ille etiam in Angliam? Respondit Novocastrius, Se quidem paratissimum esse ad serviendum Regi pro virili sua; neque ullam occasionem omittere, ubi ali­qua effulgeret spes rei bene gerendae. Imo, inquit, si Majestas regia me solum juberet contra hostium suorum Exercitum proficisci, quanquam certus mo­riendi, dicto tamen parerem. Sed Amicos in pericu­lum vitae frustra ut adducam meos, nolo. Nulla mihi navigia, nulla armorum copia, nulla munimina, &, quod imprimis necessarium est, nulla pecunia. Cui Bono viros fortes in exitium traherem? Tum Marchio consilium petiit ab eo, & quid sibi facien­dum existimaret in tali casu. Tu potes, inquit; cui optime nota est Scotia tua, pro tua solertia, judi­care, quae auxilia, quae arma, aliaque bello necessa­ria [Page 178] inventurus ibidem sis, cum illuc veneris. Illud unum dico, si defuerint ista, malum (vereor) tuo ipsius capiti accerses. Atque ita evenit Viro illi Nobilissimo.

Haec Ego eum in finem memoravi, ut pa­tescat Domini mei in rebus agendis Prudentia: cujus indicia tot sunt, ut volumen ingens impleret narratio mea, si enumerarem singula. Sufficiunt res ipfius bello gestae tanto cum judicio & solertia. Cum principio turbarum a Majestate regia evoca­tus est ad honoratissima maximique momenti negotia & mandata exsequenda, nullam fere spem felicis exi­tus videre poterat; Regiis opibus diminutis, armis pecuniisque in hostium potestatem traditis, aliis con­tra se facientibus: Ille tamen, ut summa alacritate suscepit causam Regis, ita maxima fidelitate & sa­pientia defendit. Et quousque suis consiliis res actae funt, atque Ipse adfuit agendis, non defuit Fortu­na. Quamvis autem tantum ducebat Exercitum, ut mirum sit ni loca quibus incumberet, villas, a­gros, oppida vastaret; nullibi tamen ea vastatio vi­sa est. Adeo sapienter provisum fuit. Nam pri­mo, Tributum magna aequitate est ad alendos milites impositum; & deinde Ductores Ordinum lecti ex Nobilibus ac Generosis; qui non manus tantum sed [Page 179] & fortunas suas, Exemplo Novocastrii, ad Regem, tuendum & Coronam sustinendam attulerunt.

His accedit Sapientia Ipsius in ordinando rem Ec­clesiasticam, orthodoxam Religionem conservando, & Schismata supprimendo: similiter in cudenda pe­cunia, scriptis imprimendis, auratis Equitibus cre­andis, caeterisque omnibus ad suam pertinentibus po­testatem. Qua quidem ea cum moderatione usus est & peritia, quae plurimum ad regiae Majestatis, aeque ac Regni utilitatem conferebat.

Quam prudenter curare solet rem Domesticam, elucet: 1. In uxore olim deligenda: 2. In acquiren­dis opibus ante bella, quas, non obstante hospita­litate sua benignissima, adauxit ad valorem centum mille librarum: 3. In Exilii sui tempestate; cum honeste Familiam alebat, & pro dignitate sua se gerebat, quantum ferebant tempora, quanquam de suo nil reciperet ex Anglia: 4. Denique post re­ditum in Angliam, in colligendis rebus suis disper­titis, & ultra spem omnem ita ordinandis sua ipsius solertia, ut merito a posteris suis Ejus Memoria sit perpetua gratitudine recolenda.

In summa: Quanquam Natura Dominum meum negotiorum non nimis amantem formavit, praecipue Politicorum (intelligit autem, ut qui maxime;) ta­men [Page 180] quae vitare non potest dextre conficit, si quis­quam alius. Quod privata spectat, illa sine ostenta­tione, & tacite transiget. Festinat lente: nec in a­gendo suis indulget Affectibus, sed patienter audit, sobrie judicat, & interiora rerum penetrat, vel pri­mo mentis impetu. Ante omnia cogitat serio de Incaeptis, an possit finem attingere. Nunquam Ille quicquam aggreditur publice aut privatim, quod su­pra vires est.

Atque hic non possum non facere mentionem Amoris & Officii indelebilis, quo Nobilissimus Dominus meus, in Exilii sui tempore, Serenissimum Dominum ac Regem suum Carolum II. prosecutus est. Libellum enim seu potius Epistolam ad Re­gem scripsit, qua sententiam suam declaravit de Re publica ordinanda, cum Deo visum foret Ejus Majestatem restaurare. Quem Tractatum, cum aliis nonnullis Observationibus de rebus Exterorum, misit ad Regem. Cum vero peculium sit sacrae Majestatis, non ausim in publicum emittere.

5. De Felicitate Ipsius.

QUanquam Novocastrius inter illustres sui saeculi Viros censeri merito possit omnium Infortu­natissimus: tamen a propitio sibi Numine, (Ad­versis rerum immersabilis undis) nonnulla, nec il­la contemnenda, accepit Bona. In quibus videtur Mihi principe loco recensendus,

  • 1. Eximius Regum maximorum Favor, & e­gregia apud Illos Existimatio Ejus ob Fidem suam & Obsequium. Hoc illi palmarium fuit, atque in­star omnium. Non est opus, ut repetam hic, quae sunt in Historiola nostra abunde demonstra­ta. Unum addo, Clementissimum Regem suum Carolum I. in ipsius gratiam aliquot. Nobiles ad nobiliorem gradum promovisse. Quorum nomi­na praetereo, ne gravis sit haec mentio eis, qui suo merito quam alterius cujusquam favori Honores suos acceptos malint.
  • 2. Huc accedit, quod opes illi largiter affuderat Benignitas Divina, quo posset Ipse Regi suo popu­loque longe utilior esse & benignior.
  • 3. Praeterea, Deus illi Conjugem paraverat ido­neam; ditissimam scilicet, probissimam, amantissi­mam; [Page 182] Eumque auxerat sobole pia, obsequiosa, in­tegra, generosa indole & strenua. Qui superstites erant liberi, enixe omnia fecerunt, ut Parentem op­timum in Exilio suo sublevarent.
  • 4. Adhaec, mira fuit erga ipsum Humanitas at­que Benignitas Exterorum: ad quos se conferebat in illis temporibus suis. Absque iis, nihil illi reliquum fuisset nisi fames & egestas. Deus, Deus prospexit illi, ut, cum deesset Res familiaris, Fides non de­esset; & cum a suis civibus expulsus e patria sua in alienas terras effugeret, apud ignotos tamen & peregrinos (donec meliora Deus) hospites & ami­cos reperiret.
  • 5. Denique, idem Deus Opt. Max. Illum redu­cem fecit ad patriam suam, ad liberos, ad Rem domesticam: quam paene perditam (uti diximus) prudentia sua restituit quodammodo ac refarcivit: quam & (ita spero ac voveo) diu feliciterque vi­vens ampliorem reddet, serusque in coelum rediens, posteritati suae relinquet incolumem.

6. De Honoribus Ejus & Dignitatibus.

HOnores, Titulique ac Dignitates, quae a Maxi­mis Regibus, Iacobo, & utroque Carolo, in il­lum, partim ut praeterita Ejus servitia decorarent, partim ut ad nova in futuro praestanda animum ad­derent, collatae jam fuere, sunt hujusmodi.

  • 1. Balnei Eques factus est anno aetatis suae deci­mo sexto, quo tempore Henricus Princeps, Iaco­bi Regis Filius natu maximus, Walliae Principatui inaugurabatur.
  • 2. Ab eodem Rege, post aliquot annos, crea­tus est Mansfeldiae Vicecomes, & Baro de Bol­sover.
  • 3. A Serenissimo Carolo I. constitutus est Prin­ceps Militiae in Comitatu Nottinghamiensi: &
  • 4. Custos regii Saltus, Sherwood vocati: &
  • 5.Praefectus Militiae in Provincia Derbiensi: &
  • 6. Caroli II. dum adhuc juvenis, Rector: &
  • 7. A secretioribus suis Consiliis:
  • 8. Item Gubernator Oppidi Novocastrensis, & summus Militiae Praefectus in Comitatibus Lincol­niensi, Rutlandiae, Staffordiensi, Leicestriensi, War­wicensi, Northamptoniensi, Huntingdoniensi, Canta­brigiensi, [Page 184] Norfolciensi, Sussexiae, Essexiae, & Hart­fordiensi; ut et Provinciis Borealibus, sicut in prae­cedentibus fuse declaratum est.
  • 9. Insuper eidem Regi visum est illum adhuc il­lustriorem facere; primo, titulo et insignibus Comi­tis Novi-Castelli, Baronisque de Bothall et Hepple; deindeque,
  • 10. Marchionis Novi Castri.
  • 11. Adhaec singulari benignitate Augustissimi Monarchae, Caroli II. in Equestrem Periscelidis si­ve Garterii Ordinem adscitus est, quo tempore exu­lem agebat in oris transmarinis. Qui Honos adeo insignis est ut in eam Societatem potentissimi quique Orbis Christiani Principes cooptari, instar maximi honoris duxerint: & jam a prima institutione, in hunc Ordinem (qui e viginti sex Equitibus constat) Reges adscripti fuerint plus minus xxii. Praeter An­gliae Reges, qui ejusdem Praesides sive (ut vocant) Supremi habentur; ut Duces, & alios maximi no­minis taceam plurimos.
  • 12. Et post reditum suum in Angliam, consti­tutus est Iusticiarius in Eyre, hoc est, Itinerans, per omnes Angliae Provincias Septentrionales ultra Tren­tam flumen. Hujus Ordinis viri, qui omnes e pri­ma Nobilitate deliguntur, tam de Placitis Coronae [Page 185] Regiae, quam de Communibus Placitis, infra Comita­tus illos quibus assignantur, dijudicant.
  • 13. Denique Illustrissima Ducis Novocastrensis dig­nitate auctus est, cum amplissimo gradu Comitis de Ogle.

7. De Educatione Ipsius.

FUit Educatio Domini mei Ortu suo dignissima; Nobilis natus, nobiliter educatus. Ad Scho­lasticam Eruditionem Animum non magnopere ad­junxit. Missus enim Cantabrigiam, in Collegio St. Iohannis, temporis aliquantum trivit; ubi Tutores omni diligentia sua parum profecerunt, quin Ille lu­dis quam libris plus attenderet. Pater itaque, vir sapiens & lenis, eum passus est obsequi Genio suo: Alterum vero Filium, Carolum, cujus perspexit indolem Literis aptiorem, ad studia liberalium Ar­tium, quantum potuit, excitavit.

Inaudierat forte Carolus Pater, Adolescentem quendam, Novocastrio propinquum, emisse fundum, cum Iste eodem tempore comparasset sibi puerum Citharistam quinquaginta libris, Equum generosum eodem pretio, Canem vero libris duabus. Qua de re, subridens, dixit: Sane, si Guilielmum meum tam [Page 186] avarum esse scirem, ut pecunias suas fundis emen­dis collocaret, Illum haud dubie exhaeredare vellem. Verum enimvero Novocastrius, prae caeteris om­nibus, ad Equos sternaces domandos, atque ad Ar­ma tractanda ferebatur. In hac pugnandi Arte, a Carolo Patre, peritissimo sui saeculi Magistro, edoctus fuit: in illa Equitandi, diversos habuit praemonstrato­res, & praecipue Dominum Antonium ab Equite Re­gis, quo nemo poterat melius. Adeo autem dedi­tus suit istis Artibus, & assidue exercitatus, ut Ip­se cito in Magistrum scientissimum evaserit. Quo plurimum delectatus Pater optimus, spem inde con­cepit magnarum rerum, magisque ac magis aluit: quod Filium suum & Haeredem, in via virtutis He­roicae quam Ipse praeiisset, progressus facere natali­bus suis atque indole dignos observabat.

8. De Ingenio ac Iudicio.

FAteor Dominum meum in Scholasticis studiis lau­ream Fratri suo, D. Carolo Cavendisio concessisse. Est autem Illi a natura insitum Ingenium Excellens, profundo conjunctum Judicio, quo rerum intima scrutatur; ut constat ex antedicto Equorum Armo­rumque regimine, quo praestat omnibus ante se [Page 187] quotquot sunt mortalium. Fateor Illum in Mathe­maticis non esse versatum Artibus: at Ingenium ha­bet Mathematicum, & naturali Rationis vi multa demonstrare potest acutissime. Est etiam tam Na­turali Philosophia excultus quam Morali, non le­gendo, sed meditando atque observando; qua via non pauca Axiomata invenit.

Denique, naturalem ingenii facultatem ostendit a­mor Poeticae; in qua, si Lyricam & Dramaticam velis, nulli aetatis nostrae dicendus est inferior. Co­maediae Ejus magnum indicant judicium ac rerum usum. Nam in eis elucent illa duo praecipua, Sales & Mores. Nempe institutum illi fuit, exponere & deridendam praebere stultitiam humani Generis nec non vitiorum turpitudinem; & virtutis decus in a­pricum proferre.

9. De Indole & Moribus.

NOvocastrius merito comparari potest Imperato­ri Tito; qui propter Morum suavitatem dictus est Humani Generis deliciae. Quamvis enim Ille ex­perientia doctus bene intellexit se non posse omni­bus placere (cupiunt enim contraria;) ea tamen est indole ac Lenitate, ut doleat, cum homines male moratos immerito Ei succensere videt. Nam & di­diligit [Page 188] amicos, nec odit inimicos. Fidelis Subditus, Maritus bene volens, Pater amans, Generosus Do­minus, constans Amicus.

Pietas erga Parentes ea fuit, ut (me audiente) dixerit; Si Deus illis vitam prolongare dignatus es­set, se qucquo modo, vel mendicando, victum suum libentissime petiturum fuisse.

Verax est ac Iustus, dictis factisque: nec quic­quam sibi proponit humile & abjectum, sed recta omnia & honesta petit.

Neminem ex rumore condemnat, sed certis testi­bus: neque tam verba aestimat, quam facta: non ob­liviscitur servitii veteris quo pecuniae parcat: prae­senti officio praesens apponit praemium.

Affectuum suorum vere dominus est. Quod reip­sa patuit, cum tot haberet malignos, perfidos & in­gratos homines sibi condonandos. Quos magna patientia vicit: & contra malorum inimicitias bono­rum judicio se et amore consolatur.

Superbiam odio, Humilitatem ac modestiam amo­re prosequitur. Animo est erga Advenas civili, er­ga Sodales benigno, erga Omnes humano. Preceden­tiam non curat, nisi Caeremoniae causa: Inferiori­bus aperire caput, et facilem dare accessum solet, eosque alloquio suo non dedignatur.

[Page 189]Nunquam aspernatur cujusquam Petitionem: nec tantum accipit, sed et, re intellecta, justum et (si res ferat) favorabile responsum reddit.

Veniam prompte, praemia dat liberaliter: Vir­tutes fingulorum laudat, Errores silentio tegit.

Charitate & Misericordia abundant erga miseros ac indigentes: Clementissimus est in Delinquentes. A­deo ut, cum Ductor erat magni Exercitus, nollet unquam adesse vitae necisque judiciis, sed multis a Concilio Bellico ad mortem damnatis vita do­naret. Inde, monitus facililitatem suam aliis esse occasionem peccandi, hilariter respondit: Si delin­quentes omnes suspendere velitis, Mihi certe ad pug­nandum restabunt nulli.

Virtutem agendo magis, quam loquendo declara­vit: pugnandi Sciens, non gloriandi.

Quam procul ab Ostentatione sit, re praeclare gesta, testatur insignis illa Victoria ad Atherton Moor: a qua rediens, noluit Eboracum intrare cum tubarum clangore, sed cum silentio. Quod fortasse vitio du­citur ab iis, qui laudi propriae militant, & digito monstrari pulchrum putant, etiam nihil merentes.

Ut finiam. Nulli vitio, quod sciam, obnoxius est: excepto, quod foemineo sexui paulo fuerit ad­dictior. Quod quidem, an damnandum sit, comp­tis [Page 190] Juvenibus eorumque dominis formosculis judican­dum relinquo.

10. De Corporis Habitu, Gestuque.

COrporis quidem Figura scita est, & secundum proportionem exacta: Statura justa, & mode­rata: Complexio Sanguinea.

Gestus autem is est, ut Generosis omnibus in ex­emplum proponi possit: adeo venustus, ut nihil su­pra. Nihil in eo affectatum, nihil coactum. Ha­bet tamen aliquid Gravitatis comitati associatum, ut ames simul & reverearis.

11. De Sermone & Colloquiis.

Sermo Gestui non dissimilis: liber, & inaffectatus; utilis, dulcis, ingeniosus. Novit, simul & jucun­da & idonea dicere vitae. Responsiones subitae & acutae. Non placent Ei disputationes dubiae, aut orationes anxiae ac meditatae. Amat colloquiis im­miscere narratiunculas amoenas, lepide & acriter dicta, & Auctorem suum semper nominat: neque vult sibi ullo modo alieni ingenii laudem arrogare.

12. De Vestitu.

IN Vestibus, mori publico se accommodat, nisi Vestitus in usu positus molestiam pariat, minus­que aptus sit Nobilium virorum Exercitiis. Mun­dus, nitidusque est. Unde, longiuscule circa a­mictum moratur: non ut molles tamen, & effoemi­nati. Interulam ferme mutat quotidie, et quoties exer­citio utitur, aut calidior solito est.

13. De Diaeta.

QUod ad Diaetam attinet; ea parca est & mode­rata. Nunquam edit aut bibit ultra portionem praescriptam, ut Naturae satisfaciat. Mensae accum­bit semel tantum in die; ubi sumit duo cervisiae te­nuioris pocula, unum initio, alterum in fine men­sae, & paululum vini Hispanici in medio prandii, Tantulum vini cum buccella panis est Ei pro jenta­culo. Coenam facit ex ovo, cum haustu cervisiae tenuis. Haec illa est Temperantia, cujus beneficio salvus & sanus ad hunc aetatis suae annum septuage­simum tertium vixit, & victurus est multos adhuc annos. Ita Deum precor ex animo.

14. De Oblectamentis Ejus & Exercitiis.

OBlectamentum Ejus praecipuum fuit olim Re­gimen Equorum, et Armorum tractatio. Qui­bus Artibus exercere se solebat in singulis diebus: donec Ego percipiens, Illum incalescere adeo ut fa­cile frigusculum contraheret, persuasi ut rarius equo uteretur. Interim ab armorum usu non destitit. Quanquam autem Ipse a Regimine abstinet, delecta­tur tamen Spectaculo Armigerorum suorum, quos Ipse magna cum voluptate, in illa Equos sternaces regendi Arte, instruit et exercet. Artem vero Gla­diatoriam (in qua Methodum habet et praecepta su­pra omnes alios, etiam peritissimos, suopte ingenio et exercitatione inventa) neminem unquam edo­cuit, nisi Ducem hunc Buckinghamiensem, cujus Guardianus erat, et illud Filiorum suorum par nobile.

Quod restat vacivi temporis in Musicam impen­dit, Poeticam, Architecturam, et similia.

15. De Prosapia Ejus.

Fidem Ego meam (memini) in ipso hujus o­pusculi exordio obstrinxi, me paulo fusius quan­doque dicturam de Novocastrii Genealogia. AEquum igitur, &, absoluta jam utcunque Ipsius vitae Hi­storiola nostra, peropportunum videtur, nunc tan­dem promisso satisfaciam.

Genus quidem per longam Majorum seriem du­cit ab antiqua & praenobili Familia de Gernon, in Comitatu Suffolciae, quondam florentissima: ut a Camdeno nostro memoriae proditum est in descrip­tione sua Comitatus Derbiensis. Sed cum & Mi­hi-met longum foret, & Lectorum etiam patientif­simis forsitan grave, si ortum Ejus a tam longe praeteritis faeculis deducerem: relicto Fecialibus, quorum magis interest, eo negotio, nonnullos tan­tum ex Majoribus Illi cum tempore, tum sangui­ne proximis enumerabo.

Avum, Paterno ex stemmate, habuit Guiliel­mum Cavendisium, Equestris Ordinis virum; qui & a secretioribus Consiliis, & Camerae Thesau­rarius suit Maximis Regibus, Henrico VIII. Edvardo VI. & Mariae Reginae: quibus mune­ribus [Page 194] summa cum prudentiae ac integritatis laude perfunctus est. Hic duas duxit Vxores: quarum Prior eum binis tantum Natis auxit; ex Altera vero, cui Elizabetha nomen erat, Filios tres sus­cepit cum quatuor Filiabus, quarum una, in ipso vitae exordio, extincta est.

Elizabetha ista, Generosi viri, Iohannis Hardwic de Hardwic in Comitatu Derbiensi Armigeri (de quo honorificam fecit mentionem Camdenus in hi­storia Comitatus ejus) filia, viris quatuor succes­sive nupsit; primo scilicet Generoso cuidam viro, Barlow nomine, quem adhuc impuberem nec gig­nendae proli satis maturum immatura mors abstu­lit; Uxorculae nondum delibata virginitate: dein­de Guilielmo Cavendisio Equiti Aurato, & Novo­castrii nostri, ut modo dictum est, Avo; qui se­nectutis limen jam tum attingens, illiusque (nam pulcherrima erat) amore exardescens, ipsam sibi in Uxorem accepit. Quin & post nuptias etiam tan­topere adamavit, ut, quo ejusdem gratificaretur desiderio inter suos vivendi, Terras Patrimoniales in partibus Angliae Meridionalibus sitas divendi­derit, sedemque fixerit inter Derbienses. Ubi mag­nificas AEdes, nomine Chatsworth insignes, extruere inchoavit. De admirando isthoc AEdificio ita Cam­denus, [Page 195] loco supra citato: In tam longo tamen de­cursu (de Trenta flumine loquitur) nihil quod suspiciat habet praeter Chatsworth, aedes sane am­plas, elegantes & suspiciendas, quas Guilielmus Candish sive Cavendish, Eques auratus, e nobili, & antiqua familia de Gernon in Suffolcia oriun­dus inchoavit, & clarissima ejus Vxor, Elizabetha, quae nunc Salopiae Comitissa, maximis impensis (nempe, ut audivi, 80000 libris) nuper absolvit. Maritus enim, morte praeventus, finem operi im­ponere non potuit. Reliquit autem filios tres, totidemque filias, eo conjugio genitos. Elizabe­tha vero, post aliquot inde annos, denupsit Gui­lielmo St. Loo, satellitibus Elizabethae Reginae prae­posito, Grandique Angliae Promo: eoque sine ulla prole demortuo, uxorem se dedit nobilissimo viro, Georgio Salopiae Comiti, qui eam nunquam im­praegnavit.

Postquam liberi a dicto Guilielmo Cavendisio geniti ad pubertatem plenam adoleverunt; Eorum maximus natu, Henricus, matrimonii foedus qui­dem peregit cum Domina Gratia, modo memo­rati Comitis Salopiae (ex priori conjugio cum Ger­truda Thomae Manners, Rutlandiae Comitis nata) fi­lia natu minima: sed aversae Junoni non litaverat; [Page 196] nam de vita migravit infaetus.

Secundus vero, Guilielmus, postea Devoniae Co­mes, Uxores habuit duas: quarum prior eum & magnae Haereditatis fortuna, & liberis aliquot (qui tamen primo aetatis flore extinguebantur omnes, praeter filium unicum, qui paterno ex nomine Gui­lielmus itidem ac Devoniae Comes audiebat) beavit: Altera vero vidua fuit Edvardi Wortly, Militis; ex qua unicum suscepit filium, qui prima fraudatus ju­venta occubuit.

Superstes autem Guilielmus primo genitus connu­bio, & post mortem Patris Devoniae pariter Comes, Christianam Dni. Edvardi Bruce, natione Scoti, fili­am in Uxorem duxit, ex eaque suscepit tres omni­no liberos, duos puta mares, & unam foeminam. Horum Primogenitus itidem Guilielmus, qui hodie vivit, tituloque Comitis Devoniae merito gaudet, Uxorem habet Elizabetham, Guilielmi Sarisburiensis Comitis filiam natu secundam: ex qua suscepit filios duos unamque filiam. Horum primogenitus, ex pa­terno avitoque nomine Guilielmus, Uxorem accepit filiam natu secundam Iacobi Ormondiae Ducis Illu­strissimi, ac Proregis Hiberniae: Alter vero, nomi­ne Carolus, praetextam nondum deposuit. Anna au­tem filia haud ita pridem nupta erat filio primoge­nito [Page 197] Caroli Comitis Warwicensis: sed sterile conju­gium erat, intra primum a nuptiis annum Marito moriente. Alter vero in praelio quodam contra nuperos Rebelles gloriosa morte occubuit.

Filia praedicti Guilielmi, & hodie florentis Co­mitis Devoniae soror, nupsit Roberti Warwicensis Comitis filio primogenito: eique peperit unicum filium, qui in conjugio quidem, sed sine prole ulla decessit.

Carolus, supra memorati Guilielmi Cavendisii fi­lius natu tertius, & Novocastrii nostri Pater; du­as Uxores duxit: filiam nempe ac haeredem Thomae Kidson, Equitis aurati, quae primo connubii anno sterilis extincta est: & non semel a nobis supra-memoratam Domini Cuthberti de Ogle filiam, quae post mortem sororis suae, Ianae, Comitis Salopiae Uxoris, sed infoecundae, haereditario jure in Patris bona & honores successit. Ex hac autem Carolus tres filios progenuit, quorum primus mortuus est, quasi venisset in mundum ut exiret; secundus, Do­minus meus est; postremus vero nomine Carolus, thalami expertem jugalis vitam traduxit, et aetatis suae anno sexagesimo tertio fatis concessit, cujus mortem supra deflevimus.

Fuit autem Novocastrius noster bis Maritus; [Page 198] primo Elizabethae, Guilielmi Basset de Blore in Agro Staffordiensi Armigeri filiae ac haeredis; ex qua sus­cepit decem liberos, sex nempe mares, quatuor foe­minas: quorum quinque, quatuor puta filii, et una filia, morte praematura intercepti sunt; reliqui vero ad maturitatem pervenere.

Horum primogenitus, Carolus scilicet Mansfeldiae Vicecomes, thalami sociam sibi comparavit filiam u­nicam et haeredem Domini Richardi Rogers, max­imis fortunae muneribus dum vixit donati: ex ea­que unicam suscepit filiam, quae ubi caepit vivere, desiit. Ipse quoque sine ulla alia prole adhuc ju­venis decessit.

Henricus vero, natu secundus, & nunc Comes de Ogle, Franciscam, nobilissimi viri, Guilielmi Pier­repont, filiam sibi consociavit: atque ex ea jam ac­cepit tres filios cum quatuor filiabus. Filiorum duo priores abortivi fuere: tertius, Henricus, Mansfeldiae Dominus, etiamnum vivit. Filiae au­tem sunt Elizabetha, Francisca, Margareta, Catha­rina.

Novocastrii vero Filiae tres nobilissimis viris in matrimonium collocatae sunt: primogenita scilicet Dno. Carolo Cheiney, Armigero, e praenobili & an­tiqua Familia oriundo; quem uno mare ac dua­bus [Page 199] foeminis parentem fecit. Secunda vero Iohanni, tum Baroni de Brackly, nunc Comiti de Bridg­water; quae puerperio extincta reliquit quinque fi­lios unamque filiolam. Horum filiorum primoge­nitus, Iohannes Dominus de Brackly, uxorem ha­bet Dominam Elizabetham, unicam prolem Iacobi Comitis Middlesexiae. Tertia denique, nomine Francisca, Oliverio Comiti de Bullingbrook nupsit; nondum tamen peperit.

Caeterum Novocastrius ipse, annis aliquot a pri­oris uxoris suae fato elapsis, Me quoque affinitate sua dignatus est: sed ita Summo rerum Satori visum, ut Charissimum Dominum meum nulla hactenus prole beaverim. Fui vero filia Thomae Lucas, Armigeri, & aedium prope Colcestriam si­tarum St. Iohannis vocatarum Domini. Ita se ha­bet Genealogia trium Filiorum, quos Guilielmus Cavendisius, Novocastrii ex paterno stemmate A­vus, progenuit. Restat nunc Filiarum quoque progeniem breviter percurramus.

FRANCISCA, natu maxima nupsit Henrico Pierrepont de Holm Pierrepont, in Nottinghamiensi Comitatu, Armigero: quem duobus filiis auxit. Horum Primogenitus in ipso exordio vitam con­clusit. Alter, Robertus, postea Comes Kingsto­stoniae [Page 200] super Hullam, Uxorem duxit Gertrudam, fi­liam natu maximam & cohaeredem Henrici Talbot, filii quarti Georgii Comitis Salopiae: ex eaque sus­cepit quinque filios & tres filias; quorum Primo­genitus, Henricus, nunc Marchio Dorcestriae, duas habuit uxores; Ceciliam nempe, Domini Bayning Vice comitis filiam natu maximam, ex qua plures accepit liberos, quorum duae tantum supersunt fi­liae; Anna, quae nupsit Do. Iohanni Ross, unico Comitis Rutlandiae filio; & Gracia, quae virginita­tis amorem intemerata colit: & deinde Catharinam, Iacobi Comitis Derbiensis filiam natu secundam, ex qua etiam utriusque sexus liberos, sed brevissi­mae vitae omnes, suscepit.

Guilielmus vero, ex dictis Kingstoniae Comite e­jusque uxore Gertruda, prognatus, in uxorem dux­it unicam filiam ac haeredem Thomae Harries, Equi­tis aurati: suscepitque ex ea decem liberos, quin­que mares totidemque foeminas; quorum quatuor, binis nempe utriusque sexus, vitae prologus in E­pilogum transiit; reliqui hoc ordine nati sunt.

  • 1. Robertus, qui matrimonio copulatam sibi habet filiam & cohaeredem Iohannis Evelyn, E­quitis aurati; & ex ea jam accepit tres filios cum una filia.
  • [Page 201]2. Georgius ambo etiamnum Coelibes.
  • 3. Gervasius ambo etiamnum Coelibes.
  • 4. Francisca, Henrici Comitis de Ogle, unicique filii Domini mei, Conjunx, ut supra dictum est.
  • 5. Gracia, quae Gilberto Comiti de Clare nupta, eum duobus filiis & tribus natis auxit.
  • 6. Gertruda, adhuc innupta.
  • 7. Franciscus, qui ex Elizabetha, Dni. Bray filia, Uxore sua, suscepit filium unum; Annae Henrici Murray Generosi filiae Maritum: & unam fili­am, quae desponsata est Guilielmo Paget, Guilielmi Paget Baronis filio natu primo.

Ex tribus praedicti Kingstoniae Comitis filiabus Prima, nomine Francisca, nupsit Philippo Rowleston, Generoso: Secundae, nempe Mariae, cum inciperet vita, finem mors attulit: Tertia manet innupta, & Elizabetha appellatur.

Filia natu secunda Guilielmi Cavendicii, Eliza­betha scilicet, nupsit Comiti Lennoxiae, Iacobi Re­gis Avunculo: quem unica auxit filia, Domina Arabella; quae contra Iacobi Regis voluntatem (fuit enim post sobolem Regiam Imperii Britanni­ci haeres) nupsit Guilielmo, Hertfordiae Comitis fi­lio natu secundo; ac propterea Turri Londinensi in custodiam tradita, inibi maerore extinguebatur.

[Page 202] Maria vero, filia natu postrema, Maritum ha­buit Georgium, Salopiae Comitem: eumque auxit quatuor filiis, quibus omnibus vitae finis juxta & initium fuit: & tribus filiabus. Quarum

Prima, Domina Maria Talbot, Guilielmo nupsit Pembrokiae Comiti; eumque (post octodecim a nuptiis annos) unico filio, qui vix perannavit, parentem fecit.

Secunda, nomine Elizabetha, nupsit Henrico Gray, deinceps Comiti Cantiano; sed sterile conju­gium fuit.

Postrema, cui Aletheia nomen, nupsit Thomae Howard, Comiti Arundeliano, primario Angliae Comiti & Mareschallo: quem duobus filiis auxit, Iacobo scilicet, qui media juventa ex humanis de­migravit in terris transmarinis; & Henrico, qui Elizabetham duxit, Esme Stuarti, Lennoxiae Ducis filiam; & ex ea plures suscepit filios unamque fi­liam. Horum Primogenitus est Thomas, quem Regis nostri Caroli II. benignitas haud ita pri­dem restituit dignitati Ducis Norfolciensis, qua ip­sius Majores olim investiebantur; quaeque omnium apud Magnates nostros maxima est, si eam exci­pias, quae Regiae tantum soboli debetur.

Atque haec quidem de Charissimi Domini mei [Page 203] ac Mariti Prosapia, quam ab Avo Ipsius paterna ex parte deduximus, dicta sunto. Quod ad eos spectat, qui a Catharina, Cuthberti Domini de Ogle filia, Matre Ejus, genus suum ducentes, Ipsum ne­cessitudine attingunt; profecto tot sunt, ut iis viri­tim recensendis ne integra quidem dies sufficiat. Vix enim ullam ex nobilioribus Familiis in Nor­thumbria aliisque Septentrionem spectantibus Provin­ciis inveneris, cui Novocastrius noster non sit vel illa cognatione conjunctus. Addam igitur hoc u­nicum; Nobilitatis esse Eum adeo antiquae, ut jus suum ad Patriciam Dignitatem (Peerage nostrates vocant) potest vel ab initio regni Regis Ed­vardi IV. deducere.

LIBER QUARTUS, Continens GUILIELMI, DUCIS NOVOCASTRENSIS. Dicta & Responsa Acute, Prudenter, Fortiter: QUAE Ex Ipsius ore accepi. Cum Appendicula.

I.

QUI Opes Regni penes se habent, habent illi animos Populi manusque sibi paratissi­mas.

II.

Ille magnus est Monarcha, cui suprema est po­testas [Page 206] Ecclesiae, Legum, Armorum: Sapiens ille, qui subditos suos ad Negotia assuescit & ad Rem faciendam; qui Negotiorum ac Mercatorum privi­legia adauget, Commoda promovet: quibus & Ipse Rex opulentior evadit.

III.

Prudentiae pars est non minima, Desiccatores pa­ludum animare. Terrae enim demersae, idoneae tan­tum sunt ad Anates alendas palustres: desiccatae ve­ro, laeta praebent pascua Pecori, Hominibus varios fructus & frumenta.

IV.

Princeps, sine viribus bene ordinatis, precario regnat.

V.

Non est ex usu summis Potestatibus, ut Civita­tes earum plus quam Ipsae valeant.

VI.

Paene armati sunt magni Principes, quando Cives sine Armis degunt, nisi ingruant Bella Externa.

VII.

Princeps est Ditissimus, qui Crumenae Dominus est: Validissimus, qui Armorum Dominus est: Sapientissimus, qui Crumenae parcere, Armis uti, opportune potest.

VIII.

Oportet Eximios Principes Militibus per se & de suo solvere stipendia: Namque omnes Homines marsupium sequuntur: Ita potestatem tam Civilem quam Militarem sibi retinebunt integram.

IX.

Operam & studium suum impendant Inclyti Mo­narchae, cognoscendis Hominibus potius quam Libris legendis. Res enim omnes agendae sunt inter Homi­nes.

X.

Principis interest, Externa Commercia pro viri­li augere: quia nullum Regnum aut Respublica po­test absque istis ditescere. Ubi vero subjectorum res sunt angustae, Principum proventus non sunt ampli.

XI.

Commercia mel inferunt in alveare, h. e. divitias in Fiscum: Cum aliae Artes (ut vocant) liberales plerumque sumptui magis sint quam lucro.

XII.

Non tam intemperies Coeli causa est penuriae publicae, quam Commercii defectus. Nam vilitas Mercium indicat declinationem Commercii: quoni­am ista vilitas indicat difficultatem nummariam. Imo, si Auri & Argenti fodinas domi, foris autem [Page 208] nihil haberemus Commercii, deessent nobis non pau­ca Publico necessaria. Atque inde patet, nullam posse gentem sine Commercio bene beateque vivere. Sic voluit Deus & Natura, omnem Terram non omnia ferre.

XIII.

Mercatores exportando plures merces quam im­portant, h. e. Vendendo plus quam emunt, pecu­niosam faciunt Rempublicam aut Regnum, cui nul­lae sunt Fodinae: At vero, Ubi Fodinae reperiun­tur auri & argenti, ibi Mercatores Emaces sunt ma­gis quam vendaces, ut rebus bonis atque necessariis Patriam suam instruant ornentque.

XIV.

Pecuniam adulterare, aut pretium ejus augere, videtur dolus esse Principum quorundam, qui ad inopiam redacti sunt; & plus damni in posterum, quam in praesens lucri, adferet.

XV.

Commercium cum Exteris, frequentes efficit Na­vigationes: Frequentes autem Navigationes, homi­nes Artis nauticae peritos reddunt: Nautae periti, sunt Insulae quasi Murus aheneus.

XVI.

Potentissimus est Monarcha, qui maxime pollet Navibus. Ideoque Principis interest, Vicinos suos impedire, quantum valet, ne Marinis Viribus ex­cellant.

XVII.

Politicos, sive Consiliarios sapientes, oportet in­telligere Leges, Consuetudines & Commercia Reg­ni; ac certiores fieri rerum apud exteros gestarum, & consiliorum; nec non perspicere Factiones dome­sticas. Praeterea opus habent Thesauro & Arma­mentario bene instructo.

XVIII.

In Regno, vel Civitate, maximi res momenti est, Cura Juventutis recte instituendae; ut mature dis­cat Superioribus parere, deinde Inferioribus impera­re, & Rem gerere prudenter.

XIX.

Sapienter facit illa Respublica, in qua mos obti­net educandi idoneos homines ad Politica. Ita, ut primum in Academiis annos aliquot exigant: dein Juri Civili & patrio dent operam: tum Secretarii munere fungantur in Comitatu Legati alicujus pe­regre missi: tum etiam Oratores agant apud exteros & Residentes: postea sint Principi a Sigillis, aut [Page 210] Consiliis: denique ad aliud quodcunque munus publicum evocentur.

XX.

Quam vellem (aiebat) plures essent Precationes, pauciores Praedicationes. Ita minus esset Seditionis, plus Devotionis.

XXI.

Formandam dixit, firmandamque teneram aeta­tem Institutione Catechetica: Eosque ad Scholarum & Collegiorum regimen evehendos, qui Sapientia non minus quam Doctrina praeluceant.

XXII.

Quo plura sunt Dissidia in statu Ecclesiastico & Civili, eo magis omnia ad ruinam vergunt. Qua­propter, & in illo Controversiae, & in isto Lites summo opere aut praecidendae sunt, aut suppri­mendae.

XXIII.

Qui clavo. Reipublicae assident, si in varias par­tes, diversasque factiones abeant; magnum impen­det publico periculum.

XXIV.

Si quid, inquit, in istis rebus mei sit judicii, Controversiarum Libros scribi velim Latina lin­gua, ut a Doctis solis intelligi possint. Nullas Ego [Page 211] disputationes probo, nisi in Scholis; ne vulgus in contraria scindatur studia. Sunt enim Disputati­ones & Controversiae, quasi Civile quoddam Bel­lum, calamis quidem gestum, sed qui facile vertun­tur in gladios. Quod precandi Formulas attinet, vernaculo scribantur sermone. Anathema ne vi­bretur in leviuscula. Plebem suam leniter tractent Clerici; non inflati, non queruli.

XXV.

Caeremoniae, cum in se ne hili quidem sint, omnia possunt tamen. Absque iis enim nullus esset Ordo, nulla Ordinum distinctio in Ecclesia­stico Statu, vel Civili.

XXVI.

Ordines & Professiones suis coerceantur limi­tibus: nec immisceat se quisquam alienis rebus, ne tandem sequatur Confusio.

XXVII.

In Regimine bene constituto Cautio est, ne qua Professio turgeat, aut excrescat nimium: ne & ipsa Professio numero vilescat, & oneri sit Rei­publicae. Moderata durant.

XXVIII.

Tributa ne superent Opes populi: id enim Se­ditiones & Bellum Civile parit. Innumera pau­perum [Page 212] multitudo, potentior paucis vel dicissimis. Vis unita, etiam sine opibus, valida est. Necessi­tas ipsa pro Armis, & Desperatio saepe est pro Virtue.

XXIX.

Gravia onera, villicis imposita, Nobiles & Ge­nerosos deprimunt. Quid enim? Domini fun­dorum, ex reditibus aluntur. At villici ad pau­pertatem detrusi non sunt solvendo.

XXX.

Leges, Religio, Eloquentia non valent ad Reg­na conservanda sine Armis. Haec sunt illa, quae rite tractata Regem populumque tutantur; Leges­que & Artes, & Religionem ipsam sartam tectam conservant.

XXXI.

AEquivocationes, neque in Legibus usurpandae, nec omnino in rebus Theologicis. Istae diversas pariunt opiniones, ad Conscientias inquietandas: Illae, lites diuturnas, ad res cujusque privatas im­plicandas. Utraeque autem Publico periculosae.

XXXII.

De Latrociniis & Homicidiis dicebat, Severita­tem se praeponere Misericordiae: quomam pauco­rum suspendio, multorum Animae & Crumenae conservantur.

XXXIII.

Multitudo Legum illaqueant populum, potius quam juvant.

XXXIV.

Lex nulla Militaris, nisi in Exercitu, usur­panda.

XXXV.

Vicecomites aiebat nonnullos minorum Gentium, in hoc Regno Anglicano, vestitu insigni & lauto apparatu, uno Vicecomitatus sui anno, impensas fecisse adeo ingentes, ut perpetuam in Familias suas intulerint Egestatem.

XXXVI.

Quod Navalia spectat; Rebelles suo tempore inaestimabile dicebat intulisse Regno damnum, AEs­culetis exscindendis. Quamvis enim Materia aedi­ficandis Navibus aliunde peti posset, nulla tamen Robora duritie & magnitudine comparanda cum Robore Anglicano; quod in schidia non dissilit. Omnes igitur omnium Gentium Naves, Angli­canis longe cedunt. Quapropter, magni interest Reipublicae, ut assignentur Terrae roboribus feren­dis aptae, in quibus serantur glandes, inde trans­ferantur tenerae propagines: quod erit Navibus se­minarium, Regno huic utile, ut nihil supra. Quia [Page 214] vires nostrae in Navibus praecipue consistunt: Haec Insulae quasi Moenia sunt & Munimenta.

XXXVII.

Nobiles & Generosi hujus Regni magnam sibi fecerunt injuriam, eximendo se ipsos (superbiola quadam) ex numero Justiciariorum & Juratorum. Ita fit, ut Plebeiis ferme relinquatur quodammo­do Judicium de Fortunis hominum, imo & (quo nihil majus) vitae necisque Potestas.

XXXVIII.

Non agit prudenter, qui viros nullarum For­tunarum, nulliusque Nominis, Praefectos aut Du­ces, terra vel mari, constituit. Tales etenim in­opia laborantes donis facile corrumpuntur, & fi­dem solvunt. Certe, sunt illi ad injustas Exacti­ones nimium proclives. quod populo magnum est Gravamen. Praeterea, hanc ob causam evenit, ut Nobiles & Generosi viri, invidia aut indig­natione moti, erumpant in Factiones, ad mutan­dum Reipublicae statum. Quapropter, optimum est, Viros opulentos & honoratos (saltem Gene­rosos) ad Praefecturas extollere. Qui ad Magna nati sunt: & vitam suam Famae Fideique postpo­nere solent. Quod si forte desit iis Rerum agen­darum peritia, suppleri illa potest Substitutorum consiliis & experientia.

XXXIX.

Magnorum Principum est cogitare, prius quam aliis Bellum inferant, an omnia ipsis suppetant ad Bellum gerendum necessaria. Nam, nisi haec ad­sint, pacem inire praestat, Honore salvo, quam Bello contendere periculosae pleno aleae. At si Apparatu abundent, haud dubie Hostes in suas leges cogere possunt.

XL.

Facilius est, Regno aut Statu turbato, Faecem populi seditionibus incendere, quam tumultuantes ad obsequium & fidelitatem revocare.

XLI.

In Regno, ubi populus est ad rebellandum pronus, nulli Magistratus aut Praefecturae venales sunto. Emptores enim extortores erunt, & lucri appetentes, quo possint expensas resarcire; sed & iidem privati commodi quam publici studiosiores, Rebellibus se libenter adjungent. Qualia sunt Ac­quisita, talia sunt Principia. Omnes igitur Magi­stratus, Judices, Praesules, Praefecti, Rectores qua­lescunque, tam in Ecclesiastico statu quam in Ci­vili, eliguntor virtutis causa; nempe Sapientiae, Fortitudinis, Pietatis, Justitiae, Probitatis, Fideli­tatis. Hi tales haud dubie ad Commune Bonum [Page 216] quam ad privatum attentiores erunt.

XLII.

Populo ut placeat, apprime utile est Principi, Ferias ei frequentes ac Ludos concedere, quibus Ipse nonnunquam spectator adesse dignetur. Ita fiet Princeps Amor & deliciae populi: Populus innocuis occupatus exercitiis, ingenio erit magis liberali, & seditionibus minus obnoxio.

XLIII.

Politici plerumque parum probi sunt, quia de­signant utilia potius quam honesta.

XLIV.

Magnanimos decet Principes adsciscere sibi Do­mesticos, Nobilitate Generis, Divitiis, Virtute claros: qui opibus suis & potentia Regiam orna­re Majestatem, atque Auctoritatem tueri possint.

XLV.

Nobilitas paupera, factiosa: Multa, onerosa.

XLVI.

In Monarchico Regimine, pro Republica est, qui pro Rege est: nam si Corpus a Capite di­strahatur, perit Salus, & ipsa Anima pacis extin­guitur.

XLVII.

Aberrant longe, inquit, a recta Regendi via, [Page 217] qui Negotia Status permittunt in Novellis divul­gari: quibus agitantur plebis Animi, fiuntque re­rum supra captum suum curiosi, suarum negligen­tes. At vero rectissime faciunt Consiliarii & Sena­tores, quando Transactionum omnium domi foris­que notitiam quovis pretio comparant, atque in u­sum communem apud se custodiunt.

XLVIII.

Tumultuante Populo, Principi difficilius est & periculosius Exercitum cogere, quam educere ad praelium. Coacto enim Exercitu, vires adsunt: Co­gendo, desunt.

XLIX.

Duces solertes, & experti Milites, componun­tur Gladiatoribus: qui se prudenter defendunt, inimicum perite oppugnant & animose caedunt, Casui & Fortunae minime fidentes. Ut enim pu­sillus homo, pugnandi gnarus, ignavum Gigantem; sic Exercitus parvus, cui praesunt experti Duces, facile vincit ingentes Copias, talibus carentes.

L.

Viri fortes & magnifici, ad Facinora magna & memorabilia non evocati, languescunt otio, alia negotia aspernantes tanquam se indigna: cum Ig­navi homines, pacis tempore, strenui sunt Facti­ones alere & quieta movere.

LI.

De Regimine saepius quaeritur; Meliusne Prin­cipi sit, subditos suos amore an metu gubernare. Veruntamen, Mihi, inquit, haud dubium est, op­timam Regendi viam esse nunc, & fuisse semper, per justam praemiorum ac poenarum dispensatio­nem. Qui nescit remunerare, nescit regnare. Sic enim Mundus universus gubernatur.

LII.

Dicebat, Antiquos Britannos, si parem habuis­sent fortitudini solertiam, Imperium Orbis terra­rum praeripere Romanis potuisse.

LIII.

Maximis non indecorum esset Principibus, nec inutile, Judicia publica nonnunquam sua praesen­tia honorare, Civium causas cognoscere, Judicum & Magistratuum exactiones ac fraudes corrigere. Opus vere Regium! quod Principes redderet suis omnibus Amabiles & Gloriosos.

LIV.

Prodesset plurimum Subjectis, nec obesset Regi, si qualibet Regni parte. Registrum instituatur, seu Archivum, ad conservandos Contractuum Libellos, atque alia ejusmodi: ut, qui velit jus ad fundum aliquem acquirere, Registrum inspiciendo Tituli [Page 219] certus fiat, nec litigioso pacto implicetur.

LV.

Lites non sunt continuandae ultra duos Termi­nos; longissime, non ultra Annum. Id sane Li­tigantibus, quanquam non Causidicis, plurimum conducet. Quod objiciunt Politici quidam, Popu­lum privatis istis rixis & querelis adeo distineri, ut Reipublicae turbandae non vacent; Ejus con­trarium est verissimum. Nam ex lite oriuntur Discordia & Penuria. quae duae, publicae Tran­quillitati sunt inimicissimae.

LVI.

Potentia plerumque plus valet quam Sapientia. Stulti enim cum potentia Sapientes videntur; Sa­pientes autem sine potentia, stulti. Inde nascitur Vulgaris Error, Potentiam accipiens pro Sapien­tia, Impotentiam pro Stultitia.

LVII.

Dicebat, non esse viri Fortis, honorificum fu­gere Duellum; nec Sapientis, in stulti hominis gratiam, Caput ferro objicere.

LVIII.

Homines aliena Facta lubenter vituperant, opi­nantes aliorum vitia suam esse Laudem.

LIX.

Quae praeter rem contingunt, ad propositum suum convertet vir prudens: ut Speculum solare Causticum radios diversos eodem puncto colligit.

LX.

Nemo potest Eventum praestare Rerum pru­denter fortiterque gestarum. Nam Fortuna pru­dentiam vincit: & Caesari Julio, nisi Fortuna ad­spirante, tantum Gloriae virtus nunquam attu­lisset.

LXI.

Prospera Fortuna facit fatuos & fallaces haberi probos ac prudentes: Adversa, probos facit & pru­dentes haberi (vulgo judice) fatuos ac fallaces.

LXII.

Saepius Fortuna Mala succedit Bonae, quam e contra. Ratio est; quod facilius perduntur For­tunae munera quam acquiruntur.

LXIII.

Peccata & Infortunia aliorum, plerisque sunt ri­dendi Materia. Qua ex re licet de Ingenio & In­dole generis humani judicare.

LXIV.

Cum essem in Exilio, dixit, & nihil Mihi relinqueretur integrum, praeter Conscientiam; hac [Page 221] tectus lorica, omnes adversantis Fortunae ictus & insultus (quod & nunc jam facio) semper su­peravi.

LXV.

Non sum Debitor, inquit, Dominae Fortunae; ab utraque parte mala passus, cum ab una sola steterim constantissime.

LXVI.

Patrem suum memorabat, pro re nata dixisse olim de magnis Impensis: AEquum esse, ut unus­quisque suam habeat vicem.

LXVII.

Qui se audacter ingerunt, prece importuna quod petunt obtinent: cum modesti Homines, quan­quam optime meriti, dum verentur Principi mo­lestiam creare, suo sibi silentio obstant. Principes enim quotidianis addicti voluptatibus, incogitantes quandoque Petacibus illis, ne obtundantur aures, ea tribuunt, quae tacentibus his ultro offerre de­bent. Hoc scitum est: Bene ponenda sunt Be­neficia, non temere disperdenda.

LXVIII.

Toto coelo errant isti Politici, qui censent Re­gis Optimi Inimicos, astutos & subdolos Homi­nes, Beneficiis, Honoribus puta & Praefecturis col­latis, [Page 222] recte conciliari, ne noceant: interim subdi­tos fideles, Regiaeque salutis ex animo studiosos (quique Cicatrices Amoris indices in fronte ge­runt) nempe ex quibus haud facile quicquam mali publice oriatur, negligi posse. Politia plane Ethnica! Ethnici enim, praeterito Deo boni om­nis Auctore, Diabolum adorabant ne male mulcta­rentur. Quid tum postea? Perverso hoc con­silio, Inimici augentur, Amici deficiunt; dum ap­paret, quod opponere se Regentibus, viam ape­rit ad Dignitates. At si qui ex eo numero spe sua fallantur (neque enim sufficit Regnum remuneran­dis omnibus) dein novae Turbae fiunt, & recrudes­cunt Factiones. Quapropter, asserit Dux Illustris­simus, Politiam esse optimam, Inimicis Reipublicae poenas infligere, Amicos beneficiis ornare; subditos fidos factiosis anteponere. Ita demum, cum nulla detur ad Honores via nisi per Virtutem, quae per se non placuit, saltem propter praemia sua co­letur.

LXIX.

Idem Dux fidelissimus saepe & palam dixit, A­morem suum erga Serenissimum suum Dominum ac Regem Carolum II. excellere omnibus omnino Affectibus suis, in Uxorem, Liberos, Posterosque [Page 223] universos, imo suam Ipsius vitam: Neque se sol­licitum esse de mutuo Amore Domini Regis in Hunc Hominem; Regiae tamen Majestati, dum Spiritus hos reget artus, fore benevolentissimum.

LXX.

Interroganti Mihi, quo fato Serenissimus Rex noster Throno suo redditus est; respondit, Bea­tissimo. Ego me observasse retuli, contraria Fata Patris Gloriosae Memoriae & Filii Regnantis: nem­pe, quod populo diviso Carolus I. ad mortem per­venit, Populo conjuncto ad Coronam Carolus II. Odium deposuit Patrem; Filium restituit Amor. Neque omnia, Respondit Ille, neque nihil dixisti. Scias igitur, nullam fuisse necessitatem occidendi Carolum I. maximam vero restituendi Carolum II. Nimirum, Respublica per varias Mutationes con­cussata, & per diversas Factiones dilacerata, non potuit diutius subsistere sine Capite suo. Populus igitur praeteritorum malorum dolore, atque immi­nentium metu excitatus, aperire oculos, & memi­nisse Temporum priorum: quibus, Anglicana Gens sub Inclytis Regibus suis, Religione, Pace, Di­vitiis, Fama floruisset. Hinc Omnes conspiranti­bus votis Regem expetunt, & unitis viribus Ex­ulem reducunt.

LXXI.

Quaerenti aliquando, Facilis esset an difficilis Re­gendi Ars; Respondit Mihi, Regna quamplurima secreta quadam Politia, adeoque difficulter, guber­nari: Oportere igitur Rectores longe prudenti­ores esse subditis. Retuli, Mihi quidem videri, Minimam esse Regiminis difficultatem, si Reges Deo similes fierent, hoc est, si praemia distribuerent & poenas secundum Opera singulorum. Recte, in­quit: sed peccata populi superant Rectorum pru­dentiam; sicut hominum perversitas Gratiae resistit Divinae. Aliter, plures essent Boni, quam Mali. Cujus contrarium docet nos infelix Experientia.

LXXII.

Querentibus quibusdam, Milites aliquot Regios sub Ipsius imperio nimium esse fervidos; dixit, Sibi magis placere fervidos quam frigidos: addens, Eos Causae Regiae, ut & suis Negotiis aptiores, qui A­gendo essent non Disputando expediti.

LXXIII.

Querebantur aliqui, tot esse Scotos in Exercitu Ejus, & Romano-Catholicos. Quibus respondit, Se non tam Fidem respicere quam Opera: Sentiens, Homines diversarum Opinionum in re Religionis, bene posse consentire (& consenserunt) in tuenda [Page 225] Regia Majestate & Regni juribus contra Rebelles. Obiter dicam; Dominus meus honoratissimus, ut Regiae Causae Defensor fortissimus, ita & Ecclesiae Anglicanae patronus fuit benignissimus. Quod & ingeniose & vere indicavit Carolus Lucasius, Frater meus, cum is olim Domino meo aderat in Cathe­drali Dunelmensi: Cui admiranti columnarum mag­nitudinem; Sunt sane, inquit Carolus, ingentes, sed Dominatio vestra est columna ad sustinendam Ec­clesiam, hisce omnibus fortior.

LXXIV.

Cum Exulanti felicitatem gratularer, quod nul­lius Principis audiret Subditus: hilariter respondit; Nec ullius subditi Princeps.

LXXV.

In Colloquio quodam cum Domino meo de Principibus & subditis, dixi me observasse, Regem Soli non esse comparandum. Ipse enim a Subditis honorem accipit: Sol autem splendore suo omnia inferiora illustrat. Imo, inquit, Rex vere Sol est, & fons Honoris, a quo splendor omnis, omnes Ti­tuli & Insignia subditorum, vel illustrissimorum, de­rivantur.

LXXVI.

Generosis quibusdam Hospitibus jocose dixit, se [Page 226] exclusurum illos foras, nisi Regi pariter ac Ipse, tum Agendo tum Patiendo servierint. Nobis, in­quiunt, non est aequa potestas. At, Quantum potestis, ait. Illi demisse responderunt, Vestigia terrent.

LXXVII.

Cum aegre ferrem tot homines pessime affectos esse in Dominum meum, propter insignem ipsius erga Regem suum fidelitatem, & nonnihil indigna­rer; leniter me admonuit, inquiens; Fac quaeso, ut experti Nautae solent, qui vel convertunt vela, vel contrahunt; ita Tu, aut servias Tempori, aut regas Animum.

LXXVIII.

Uxor cujusdam Militis, qui sub signis Novoca­strii militaverat, subsidium ab illo petebat: Ille, Mihi & Meis, ait, vix sufficio. At, inquit illa, Rex inimicis suis opes & honores accumulat. Sed Ego, ait, & Maritus tuus Regis Amici fuimus.

LXXIX.

Quidam Domino meo bene notus, Querimoni­am illi detulit, se antehac Statui fidelem operam navasse, nunc nullo praemio donari. Respondit Ille; Ex me scias, Principibus in more positum esse, non praeteritam sed praesentem operam remu­nerare.

LXXX.

Intellexeram multos militares Viros, tempore nu­perorum Motuum, praefecturas qualescunque ambi­isse. Quaerebam, an non Officia ista bellica mul­tum lucri apportarent. Nescio, inquit Dominus meus, quid lucri, certe multum periculi ac laboris afferunt. Denuo quaerebam, an non Imperatores magni ex Victoriis suis magna reciperent commoda. Respondit Ille, Summi Armorum praefecti raro, saepius praefecti Inferiores. Ita, inquam, in Histo­ricis legendis observavi, Viros maximos atque opti­me meritos, mercedis loco, aut morte aut exilio mulctatos. Forsitan formidandi erant. Imo, in­quit; Ratio est, quia longe est facilius minores re­munerare quam maximos.

LXXXI.

Novocastrius ab exilio redux, in Vivarium suum inambulans, Operarios offendit Ligna caedentes & secantes. Hic, inquit, Mei imaginem cerno. Ni­mirum, Domina Fortuna cecidit me, & quasi dissecuit, & nunc instituo rerum mearum segmina colligere.

LXXXII.

In Colloquio quodam cum Familiaribus, de ingeniis hominum discernendis, cum Caeteri se fa­terentur saepissime aberrasse: Ego vero, inquit Ille [Page 228] subridens, vix unquam fallor. Nempe plerosque tales puto, quales Ego sum, h. e. Insipientes: vos qui Sapientes estis, alios ita esse putatis. Quum igitur Insipientium major est numerus, sciatis me multo rectius judicare.

LXXXIII.

Cum Doctore quodam Theologico de Fide dis­serens, in haec verba finiit: Tutissimum est, si quid Ego judico, quam minimam habere fidem huic Mundo, quam maximam Futuro.

LXXXIV.

In confabulatiuncula quadam cum Domino meo, Fateor, inquam, iis me quam acerrime loqui quos quam optime diligo. Alium, inquit Ille, non me, quam optime diligas precor.

LXXXV.

Postquam a longo exilio Domum pervenisset, & For­tunas suas collapsas reparare caepit; accidit ut Relicta Filii sui natu maximi moreretur. Quo casu Dos ipsius, ad valorem bis mille librarum, redii [...]ad Dominum me­um. Quanquam indoluit is immaturo fato, & vitam nu­rus dilectissimae libenter redemisset majori pretio; postea tamen hilariter dixisse fertur; Etsi terrenus Dominus ac Rex meus videatur oblitus, at Rex caelestis Mei me­minit tamen, a quo praeter spem donatus sum bis mille libris.

APPENDICULA Continens Paucula AUCTORIS Observata.

I.

IN nupero Civili bello, longe difficilius fuit Domino meo Exercitum conscribere pro Rege, quam Parlamento contra Regem: Non solum quia Parlamentum multiceps erat, Dominus meus unica Persona; sed &, quia Regimen Monarchi­cum tunc temporis in odio esse coeperat, & max­ima pars Civium in Rebelles prona Parlamentum adjuverunt aut pecuniis, aut personis aut utris­que; cum Domini mei Exercitus ad defenden­dam Personam & Jus Regium collectus est, suis & Amicorum opibus. Sic est, & experti novi­mus; [Page 230] Rebelles citius & numerosius confluunt ad oppugnandam, quam fideles subditi ad conservan­dam Regis Majestatem. Quod quidem deploran­dum, Malos bonis alacriores esse & animosiores, addo & feliciores.

II.

Observavi multos immerito Caesari comparatos, adulantibus Poetis. Hoc autem de Domino meo fidenter & vere dicam, Quanquam Caesaris For­tunam non habuit, habuit tamen Caesaris Forti­tudinem, Prudentiam, Clementiam, Ingenium. Imo in quibusdam major Caesare. Caesar cum Exer­citu emissus & instructus est a Senatu Populoque Romano, penes quos Imperium Orbis erat. Do­minus meus, ut dixi, collegit Exercitum suis opi­bus & Amicorum (plurimos enim Amicos, Cog­natos & Affines habebat in parte Boreali) illo tempore cum Serenissimus Rex suorum Regno­rum vix compos erat. Tantum valuerant Re­belles subditi.

III.

Observavi Nobilissimum Dominum meum sem­per odio habuisse illam Artem Politicam, quae [Page 231] nunc obtinet; quae vero nomine est Dissimulatio, Adulatio, Astutia sub specie Honestatis & Bene­volentiae. Dicentem audivi; Optimam Politiam esse, juste agere, pie, & prudenter: juxta Dictum vetus, Sapere est Bene vivere. Quisquis, inquit, dictis aut factis fallax est, fidem perdit apud om­nes Bonos. Attamen, Sapientis non est fallacias singulas notare, sed eas quas sua refert notasse, idque in tempore. Magna enim pars est Sapien­tiae singula accommodare suo tempori, atque om­nia facere candide ac moderate. Verum, ea est improbitas hujus saeculi, ut Vir quivis Integer & sapiens everti possit a factione stultorum ac nebu­lonum. Solatium petit nihilominus a Conscien­tia, involvit se virtute sua, &, fecisse officium sine mercede gloriosum putat. Hic est Ille Heros, qui Posteritati relinquit Exemplum omnibus Titulis, omnibus Divitiis, omni Laude majus. Ita disse­rere solebat meus Dominus.

IV.

Qui adeo sagax erat futuri, cum Rector fuit Principis (nunc Regis) Serenissimi Caroli, ut ef­fata Ejus, quae tunc Auditoribus neglecta fuerint, [Page 232] tanquam nullis rationibus fulta, post aliquot an­nos Oracula viderentur, & Ipse Vates (heu) ni­mium verus.

V.

In Motibus illis nuperis, plurimae fuerunt di­versis locis Velitationes, plurimae minorum Ca­stellorum obsidiones; quae (ut accepi a Domino meo) Exercitum distrahere, viresque ejus minuere, & Bellum continuare solent: cum Res transigi posset a conjunctis Copiis, uno aut altero Prae­lio, minori cum nocumento Reip. minorique ef­fuso sanguine. Sic censuit Ille; Dividere Exer­citum Regalem, terra vel mari, esse quasi Corpus unum in partes dissecare.

VI.

Erant in iisdem Bellis nostris Aliqui, Titulo ma­gis Generales quam reipsa; cum neque Copiae, nec Disciplina, neque Praelia responderent huic Nomini. Domini mei Exercitus, ni fallor, Exercitus fuit maximus & instructissimus a Parte Regia, & maxi­mis praeliis nobilitatus.

VII.

Observavi multos crepare magna, cum nihil so­lidi habeant. Vetus est Dictum: Canes timidi ve­hementius latrant.

IX.

Observavi, Fortunam prosperam Personas atque Res obscuras illustrare; Adversam vero, Illustres obscurare.

X.

Porro, sicut sordidi Homines Divitias praeferunt Famae, Ita Nobiles Viri Famam anteponunt Di­vitiis. Illis, nihil dulce nisi lucrum: His, Honor suus est vita charior.

XI.

Eo malignitatis processit Invidia, ut Virtuti sua laus raro tribuatur. Imo, pro Bonis mali, pro Fortibus ignavi, pro Fidis Perduelles in precio sunt. Quod telum Sapientes a Publico arcet: Nempe, tutissimum est latere.

XII.

Ita est. Invidia virtutem sequitur: Etiam He­roes illi Veteres, Caesar & Alexander, nisi cum Virtute Fortuna conspirasset, fastidium invenissent pro laude & gloria.

XIII.

Didici, facilius esse Loqui quam Agere, obli­visci quam meminisse, punire quam remunerare: Usitatius, adulationem anteferre Veritati, Utilita­tem justitiae, praesentem operam praeterlapsae.

XIV.

Praeterea notavi, Eos qui maximum subiere pe­riculum, minima frui parte spoliorum.

XV.

Insuper, Potentissimorum Principum favore quos­dam homines insignes videri, qui absque eo nihil habent Eximium.

XVI.

Adhaec, observavi Praefectos Provinciales alibi terrarum, non honoribus tantum sed reditibus auctos; in Anglia autem, nihil fere amplius nan­cisci nisi Titulos.

XVII.

Denique, Qui bella non attingunt, seu Civile seu Externum, eos procul esse a periculo, atque damno: ideoque Cautos homines (dum Heroes sanguine suo Gloriam quaerunt) in Umbra malle quam in Luce versari.

FINIS.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Early English Books Online Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.